[Littere]

Universis presentes litteras inspecturis, frater Odo permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Litteras domini pape, recepimus formam que sequitur continentes : Urbanus, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilecti filii nobilis viri Michaelis de Berneval fuit nobis humiliter supplicatum, ut cum ipse adeo a matrice ecclesia sit remotus quod propter inundaciones aquarum presertim hyemali tempore ad eam comode accedere nequeat pro audiendis divinis officiis et percipiendis ecclesiasticis sacramentis habendi proprium capellanum in capella sua quam habet in fundo proprio de Evremodio, cui paratus est pro sustentacione sua sufficientes redditus de bonis propriis assignare, licenciam sibi concedere dignaremur. Volentes igitur in hac parte tibi defferre qui loci diocesianus existis. Fraternitati tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eidem nobili, facienti quod offert, licentiam tribuas postulatam si expedire videris sine iuris preiudicio alieni. Datum Viterbii, xii kl maii pontificatus nostri anno primo. Nos itaque predictarum litterarum tenore diligenter inspecto, necessitateque supradicti militis ac eius uxoris cognita, Johanni, presbytero, quem ad nos iidem miles et eius uxor destinaverunt pro habenda licentia celebrandi in capella quadam quam ipsi in manerio suo de BreesIncertitude..Travail
Glos
diebus hiis construxerunt tenore presentium concessimus ut in dicta capella celebret sub modis et condicionibus infra scriptis, donec concessionem huiusmodi duxerimus revocanda. Promisit autem prefatus Johannes, presbyter, iuramento ab ipso prestito coram nobis quod ipse nulli parrochianorum ecclesia Beate Marie de Evremodio sive alterius parrochie aliquod exibebit ecclesiasticum sacramentum nec benedictionem nuptialem, nec purificationem post partum, nec aliud nisi in articulo necessitatis, nec tunc commodum percipiet temporale. Item, quod omnes oblationes in dicta capella factas et oblatas, tam in pane, vino, denariis, candelis, fructibus, quam in aliis quibuscunque, rectori ecclesie de Evremodio predicte integre et sine diminuccione reddet, vel eius mandanto. Item, quod in diebus pasche, penthecostes, assumptionis Beate Marie, Omnium Sanctorum et Natalis Domini, nullam missam nec ipse nec alius sacerdos in capella celebrabunt predicta, et quod ipse

in ecclesia parrochiali de Evremodio officio misse intererit in festis sollempnibus supradictis. Item, quod antequam ibidem celebret iuramentum dicto rectori prestabit super hiis que ad dictum rectorem pertinuerint fideliter observandis. Preterea voluimus et volumus quod dominus et domina de BreesTravail
, quamdiu fuerint ibidem manentes et corporem sanitate fruentur ; de tribus dominicis una se représentent misse in parrochia suprascripto, nisi canonico impedimento fuerint impediti, et similiter festis sollempnibus prenotatis ; nec non ipsi ab eorum familia dicto rectori omnia iura parrochialia solvere teneantur. In quorum testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Datum apud Mortuum Mare super Alnam, anno Domino mo cco lxmo quarto, die lune in crastino exaltationis sancte crucis.

Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, universis presentes litteras inspecturis, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis nos tradidisse ad firmam, anno Domini mo cco lmo sexto, in festo Sancti Nigasii Guillelmo Bloin et Johanni fratri eius, Gilleberto filio Hunfredi et Matheo de Fresneles villam nostram de Fraxinis, cum omnibus pertinentiis suis, et blada collecta in granchia, et quicquid habemus apud Pormor, usque ad quatuor annos sequentes, termino incipiente dicta die, pro septingentis libris turonensibus solvendis inde quolibet anno Rothomagi. ad portam nostram terminis infrascriptis, videlicet ad pascha, ducentas triginta tres libras sex solidos et octo denarius turonenses, et in nativitate Beati Johannis Baptiste totidem, et in nativitate Beate Marie similiter totidem, conditionibus appositis que sequntur : videlicet quod in fine dicti termini blada nobis restituent collecta in granchia sicut receperunt et terras et vineas cultas et aratas et seminatas, secundum quod exigit ius culture cuiuslibet premissorum. Hoc adiuncto quod ipsi quolibet anno marlabunt decem acras dicte terre et decem fodient et decem fimabunt ubi nobis placuerit, ita quod persolvemus de nostro proprio quod dare oportuerit ultra quatuordecim solidos parisienses pro acra dicte terre fodienda. Item, senescallo nostro quando eum pro negotiis ballivie contigerit ad dictum locum divertere, expensas necessarias ministrabunt. Debent etiam quolibet anno ponere in granchia et domibus recooperiendis tria milia tegule et in ultimo anno plus si necesse fuerit si minus tribus milibus aliquo trium primorum annorum posuissent. Dimisimus autem eisdem peccora que ibi habebamus cum firma predicta. Tali conditione adiecta, quod in fine dicti termini ea restituent numero ad numerum valore ad valorem, et ipsi interim de eis facient fructus suos, quorum numerus talis est septies viginti et duo arietes, septies viginti bidentes, quater viginti et unus agni. Retinemus autem nobis medietatem placiti spate, emendas et custodiam foreste nostre, alias que emendas ultra sexaginta solidos, forefacturas terrarum et harellas. Retinemus siquidem pro nobis et nostris, cum ad predictum locum divertemur, stramen pro lectis et aliis necessitatibus nostris, et forragium pro equis, videlicet, vecias usque natale Domini et in antea forragium veciarum et pisorum. Ligna etiam ad comburendum adducent de nemore pro nobis et nostris propriis sumptibus cum ad dictum locum divertemur. Si autem aliquem in minutis placitis suis gravarent de emenda, per senescallum nostrum temperarentur ; et nos singulis annis tres arbores in dicto nemore ministrare eis debemus, ad usum suum si viderimus expedire. Et si nos infra dictum terminum contingeret cedere vel decedere, ipsi nobis pro rata temporis quo dictam firmam tenuissent satisfacerent, nec eam tenere ulterius compellerentur inviti, et si auferretur ab eis de custibus quos posuissent in terris, per arbitrium colonorum conservarentur indempnes. Datum apud Deivillam, in crastino Omnium Sanctorum, anno Domini mo cco lmo sexto.

Anno Domini mo cco lmo sexto, die veneris ante festum Sancti Vincentii, Reginaldus de Warnennia apud Augum in nostra presentia constitutus, appellavit in modum qui sequitur. Quia vos domine archiepiscope Rothomagensis, me Reginaldum de Warnennia presentatum a vero patrono ad ecclesiam Sancti Supplicii de WarnenniaTravail
liberam et vacantem admittere recusastis et me instituere in eadem sufficienter examinatum. Ego, ex hoc sentiens a vobis indebite me gravatum contra vos ad sedem apostolicam appello in scriptis et Apostolos peto. Quos si non dederitis tercium ad dictam sedem appello. Cui appellationi quia nobis legitima non videbatur, et quia nobis dictus R. de mandato nostro et a nobis examinatus non fuit repertus sufficientis literature non duximus admittendum. Datum anno et die predictis.

Anno Domini mo cco lmo nono die jovis ante festum Beati Clementis nobis existentibus Parisius, exhibuit nobis abbas de Ressons transcriptum cuiusdam privilegii sub sigillo bone memorie G. Dei gratia, Ambianensis episcopi, sub hac forma : G. Dei gratia, Ambianensis episcopus universis presentes litteras inspecturis, salutem in Domino. Noveritis nos quandam declaracionem a domino papa Innocentio quarto ordini Premonstracensi concessam, bullatam, non abolitam, non abrasam, non viciatam in aliqua parte sui, diligenter inspexisse in hec verbo : Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati PremonstracensTravail
i eiusque coabbatibus et conventibus universis Premonstracensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Virtute conspicuos sacri ordinis professores qui contemplationi celestium ferventer invigilant et pie vite studio sine intermissione desudant, decet per apostolice circonspectionis auxilium sic provide dirigi et sollicite confoveri, ut alicuius pretextu calumpnie nullum interne pacis excidium, nullum religiosi status perferat detrimentum, sed in hiis robur et vigorem habeant per que circa cultum divini nominis devotis et quietis mentibus invalescant. Sane in privilegio sedis apostolice ordini vestro concesso perspeximus contineri quod cum aliqua ecclesiarum vestrarum abbate proprio fuerit destituta, vel cum ibi abbatis electio regulariter non fuerit celebrata sub prioris abbatis potestate pro ac dispositione consistat, et cum eiusdem consilio qui eligendus fuerit a canonicis eligatur. Electo autem fratres ecclesie statim obedientiam promittant, qui non quasi absolutus a potestate prioris abbatis vel ordinis sui archiepiscopo vel episcopo in cuius dyocesi fuerit presentetur, plenitudinem ab eo officii percepturus. Ita tamen quod post factam archiepiscopo vel episcopo suo professionem occasione illa non transgrediatur constitutiones ordinis sui, nec in aliquo eius prevaricator existat. Si quis etiam ex vobis electus canonice in abbatem dyocesano episcopo semel et iterum per abbates vestri ordinis presentatus benedictionem ab eo non poterit obtinere, ne ecclesia ad quam vocatus est destituta consilio periclitetur, officio et loco abbatis plenarie secundum ordinem fungatur, in ea tam in exterioribus providendis quam interioribus corrigendis, donec aut interventu generalis capituli vestri aut ex precepto Romani pontificis seu metropolitani benedictionem suam obtineat. Cum autem super hiis verbis et intellectu ipsorum sicut tu, fili abbas, coram nobis et fratribus nostris humiliter retulisti a quibusdam ex vobis mens dubia et cor fluctuans haberetur, duxistis propter hoc ad sedis apostolice providentiam recurrendum, suppliciter postulantes, ut ipsa in hac parte pro quiete conscientiarum vestrarum et tranquillitate ordinis providere vobis per declarationis remedium dignaretur. Nos itaque, super hoc dictorum fratrum nostrorum communicato consilio, sic duximus declarandum : scilicet quod electus in abbatem post prestitam sibi iuxta tenorem ipsius privilegii a fratribus obedienciam dyocesano per supradictos presentetur abbates, ab ipso sine examinatione monasterii curam et benedictionis gratiam libere percepturus. In quibus officii plenitudinem intelligimus contineri. Presertim cum de intentione predecessorum nostrorum qui ordini vestro predictum privilegium concesserunt non videatur fuisse quod examinari a dyocesano presentatus sibi deberet electus, prout ex eo patet quod si post factam examinationem benedictionem negari contingeret, supervacuum videretur obedientiam electo a fratribus prestitam extitisse ac indecenter sibi fuisse concessum, quod benedictione negata plene fungeretur abbatis officio et loco, cum per hoc iudex et actor in causa sua fieri videretur. Sed si iuste vel iniuste dyocesanus benedictionem huiusmodi denegaret, esset aliquibus huiusmodi cause discussio committenda. Per hanc autem declarationem nullum vobis et ordini vestro ius de novo acquiri volumus, nec alicui preiudicium generari. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre, declarationis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni vi idus octobris, pontificatus nostri anno quarto.

Ordinatio status ecclesie Beate Marie Rotunde Rothomagi.

Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, universis presentes litteras inspecturis, eternam in Domino salutem. Licet ad petitionem excellentissimi domini Ludovici, Dei gratia, Francorum regis illustris ordinationem quandam super reformation status ecclesie Sancte Marie Rotunde Rothomagensis, prebendarum ac vicariarum ipsius ecclesie, numero, perceptione distributionum et iure parrochiali, ac quibusdam aliis in dicta ordinatione contentis duxerimus faciendum, quia tamen predicta ordinatio nostra demum post vacationem trium prebendarum existentium in dicta ecclesia expleri debebat, nec continebatur in ea quid fieri deberet si unam tantum vel duas prebendas interim vacare contingeret sigillatim, defuncto postmodum magistro Ricardo de Torny, quondam canonico eiusdem ecclesie, habente prebendam que centum et septem libras turonenses valere per annum communiter estimator ; ne, si expectaretur aliorum canonicorum decessus, dicta ecclesia consueto servitorum numero ac debito servitio interim fraudaretur, seu aliquam in temporalibus pateretur iacturam, cupientes huiusmodi periculum obviare, ad petitionem eiusdem domini regis, deliberatione super hiis habita diligenti, de dicta prebendal vacante sic duximus ordinandum, videlicet : quod de ipsius redditibus fundabuntur due prebende, una valoris quinquaginta librarum turonensium annui redditus, que iuxta priorem ordinationem nostram assignabitur, decano instituendo in ecclesia memorata, alia valoris quadraginta librarum turonensium, conferenda cuidam canonico qui iuxta eandem ordinationem instituetur ibidem. Residuum vero assignabitur tribus vicariis in eadem ecclesia existentibus et dividetur equalibus portionibus inter ipsos, dum tamen summam viginti unius librarum annui redditus non excedat. Si quid autem residuum fuerit, ad distributiones faciendas reservabitur per decanum. Ita etiam quod quantum eisdem vicariis accrescet ex assignatione residui supradicti ; tantum eis subtrahetur de proventibus oblationum et aliorum que de iure communi pertinent ad curatum ; quod subtractum ipsi curato totaliter remanebit. De duabus autem aliis prebendis quarum magister Johannes de Nemosio unam et Gaufridus de Soliaco aliam obtinent in dicta ecclesia taliter ordinamus ; videlicet quod quandocunque prebenda magistri predicti [sic] Johannis vacaverit, de ipsius proventibus fundabitur una prebenda valoris quadraginta librarum turonensium annui redditus, et cuidam canonico instituendo in eadem ecclesia conferetur. Et de residuo, fundata prebenda, supplebitur et assignabitur vicariis ecclesie, si quid defuerit de summa viginti unius librarum turonensium supra id quod de prima prebenda magistri Ricardi supradicti prout dictum est eis fuerit assignatum. Quod autem superfuerit de prebenda ipsius magistri Johannis totaliter cedet de distributionibus cotidianis percipiendum a decano et canonicis ac vicariis, iuxta formam que in priori ordinatione nostra plenius continetur. De alia autem prebenda, videlicet magistri Gaufridi de Soiliaco quandocunque vacaverit, fundabitur una prebenda quadraginta librarum turonensium annui redditus cuidam canonico in eadem ecclesia instituendo conferenda et totum residuum convertetur in distributiones predictas. Hec autem omnio que suprascripta sunt ordinamus et statuimus de ipsius domini regis assensu, ordinatione nostra priori, quantum ad alia que ibidem continentur in suo robore permanente. In cuius rei testimonium presents litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri. Actum Parisius, anno domini mo cco lmo septimo, in crastino Beati Michaelis.

Firma prepositis Loci Veris.Travail
Entouré. .

Universis presentes litteras inspecturis frater Odo Rothomagensis ecclesie minister indignus, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis quod nos dilecto et fideli nostro Roberto Tyelini, de Loco Veris, tradidimus ad firmam preposituram nostram de Loco Veris usque ad tres annos termino incipiente in festo Beati Johannis Baptiste novissime preterito, quolibet anno pro mille libris turonensibus nobis vel mandato nostro reddendis apud Rothomagum hiis terminis : videlicet, in Nativitate Domini pro trecentis triginta tribus libris et sex solidis et octo denariis, in festo pasche subsequentis  [sic] trecentis triginta tribus libris sex solidis et octo denariis turonensibus ; in nativitate Beati Johannis Baptiste  [sic] trecentis triginta tribus libris, sex solidis et octo denariis turonensibus, cum conditionibus infrascriptis : videlicet, quod nos retinemus medietatem placiti spate et integre usurarium et ad usuras pertinentia, fractionem carceris nostri et harellam. Ita tamen quod si homines vel triginta tantum inveniantur in dicta harella, ipse habebit medietatem emendarum tantum. Omnia vero placita tam hereditatum quam aliorum, exceptis placitis foraneorum mercatorum que celeritatem requirunt, in vicecomitatu tenebuntur. Siquidem sciendum est quod occasione seu ratione iesine molendinorum nostrorum nichil nobis poterit dictus firmarius computare, nec de hiis que pertinent ad feodum nostrum aliquid exigere poterit a nostris servientibus feodatis. Si vero infra predictum terminum cedere vel decedere nos contingat ipse firmam predictam poterit dimittere, satisfacto nobis vel mandato nostro pro rata temporis nostri. Promisit autem dictus firmarius, fide prestita corporali, quod villam nostram de Loco Veris bene et fideliter custodiet, nec iura nostra in aliquo subtrahet vel diminuet, sed quantum in ipso erit fideliter conservabit. Predictus vero Robertus promisit in presentia nostra se daturum fideiussores sufficientes de dicta firma tenenda et solvenda prout superius est expressum senescallo nostro quancito ab eo fuerit requisitus. Et nos promisemus eidem quod predictam firmam non trademus aliis sine incremento triginta librarum turonensium pro quolibet anno, de quibus ei concessimus terciam partem primi anni. Tempus autem dicti incrementi durabit usque adoctabas instantis assumptionis Beate Marie Virginis tantum. Neminem etiam in dicta firma poterit associare nisi de nostro licencia speciali. Et ut omnia ista et singula rata et firma maneant ea fecimus sigilli nostri munimine roborari. Si vero aliqua premissorum interpretacionem seu declaracionem indigent, nobis interpretacionem seu declaracionem huiusmodi reservamus. Datum apud Alacrem Montem sabbato post octabas Beatorum apostolorum Petri et Pauli, anno Domini mo cco lmo nono.

Firma Deppe.

Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, universis presentes litteras inspecturis, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis quod nos dilectis et fidelibus nostris magistro Gileberto de Torchiaco et Michaeli molendinario, burgensibus Deppe, anno Domini mo cco lmo septimo, ad tres annos, termino incipiente in crastino nativitatis Domini ultimo preterite, tradidimus ad firmam villam nostram de Deppa pro tribus milibus et sexentis libris turonensibus nobis solvendis quolibet ipsorum trium annorum ad quatuor terminos, videlicet, ad pascha, ad nativitatem Beati Johannis Baptiste, ad festum Beati Michaelis, et ad finem cuiuslibet anni, sub condicionibus inferius annotatis, videlicet, quod nos in dicta firma quartam partem pro rata precii retinemus et placitum spate totum. Item, pro expensis senescallo nostro venienti ad assisias Deppe et clerico qui pro nobis vicecomitatui preerit ministrandis nonaginta libras turonenses per annum, et pro apportatione pecunie apud Rothomagum centum solidos turonenses quolibet anno nobis solvere tenebuntur firmarii supradicti. Item, quod nichil possit arestari in villa Deppe, irrequisito illo qui pro nobis vicecomitatui presidebit. Nisi tales persone fuerint, de quarum fuga seu quod inveniri non possent alias timeatur, quas non expectato mandato presidentis in vicecomitatu poterunt arestare et eas ad vicecomitatum statim adducere tenebuntur. Item quod omnes clamores fiant in domo vicecomitatus. Item, quod pissis in domo vicecomitis semper remaneat in qua reponentur denarii costumarum. Item quod inter aliquos litigantes pacificari non valeat, nisi in presencia in vicecomittatu presidentis. Item si firmarios littigare cum aliquo contigerit coram vicecomite nostro vel senescallo causa agitetur. Item quod firmarii emendam taxare non possint aliquam in absencia illius qui vicecomitatui preerit loco nostri. Nisi tales persone fuerint quarum delictorum taxacio differi non valeat sine dampno, et tunc emendas talium taxare poterunt prout viderint expedire, si absens fuerit vicecomes vel ille qui loco eius erit, salvo tamen moderamine vicecomitis si ei in reditu suo irrationabilis videretur. Item quod forefacture hereditarie ut pote domorum et aliorum immobilium nobis libere remanebunt. Item, in masuris et aliis tradendis ad feodum nichil percipient firmarii supradicti. Item si generalis guerra oriretur inter reges, propter quam dampnificarentur firmarii memorati, ad arbitrium bonorum virorum restieretur eisdem, et si econtrario ville condicio efficeretur melior, nobis pro melioracione ipsius ad arbitrium virorum bonorum restituere tenerentur. Item, si ab aliquibus contra nos consputacio fieret vel herella, nichil percipient dicti firmarii in emenda. Item si interim nos decedere vel cedere contigerit, ipsi firmarii firmam persolvent pro rata temporis, nec firmam tenere extunc in antea compellentur. Nisi quod usque ad finem anni in quo nos, ut dictam est decedere vel cedere contigerit, tenebunt si voluerint dictam firmam. Item, si in terra vel in mari aliqua contigerit inveniri, dum tamen non excedant per annum viginti librarum turonensium valorem inter nos et ipsos erunt communiter dividend. Illud autem quod valorem predictum excesserit nobis quiete et libere remanebit. Firmariis autem prefatis non licebit aliqua dona recipere, nisi caseos vel alia esculenta vel potulenta. Item nobis placita mota, arreragia et foagia totaliter retinemus, exceptis viginti libris foagii quod dicte firme tempore contigerit evenire. Item, quod neminem in dicta firma sibi associare poterunt predicti firmarii nobis inconsultis, vel absque nostra licencia speciali. Item, si aliqua premissorum declaracione indigent ipsam nobis reservamus. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum, apud Fraxinos, die jovis ante purificationem Beate Marie, anno Domini mo cco lmo septimo.***

Firma de Alacri Monte. Rubrique dans la marge droite. .

Frater Odo permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, universis presentes litteras inspecturis, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis nos, anno domini mo cco lmo octavo, mense junio, tradidisse ad firmam dilecto et fideli nostro Reginaldo de Trembleio, clerico manerium nostrum de Alacri Monte et de Croadale, cum omnibus pertinentiis suis tam in dominico quam in decimis, regularia, et foresta, ac aliis pertinentibus ad eam, exceptis carbonariis et billetariis, prout hactenus fieri et servari consuevit, dum tamen in ea sine nostra licentia, carbonarios vel billetarios non reponat, et etiam aliis iuribus ad dictum manerium pertinentibus, exceptis censibus terrarum reddendis in festis Sancti Martini hyemalis et penthecostes quos nobis retinemus, pro mille centum libris turonensibus solvendis nobis quolibet anno usque ad finem trium annorum. Termino incipiente anno incarnationis domini predicto in octabas assumptionis Beate Virginis sub modo et conditionibus infrascriptis, videlicet, quod dictus Reginaldus tempore firme sue debet nobis et nostris exhibere in dicto manerio stramina pro lectis et equis, et fenum vel vecias pro equis. Item, ligna ad ignem necessaria et aquam nobis et nostris ministrare, et bladum nostrum molere et coquere, ac panem inde paratum reddere. Item, gallinas capones, porcos, pullos, anseres et alia domus instauramenta tenetur nobis et nostris ministrare ad estimationem dispensatoris nostri cum coquo, et nos de pretio respondebimus eidem. Item, senescallo nostro quando veniet ad dictum manerium pro negotiis dicti manerii expediendum, expensas necessarias ministrabit. Item, predictum manerium et omnes granchias nostras ville predicte debet reddere in statu in quo sunt vel meliori, quantum ad cooperturam. Sed si ceciderint per vetustatem aut casu fortuito combuste fuerint, non debet reedificare de novo. Item, tenetur ad cooperiendum domos novas si fecerimus tenetur nobis pro pretio pro quo habebit vel ei constabunt in tegularia regulas ministrare. Item, si communis guerra vel tempestas aut ignis ville qui de propria domo non surgat aliquo predictorum trium [sic] annorum evenerit nos tenebimur eidem secundum infortunium relaxare. Item, si aliqua emenda levanda evenerit tempore firme sue que summam decem et octo solidorum possit vel debeat excedere quicquid supererit nostrum erit, et quicquid ad altam iusticiam pertinet similiter nostrum erit, exceptis decem et octo solidis supradictis. Et sciendum quod remisimus et remittimus ei quamdiu dictam firmam tenebit censum omnium terrarum suarum quas tenebat tempore quo dictam firmam accepit usque ad valorem viginti quinque librarum turonensium. Remisimus autem ei viginti quinque libras quas solebat solvere de molendino de Angiervilla, et ipse remisit nobis viginti septem libras quas debebamus ei annuatim pro decimis de Sancto Vedasto, quas modo tenet decanus Rothomagensis. Item, bestias et armenta que ibi sunt in fine, termini nobis restituet valore ad valorem, numero ad numerum, ad estimationem bonorum, proventus tamen eorum percipiet tempore firme sue, de fructibus vero ipsorum animalium et de ipsis animalibus nichil exibit extra dominica nostra. De predictis autem mille centum libris nobis satisfaciet ad terminos infrascriptos : videlicet ad festum purificationis Beate Marie Virginis, anno domini mo cco lmo nono, ad portam Rothomogensem. Trecentas triginta libras; ad festum ascensionis domini subsequens trecentas triginta libras, et ad subsequens festum Beate Marie Magdalene. Quadrigentas libras quadraginta [sic] turonenses. Neminem vero poterit associare in hac firma, nisi de nostra licencia speciali. Si quid autem fuerit in predictis vel in sequentibus pactionibus declarandum declarationem nobis retinemus. Item, terras nobis restituet in eo statu in quo recipiet eas videlicet, gacheratas et binatas, nec eas poterit dessesionare. Tamen eas debladabit licet usque ad plenam debladationem firme sue terminus non duraret. Quod si milites non iusticiarent homines suos secundum quod inter nos et eos extitit ordinatum, ipse posset forestam usque ad valorem ducentarum librarum turonensium esplectare, computatis redditibus et blado foreste. Item, sciendum est quod si pro delicto alicuius hominum nostrorum terra alicuius ad nos devenerit, decimas quas de dicta terra deberet percipere reddere teneremurAbréviation singulière. eidem. Item, per totum annum quo firmam dimiserit nobis de predictis straminibus vicia et feno tenebitur. Respondere : Et sciendum quod de straminibus decime Beati Nicholai et dominici in fine firme sue nichil poterit absportare vel vendere, nisi solummodo granum. Numerus vero bestiarum et armentorum sibi traditorum et valor hic est : videlicet, centum et septuaginta tres castrones, et quadraginta sex bidentes ; precium cuiuslibet quatuor solidi et sex denarii. Item, sexaginta bidentes et quinquaginta unus agnus ; precium cuiuslibet tres solidi. Item, undecim vituli unius anni ; precium istorum undecim triginta solidi. Item, due vacce et tres vituli unius anni ; precium quinquaginta quinque solidi. Item septem vacce ; precium octo libre et quinque solidi. Item, taurus ; precium eius triginta quinque solidi. Item, due vacce, due genitie, et unus bonellus ; precium eorum septem libre et decem solidi. Item, quatuor bovelli ; precium eorum sexaginta iiiior solidi. Item, tres genicie ; precium earum triginta sex solidi. Tenetur autem Reginaldus sub pristina quam nobis debet fdelitate omnia iura nostra tam in dominico et foresto, tam in hominibus, censibus et warenna et etiam in omnibus aliis rebus servare fideliter et tueri. Promisit que nobis insuper prestito corporali ab co iuramento se omnes et singulas conventiones predictas firmiter et inviolabiliter servaturum et contra ipsas vel earum aliquam non venturum, nobis propter hoc bona sua mobilia et immobilia tam presencia quam futura ubicunque, sint vel fuerint obligando et in responsionem ponendo. In quorum testimonium presents litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum apud Alacrem Montem anno et mense predictis.***

Firma nemoris de Fraxinis.Entouré..

Omnibus hec visuris Frater Odo permissione divina Rothomagensis ecclesie minister indignus salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis nos vendidisse Roberto de Fraxinis filio domini Ade eiusdem loci militis sex acras vel circa nemoris nostri quod est inter Andeleium et Fraxinos prout ibidem sunt signate pro trecentis libris turonensibus, videlicet, quamlibet acram pro quinquaginta libris turonensibus. Quam quidem pecunie quantitatem dictus Robertus promisit fide prestita corporali se soluturum terminis infrascriptis, videlicet medietatem ad nativitatem Domini instantem, et aliam medietatem ad festum penthecostes anno revoluto. Dicte vero sex acre mensurande sunt ad perticam domini regis quemadmodum eiusdem nemora mensurantur, et si per mensurationem huiusmodi dicte sex acre in nemore sic signato integre reperte non fuerint, secundum quantitatem defectus qui fuerit, dicto Roberto de dicta summa pecunie remittemus. Si vero aliquid ultra sex acras inventum fuerit, dictus Robertus nobis de incremento huiusmodi tenebitur respondere. Item, de landis sive locis vacuis existentibus in nemore dicto [sic] , nichil eidem R. tenebimur restaurare, dictum autem nemus debet deliberari infra nativitatem Beati Johannis Baptiste anno revoluto. Pro predicta vero pecunie summa statutis terminis solvenda constituerunt se erga nos pro dicto Roberto quilibet in solidum fideiussores et principales debitores Durandus Belot et Matheus de Fresneles, obligantes quo ad hoc se et omnia bona sua mobilia et immobilia ubicunque potuerint inveniri, fideiusserunt etiam pro eodem R. quilibet in solidum Laurentius de Fresnelis, Joscio de Fresnelis, Matheus Belot, Petrus de Valle, Ricardus Frogier et Matheus Beloche, promittentes fide media quod ipsi ad portam Rothomagi tenebunt prisionem post octo dies postquam ex parte nostra super hoc moniti fuerint, si contingat dictum Robertum deficere in solutione pecunie memorate, donec nobis de totali summa pecunie fuerit satisfactum. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Datum apud Fraxinos, die mercurii ante ramos palmarum, anno domini mo cco lmo nono.

Loeis, par la grace de dieu rois de france. Nos faisons a savoir a touz cels qui sunt et qui seront que nos par la volente de dieu ovec notre chier cousin le noble roi henri de engleterre, avons pais faite e affermee en ceste maniere. Cest a savoir que nous donons au devant dit roi d’angleterre, e a ses hoirs e a ses successeurs toute la droiture que nos aviens e teniens en ces treis eveschiez et escitez, cest a dire de limoges, de caours et de pierregort, en fiez, e en demainnes, sauf lomage de nos freres, se il aucune chose i tiennent dont il soient notre home, e sauves les choses que nos ne poons metre hors de notre main, par letres de nos ou de nos ancessors ; les queles choses nos devons pourchacier a bone foi vers cels qui ces choses tienent, que li devant diz rois d’angleterre les ait de deux la touz sainz en un an ou faire lui avenable eschange a lesgart de preudes homes qui soient nome dune part e dautre, le plus covenable au profit des deus parties. E encore donons ou devant dit roi d’angleterre la value de la terre d’agenois en deniers chascun an selonc ce que ele sera prisee a droite value de terre par preudes homes nomes dune part e dautre, e sera la paie faite au temple a paris chascun an a la quinzainne de lascension la moitie, e a la quinzainue de la toz sainz lautre. E sil avenoit que cele terre eschaist de la contesse johanne de poitiers, a nos ou a noz hoirs, nos ou noz hoirs seriens tenuz de rendre la au roi d’angleterre ou a ses hoirs, e rendue la terre seriens quittes de la ferme. E se ele venoit a autre que a nos ou a noz hoirs, nos donriens au roi d’angleterre le fie d’agenois aveques la ferme devant dite. E se ele venoit en demainne au roi d’anglelerre nos ne seriens pas tenu a rendre cele ferme. E sil estoit esgarde par notre cort de france que pour la terre d’agenois avoir deust li rois d’angleterre metre ou rendre aucuns deniers par raison de gagiere, nos rendriens ces deniers ou li rois d’angleterre tendroit et auroit la ferme tant quil eust eu ce quil auroit mis par cele gagiere. De rechief il sera enquis a bone foi e de plain a la requeste le roi d’anglelerre par preusdes homes a ce esleuz dune part et dautre se la terre que li cuens de poitiers tient en caorsin de par sa fame fu dou roi d’angleterre dounee ou baillié aveques la terre d’agenois par mariage ou par gagiere ou toute ou partie a sa suer qui fu mere le conte Rainmon de Tholose, darriennement mort. E se il estoit trouve que il eust ensi este, e cele terre eschaoit a nos ou a noz hoirs del deces la contesse de poitiers nos la donriens au roi d’angleterreou a ses hoirs. E sele eschaoit a autre, e il iert trouvé par cele enqueste toutevoies que ele eust este einsi donnee ou baillié com il est desus dit apres le deces de la contesse de poitiers nos donriens le fie au roi d’angleterre e a ses hoirs sauf lomage de nos freres sil aucune chose i tenoient tant com il vivront. De rechief apres le deces le conte de poitiers, nos ou notre hoir rois de france, donrons au roi d’angleterre ou a ses hoirs la terre que li cuens de Poitiers tient ores en xantonge outre la riviere de charence en fiez et en demainnes qui soient outre la charente se ele eschaoit a nos ou a noz hoirs. E se ele ne nos eschaoit, nos pourchaceriens en bone maniere par eschange ou autrement que li rois d’angleterre, et si hoir lauront, ou nos li ferons avenable alesgart de preudeshomes qui seront nome dune part et dautre. E de ce que nos au roi d’angleterre et a ses hoirs avons done en fiez et en demainnes li rois d’angleterre et si hoir feront homage lige a nos et a noz hoirs rois de france. E ausi de bordiaus e de baeone et de gascoingne, e de toute la terre que il tient de ca la mer d’angleterre en fiez e en demainnes, e des isles saucune, en ia que li rois d’angleterre tiegne, qui soient dou roiaume de France, et tendra de nos comme pers de france et dux de aquitaine. E de toutes ces choses devant dites nos fera li rois d’angleterre servises avenables iusque a tant quil fust trouve quels servises les choses devroient, e lors il seroit tenuz de faire les tels com il seroient trouvé. Del homage de la conte de bigorre, de armeingnac et de faiencac soit ce que droiz en sera. Trou. .E nos clamons quitte au roi d’angleterre se il ou si ancessor nos firent onques tort de tenir notre fie sanz nos faire homage, et sanz noz rendre notre servise, e touz arrierages. Derechief nos donrons au roi d’angleterre ce que vc chevaliers devroient couster raisnablement a tenir deus anz a lesgart de preudeshomes qui seront nome dune part et dautre, e ces deniers sommes nos tenu a paier au temple a paris a vi paies par ii anz, cest asavoir a la quinzainne de la chandelor qui vient prochiennement la premiere paie, cest a dire la sisieme partie ; e a la qainzainne de lascension ensuivant, lautre paie. E a la quinzainne de la touz saint lautre, e einsi des autres paies en lan ensuivant ; e de ce nos donrons au roi d’angleterre le temple ou l’ospital ou ambedeus ensamble en plege. E li rois dengleterre ne doit ces deniers despendre fors que el servise dieu, ou de leglise, ou au profit dou roiaume dangleterre, e ce par la veue des preudeshomes de la terre esleuz par le roi d’angleterre, et par leshauz homes de la terre. E par ceste pais faisant a quite et quite de tot en tot li rois d’angleterre, et si dui fil a nos et as nos ancessors et a noz hoirs, e a noz successors, e a noz freres, e a lor hoirs, e a lor successors, por soi et por ses hoirs e por ses successors, se icils rois d’angleterre ou si ancessor aucune droiture ont ou orent onques en chose que nos teignons ou tenissiens onques ou notre ancessor ou notre frere. Cest a savoir en la duchee et en tote la terre de normendie, en la conte, et en tote la terre d’aniou, de tourainne, e dou mainne, e en la conte, e en tote la terre de poitiers, ou dailleurs en aucune partie del roiaume de france, ou es isles saucunes en tenons nos ou notre frere, ou autre de par nos ou de par els, e toz arrierages. E ausi a quite e quite li devantdiz rois d’angleterre e si dui fil a toz cels qui de par nos ou de par noz ancessors ou de noz freres tienent aucune chose par don ou par eschange ou par vente ou par achat, ou par acensement, ou en autre samblable maniere en la duchee ou en tote la terre de normendie, ou en la conte ou en tote la terre d’aniou, de tourainne, et del mainne. E en la conte, e en tote la terre de poitiers, ou ailleurs en aucune partie dou roiaume de France ou es isles desus dites, sauf au roi d’Angleterre, e a ses hoirs leur droiture es terres dont il nos doit faire homage lige par ceste pais si com il est desus devise, e sauf ce que li rois d’angleterre puisse demander sa droiture sil la cuide avoir en agenois et avoir la se la cort le roi de France le iuge, et ausi de caorsin. E avous pardone e quite li uns a lautre, e pardonons et quitons toz maltalenz de contenz et de guerres et touz arrirages, e totes Trou. . eissues qui ont este eues, ou qui porent estre eues en totes les choses devant dites, et toz demmages, e totes mises qui ont este fait ou faites de ca ou dela, en guerres ou autres manieres. E pour ce que ceste pais fermement e establement sanz nule enfraingnance soit tenue a toz jorz li rois d’angleterre a fait iurer ensame par ses procureurs especiaus a ce establiz, e si dui fil ont iure ces choses a tenir tant com a chascun apartendra, e a ce tenir on obligie els e lor hoirs par lor letres pendant. Et de ce donra seurte li rois d’angleterre des chevaliers des terres devant dites meismes que nos li avons donees, e des viles selonc ce que nous len requerrons. E la forme de la seurte des homes e des viles por le roi d’angleterre si sera tele : Il iurront quil ne donront ne conseil ne force ne aide parquoi li rois d’angleterre ne si hoir venissent encontre la pais. E sil avenoit que diex ne welle, quil venissent encontre, e il ne le vousissent amender, puis que nos ou notre hoir rois de france les en auriens fait requerre cil qui la seurte auroient faite de deuz les trois mois que nos ou notre hoir les en auriens fait requerre seroient tenu destre aidant a nos et a noz hoirs contre le roi d’angleterre e ses hoirs iusques a tant que ceste chose fust amendee souffisamment a lesgart de la cort le roi de france. E sera renovelee ceste seurte de x anz en x anz a notre requeste ou de noz hoirs rois de France. Et nos ceste pais e ceste composition entre nos et le devant roi d’Angleterre affermee et totes les devantdites choses et chascune si com eles sont desus contenues, prometons en bone foi por nos et por nos hoirs et pour noz successors au devant dit roi d’Angleterre et a ses hoirs et a ses successors leialment et fermement a garder e que nos encontre ne vendrons par nos ne par autre en nule maniere. E que riens navons fait ne ne ferons par quoi les devant dites choses toutes ou aucune en tot ou en partie aient meins de fermete. Et por ce que ceste pais fermement et establement sanz nule enfreingnance soit tenue a toz iors, nous a ce obligons nos e nos hoirs, e avons fait iurer en notre ame par noz procureurs especiaus en notre presence ceste pais si com ele est desus devisee e escrite a tenir en bone foi tant corn a nos apartendra, e que nous ne vendrons encontre ne par nos ne par autre. E en tesmongnaie de totes ces choses nos avons fait au roi d’Angleterre ces letres pendanz seelees de notre seel. E ceste pais e toutes les choses qui sont desus contenues par notre commandement especial ont iure Loeis et Phelippe notre fil en notre presence a garder et a tenir fermement, e que il encontre ne vendront par els ne par autre. Ce fu fait en cel an.

Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - Littereétat d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le samedi 31 mai 2025. [En ligne : https://emmsm.unicaen.fr/norecrit/visites/doc/61_Littere.html]