Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1257état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo septimo

{187r} VI. Id. Januarii. Apud Beccum.

V. Id. Januarii. Apud Locum Veris.

Gaaniacus.Croix..

IIII. Id. Januarii. Visitavimus apud Guaaniacum. Ibi sunt tres monachi qui venerunt ibi
de novo, et prior novior omnibus. Ibi est defectus librorum. Iniunximus priori quod hoc fa
ceret emendari. Monuimus priorem quod ipse secundum regulam Beati Benedicti viveret, et
monachos faceret. Item, monuimus quod observarent ieiunia regule, et quod
se abstinerent a carnibus, preterquam in casibus exceptis a regula. Elemosina bis in ebdo
mada datur omnibus venientibus ad eam. Summa procuracionis, viii libre xv solidi iii denarii. Somme encadrée..

***

III. Id. Januarii.

II. Id. Januarii.

Id. Januarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Germanum in Laya...

Apud Sanctum Germanum in Laya.

XIX. Kl. Februarii.

XVIIII. Kl. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius..

Parisius.

XVII. Kl. Februarii. Apud Montem Leterici.

XVI. Kl. Februarii.

XV. Kl. Februarii.

XIIII. Kl. Februarii.

XIII. Kl. Februarii. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

XII. Kl. Februarii.

XI. Kl. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Pontisare. .

Pontisare.

X. Kl. Februarii. Medonte.

IX. Kl. Februarii.

VIII. Kl. Februarii.

VII. Kl. Februarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Vernoni. .

Vernoni.

VI. Kl. Februarii.

V. Kl. Februarii.

IIII. Kl. Februarii.

III. Kl. Februarii.

II. Kl. Februarii. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

Kl. Februarii.

IIII. Non. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Salicosam. .

Apud Salicosam.

III. Non. Februarii.

II. Non. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Locum Veris. .

Apud Locum Veris.

Non. Februarii. Apud Sanctam Katerinam.

{187v} VIII. Id. Februarii. Videlicet die cinerum, Rothomagi, et ibi sermonem fecimus.

VII. Id. Februarii. Apud Bonum Portum.

Mons Duorum AmantiumCroix..

VI. Id. Februarii. Procurati fuimus apud Montem Duorum Amancium. Summa procuracionis, vii libre viii solidi viii denarii. Somme encadrée. .

V. Id. Februarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xv canonici commorantes. Habent
iiiior prioratus. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Non bene provide
tur canonicis de vestimentis et calciamentis; hoc iniunximus emendari. Elemosina qualibet die
datur omnibus venientibus ad eam. Debent cc libras, et debentur eis cl libre in de
bito bene solubili et c libre in debito male solubili. Iniunximus priori quod ipse compu
taret de omnibus distincte.***

Ipsa die, pernoctavimus Rothomagi.

IIII. Id. Februarii. Videlicet die brandonum sermonem fecimus in maiori ecclesia.

Bondevilla.Deux croix..

III. Id. Februarii. Visitavimus apud Bondevillam. Ibi sunt xxx moniales quinque
sorores, tres fratres. Duos calices impignoraverunt pro necessitatibus suis, et duos adhuc
habent, quorum unus parvus est et pravus, et alius satis bonus. Habent archas et claves. In
iunximus amoveri claves. Quolibet mense communicant. Tres v sunt ibi domicelle que non fuerunt
recepte. Moniales sepissime vadunt Rothomagi. Debent circa viixx libras, set
emerunt terram que constavit ccc libras. Prima granchia habent oves Invadiaverunt
quamdam decimam ad tres annos pro lxv sexaginta quindecim libris que valebat commu
nibus annis annuatim xl libras. Accepimus resignacionem Marie, priorisse quon
dam, et incontinenti, auditis  [sic] [totis] omnium monialium que voluerunt, dedimus eis Co
mitissam priorissam, quia plures in eam consenserant. Redditus et debita
conscripti sunt in ultima pagina folii precedentis.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

Altifagum. Deux croix. .

II. Id. Februarii. Procurati fuimus apud Altifagum. Summa procuracionis, viii libre xiiii solidi ix denarii.Somme encadrée..

Id. Februarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt vi monachi Sancti Ebrulphi. Monuimus
eos de observandis ieiuniis regule et de esu carnium secundum quod continetur in regula. Debent
xiixx libras. Quidam eorum non est presbyter. Responderunt quod habebant bonam conscienciam de
carnium esu et observacione ieiuniorum.

Bellus Beccus.

Ipsa die, pernoctavimus apud Bellum Beccum.

Bellus Saltus. Deux croix. .

XVI. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Bellum Saltum. Summa procuracionis, vi libre xiiii solidi i denarius parisiensesSomme encadrée..

XV. Kl. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt duo monachi Beccenses. Non habent
regulam penes se iniunximus eis quod unam quererent. Missa aliquando deficit in
prioratu. Iniunximus hoc emendari. Ter in ebdomada datur elemosina omnibus ad
eam venientibus. Non bene servant ieiunia regule. Iniunximus regulam obser
vari super hoc. Utuntur carnibus set habent super hoc bonam conscienciam. Debent abbati ;
lx libras, et alibi circa x librasSomme encadrée..

Nota : De necessitatibus habendis.
De confessore, et compoto, et donis, et recepcione sine assensu conventus.

{188r} Bueival.Deux croix..

Ipsa die, visitavimus abbaciam de Buieval. Ibi sunt xxxiii moniales. Communionem
corporis Domini septies in anno recipiunt per ordinem, set plus confitentur. Due pedisse
te et una soror sunt ibi, et alie due que per abbatissam vadunt querere que nec
cessaria sunt infirmis. Abbatissa dat cuilibet moniali annuatim pro vestibus
xii solidus, et quelibet non providet sibi de residuo. Redditus sunt conscripti in quodam rotu
lo. Debent lx libras ; non habent ut credunt, satis bladum usque ad nova.

Nogentium.

Ipsa die, pernoctavimus apud Novum Castrum, cum expensis prioratus de Nogento. Summa procuracionis, ix libre xiiii solidi iiii denarii Somme encadrée..

Hospitale de Novo Castro.

XIIII. Kl. Martii. Ibidem sacros ordines celebravimus. Qua die thesaurarius
Rothomagensis
magister Johannes de Noantello de mandat nostro visitaverunt
hospitale de Novo Castro. Omnia invenerunt satis in bono statu, excepto quod male
providebatur infirmis, ut dicebant. Vendiderant de nemore suo usque
ad cc libras, de quibus iam receperant lx libras. Iniunximus priori quod emeret
unum cofinum ad duas claves, quarum unam habebat prior et aliam decanus
Novi Castri
in quo reponantur denarii dicti nemoris secundum quod persol
ventur, et reservantur integre, et absque consensu nostro non expendantur.***

Mortuum Mare super Alnam.Croix..

Ipsa die procurati fuimus apud Mortuum Mare super Alnam. Ibi sunt duo
monachi anglici LeWays. Summa procuracionis, ix libre xiiii solidi Somme encadrée..***

Alba Mallia. Croix..

XIII. Kl. Martii, Procurati fuimus apud Albam Malliam. Summa procuracioins, vii libre xii denarii parisienses Somme encadrée...

XII. Kl. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xviiii monachi. Unus non clamat
alium. Omnes sunt sacerdotes, sex exceptis. Claustrum male observatur. Iniunxi
mus hoc emendari. Non habent caritatem inter se. Monuimus eos, quantum po
tuimus, quod hoc emendarent. Iniunximus vetera reddi in recepcione novorum.
Iniunximus cartas transcribi in aliquo libro deputato ad hoc. Debent vic l
ibras, de quibus debent c libras cuidam burgensi ; melius expediret eis quod
eas deberent ad usuram. Prior Anglie venerat de Anglia sine licencia, et mutu
averat supra expensas sibi deputatas xxxvii marchas. Non habent vesti
menta, nisi post multas altercaciones. Iniunximus hoc emendari. Habent satis
bladum usque ad nova. Dicunt quod bene ponent in aquitacione hoc an
no ccc libras turonenses. Inhibuimus eis districte ne aliquem decetero reciperent in
monachum, sine communi assensu omnium, et si sit, in hoc aliqua discordia, nichil
fiat nisi per nos.

{188v} Focardi Mons.Croix.

Ipsa die, pernoctavimus apud Focardi Montem.

Augum.

XI. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Augum. Summa procuracionis, ix libre xii solidi iiii denarii Somme encadrée...

X. Kl. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunl xxviii canonici commorantes. Omnes sunt
sacerdotes, preter septem. Extra domum morantur xi canonici. Iniunximus regulam legi
semel in ebdomada. Claustrum et ecclesia nimis frequentantur a secularibus. Iniunximus eis
quod eos cohercerent quantum possent bono modo. Elemosina generalis, omnibus datur ter in
ebdomada ter clericis. Habent satis bladum usque ad nova, et vendent de eo, usque ad cccc libras, et habent
vinum satis usque adpost augustum. Debent circa cccc libras, set debentur eis de arre
ragiis circa iiiic libre. Omnia sunt satis in bono statu, per Dei graciam. De ecclesiis non posu
appropriatis propria auctoritate non pagaverunt adhuc nos bene.

Ulterior Portum.

Ipsa die, procurati fuimus apud Ulteriorem Portum. Summa procuracionis ix libre xix solidi x denarii Somme encadrée..

IX. Kl. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunl xxi monachi. Omnes sunt sacerdo
tes preter iiiior. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari ita sub pena tali, quod ille qui non
clamaverit socium suum et viderit, ieiunet sive abstineat illa die vino.
Habent xi monachos in prioratibus. Elemosina generalis datur bis in ebdomada. Debent circa
cc libras.

Evremodium. Deux croix. .

Ipsa die, procurati fuimus apud Evremodium. Summa procuracionis, x libre vii solidi iiii denarii Somme encadrée..

VIII. Kl. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xii monachi. Iniunximus, quantum ad
esum carnium, regulam observari. Ter in ebdomada datur generalis elemosina.
Debent cl libras exceptis ducentis libris quas debent abbati suo. Habent ccc libras
redditibus in partibus istis ; in Anglia, l marcas, set sex anni transfierunt quod
non receperunt aliquid de illis nisi xviii marcas hoc anno, et quondam alio anno
v marcas.

Bures. Croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Bures. Summa procuracionis, x libre vii solidi v x denarii Somme encadrée. ..

VII. Kl. Martii. Visitavimus. Ibi sunt duo monachi de Prato. Aliquando non celebratur
ibidem missa. Iniunximus hoc emendari. Non servant ieiunia regule. Utuntur car
nibus. Iniunximus super hoc regulam observari, vel facere penam in statutis con
tentam, vel super hoc petant licenciam ab abbate qui potest ad minus cum eis
dispensare de pena contenta in statutis.***

Wanchy. Croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Alacrem Montem a firmario prioratus de Wanchy.
Ibidem que pernoctavimus. Summa procuracionis, x libre Somme encadrée..

VI. Kl. Martii.

V. Kl. Martii.

IIII. Kl. Martii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem..

Apud Alacrem Montem, cum expensis nostris.

{189r} Longolium. Deux croix..

III. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Longolium. Summa procuracionis, x libre vii solidi vi denarii Somme encadrée..

Estoutevilla.

II. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Flainvillam, a magistro Johanne dicti loci, pro
prioratu de Estoutevilla, qui tunc tenebat dictum prioratum ad firmam.***

Basquevilla. Croix..

Kl. Martii. Apud Basquevillam fuimus procurati. Summa procuracionis, ix libre xiii solidi vii denarii Somme encadrée..

VI. Non. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi erant tres monachi. Utuntur culci
tris. Aliquando comedebant cum eis mulieres de villa. Precepimus hoc
emendari. Ita quod eas amplius ad convivium non invitent. Utuntur carnibus
passim. Redditus non sunt conscripti. Iniunximus priori ut eas conscribi faceret.
Debent circa iiiixx libras. Hubertus de Sancto Leubino, Thomas de Rothomago, monachi vi
sitationis tempore morabantur. Ibidem cum Roberto de Gondetot, tunc priore.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

V. Non. Martii. Apud Rothomagum, et ibidem sermonem fecimus in maiori ecclesia.

Sancta Katherina. Deux croix..

IIII. Non. Martii. Procurati fuimus apud Sanctam Katherinam. Summa procuracionis,
ix libre vi solidi ii denarii Somme encadrée..

Ipsa die in aula nostra Rothomagensi, constitutus coram nobis Nicholaus de Sancto
Laurencio, presbyter, renunciavit omni juri quod vendicabat sibi et dicebat se habere
in ecclesia Sancti Laurencii in Caleto, specialiler et expresse, et emendavit nobis hoc
quod super ipsam ecclesiam temere litigaverat et iniuste et super expensis a
nobis in lite contra eum factis ob dictam ecclesiam se nostre supposuit volunta
ti. Iuravit etiam tactis sacrosanctis ewangeliis quod de cetero non impedi
et, nec per se vel per alium faciet, quominus magister Henricus de Yvemesnil,
presbyter a nobis in dicta ecclesia institutus, plena possit et pacifica ipsius ecclesie
possessione gaudere. Hiis autem interfuerunt : Viri venerabiles, magistri Guillelmus
de Saana, thesaurarius Rothomagensis, Johannes de Flainvilla, canonicus Rothomagensis,
Johannes de Noyntello, canonicus Beate Marie Belvacensis, priores domus Dei
Rothomagensis
et Aule puellarum, magister Johannes de Suessione, canonicus et officialis Rothomagensis,
Evrardus et Johannes, clerici nostri, magister Henricus, prrsbyter supradictus.

III. Non. Martii. Visitavimus apud Sanctam Katherinam. Ibi sunt xxv mo
nachi. Omnes sunt presbyteri, preter octo.*** Precepimus abbati ut inhibe
ret priori vel monacho commoranti apud Caudecote, ne audiret confessiones
parrochianorurn Deppe, nec exhiberet eis ecclesiastica sacramenta. Unus non clamat alium. Iniunxi
mus hoc emendari. Precepimus quod omnes communicent ad minus semel in mense. Debent
circa iiiicccc libras eis debentur aliqua. Prior de Paveilly pessime se habebat, prout nobis dixit
abbas.

{189v} Ipsa die, pernoctavimus apud Noionem cum expensis nostris.

II. Non. Martii.

Non. Martii.

VIII. Id. Martii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

Salicosa Deux croix..

VII. Id. Martii. Apud Salicosam, cum expensis nostris.

VI. Id. Martii. Ibidem procurati fuimus. Summa procuracionis, viii libre ii denarii parisienses Somme encadrée..

V. Id. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xiii canonici. Omnes sunt sa
cerdotes preter iiiior. Qualibet die datur elemosina generalis omnibus. Habent duos
fratres et duas sorores. Habent parum avenam. Debent viixx libras. Omnia
alia sunt in bono statu.

Sanctus Martinus in Guarenna. Croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Sanctum Martinum in Warenna. Summa procuracionis, vii libre x solidi xi denarii Somme encadrée ..

IIII. Id. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt quinque monachi ordinis
Beccencis. Elemosina generalis datur ter in ebdomada. Utuntur carnibus preter
necessitatem aliquando. Iniunximus eis ab esu carnium abstinere, nisi quatenus regula
permittit. Debent circa xl libras; set debonis suis, ultra victum suum, bene
vendent usque ad valorem predictam, infra augustum.Prior habet duos nepotes
scolares Parisius quibus dat aliquid de bonis prioratus, set prior dicit quod
hoc est de licencia abbatis.

Ruppis Guidonis.Croix.

Ipsa die, pernoctavimus apud Ruppem Guidonis, et habuimus xl solidos parisienses pro
nomine procuracionis, a monachis Fiscanensibus ibidem conversantibus.

III. Id. Martii. Monuimus dictos monachos ut, infra synodum penthecostes, nobis
ostendant racionem, si quam habent, quare eos non debeamus visitare et
habere procuracionem integram ab ipsis alioquin contra ipsos procedemus, prout
viderimus faciendum. Presentibus : G., thesaurario, R. de Sapo, canonico Ro
thomagensi,
magistro Johanne de Noantello, fratribus Hardoino et Waltero, de
ordine minorum, et Morello, clerico nostro.

Ipsa die, pernoctavimus apud Fraxinos.

II. Id. Martii. Ibidem.

Mortuum Mare.

Id. Martii. Apud Mortuum Mare.

XVII. Kl. Aprilis. Rothomagi.

XVI. Kl. Aprilis. Videlicet in ramis palmarum, ibidem.

XV. Kl. Aprilis. Apud Deivillam.

XIIII. Kl. Aprilis. Ibidem, set comedimus in domo fratrum predicatorum.

XIII. Kl. Aprilis. Comedimus in domo fratrum minorum, et pernoctavimus Rothomagi.

XII. Kl. Aprilis. Ibidem.

XI. Kl. Aprilis. Ibidem.

X. Kl. Aprilis. Ibidem.