Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo quinto

Annus sexagesimus quintus.

II. Non. Aprilis. Videlicet die veneris sancta.

Non. Aprilis. Videlicet sabbato sancto pasche die.Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi, per Dei gratiam, celebravimus servicium competens hiis diebus. .

Rothomagi, per Dei gratiam, celebravimus servicium competens hiis diebus.

VIII. Idus. Aprilis. Videlicet in die sancto pasche, per Dei gratiam, celebravimus Rothomagi festum.

Capravilla.Croix..

VII. Idus. Aprilis. Procurati fuimus apud Capravillam a firmario dicti loci.

Mons duorum Amantium.Croix..

VI. Idus. Aprilis. Visitavimus, cum Dei adiutorio, prioratum de Monte Duorum Amantium. Ibi erant xicim canonici residentes, computato priore. Erat ibi quedam soror conversa que nundum ibi fuerat per annum. Precepimus priori quod eam disciplinis regularibus informaret, et eandem doceret bene vivere et confiteri frequenter. Silentium non servabant multum bene. Precepimus tunc expresse, sicut alias sepius fecimus, quod illud sollicitius solito et melius observarent, precipue in claustro ubi multocientur confabulabantur et garrulabant. Item, invenimus quod supprior et plures ex canonicis, in absencia prioris et preter conscienciam eius decem solidos turonenses annui redditus, percipiendos super quodam orto, a quibusdam duobus laicis fratribus emerant, de quibusdam denariis quos fraudulenter habuerant ab Ancelino Anglico defuncto, quondam ianitore dicte domus, super cuiusmodi contractu quandam cartam male dictatam et penitus ineptam confecerant, et sigillo quodam nomine supprioris sigillaverunt eandem, licet idem supprior sigillum habere proprium non deberet. Nos autem demum, cognita eorum malicia, iniunximus priori quod Guirardum de Louvetot, suppriorem, ab officio penitus celeriter amoveret, nec eundem in alio reponeret sine rnandato nostro vel licencia nostra et quod sigillum quo usus fuit in carta illa et quod habebat, eidem auferret, et inhibuimus ne quis supprior sigillo proprio in perpetuum aliquatenus uteretur. Item, precepimus quod fratrem Eustachum de Lambervilla ab amministratione pitanciarum amoveret, nec in alio officio reponeret sine mandato nostro. Item, quia dicti decem solidi empti fuerant de pecunia dicti Ancelini que prioris esse debebat. Precepimus priori quod illos decem solidos domui appropriaret. Item, precepimus priori quod illos qui interfuerunt contractui prelibato puniret secundum quod expedire videret. Item precepimus priori quod fratribus Guillelmo Babot et Gileberto, quondam suppriori, debilibus et infirmis, de serviente ydoneo provideret, prout eorum necessitatibus expedire videret. Debebant iiiixx libras, preter debitum quod debebant presbytero de Torvilla. Habebant estauramenta satis ad annum, preter vinum. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, viii libre ix solidi Somme entourée...

V. Idus. Aprilis.

IIII. Idus. Aprilis. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

Mortuum Mare in Leonibus.Deux croix..

III. Idus. Aprilis. Apud Mortuum Mare in Leonibus, cum expensis abbacie.

Insula Dei.Croix..

II. Idus. Aprilis. Apud Insulam Dei, cum expensis abbacie.

Idus. Aprilis. Apud Bonum Portum.

XVIII. Kl. Maii.

XVII. Kl. Maii.

XVI. Kl. Maii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarum. .

Apud Pyntarum.

Burgum Acardi.Deux croix..

XV. Kl. Maii. Apud Burgum Acardi, cum expensis nostris.

XIIII. Kl. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant ixvem canonici commorantes novem in parrochiis extra. Quidam canonicus fuerat aliquandiu in quadam parrochia in decanatu de Burgo Theroudi, licet nundum commisissemus eidem curam parrochie, quod nobis displicuit, et hoc precepimus emendari. Quidam canonicus iuvenis de Cornevilla erat ibi. Precepimus quod frequencius solito confiteretur et communicaret. Item, precepimus priori quod aliquos reciperet, quia pauciores erant. Plura debebantur eis quam deberent ; habebant estauramenta satis ad annum. Domus discooperte erant et inhabiles in multis locis, precipue granchia domus in qua recipiuntur hospites, versus gardinum. Precepimus hoc emendari. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis Somme encadrée ..

Decanatus Pontis Audomari.

XIII. Kl. Maii. Omnes presbyteros decanatus Pontis Audomari, apud Rubeum Monasterium coram nobis fecimus convocari. Invenimus quod Nicholaus, vicarius de Blinquetuit, non celebrabat in ecclesia dicti loci, ut debebat. Precepimus ei quod melius et frequentius solito celebraret. Item, quia ipse diffamatus erat de incontinencia, precipue de quadam muliere dicta Dinote, et de eo quod ipse plures per litteras apostolicas vexari procurabat iniuste, et de negociatione, precipue de venditione nemorum et emptione, dedit nobis littras sub sigillo suo, et iuravit quod si alias diffamaretur de premissis vel aliquo premissorum, ita quod non posset canonice se purgare, vicariam suam haberet pro resignata. Item, Gervasius, presbyter Sancte CrucisIncertitude.., diffamatus erat de Iuliana, parrochiana sua. Monuimus eum quod abstineret, et quod ipsam non permitteret intrare domum suam, neque filiam suam propriam quam habebat in villa. Item, precepimus persone de Blinquetuit quod haberet capellanum. Item, quia capellanus Sancti EdmondiA déterminer.. in parrochia Sancte Oportune non residebat, fecimus bona eius saisiri. Item, inhibuimus omnibus presbyteris ne questas facerent per plures dies dominicos vel festivos, nisi duntaxat unica die. Item, ne quid accipiant pro questis promovendis. Item, quod caveant diligenter ne plura contineantur in breviculis questorum quam in litteris nostris. Item, precepimus presbytero de Therouvilla quod cappam haberet.

Ipsa die, finito sermone quem, per Dei gratiam, inter dictos presbyteros fecimus, et visitatione facta, accessimus ad abbatiam de Cornevilla et pernoctavimus ibidem, cum expensis nostris.

XII. Kl. Maii. Per Dei gratiam, confirmavimus predicavimus [sic] ibidem, et pernoctavimus, cum expensis nostris.***

Cornevilla.

XI. Kl. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam dicti loci. Ibi erant x canonici commorantes, novem extra. Abbas Petrus erat solus apud Bellum Montem, quod nobis displicuit. Precepimus priori quod illos qui non erant sacerdotes faceret semel quolibet mense confiteri et communicare. Item, quia invenimus quod unus non clamaverat alium. Precepimus expresse quod canonicos compelleret ad assiduandum clamorem huiusmodi. Item, quod silentium melius solito faceret observari. Debebant iic libras, presbytero de Roetot maiorem partem. Habebant estauramenta satis ad annum, ut credebant. Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre x solidi Somme entourée...***

X. Kl. Maii. Apud Burgum Acardi, cum expensis nostris.

Decanatus de Burgo Theroudi.

IX. Kl. Maii. Omnes presbyteros decanatus de Burgo Theroudi convocavimus coram nobis apud Tui Heberti. Invenimus quod capellanus leprosarie de Orival parum residebat in capella. Celebraverat clandestina matrimonia et excomunicatus, nec non de incontinentia erat diffamatus. Item, Henricus Cornet, capellanus de Vivario parum residebat, et propter eius negligentiam saisivit dominus de Herecort aliquos redditus suos. Precepimus, ei quod resideret. Item, presbyter de Esmalevilla contentiosus erat et inhonestus. Item, magister Radulphus de Sancto Dyonisio in Montibus, Anglicus, diffamatus erat de quadam nepte sua Anglica. Monuimus cum quod abstineret et quod eam amoveret omnino a domo sua. Item, quod haberet capellanum. Item, presbyter de Bosco Roberti diffamatus erat de uxore cuiusdam clerici nomine Bigre, et de quadam Anglica. Iniunximus ei quod dictum Bigre omnino expelleret cum uxore. Item, presbyter Sancti Philiberti diffamatus erat de Emmelina quadam, muliere coniugata.

Ipsa die, pernoctavimus apud Yvillam.

VIII. Kl. Maii. Per Dei gratiam, dedicavimus ecclesiam Sancti Leodegarii de Yvilla et pernoctavimus ibi, cum expensis presbyteri.

VII. Kl. Maii. Apud Deivillam, videlicet in festo Sancti Marci.

VI. Kl. Maii. Apud Sanctum Georgium cum expensis nostris.

V. Kl. Maii. Per Dei gratiam, confirmavimus et predicavimus apud Duclarum, et pernoctavimus apud Gemeticum, cum expensis nostris.

Sanctus Wandregisilius.Deux croix..

III. Kl. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam Sancti Wandregisili, facto primitus sermone a nobis in capitulo, Domino adiuvante. Ibi erant xla monachi commorantes, extra erant in prioratibus xxii. Omnes commorantes erant sacerdotes preter sex. Iniunximus abbati quod frequentius solito visitaret archas monachorum in hoc enim negligens fuerat. Item, precepimus sicut pluries fecimus quod in receptione novorum vestimentorum vetera redderentur. Item, precepimus abbati quod monachos extra morantes visitaret, et eos ab illicitis abstraheret quantum posset. Item, quia redditus deputati infirmarie non sufficiebant ad inveniendum necessaria infirmis, ordinavimus, de communi assensu omnium, quod coquinarius redditus predictos reciperet, et provideret infirmarie et infirmis de omnibusque eis necessaria essent, quam melius posset. Debebant vic libras aliqua debebantur eis in debitis non multum bene solubilibus. Item, quia, ex decreto et ordinatione visitatorum ordinis, frater Guillelmus de Modiis debebat solus esse in camera quodam, omnino exclusus et separatus a consortio conventus et monachorum, pro eo quod inconsulte et male proposuerat in capitulo coram eis verba quedam per que scandalizatus fuerat conventus et turbatus, de ordinatione huiuscemodi aliquid noluimus immutare.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis Somme entourée. ..

II. Kl. Maii. Apud Deivillam.

Kl. Maii.

VI. Non. Maii.

V. Non. Maii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi, propter scacarium. .

Rothomagi, propter scacarium.

De presbytero de Civeriis.

V. Non. Maii. Videlicet in inventione Sancta Crucis, constitutus coram nobis Johannes, presbyter, rector ecclesie de Civeriis, in camera clericorum nostrorum, recognovit quod pluries graviter diffamatus fuerat apud bonos et graves de incontinentia, de percussione multipliciter de aliis pro quibus dederat nobis suas litteras dudum de resignando ecclesiam suam ad voluntatem nostram qui quidem recidivavit, propter quod ipsum fecimus, coram nobis evocari, et ipse, videns quod durissime possemus procedere contra eum, petiit misericorder agicum ipso et iuravit tunc ibidem, , tactis sacrosanctis ewangeliis, quod infra octabas instantis festi Beate Marie Magdalene, ecclesiam suam predictam haberet pro resignata, et quod extunc in antea in ipsa ecclesia nichil ratione aliqua reclamaret. Volens quod patronus ecclesie ad ipsam posset ab hiis octabis in antea libere presentare. Presentibus : venerabilibus viris P. de Ons, Stephano, Wlcassini Francie archidiacono, Ricardo de Sappo, cancellario, Guillelmo de Flavacort, officiali, Johanne de Gemeticis, canonico Ebroycensi et Johanne de Morgneval. Ipsa die fuimus apud Deivillam.

IIII. Non. Maii. Apud Deivillam.

III. Non. Maii. Apud Sanctum Wandregisilum, cum expensis nostris.

Votum.Deux croix..

II. Non. Maii. Apud Votum, Cisterciensis ordinis, cum expensis abbacie.

Non. Maii. Apud Guirardivillam, cum expensis nostris.

Guirardivilla.Deux croix..

VIII. Idus. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Guirardivilla. Ibi erant xiicim canonici commorantes. Unus non clamabat alium. Precepimus hoc emendari. Quidam clericus erat ibi receptus perpetuo in habitu seculari, Hugo nomine, qui prave et infideliter se habuit erga eos. Vendiderat furtim et clam de nemore quodam quod eidem custodiendum tradiderant, et tunc diximus in pleno capitulo quod nos, nisi se emendaret et fidelius, ageret, eundem omnino amoveremus. Debebant xiixx libras turonenses ; credebant habere estauramenta satis ad annum, preter vinum. Demum nunc in recessu nostro monuimus predictum clericum ut ab illicitis studiosius abstineret. Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis Somme encadrée..***

Monasterium Villare.Deux croix..

VII. Idus. Maii. Per Dei gratiam visitavimus abbatiam MonasteriiVillaris, in capitulo, eiusdem loci a nobis verbo Dei, per eius gratiam, prius proposito. Ibi erant lviii moniales commorantes. Debent esse sexaginta, ex numero statuto, sed una nuper decesserat et domina Margareta de Cergines habebat ibi adhuc locum suum. Debent adminus quolibet mense semel confiteri et communicare. Precepimus, sicut pluries fecimus, abbatisse, quod archas monialium frequenter visitaret, ne quid proprietatis haberent. Item, precepimus quod vetera vestimenta in receptione novorum redderentur. Item, precepimus quod a ludis, in festo Innocentium penitus cessarent. Ter in ebdomada datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam ; tenetur nichilominus abbatissa habere singulis diebus tresdecim pauperes de antiqua consuetudine Aelidis quondam abbatisse. Habebant vc libras turonenses, tam in custodia seu thesauro, quam in debitis bene solubilibus et vasa plurima argentea qui de novo empta fuerant, et estaurementa satis ad annum. Quoddam psalterium glosatum quod legaverat eis bone memorie dominus Arnulphus de Iocro, alienatum fuerat preter conscientiam conventus. Iniunximus abbatisse quod illud psalterium restitui faceret indilate, et ipsa dixit quod satis de facili hoc faceret. Quia magister Guillelmus de Bello Monte illud habebat. Item, antequam inde recederemus, vocavimus coram nobis, in capella abbatisse superiori iuxta aulam, abbatissam, priorissam et suppriorissam, et tunc precepimus abbatisse quod pellicias congruencius solito et melius ministraret. Item, inhibuimus eidem ne aliquam monialem ulterius puerum vel pueros de sacro fonte levare permitteret, seu commatrem alicuius aliquorum ne existere. Item, aves precepimus penitus amoveri. Item, inhibuimus expresse ne in extremitatibus pelliciarum, puta in manicis et circa collum, parature seu carnatus aliqui fierent de pisce vel huiusmodi. Item, inhibuimus ne corrigiis ferratis, et cutellis nimis curiosis et preciosis cum manubriis sculptis et argentatis uterentur. Item, precepimus quod citius solito in mane surgerent. Item, inhibuimus abbatisse ne molestiam aliquam inferret Philippe de Monciaco, nec rancorem conciperet contra eam, propter verba aliqua que eadem Ph. proposuerat in capitulo. Item, inhibuimus ne acuarii et freselli amplius fierent. Item, precepimus quod ille que servierent infirmis monialibus, simul in uno loco comedant et non per diversa conventicula. Item, quod elemosina refectorii et infirmarie melius solito colligeretur et custodiretur. Ipsa die fuimus ibi, cum expensis abbatie.

Summa procurationis.*** Somme encadrée. .

Nota : De vestimentis novis, de infirmaria et mappis, de custodibus infirmantium.

VI. Idus. Maii. Per Dei gratiam, celebravimus benedictionem sanctimonialium ibidem.

V. Idus. Maii. Cum intellexissemus Guillelmum, presbyterum de Magnevilete, diffamatum de crimine furti de percussione multiplici eidem infamiam huiusmodi in nostra presentia sponte confitenti, factum tamen neganti, indiximus purgationem manu septima sacerdotum vicinorum faciendam et ad hoc faciendum assignavimus ipsi diem crastinam synodi penthecostes.

Ipsa die, fuimus apud Insulam Bonam, cum expensis nostris.

IIII. Idus. Maii. Ibidem confirmavimus, Domino adiuvante, et pernoctavimus.

Walemont.Deux croix..

III. Idus. Maii. Apud Walemont, cum expensis nostris.

II. Idus. Maii. Videlicet in die ascensionis Domini ibidem, cum expensis nostris, et celebravimus magnam missam conventus et predicavimus, per Dei gratiam.

Idus. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam predictam. Ibidem erant xxvi monachi, quorum duo erant novicii, commorantes, tres erant in Anglia. Omnes commorantes erant sacerdotes, preter tres. Raro aut nunquam lecta fuerunt statuta pape Gregorii. Precepi [sic] regulam circa ieiunia melius solito observari. Ibidem datur et fit elemosina generalis ter in ebdomada ; aliis autem diebus habebant eam leprosi. Item, precepimus sicut alias fecimus, quod prior et aliquis maior de conventu interesset compotis cum abbate. Debebant l libras ; debebantur eis aliqua in debitis male solubilibus. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis Somme encadrée. ..

Nota : De monacho existente cum domino.

XVII. Kl. Junii. Fuimus apud Fovillam cum expensis nostris.

XVI. Kl. Junii. Per Dei gratiam, confirmavimus et predicavimus [sic] ibidem, pernoctavimusque cum expensis nostris.

Estoutevilla.Deux croix..

XV. Kl. Junii. Accessimus, per Dei gratiam, ad domum seu prioratum de Estoutevilla. Invenimus, de quo plurimum doluimus, locum ipsum miserabiliter deformatum fere in omnibus.

Ouvilla.Croix..

Ipsa die, procurati fuimus et pernoctavimus apud Ouvillam.

XIIII. Kl. Junii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant xicim canonici commorantes. Unus, qui erat duodecimus, de licencia prioris profectus fuerat ad pontones Sancti RoumacliA déterminer..Travail
Saint-Romuald?
, propter gravem morbum quem patiebatur. Omnes erant sacerdotes, duo erant apud Anteny. Canonici indigebant in conventu quodam ordinario. Diximus priori quod in instanti synodo posset unum querere. Debebant lx libras ; aliqua, debebantur eis terminis preteritis. Non habebant vinum et avenam satis ad annum. Precepimus priori quod omnes et singulos redditus prioratus faceret conscribi in rotulis vel quaternus, quorum unum haberet conventus seu aliquis maior de conventu pro omnibus et supprior unum, et prior alterum. Ordinavimus etiam quod iidem redditus conscriberentur in cartulario. Item, precepimus eidem priori expresse, sicut alias fecimus, quod illas decem libras turonenses quas habere debebat conventus pro pitanciis assignaret eis, precipue super redditus domus quam habet Rothomagi, et quinqunginta solidos apud CorbianvillamA déterminer... Item, inhibuimus in recessu nostro priori expresse ne pro quacunque necessitate aliquid acciperet de dictis decem libris, neque de denariis datis conventui in elemosinam pro redditibus emendis. Ibi procurati fuimus ea die a custode domus de EstotevillaEncadré... Summa procurationis, viii libre xv solidiSomme ncadrée..

Longuavilla.Deux croix..

XIII. Kl. Junii. Procurati fuimus apud Longam Villam Guiffardi. Summa procurationis*** Somme encadrée ..

Ipsa die, vocavimus coram nobis fratrem Radulphum, unum de duobus monachis morantibus in predicta domo de Estoutevilla et Robinum Anglicum, custodem eiusdem domus ; quem quidem Robinum monuimus ut honestius solito se haberet, et mulieres inhonestas evitaret, precipue quod eas amplius non adduceret ad prioratum. Item quod nichil faceret seu disponeret de rebus pertinentibus ad eandem absque conscientia decani de Canvilla, ultra quinque solidos turonenses ; quem quidem decanum adiunximus dicto Robino ad iuvandum eum et ad audiendum compotum de rebus predictis.

XII. Kl. Junii.

XI. Kl. Junii.

X. Kl. Junii.

IX. Kl. Junii. Videlicet in festo penthecostes. Qua die, per Dei gratiam, celebravimus magnam missam in ecclesia Sancti Nicholai, et predicavimus ibidem. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacram Montem, cum expensis nostris. .

Apud Alacrem Montem, cum expensis nostris.

VIII. Kl. Junii. Apud Belencombre, cum expensis nostris.

VII. Kl. Junii.

VI. Kl. Junii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

V. Kl. Junii. Apud Bonum Portum.

IIII. Kl. Junii. Apud Gaillon.

III. Kl. Junii. Apud Meduntam.

II. Kl. Junii. Apud Sanctum Germanum in Laya, videlicet in die sancte Trinitatis.

Kl. Junii. Videlicet in translatione Sancti Francisci, per Dei gratiam, predicavimus in monasterio sororum nostrorum iuxta Sanctum Clodoardum, et celebravimus magnam missam ibidem, et ivimus intus Parisius.

De presbytero de Malevilla.

IIII. Non. Junii. Parisius. Die qua, celebratum fuit sancta synodus Rothomagensis, sed ob causas necessarias abfuimus. Verumtamen per nostras patentes litteras commisimus vices nostras venerabilibus viris magistris P. de Ons et J. de Noentello, Maioris et Minoris Caleti in ecclesia Rothomagensis archidiaconis, super quibusdam causis et negociis pro quibus quidam presbyteri et clerici habebant coram nobis in die synodi Rothomagensis et in crastino. Dominus itaque Thomas rector ecclesie de Malevilla, diffamatus super eo quod minus sufficienter officiabat ecclesiam suam predictam et frequenter excommunicatus erat et suspensus et homo infrunitus et animi indignantis, coram dictis archidiaconis, prout ex fideli relatione Johannis de Morgneval, clerici nostri cognovimus, promisit prestito iuramento, quod alto et basso facieret quicquid de se et ecclesia sua nos ordinaremus, absque tamen resignatione ipsius ecclesie.

De silvestro, presbytero de Warenguiervilla.

Item, dicti archidiaconi, ex parte nostra, preceperunt Silvestro, presbytero de Warenguiervilla, crucesignato, qui iam assumpserat peram et baculum, quod usque ad adventum nostrum, videlicet donec locutus esset nobiscum, in sua ecclesia moraretur.

Item, Stephano, presbytero de Raffetot, ad diem predictam, super vicio incontinentie de quo diffamatus.

De presbytero de Puchoy.

Item, Ingeranno, presbytero de Puchoy, indixerunt purgationem super recidivatione incontinentie postquam dederat litteras archidiaconi Johanni de Porta, et tunc confessus fuit infamiam, negavit tamen factum; ad, quarum purgationem faciendam assignata fuit eidem dies in vigilia predicta Rothomagi, coram nobis.

De Thoma Honfroy, clerico.

Item, comparuit Thomas Honfroy, de parrochia de Wynemervilla, clericus, coram archidiaconis predictis, cui assignata fuerat dies predicta in crastino synodi Rothomagensis, ad purgandum se manu se septima bonorum et fidedignorum virorum super eo quod dicebatur recidivasse cum uxore Guillelmi Trenchant, consanguinei sui, quam in nostra presentia abiuraverat ad penam viginti librarum turonensium licet autem ipse Th. compurgatores legitimos non haberet, tamen dicti archidiaconi, curialiter cum eodem agentes, eidem assignaverunt dictam vigiliam Magdalene, Rothomagi. Iniungentes ipsi ut viros vicinie sue, bone fame et credibiles adduceret ad purgationem huiusmodi faciendam.

III. Non. Junii.

II. Non. Junii.

Non. Junii.

VIII. Idus. Junii.

VII. Idus. Junii.

VI. Idus. Junii.

V. Idus. Junii.

IIII. Idus. Junii.

III. Idus. Junii.

II. Idus. Junii.

Idus. Junii.

XVIII. Kl. Julii.

XVII. Kl. Julii.

XVI. Kl. Julii.

XV. Kl. Julii.

XIIII. Kl. Julii.

XIII. Kl. Julii.

XII. Kl. Julii.

XI. Kl. Julii.

X. Kl. Julii.

IX. Kl. Julii.

VIII. Kl. Julii. Videlicet in nativitate Beati Johannis Baptiste. Les 21 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius in pallamento. .

Parisius, in pallamento.

VII. KI. Julii. Apud Sanctum Dyonisium.

VI. Kl. Julii.  [sic]Silvanectis

V. Kl. Julii. Apud Compendium.

IIII. Kl. Julii.  [sic] Noviomum.

III. Kl. Julii. Apud Herchium in manerio episcopi Noviomensis, cum expensis eiusdem, videlicet in nativitate Beatorum Petri et Pauli.

II. Kl. Julii. Apud Montem Desiderii.

Kl. Julii. Apud Conty.

VI. Non. Julii. Apud Albam Malliam, cum expensis nostris.

V. Non. Julii. Apud Blangy.

IIII. Non. Julii. Videlicet in translatione Sancti Martini, ibidem.

III. Non. Julii. Ibidem. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Predicavimus et confirmavimus, per Dei gratiam, ibi per duos dies..

Predicavimus et confirmavimus, per Dei gratiam, ibi per duos dies.

II. Non. Julii.

Non. Julii.

VIII. Idus. Julii.

VII. Idus. Julii.

Wanchy.Deux croix..

VI. Idus. Julii. Procurati fuimus apud Alacrem Montem firmario de Wanchy. Summa procurationis, ix libre xxiii denarii Somme encadrée. .. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem. .

Apud Alacrem Montem.

V. Idus. Julii.

IIII. Idus. Julii.

III. Idus. Julii.

II. Idus. Julii.

Apud Alacrem Montem, ubi tunc habuimus nobiscum dominum Johannem Acconensem.Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem, ubi tunc habuimus nobiscum dominum Johannem Acconensem..

Bures.Deux croix..

Idus. Julii. Procurati fuimus apud Buras. Summa procurationis, x libre xvii solidi Somme encadrée..

XVII. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant duo monachi de Prato, quorum unus gerebat curam domus, et amministrationem huiuscemodi habebat a priore de Prato ad voluntatem eiusdem prioris, et debent ibi esse adminus duo monachi. Utebantur culcitris et carnibus circa que et circa ieiunia non servabant statuta regule. Ter in ebdomada datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam. Nichil debebant, et nichil debebatur eis similiter, quia totum tenentur reddere priori de Prato quod ultra, victum suum et familie eorum superest eisdem. Prior de Prato visitationi nostre tunc personaliter interfuit.

Moniales Sancti Sydonii.Deux croix..

Ipsa die, accessimus ad Sanctum Sydonium, et visitavimus, per Dei gratiam, prioratum monialium dicti loci, et invenimus eas discordes et inordinate viventes, precipue priorissam et Mariam de Augo. Non dicebant horas diurnas et nocturnas frequenter cum nota, etiam dominicis diebus. Non bene frequentabant confessions. Non comedebant insimul sed segregatim. Precepimus Marie de Augo quod calicem capelle Sancte Autreberte quamcicius posset redderet et restitueret priorisse, et cartam seu litteras quas habuerat a conventu super manerio Sancte Austreberte. Item, precepimus priorisse quod provideret dicte capelle de ydoneo servitor. Item quod frequentius solito inspiceret archas monialium. Debebant c libros ; debebantur eis xl libre ; non habebant bladum et avenam satis usque ad augustum. Quia vera vidimus eas in malo statu, precipue circa quaslibet observancias ordinis, existere, cum affectu studuimus laborare qualiter status earum posset, secundum Deum et ordinem suum, honestius et salubrius reformari, sed nichil ex hoc tunc fecimus. Verumtamen, die sequenti in mane, accessimus iterato ad eas, et tunc demum coram nobis existentibus in capitulo earumdem, omnes ibidem insimul congregate se voluntati et ordinationi nostre totaliter summiserunt, promittentes bona fide quod quicquid de ipsis duceremus ordinandum cum Dei adiutorio studiosus observarent et super hoc debuerunt fieri littere subsigillo priorisse et magistri J. de Noentello, archidiacono Minoris Caleti, qui tunc erat nobiscum.

Sanctus Sydonius.Croix..

Ipsa die, procurati fuimus in prioratu monachorum dicti loci. Summa procurationis vii libre vi solidi Somme encadrée..

XVI. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus dictum prioratum. Ibi erant iiiior monachi Sancti Wandregisili priore computato videlicet, fratres Radulphus de Mantevilla, Radulphus de Butilla, Guillelmus de Sancto Paterno. Non servabant ieiunia regule, utebantur culcitris et carnibus vescebantur preter necessitatem. Parum celebrabat prior. Plura debebantur eis quam deberent.

Bellus Saltus.Croix..

Ipsa die, visitavimus, per Dei gratiam, prioratum Belli Saltus. Ibi erant duo monachi de Becco Helluini. Non habebant sufficiens missale. Utebantur carnibus et culcitris, et ieiunia regule non servabant. Debebant xxiiii libras ; debebantur eis xxx libre. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis viii libre iiii solidi viii denarii Somme entourée..

Buievaus.Deux croix..

XV. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus abbaciam de Buievaus. Ibi erant xxxiii moniales, una conversa et quedam soror earum in habitu seculari. Precepimus abbatisse quod frequencius solito archas monialium inspiceret, ne quid proprietatis haberent. Item precepimus expresse quod ad hoc efficaciter laborarent ut, prout fieri posset, simul in refectorio comederent et eodem potagio et potu communiter uterentur. Debebant lx libras ; non habebant bladum usque ad nova. Precepimus presbyterum quemdam fratrem domus sue, qui dudum amotus fuerat ab abbacia ex causa revocari, intendentes domum alleviari per pensionem annuam quam ipse percipiebat ibidem, de quoniam quidem plures earum murmurarunt et plurimum doluerunt dicentes et asserentes eum esse peiorem quam nunquam fuerat, propter quod eius reditum et conversationem non minimum abhorrebant. Postmodum vero ad requisitionem abbatisse et supplicationis eius instanciam a revocatione huiusmodi destitimus, volentes eum extra dimitti sicut prius, ne deterius contingeret.

Bellus Beccus.Croix..

Ipsa die, fuimus apud Bellum Beccum, cum expensis abbacie.

Sygiacum.Croix..

XIIII. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, predicavimus et confirmavimus apud Sygiacum, et procurati fuimus ibidem.Summa procurationis, x libre v solidi ii denarius Somme entourée..

XIII. Kl. Augusti. Visitavimus dictum prioratum. Ibi erant fratres Nicholaus de Talvee, tunc prior, Gonfredus de Loco Veris, Symon de Ponte Audomari, Lucas de Sancto Aniano, Martinus de Fraxinis, Clemens de Gemeticis. Bis in ebdomada datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam. Utebantur carnibus et culcitris et non bene servabant ieiunia regule. Debebant lxx libras, et sciendum est quod procuratio nostra non debet excedere summam decem librarum turonensium, et si plus expenderimus, de pluri satisfacere tenemur, secundum quod in quodam littera super compositione confecta continetur. Ipsa die, fuimus apud Deivillam, cum expensis nostris.

XII. Kl. Augusti. In mane, constitutus in presencia nostra, in aula manerii nostri Rothomagensis, Guirardus, presbyter de Marteigny, vocatus et citatus per archidiaconum suum, pro eo quod erat de incontinencia denuo dif famatus, per iuramentum suum negavit infamiam, et nos postmodum assignavimus ei diem ad crastinum assumptionis Beate Marie ad videndum aperiri inquisitionem interim faciendam per archidiaconum Robertum, videlicet utrum diffamatus existat vel non, et procedendum prout et cetera.***

De Thoma Honfroy clerico.

Item, cum Thomas Honfroy, clericus, de parrochia de Wynemervilla, dudum accusatus esset et diffamatus de uxore Guillelmi Trenchant, consanguinei sui, ipsam ad penam viginti librarum turonensium abiuravit ; postmodum vero ipsi denuo super hoc et super recidivatione accusato et diffamato, ut dicebatur, indiximus purgationem, ad quam faciendam ei assignavimus diem certam quo quidem compurgatores suos adduxit. Verumtamen purgationi huiusmodi dimisimus, et tunc voluntarie per iuramentum ab ipso prestitum abiuravit per annum unum integrum villam de Wynemervilla, videlicet ab octabis instantis nativitatis Beate Marie in annum ad penam decem librarum turonensium committendam contra eum, si in anno predicto villam ingrederetur eandem de qua pena fideiusserunt pro eo Petrus Mutel frater eius Johannes Mutel et Robertus Herenc.

Item, cum Radulphus, presbyter de Herberti Curia, dudum a nobis esset pluries correptus super dilapidatione bonorum ecclesie sue et super eo quod suam ecclesiam diutius deserverat, et super aliis pro quibus nobis suas dederat litteras de resignando ecclesiam suam ad voluntatem nostram, tunc, videlicet in vigilia Beate Marie Magdalene coram nobisconstitutus promisit nobis proprio iuramento quod alio crastino instantis assumptionis Beate Marie, in antea nichil in dicta ecclesia ratione aliqua reclamaret, sed ipsam habebat iam pro resignata, volens et concedens quod nos ipsum, absentem vel presentem, possemus eum dicta ecclesia tunc privare omni casu contingente.

Dicta die, fuimus apud Bonum Portum.

XI. Kl. Augusti. Apud Ebroycas, videlicet in festo Beate Marie Magdalene.

X. Kl. Augusti.

IX. Kl. Augusti.

VIII. Kl. Augusti. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem, cum dominis rege et legato. .

Ibidem, cum dominis rege et legato.

VII. Kl. Augusti. Apud Fraxinos, ubi tunc habuimus legatum.

VI. Kl. Augusti. Apud Pyntarvillam.

V. Kl. Augusti.

IIII. Kl. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem. .

Ibidem.

III. Kl. Augusti.

II. Kl. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

Kl. Augusti. Videlicet in festo Beati Petri ad Vincula, ibidem.

IIII. Non. Augusti.

III Non. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

II. Non. Augusti.

Non. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

VIII. Idus. Augusti. Apud Bonum Portum.

VII. Idus. Augusti. Apud Deivillam.

De presbytero de Civeriis.

VI. Idus. Augusti. Ibidem, ubi tunc Johannes, quondam rector ecclesie de Civeriis, ipsam ecclesiam in manu nostra spontanee resignavit, presentibus archidiacono loci sui Roberto, magistris G., thesaurario Rothomagensi, Johanne de Gemeticis, canonico Ebroycensi, domino Reginaldo de Mucegros, capellano dicti thesaurariiTravail
Encoder chapelain du trésorier ?
, et Johanne de Morgneval, clerico nostro.

V. Idus. Augusti.

IIII. Idus. Augusti. Videlicet in festo Beati Laurencii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

Sanctus Laudus Rothomagensis.Deux croix..

III. Idus. Augusti. Per Dei gratiam, accessimus ad prioratum Sancti Laudi Rothomogensis, et ibidem, ipso Domino adiuvante, a nobis proposito verbo eius, visitavimus. Ibi erant xvii canonici commorantes, quatuor extra, videlicet, apud Cressy et Temericort. Precepimus priori quod hostium claustri prope introitum refectorii faceret melius solito custodiri et seculares ab ipso arceri. Bis in ebdomada datur elemosina omnibus venientibus ad eam. Debebant xiixx libras ; habebant estauramenta satis ad annum ; debebantur eis viixx et x libre. Ipsa die, procurati fuimus ab eis apud Deivillam. Summa procurationis Somme encadrée...

Pratum iuxta Rothomagum.

II. Idus. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Prato iuxta Rothomagum, prius a nobis, domino adiuvante, verbo eius proposito in capitulo dicti loci. Ibi erant xviii monachi de Becco Helluini. Omnes erant sacerdotes, preter quatuor. Aliquotiens fuerunt ibi xxiiiior monachi vel xxvque videlicet, ante combustionem domus. Ter in ebdomada fit ibi elemosina generalis. Debebant abbati vic libras turonenses et alibi vic libras turonenses. Habebant estauramenta satis ad annum. Alia invenimus, per Dei gratiam, in bono statu. Ipsa die, per Dei gratiam, comedimus in conventu fratrum minorum. Presentibus generali et provinciali ministris, et pernoctavimus apud Deivillam.

Sanctus Audoenus Rothomagensis.Deux croix..

Idus. Augusti. Cum Dei adiutorio, accessimus ad monasterium Beati Audoeni Rothomagensis, et verbo Dei, per eius gratiam, in capitulo dicti loci proposito, visitavimus ibidem. Ibi erant lviii monachi extra in prioratibus multi et in multis locis. Qualibet die fit elemosina omnibus venientibus ad eam videlicet, ter in ebdomada clericis, et laicis ter. In prioratibus male observabatur articulus regule de esu cranium et ieiuniis. Bene erat eis, per Dei gratiam, circa spiritualia. Debebant iiiim et iiic libras ; debebantur eis iim viic libre in debitis male solubilibus. Quantum autem receperant de deportationibus ecclesiarum scire nequivimus, verumtamen, secundum quod a magistro Johanne de Noyntello, archidiacono Minoris Caleti, quem propter hoc ad eos alias miseramus, accepimus quod de deportationibus huiusmodi, tam in dyocesi Rothomagensi quam extra, habuerant usque ad nativitatem Beate Marie Virginis que fuit anno domini mo cco lxo quarto, iiiic xli libras turonenses, quantum vero citra seu post nativitatem predictam nesciebant ut dicebant ; et tunc pernoctavimus apud Deivillam.

XIX. Kl. Septembris. Rothomagi.

XVIII. Kl. Septembris. Per Dei gratiam, ibidem celebravimus festum assumptionis Beate Marie.

XVII. Kl. Septembris. Resignavit Radulphus, quondam rector ecclesie de Herberti

Curia, in manu nostra ecclesiam predictam in aula nostra maiori, et tunc pernoctavimus apud Deivillam.

De capellano de Valle Osmundi.

XVI. KI. Septembris. Apud Deivillam. Qua die, protulimus verba que subsequntur: Quia rector capelle de Valle Osmundi, qui a dicta capella se per sex menses et amplius absentavit, a nobis non obtenta licentia nec petita, postmodum auctoritate nostra monitus et vocatus legitime ut ad eandem capellam infra sex menses

reverteretur, residenciam debitam ibidem facturus et officium debitum impensurus, prout iuramenti vinculo tenebatur, premissa non curavit adimplere nec reverti aliquatenus ad eandem. Idem etiam capellanus, ad diem lune post assumptionem Beate Marie Virginis vocatus legitime coram nobis ad audiendum ius super premissis, minime coram nobis comparens, a nobis propter hoc extiterit contumax reputatus. Idcirco nos, dictum rectorem absentem per contumaciam reputantes, communicato iuris peritorum consilio, per sententiam dicta capella privamus.

XV. Kl. Septembris. Apud Deivillam. Ipsa die, in aula nostra minori Rothomagensi, indiximus purgationem manu septima sacerdotum sui ordinis faciendum Guirardo, presbytero de Martigny, ad octabas nativitatis Beate Marie, coram officiali Rothomagensi, super eo quod fuerat diffamatus de incontinencia postquam suas nobis dederat litteras de non recidivando.

XIIII. Kl. Septembris.

XIII. Kl. Septembris.

XII. Kl. Septembris.

XI. Kl. Septembris. Apud Insulam Dei, cum expensis abbacie. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

X. Kl. Septembris. Per Dei gratiam, dedicavimus ecclesiam dicti loci, et pernoctavimus apud Noionem super Andelam, cum expensis nostris. .

IX. Kl. Septembris. Apud Noionem, cum expensis nostris.

VIII. Kl. Septembris.

VII. Kl. Septembris.

VI. Kl. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam, cum expensis nostris. .

Apud Deivillam, cum expensis nostris.

V. Kl. Septembris.

IIII. Kl. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Wandrigisilum, cum expensis nostris. .

Apud Sanctum Wandrigisilum, cum expensis nostris.

Ipsa die, per Dei gratiam, predicavimus et confirmavimus in parrochiali ecclesia dicti loci, videlicet in decollatione Beati Johannis.

III. Kl. Septembris. Per Dei gratiam, dedicavimus ecclesiam de Louvetot, et pernoctavimus apud Sanctum Wandrigisilum, cum expensis rectoris ecclesie predicte.

II. Kl. Septembris. Apud Gemeticum, cum expensis nostris.

Kl. Septembris. Apud Pontem Audomari.

IIII. Non. Septembris. Ibidem.

Concilium celebratum apud Ponte Audomari.

III. Non. Septembris. Ibidem per Dei gratiam, celebravimus concilium provinciale et fuerunt nobiscum venerabiles fratres nostri, O., Baiocensis, R., Ebroycensis, F. Lexoviensis, R. Abryncensis, Th. Sagiensis, et I. Constanciensis, Dei gratia episcopi, in ecclesia Sancti Audoeni de Ponte Audomari.

II. Non. Septembris. Ibidem.

Croix.. Non. Septembris. Accessimus personaliter ad ecclesiam de Wyllevilla, pro contentione quadam que erat inter rectorem ipsius ecclesie et priorem Sancti Ysmerii. Qui post celebrationem misse quam ibidem, per Dei gratiam, celebravimus, comparuerunt dicte partes coram nobis et consilio nostro ; sed negotium tunc nequivimus terminare, et assignavimus partibus diem ad crastinum synodi Rothomagensis, coram nobis, ad audiendum ius, et interim, videlicet infra festum Beati Michaelis, debent tradi nobis rationes a partibus.

Ipsa die, fuimus apud Sanctum Philebertum, in manerio venerabilis fratris nostri R., Dei gratia, Abryncensis episcopi, cum expensis eiusdem.

VIII. Idus. Septembris. Apud Pyntardivillam, et tunc habuimus dictum episcopum nobiscum.

VII. Idus. Septembris. Apud Gaillon.

Ipsa  [sic], proposuit pro nobis, coram officiali Ebroycensi, archidiaconus Petrus ea que secuntur : Ego Petrus, archidiaconus Maioris Caleti in ecclesia RothomagensiTravail
Encoder Eglise de Rouen ?
, procurator reverendi patris O. Dei  [sic] Rothomagensis archiepiscopi, revoco pro ipso et ecclesia sua Rothomagensi quicquid promisit Johannes dictus Roussel serviens eiusdem patris super conductu cuiusdam clerici capti apud Locum Veris, maxime quantum ad hoc quod duos homines idem Johannes tradere promisit pro dicto clerico conducendo, de mandato officialis Ebroycencis, usque ad Ebroycas. Preterea ego prefatus Petrus ad sedem apostolicam provoco in scriptis, nomine memorati patris et ecclesie sue predicte et servientium suorum qui futuri sunt, ne vos, domine officialis, compellatis ipsos vel aliquem ipsorum conducere aliquem clericum captum pro delicto in territorio sive districtu Loci Veris usque ad Ebroycas, cum hoc vobis non competat de consuetudine nec de iure. Provoco etiam ne aliquod consimile in preiudicium prefati patris et ecclesie sue decetero attemptare presumatis et apostolos instanter peto. Actum in curia officialis Ebroycensis in presencia eiusdem officialis ipso sedente pro tribunali, anno Domini m cc quinquagesimo quinto, in vigilia nativitatis Beate Marie Virginis. Presentibus : magistris Nicholao Cornubiensi, Trou. . Guillelmo de Aquila, amicio, Jordano de Tanvilla, advocatis, Johanne dicto Ruffo de Loco Veris, Radulpho de Cotevrart, canonico Rothomagensi et pluribus aliis.

VI. Idus. Septembris. Videlicet in nativitate Beate Marie, per Dei gratiam, celebravimus magnam missam et predicavimus in ecclesia Sancti Antonii de Gaillon et sumpto prandio in castro nostro, ivimus Vernonem et pernoctavimus ibidem.

V. Idus. Septembris. Apud Sanctum Cosmam iuxta Mellentum.

IIII. Idus. Septembris.

III. Idus. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Martinum iuxta Pontisaram, cum expensis nostris. Ibi erat rex. .

Apud Sanctum Martinum iuxta Pontisaram, cum expensis nostris. Ibi erat rex.

II. Idus. Septembris.

Idus. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius..

Parisius.

XVIII. Kl. Octobris. Videlicet in exaltatione Sancte Crucis.

XVII. Kl. Octobris.

XVI. Kl. Octobris. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

XV. Kl. Octobris. Apud Sanctum Germanum in Laya.

XIIII. Kl. Octobris. Apud Sanctum Cosmam Mellentum.

XIII. Kl. Octobris. Per Dei gratiam, celebravimus sacros ordines apud Gisetium, et pernoctavimus apud Sanctum Cosmam.

XII. Kl. Octobris. Benediximus, cum Dei adiutorio, abbatem de Ressons, in ecclesia Beate Marie de Mellento, et pernoctavimus apud Meduntam.

XI. Kl. Octobris. Videlicet in festo Beati Mathei apostoli et ewangeliste, apud Gaillon.

X. Kl. Octobris. Apud Bonum Portum.

IX. Kl. Octobris. Apud Deivillam.

VIII. Kl. Octobris. Apud Sanctum Victorem in Caleto. Qua die, Ascius, quondam abbas dicti loci cessit abbacie et resignavit officium in manu nostra.

VII. Kl. Octobris.

VI. Kl. Octobris.

V. Kl. Octobris.

IIII. Kl. Octobris.

III. Kl. Octobris. Videlicet in festo Sancti Michaelis archangeli.

II. Kl. Octobris. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem. .

Apud Alacrem Montem.

Kl. Octobris. Apud Sanctum Victorem in Caleto, cum expensis nostris.

VI. Non. Octobris. Apud Deivillam. Ipsa die, comparuit coram nobis Guillelmus, rector ecclesie de Benedictivilla, accusatus super vicio incontinencie ac etiam diffamatus, prout ab archidiacono Minoris Caleti accepimus. Cuiusmodi infamiam negavit idem G. et factum, et nos tunc assignavimus ei diem crastinum synodi subsequentis ad purgandum se manu septima sacerdotum.***

Trou. .

VI. Non. Octobris. Rothomagi. Qua die, comparuit coram nobis Ricardus, rector ecclesie de Grainvilla, cui assignavimus diem sabbati post octabas Beati Dyonisii, Rothomagi, coram nobis, ad procedendum super inquisitionem factam contra eum ab archidiacono Minoris Caleti.

IIII. Non. Octobris. Celebravimus, per Dei gratiam, festum Beati Francisci in ecclesia Rothomagensi. Qua die, primitus factum fuit officium de dicto sancto in ipsa ecclesia cum historia propria.

III. Non. Octobris. Apud Velliacum, cum expensis nostris.

II. Non. Octobris. Apud Clarum Montem.

Non. Octobris. Apud Crespeium.

VIII. Idus. Octobris. Suessionis.

VII. Idus. Octobris. Lauduni, videlicet in festo Sancti Dyonisii.

VI. Idus. Octobris. Apud Bouconvillam prope Vallem Claram, ubi invenimus dominum Otholinum.

V. Idus. Octobris. Apud Jausy.

IIII. Idus. Octobris. Apud Clarum Montem. Les 6 alinéas se situent dans la marge du bas. Ils sont placés ici par renvoi. .

Gisortium.Deux croix..

III. Idus. Octobris. Apud Gisortium, in prioratu Sancti Audoeni, ubi sunt duo monachi Maioris Monasterii, et tunc ibi recepimus, ratione procurationis, septem libras turonenses, quas qualibet anno semel habere debemus, cum ad illud locum divertentes inibi pernoctamus, et nichil amplius tenentur nobis facere monachi, nisi ex gratia mera, prout in litteris compositionis super hoc confectis plenius continetur.

II. Idus. Octobris. Rothomagi.

Idus. Octobris. Ibidem.

XVII. Kl. Novembris. Ibidem.

XVI. Kl. Novembris. Ibidem. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de propter scacarium. .

Propter scacarium.

Dicta die, in aula nostra maiori Rothomagensi, presentibus : domino Matheo de Tria, comite Donni Martini, magistris Guillelmo de FlavaCuria, Radulpho de Cotevrart, canonicis Rothomagensibus, domina de Oirneval et multis aliis, constitutus coram nobis dominus de Gueiry, dicens dominum Johannem de Mucegros, militem tenere feodum de Mucegros de se, eodem Johanne econtrario dicente quod ipse dictum feodum de nobis tenebat, voluit et consensit quod nos de veritate huius rei inquireremus et paratus erat semper stare dicto nostro super hoc secundum id quod nos inveniremus.

XV. Kl. Novembris. Rothomagi.

XIIII. Kl. Novembris. Ibidem. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de propter scacarium..

Propter scacarium.

XIII. Kl. Novembris. Apud Deivillam.

XII. Kl. Novembris. Ibidem.

XI. Kl. Novembris. Rothomagi.

X. Kl. Novembris. Celebravimus festum Beati Romani Rothomagi.

IX. Kl. Novembris. Apud Fraxinos.

VIII. Kl. Novembris. Apud Calvum Montem. Qua die, ibi fuimus procurati. Summa procurationis *** Somme encadrée..

Calvus Mons.Deux croix..

VII. Kl. Novembris. Tenuimus synoddum presbyterorum Wlcassini Francie in prioratu de Alleria.

VI. Kl. Novembris. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant duo monachi Sancti Geremari Flaviacencis, videlicet, fratres Guillelmus et Johannes, thesaurarius monasteriiTravail
Encoder le trésorier de l'abbaye?
predicti, cui commissus fuerat prioratus nunquam moram fecerat in eodem, pro eo, ut dicebant, quod idem prioratus erat debitis plurimis oneratus. Dicti duo monachi non servabant ieiunia regule, nec servabant eandem quo ad esum carnium et usum calcitrarum. Nullus hospitabatur apud eos propter paupertatem domus. Debebant xiiiixx libras parisienses. Campanile erat discoopertum deformiter, propter quod merrenno et testudinibus periculum maximum imminebat. Iniunximus archidiacono, viva voce, quod illos qui tenentur ad faciendum cooperiri dictum campanile censura debita compelleret ad hoc auctoritate nostra.***

Leonis Curia.Deux croix..

Ipsa die, accessimus ad prioratum de Leoniscuria, quem quidem invenimus in temporalibus et spiritualibus miserabiliter deformatum. Prior enim, videlicet, Petrus de Cerisi, erat tunc absens. Duo monachi Sancti Petri Carnotensis erant ibi, scilicet, Ansellus, nepos prioris, et Laurencius Parvus Niger, qui multo tempore cessaverant a divinis, propter excomunicationes multas quibus erant innodati occasione decime et centesime et aliorum. Non fiebat elemosina ibi nec hospitalitas ; non servabant statuta regule in aliquo. Demum autem nos videntes desolationem domus, timentes ne deterius inde contingeret, saisivimus in manu nostra bladum totum quod erat in granchia tam trituratum quam etiam triturandum, et triturantes, per decanum loci et Nicholaum, presbyterum Beate Marie eiusdem loci, a granchia fecimus amoveri et bladum huiusmodi custodiri, donec aliter esset dispositum per nos de statu monachorum et domus. Ansellus predictus dixit nobis quod prior debebat c libras parisienses, preter decimam et centesimam.***

Serantium Buticularii.Deux croix..

Eadem die, pernoctavimus apud Serancium Buticularii, et habuimus ibi lxx solidos parisienses, in quibus nobis tenentur, ratione procurationis, semel quolibet anno quando divertimus ad eos, cum lignis, carbonibus ad communem usum et farragine quod in villa potest inveniri, et cum vasis et utensilibus domus tantum.

Taches..V. Kl. Novembris. Per Dei gratiam, visitavimus dictum prioratum, videlicet in festo Symonis et Jude. Ibi erant tres monachi Sancti Geremari Flaviacensis, videlicet, fratres Garnerus de Vallibus, prior, Guillelmus de Reilly, Adam de Bretuel. Claustrum et deambulatoria iuxta aulam erant minus sufficienter cooperta. Prior parum celebrabat. Utebantur carnibus et non servabant ieiunia regule. Debebant viixx libras parisienses.***

Pasnes.Croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Pasnes. Summa procurationis, vii libre xiiii solidi Somme entourée..***

IIII. Kl. Novembris. Visitavimus, per Dei gratiam, prioratum predictum. Ibi erant quatuor monachi Sancti Ebrulphi, videlicet, fratres Nicholaus prior de Vilers [sic], dominus Johannes de Sancto Celerino, Guillelmus de Gratemesnil, Johannes de Presbyteri Villa. Servabant ieiunia satis bene. Utebantur carnibus. Aliquociens preter necessitatem. Debebant l libras parisienses, preter decimam et centesimam. Campanile erat discoopertum et cancellum precepimus hoc emendari.***

Sanctus Stephanus iuxta Haquevilla.

Ipsa die, occasionaliter accessimus ad prioratum Sancti Stephani iuxta Haquevillam, ubi invenimus tres monachos de Conches, videlicet fratres Adam de Deppa, tunc priorem Guillelmum de Haquevilla et Bartholomeum quos quidem vocavimus coram nobis in quadam camera dicti loci et processimus ad visitationem, et responderunt nobis ad omnia que quesivimus ab eisdem. Omnes erant sacerdotes. Ter in ebdomada fit ibi elemosina. Utebantur carnibus et culcitris, et non servabant ieiunia regule. Debebant x libras. Quo facto petivimus ab eis procurationem nostram nobis ratione visitationis debitam, quam quidem nobis penitus denegarunt, dicentes se ad hoc non teneri et nos non debere eos visitare, quia nunquam archiepiscopus Rothomagensis dictum prioratum visitavit.

Ea die, pernoctavimus apud Fraxinos, cum expensis nostris.***

Sancta Katherina Rothomagensis.Deux croix..

III. Kl. Novembris. Procurati fuimus apud Sanctam Katherinam supra Rothomagum. Summa procurationis, x libre xiiii solidi Somme entourée..

II. Kl. Novembris. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam predictam, facto prius sermone a nobis, cum Dei adiutorio, in capitulo dicti loci. Ibi erant xxviii monachi commorantes, duo Parisius scolares, in Anglia, apud Blidam xiiii, apud HermondezourdesA déterminer.. ii, et alibi aliquot in prioratibus. Omnes erant sacerdotes, preter novem. Consueverunt computare semel quolibet anno generaliter de omnibus misis et receptis, et valore reddituum domus, videlicet in festo Sancti Michaelis. Particulares vero compoti fiunt semel quolibet mense coram maioribus de conventu. Multa habebant tam in pecunia quam debitis a tempore abbatis Johannis, videlicet vim vic libras et amplius, de quibus nichil adhuc expenderant, et nichil de debitis habere poterant. Ipsa die, fuimus Rothomagi.

Kl. Novembris. Rothomagi, videlicet in festo Omnium Sanctorum.

IIII. Non. Novembris. Apud Deivillam.

III. Non. Novembris. Per Dei gratiam, celebravimus sanctum synodum Rothomagensis.

II. Non. Novembris. Tenuimus synodum decanorum in camera mediocri et pernoctavimus apud Deivillam.

Non. Novembris. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

VIII. Idus. Novembris. Apud Pyntarvillam.

VII. Idus. Novembris. Ibidem.

Taches..VI. Idus. Novembris. Apud Gaillon

V. Idus. Novembris. Apud Meduntam.

IIII. Idus. Novemhris. Apud Sanctum Germanum in Laya.

III. Idus. Novembris. Parisius, videlicet in festo Sancti Martini.

II. Idus. Novembris.

Idus. Novembris.

XVIII. Kl. Decembris.

XVII. Kl. Decembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

XVI. Kl. Decembris. Ibidem. Qua die permutavimus magistro Ade Rigaudi fructus prebende magistri Girardi de Salovel defuncti, cum fructibus prebende quam idem A. apud Neciacum obtinebat. Presentibus magistris Johanne de Noentello, archidiacono, Guillelmo de Flavacort, et Johanne de Morgnival.

XV. Kl. Decembris.

XIIII. Kl. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

XIII. Kl. Decembris. Ibidem. Qua die contulimus magitro Johanni de Gemeticis dictam prebendam de NeciacoA déterminer.., cum iure canonice prebende dicti defuncti.

XII. Kl. Decembris.

XI. Kl. Decembris.

X. Kl. Decembris.

IX. Kl. Decembris. Videlicet in festo Beati Clementis.

VIII. Kl. Decembris.

VII. Kl. Decembris.

VI. Kl. Decembris.

V. Kl. Decembris.

IIII. Kl. Decembris.

III. Kl. Decembris. Les 10 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius, propter pallamentum. .

Parisius, propter pallamentum.

II. Kl. Decembris. Videlicet in festo Beati Andree apostoli. Ibidem.

Kl. Decembris.

IIII. Non. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

Gisetium.Deux croix..

III. Non. Decembris. Apud Gisetium, ubi procurati fuimus ea die.

Summa procurationis*** Somme entourée...

Gisetium.Deux croix..

II. Non. Decembris. Visitavimus prioratum de Gisetio. Ibi erant septem monachi, videlicet, Johannes, prior, Gaufridus de Carnoto, , Bartholomeus de Aneto, Egidius Iunior, Guillelmus Avis, Stephanus Lamberti et Mathias de Alona. Non servabant ieiunia regule. Vescebantur carnibus preter necessitatem. Utebantur pelliciis cuniculorum. Omnes erant sacerdotes, preter unum, cui precepimus quod frequentius solito confiteretur et communicaret. Debebant circa lx libras, et habebant estauramenta satis ad annum, ut dicebant. Ipsa die, pernoctavimus apud Vernonem.

Non. Decembris. Apud Gaillonem, in mane, per Dei gratiam, in monasterio fratrum minorum, benediximus abbatem de Mercato Radulphi Entouré.. Qua die monachis presentibus fratre Adam Rigaudi et Johanne de Morgneval, permutavimus Ade de Vernolio, nepoti nostro, fructus prebende que fuit magistri Reginaldi de Bulla defuncti cum illa quam obtinebat, et illam seu fructus eius permutavimus magistro Johanne de Gemeticis cum fructibus illius quam habebant, quos similiter permutavimus magistro Radulpho de Cotevrart, videlicet in festo Beati Nicholai.

VIII. Idus. Decembris.

VII. Idus. Decembris.

VI. Idus. Decembris.

V. Idus. Decembris.

IIII. Idus. Decembris.

III. Idus. Decembris. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

II. Idus. Decembris. Videlicet in festo Sancte Lucie apud Pyntarvillam.

Idus. Decembris. Ibidem. Ubi presentata fuit nobis electio celebrata a monachis Becci de fratre Johanne de Guinervilla. Cuiusmodi electionem quassavimus iusticia exigente. Verumtamen nos utilitatem et quietem domus attendentes, necnon et merita dicti fratris J. pensantes, potestate providendi abbatie de abbate ad nos vice hac devoluta, eidem monasterio de ipso J. duximus providendum.

XIX. Kl. Januarii. Apud Pyntardivillam.

XVIII. Kl. Januarii. Apud Bonum Portum.

XVII. Kl. Januarii. Apud Deivillam.

XVI. Kl. Januarii. Ibidem, ubi protulimus ista verba que secuntur : Cum Oliverus, presbyter, rector ecclesie de Toquevilla, Rothomagensis dyocesis, fide media promiserit, ob causam adulterii quod dicebatur cum Avicia parrochiana sua commisisse, in manu venerabilis viri P., archidiaconi Maioris Caleti in ecclesia RothomagensiTravail
Encoder Eglise de Rouen ?
quod resignaret ecclesiam suam predictam infra festum Beati Remigii novissime preteritum, nisi eandem ecclesiam alicubi cum alia interim permutaret, quorum neutrum effectui mancipavit, a nobis etiam pluries requisitus, suam predictam ecclesiam noluit resignare, licet confiteretur dictam fideidationem, propter que noscitur O. fidem fuisse transgressum ; nos ipsum, die veneris ante nativitatem Domini, coram nobis in iure constitutum, transgressorem dicte fidei sue reputantes dicta ecclesia sua per diffinitivam sententiam privamus.

XV. Kl. Januarii. Per Dei gratiam, celebravimus sacros ordines in monasterio minorum Rothomagensium, et comedimus cum eis in refectorio, pernoctavimus que in domo nostra Rothomagensi.

XIIII. Kl. Januarii. Predicavimus, per Dei gratiam, in ecclesia Rothomagensi, et pernoctavimus in domo nostra.

XIII. Kl. Januarii.

XII. Kl. Januarii. Videlicet in festo Beati Thome apostoli. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

XI. Kl. Januarii. Rothomagi fecimus nostrum O.

X. Kl. Januarii. Rothomagi.

IX. Kl. Januarii. Celebravimus, per Dei gratiam, festum nativitatis Domini Rothomagi.

VII. Kl. Januarii. Videlicet in festo Sancti Stephani, celebravimus, per Dei gratiam, in monasterio fratrum predicatorum Rothomagensium  [sic] et comedimus apud eos.

VI. Kl. Januarii. Benediximus, per Dei gratiam, fratrem Johannem, abbatem Becci, in capella nostra apud Deivillam.

V. Kl. Januarii. Apud Bonum Portum.

IIII. Kl. Januarii.

III. Kl. Januarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

II. Kl. Januarii. Apud Gaillon.

Kl. Januarii. Ibidem, videlicet in circoncisione Domini.

IIII. Non. Januarii.

III. Non. Januarii.

II. Non. Januarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

Non. Januarii. Apud Brovillam, in manerio episcopi Ebroycensis, cum expensis eiusdem.

VIII. Idus. Januarii. Videlicet in die epyphanie.

VII. Idus. Januarii. Apud Pyntarvillam et habuimus dominum episcopum predictum nobiscum.

VI. Idus. Januarii. Apud Vernonem.

Sanctus Martinus in Garenna.Deux croix..

V. Idus. Januarii. Procurati fuimus in prioratu Sancti Martini in Garenna. Summa procurationis, ix libre Somme entourée..

IIII. Idus. Januarii. Per Dei gratiam, dictum visitavimus prioratum. Ibi erant tres monachi de Becco Helluini, videlicet, fratres Radulphus, prior, Johannes de Pont Autoul, Nicholaus de Burgo Acardi. Debent esse iiiior. Non multum bene servabant ieiunia regule. Vescebantur carnibus preter necessitatem.Ter in ebdomada consuevit fieri elemosina omnibus venientibus ad eam. Debebant xxx libras, preter debitum quod debebant abbati, cui debebant xvixx libras, prout inventum fuerat in scriptis abbatis Roberti. Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu. Ipsa die, pernoctavimus apud Meduntam.

IIII. Idus. Januarii. Apud Gisetium, cum expensis nostris.

II. Idus. Januarii. Apud Sanctum Germanum in Laya.

Idus. Januarii. Ibidem.

XIX. Kl. Februarii. Ibidem, ubi interfuimus benedictioni nuptiarum domini Johannis, filii domini regis et filie comitis Nivernensis. Ipsa die, pernoctavimus apud Gisetium, cum expensis nostris.

Villarciaus.Deux croix..

XVIII. Kl. Februarii. Accessimus ad prioratum de Villarciaus, ubi, per Dei gratiam, in capitulo dicti loci proposuimus verbum Dei et postea visitavimus. Ibi erant xxti moniales commorantes, quarum una erat minima nuper recepta, tres sorores. Sexies per annum confitebantur. Quatuor erant ancille communes. Inhibuimus priorisse ne aliqua vel aliquas reciperent sine licentia nostra, et ne permitteret fieri acuario, fresellos et elemosinarias ad dandum secularibus personis. Circa spiritualia, per Dei gratiam, alia invenimus in bono statu. Debebant c libras et amplius, ut credebant. Habebant bladum, avenam et vinum satis ad annum, si possent reservare. Habebant xix vaccas, xxxviii porcos, sex equos, et quinque pullos et lx bidentes. Domus erant discooperte. Quia vero invenimus sex moniales absentes. Inhibuimus priorisse ne de facili daret monialibus licentiam exeundi, et bonam societatem daret eis in exitu.

Nota : De capa chorali et omeliario pignori obligatis priori de Salicosa. Item, ciphum inaureum et calicem Johanni, clerico de Omervilla.

Gaaniacum.Deux croix..

Ipsa die, pernoctavimus et procurati fuimus apud Gaany. Summa procurationis, viii libre xviii solidi viii denarii Somme entourée..

XVII. Kl. Februarii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Gaany. Ibi erant tres monachi Sancti Audoeni Rothomagensis, videlicet, fratres Johannes de Fontibus in Brayo, prior, Gaufridus de Neynvilla et Johannes de Belvaco. Manebant ultra aquam apud Sanctum Nichasium. Habebant animalium nutrimenta in manerio alio in eo videlicet in quo nos recipere consueverunt et procurare, et multam familiam habebant ibidem, et nichil ibi de divino officio faciebant. Non dicebant horas suas cum nota. Non servabant ieiunia regule, et vescebantur carnibus passim preter necessitatem. Nichil debebant et nichil debebatur eis, quia totum reddebant et mittebant abbatie quod ultra suum et sue familie victum poterant reservare.

Velliacum.Deux croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Velliacum. Summa procurationis, viii libre et iii solidi Somme entourée..

XVI. Kl. Februarii.

XV. Kl. Februarii.

XIIII. Kl. Februarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

XIII. Kl. Februarii. Apud Vernonem.

XII. Kl. Februarii. Apud Meullentum.

XI. Kl. Februarii. Parisius.

X. Kl. Februarii. Ibidem.

IX. Kl. Februarii. Apud Conflens.

Sanctus Mellonus Pontisarensis.Deux croix..

VIII. Kl. Februarii. Videlicet in conversione Beati Pauli, per Dei gratiam, accessimus ad ecclesiam Sancti Melloni Pontisarensis, et ibi, cum Dei adiutorio, celebravimus missam et fecimus sermonem in ecclesia astantibus canonicis, vicariis, clericis ipsius ecclesie et militibus plurimis, qui expectabant turocinium quod debebat esse prope villam Pontisare in crastino subsequente, multoque populo dicte. Quibus factis, Domino adiuvante, ivimus ad aulam quam canonici dicti loci pro capitulo consueverunt habere, et ibidem canonicos residentes, vicarios, capellanos et clericos habuimus coram nobis, et tunc processimus ad visitationem. Invenimus vero ibi tres canonicos residentes, videlicet, thesaurarium dominos Lucam et Petrum de Bosco Commin. Novem sunt ibi prebende ; vicarii perpetui sunt ibi et capellani aliquot. Nimis festivanter et precipitanter psallebant in choro ; quod precepimus emendari. Item, precepimus domino Guillelmo Normanno quod marrancias levaret et reciperet ab illis qui eas facerent, videlicet unum denarium pro qualibet marrancia et ordinavimus de consen su omnium quod totum quod ratione marranciarum huiusmodi levari posset cederet in utilitatem communitatis, et distribueretur equaliter hiis qui officio interessent, et sciret quantum valere possent per annum marrancie predicte. Item, voluimus quod canonici qui officio interessent participes essent eorum que pro marranciis levarentur. Item, precepimus magistro Symoni, vicario nostro, quod ipse domino Vincentio, capellano, cui de novo collata fuerat capellania Sancti Lazari cum cura fratrum et sororum leprosorumque ipsius domus, ex parte nostra diceret ut vicariam suam, quam in ecclesia Sancti Melloni obtinuerat, resignaret, quam nequibat tenere cum capellania predicta. Item precepimus quod canonici et vicarii ac capellani in missis fidelium starent in ecclesia usque ad Agnus Dei, alioquin commodo obitus carerent. Item, quia invenimus magnum defectum circa ornamenta ecclesie, precepimus magistro Symoni quod tantum de bonis canonicorum saisiret, quod exinde albe, palle, et alia que canonici invenire tenentur, congrue haberentur. Item, precepimus thesaurario quod particulas illas quas habebant de biblia faceret insimul ligari. Item precepimus quandam domum ruinosam contiguam aule capituli reparari et refici. Item, monuimus dominum Johannem, vicarium Johannis de Monte Lucilii, qui vinolentus dicebatur, quod sibi vinum temperaret et se vino. Item, precepimus domino Johanni de Ponte, rectori ecclesie parrochialis Sancti Petri, quod ecclesiam Sancti Melloni in festis novem lectionum frequentaret, ratione capelle quam obtinet eadem. Item, invenimus Fromundum, vicarium, de ebriositate, de incontinentia, de ludo talorum et frequentatione tabernarum, et de importuno litigio et susurrio in choro, graviter diffamatum, pro quibus iuramento proprio promisit se resignaturum vicariam suam ad voluntatem nostram, super quo confecte fuerunt littere quas habemus sub sigillo magistri Guillelmi de Flavacort. Item, dominus Dyonisius, vicarius, non interfuit visitationi, et invenimus quod scienter et maliciose se absentavit ab ea, et ipsum habere non potuimus. Invenimus tamen quod ipse erat incontinens et diffamatus de incontinencia, precipue de quadam garcia que dicitur Franca, et de quadam alia que dicitur Aelidis quam turpiter alapavit. Invenimus etiam quod quedam ribalda, quam in camera sua tenuerat, absportavit inde unum supertunicale, quod proiecit per fenestras in viam foras, tradens illud cuidam alie ribalde socie sue, diffamatus etiam erat de ludo talorum, frequentatione tabernarum, et non confitebatur confessori quem eis deputavimus. Item, Lucas similiter diffamatus erat de ludo talorum, frequentatione tabernarum et de incontinentia, et invenimus quod maior ville tenuerat eum in prisione, propter clamorem cuiusdam mulieris cui vim velle inferre dicebatur. Adhuc debebat decanus Sancti AnianiA déterminer.. viginti quinque solidos pro quodam psalterio. Thomas, capellanus carebat missali et calice.Trait..

Sanctus Martinus.

Ipsa die, fuimus apud Sanctum Martinum ubi habere debuimus a capitulo Sancti Melloni, ratione procurationis, centum solidos parisienses in nobis tenentur annuatim cum eos visitamus, cum hospitio parato, lectis, ciphis, scutellis, potis et communibus utensilibus ad coquinam.

VII. Kl. Februarii. Per Dei gratiam visitavimus abbaciam Sancti Martini, prius a nobis verbo Dei proposito in capitulo dicti loci. Ibi erant *** monachi residentes

in prioratibus extra multi, bini et bini. Habebant duos conversos et duas conversas. Precepimus priori quod hos et has confessionem et communionem faceret frequentare. Precepimus, sicut alias fecimus, quod potationes post completorium omnino cessarent et iniunximus refectuario seu custodi refectorii quod, statim collatione facta, refectorium clauderet et firmaret, et quod illud non aperiret ullo modo usque in crastinum, nisi de speciali licencia abbatis, alioquin die sequente in pane et aqua ieiunaret. Inhibuimus etiam ne amplius proprinaretur vinum in cameris per conventicula sicut pluries factum fuisse intellexamus. Utebantur monachi in prioratibus passim carnibus preter necessitatem, et non servabant ieiunia regule. Debebant iim et c libras parisienses tam abbati Sancte Katherine quam alibi quas quidem centum libras debebant ad usuras Parisius. Gravati erant plurimum pensionibus annuis, ratione quarum bene reddebant annuatim tam in blado, vino quam denariis, viixx libras. Habebant vinum, avenam et bladum satis ad annum, ut dicebant.

Ipsa die, ibidem fuimus procurati Symbole..

Sanctus Petrus.Deux croix..

VI. Kl. Februarii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum Sancti Petri. Ibi erant quinque monachi de Becco Helluini commorantes ; Radulphus de la Homblonniere, prior, non erat presens ; Guillelmus de Neinvilla similiter abeat ; iverant enim extra pro negociis domus, ut dicebant tres hii [sic] quos presentes invenimus, quorum nomina sunt hec ; Petrus de Callevilla ; Ricardus de Gemeticis ; Radulphus de Bello Monte. Omnes erant sacerdotes. Displicuit nobis multum quod prior tunc se absentavit, quem quidem credebamus adventum nostrum prescivisse. Vescebantur carnibus preter necessitatem. Aula maior, videlicet illa in qua eos consuevimus visitare, erat minus decenter et congrue custodita. Non enim erant fenestre ibidem. Prior vexabat per litteras legati plures quod nobis displicuit et diximus monachis quod priori ex parte nostra dicerent ut ab huiusmodi desisteret et abstineret. Statum domus nequivimus propter prioris absen ciam plene scire. Verumtamen dixerunt quod parum aut nichil debebant, ut credebant.***

Domus Dei Pontisarensis.Deux croix..

Ipsa die, per Dei gratiam, visitavimus domum Dei, ubi, ipso Domino adiuvante, proposuimus verbum eius, et hoc facto, inquisivimus de statu domus, et invenimus tresdecim sorores velatas, et duas velandas, quas dominus rex illuc miserat ibidem perpetuo moraturas, et unum presbyterum in habitu seculari, canonicum Peronensem, quem quidem dictus dominus rex rectorem et custodem dicte domus constituerat ad tempus, videlicet, dominum Johannem de Fenins, cui commisimus curam omnium inhabitantium domum, tam sanorum quam infirmorum ; erant etiam ibi cum illo quatuor alii, quorum duo erant presbyteri et duo subdyaconi qui debebant, Domino concedente, in prioribus ordinibus statutis temporibus successive ad dyaconatus et presbyteratus ordines promoveri. Unus vero de illis duobus presbyteris predictis nolebat vel non poterat visitare infirmos, prout esset necessarium et deceret, et erat adeo prompti capitis, quod nolebat alicui in aliquo obedire, propter quod ipsum abinde decrevimus amovendum et dicto rectori et priorisse iniunximus quod ultra instans pascha inibi non tenerent. Dicti fratres regulam aliquam non tenebant. Sorores vero debent se regere et habere secundum regulam Beati Augustini, et emiserant seu fecerant tria vota, videlicet, obedientie, castitatis et proprietatis. Inhibuimus eis ne alicui confiterentur sine licencia magistri. Debebant lx libras et amplius, ut dicebant, et non habebant bladum neque vinum ad annum.

Ipsa die, fuimus apud Sanctum Martinum, cum expensis nostris.

Prioratus de Maigniaco.

V. Kl. Februarii. Apud Maigniacum, cum expensis nostris, in prioratu dicti loci.

IIII. Kl. Februarii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant iiiior canonici domus de Anbeleio, ordinis Sancti Augustini, Lemovicensis dyocesis, videlicet, fratres Giraudus, prior, Heuduinus, Petrus Guiberti, Girardus de Bono Loco. Servant et habent regulam Sancti Augustini. Erat ibi unus presbyter secularis de mensa sua, qui habebat curam parrochie. Ter in ebdomada ibi fieri consuevit elemosina generalis. Quilibet canonicus consuevit habere per annum pro vestibus a priore xl solidos tantum. Debebant xl libras parisienses priori Sancti Leonardi de Andeleio. Habebant estauramenta satis ad annum. Omnia alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu.***

Ipsa die, per Dei gratiam, predicavimus in capitulo monialium de Thesauro, et pernoctavimus apud Salicosam, cum expensis nostris.

III. Kl. Februarii. Apud Fraxinos.

II. Kl. Februarii. Ibidem.

Kl. Februarii. Ibidem.

IIII. Non. Februarii. Videlicet in festo purificationis Beate Marie, per Dei gratiam, celebravimus magnam missam, et predicavimus in ecclesia Beate Marie de Andeleio, ac pransi fuimus in manerio nostro contiguo ecclesie predicte, et pernoctavimus apud Fraxinos.

Noion super Andellam.Deux croix..

III. Kl. Februarii. Procurati fuimus apud Noionem super Andelam.

Summa procurationis, viii libre vi solidi iiii denarii Somme encadrée...

II. Non. Februarii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant sex monachi Sancti Ebrulphi, videlicet, fratres Robertus de Spina, prior, magistri Thomas Surdus, Droco de Novo Mercato, Hugo de Brithulio, Thomas de Silly, Nicholaus de Osqueignes. Ter in ebdomada fit ibi elemosina generalis. Vescebantur carnibus preter necessitatem. Debebant iic libras et amplius ; habebant tamen estauramenta satis ad annum, ut dicebant. Alia omnia in bono statu invenimus, excepto quod celerarius erat ebriosus et temulentus et propter hoc et alia erat amovendus. Ipsa die, procurati fuimus apud Piros a firmario dicti loci. Summa procurationis, vii libre vi solidi Somme encadrée...

Piros.Deux croix..

Bellus Locus.Croix..

Non. Februarii. Procurati fuimus apud Bellum Locum.

Summa procurationis, vi libre xviii solidi Somme encadrée..

VIII. Idus. Februarii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum dicti loci, ibi prius a nobis proposito verbo Dei. Ibi erant xiii canonici commorantes ; extra vero in obedienciis erant xi. Omnes erant sacerdotes preter tres, duo conversi et due conversi. Invenimus priorem Trou. . negligentem fuisse super eo quod, ad iussum nostrum, archas canonicorum non inspexerat. Iniunximus ei iterato quod emendaret et iniunximus ei penitentiam. Ter in ebdomada datur ibi elemosina generalis. Debebant iiiic libras, quarum xiii erant ad usuras, et dicebant quod, prout credebant, oportebat eos emere infra augustum sequentem iic minas bladi ad usum domus sue, avenam vero satis habere credebant ad annum, vinum non. Habebant xiic bidentes, c porcos, xvi vaccas, equos et boves ad aratra plures.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

VII. Idus. Februarii.

VI. Idus. Februarii.

V. Idus. Februarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

IIII. Idus. Februarii. Videlicet in die cinerum, Rothomagi, ubi, per Dei gratiam, predicavimus et celebravimus officium diei.

Aula puellarum.

III. Idus. Februarii. Per Dei gratiam, accessimus ad domum Aule Puellarum prope Rothomagum, et ibi, proposito verbo Dei, visitavimus dictum locum. Erat ibi dominus Wylardus, procurator et custos domus, et quidam presbyter receptus ibidem, videlicet Robertus. Erant etiam ibi sex sorores leprose, una tamen ex eis se sanam esse dicebat, videlicet, Ysabellis de Avesnis, quam quidem invenimus fornicatam fuisse, et de Petro de Corona, presbytero, quendam puerum suscepisse, et dicebat se velle exire cum esset sana, maxime cum non nisi leprose sorores iuxta tenorem privilegii cuiusdam et loci consuetudinem debeant esse in domo predicta, et hoc audito, eam remitti precepimus ad patrem suum et abinde penitus amoveri, et precepimus predicto W. quod predictis sororibus penam infligeret et penitentiam iniungeret, pro eo quod turpitudinem et scelus dicte Ysabelle celaverant. Sorores consueverant interesse matutinis que semper cum nota dicuntur, consueverunt etiam dicere septem psalmos post primam, et servare silentium post completorium. Sorores habent certas portiones potuum et ciborum. Ter in ebdomada habent carnes, et ter ova, vel pisces, vel allecta, vel aliquod aliud quod sufficiat, et reliquie seu fragmenta earum dantur cuidam leprose de Molendinellis. Habebant tres ancillas communes. Ter in ebdomada fit ibi elemosina generalis. Habebant in silva animalia et armenta, equas et pullos. Dixit nobis predictus W. quod bene habebat tam in ciphis argenteis, denariis et aliis usque ad ducentas libras, et nichil debebat.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

II. Idus. Februarii. Ibidem.

Idus. Februarii. Rothomagi.

XVI. Kl. Februarii. Per Dei gratiam, fecimus sermonem in atrio ecclesie Rothomagensis et celebravimus missam ibidem, pernoctavimusque apud Bonum Portum.

XV. Kl. Martii. Apud Vernonem.

XIIII. Kl. Martii. Apud Mellentum.

XIII. Kl. Martii.

XII. Kl. Martii.

XI. Kl. Martii.

X. Kl. Martii.

IX. Kl. Martii.

VIII. Kl. Martii.

VII. Kl. Martii.

VI. Kl. Martii.

V. Kl. Martii.

IIII. Kl. Martii.

III. Kl. Martii.

II. Kl. Martii.

Kl. Martii. Les 13 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius in pallamento. .

Parisius in pallamento.

VI. Non. Martii. Parisius. Qua die, contulimus archidyaconatum Rothomagensem magistro Nicholao de Checiaco.

V. Non. Martii.

IIII. Non. Martii.

III. Non. Martii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

II. Non. Martii. Apud Sanctum Dyonisium de Strata.

Non. Martii. Apud Confflens.

Viacum.Trois croix..

VIII. Idus. Martii. Apud Viacum, ubi habuimus a presbytero de Hadencort, unum modium avene, in quo nobis tenetur dictus presbyter de Hadencort annuatim, quando nos semel in anno apud Viacum pernoctamus.

Salicosa.Deux croix..

VII. Idus. Martii. Procurati fuimus apud Salicosam. Summa procurationis, ix libre viii solidi Somme entourée..

VI. Idus. Martii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant xiiii canonici commorantes, duo conversi, due converse, et due apud Escoz, quatuor ex canonicis residentibus erant novicii. Debebant viixx libras ; debebantur eis iiic libre ; estauramenta habebant satis ad annum, preter vinum. Alia, per Dei gratiam, invenimus satis in bono statu.

V. Idus. Martii.

IIII. Idus. Martii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillonem. .

Apud Gaillonem.

III. Idus. Martii. Apud Fraxinos.

II. Idus. Martii. Per Dei gratiam, celebravimus sacros ordines in ecclesia Beate Marie de Andeleio, et postea reversi fuimus ad Fraxinos.

Idus. Martii. Apud Fraxinos.

XVII. Kl. Aprilis.

XVI. Kl. Aprilis. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillonem. .

Apud Gaillonem.

XV. Kl. Aprilis. Apud Pyntardivillam.

XIIII. Kl. Aprilis. Apud Bonum Portum.

XIII. Kl. Aprilis. Ibidem.

XII. Kl. Aprilis. Rothomagi.

XI. Kl. Aprilis. Videlicet in die ramorum palmarum, celebravimus officium diei Rothomagi et predicavimus in cimiterio Sancti Laurencii Rothomagensis, Per Dei gratiam, prout fieri consuevit.

X. Kl. Aprilis. Comedimus cum predicatoribus et pernoctavimus apud Deivillam.

IX. Kl. Aprilis. Apud Deivillam.

VIII. Kl Aprilis. Comedimus cum fratribus minoribus et pernoctavimus in manerio nostro Rothomagensi.

VII. Kl. Aprilis. Videlicet in die cene, cum Dei adiutorio, fecimus absolutiones in locis consuesuetis, et predicavimus in ecclesia Rothomagensi penitentibus introductis, et consecravimus sanctum crisma.

VI. Kl. Aprilis. Videlicet die veneris benedicta, celebravimus  [sic] diei Rothomagi.

V. Kl. Aprilis. Videlicet sabbato sancto, ibidem.

Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1265état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le samedi 31 mai 2025. [En ligne : https://emmsm.unicaen.fr/norecrit/visites/doc/48_1265.html]