Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quarto - Expliciunt Visitaciones Lexoviensis diocesis
In regressu de visitacionibus Lexoviensis diocesis, procurati fuimus apud Cornevillam.
Summa procuracionis, vi libre i denarius minus.
XIIII. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Habent in tribus parrochiis nostre diocesis. Tres
canonicos solos. Sunt decem canonici in ipso abbacia continue commorantes. Omnes
sunt presbyteri, tribus exceptis ; illi qui non sunt presbyteri, non communicant, nisi ter in anno. Unus
non clamat alium. Exeunt claustrum sine licencia. Iniunximus hoc emendari. Non habent infirmariam. Ter in
{91r} edomada datur omnibus venientibus ad elemosinam. Debent circa c libras ; debetur eis in
debito bene solubili, viiixx libre. Domus discooperte sunt monasterium et statute. Iniunximus hoc
emendari. Frater Henricus ad mandatum abbatis noluit recipere prioratum, et sic fuit inobe
diens. Willelmus Mignot, qui fuit baillivus, dimisit officium suum sine mandato, et
noluit resumere ad mandatum abbatis, quia tempus est nimis carum. Item, postquam recessit a
baillivia emit unam capam quam non vult etiam tradere abbati. Item, [illisible] Thomas habet capam
propriam quam similiter non vult tradere alicui de concanonicis suis. Vocato autem postea in
capitulo toto conventu, fecimus dictum Henricum venam capere de inobediencia supradicta; iniun
gentes ei quod qualibet die edomade propter hoc ab abbate vel edomadario reciperet
disciplinam, et per primas tres sex ferias quadragesime ieiunaret pane et aqua. Item,
iniunximus abbati [sic]
[quod]
acciperet capas dictorum Willelmi et Thome, et per obedienciam eas illis
non redderet amodo nisi sicut alicui aliorum, et claves archarum et scrinium ab eis
amoveret.
Ipsa die, procurati fuimus apud Burgum Eschardi. Summa, vi libre vii solidi vii denarii.
XIII. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xi canonici, et unus de Magdalena Rothomagensi.
Habent in uno prioratu seu ecclesia unum canonicum solum. Iniunximus priori quod vel ei daret so
cium vel eum ad claustrum revocaret. Illi qui non sunt presbyteri ter in anno communicant
solum. Iniunximus eis ut semel in mense communicarent. Parum confitentur et presbyteri
et alii. Iniunximus quod ad minus semel in mense confiterentur tam presbyteri quam alii. Genera
liter datur omnibus venientibus ad elemosinam illud autem quod remanet in refrectorio et hos
pitibus datur leprosis. Bene debent c libras, et bene debetur eis tantum. Habent satis estau
ramenta usque ad novum bladum. Intelleximus postea quod curati ecclesiarum de ecclesiis red
dunt prioratui secundum voluntatem suam et expandunt ad voluntatem suam, nec compu
tant priori de expensis. Iniunximus priori quod hoc faceret emendari.
Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.
XII. Kl. Febriarii. Ibidem.
Sanctus Amandus.
XI. Kl. Febriarii. Visitavimus apud Sanctum Amandum. Ibi sunt moniales xliiii. et con
cesserunt quod iiii moniales erunt in ipsa ecclesia. Antiquiores clamant alias et non aliter.
Iniunximus quod communiter una clamaret aliam.Factium tria vota, scilicet obedienciam, abrenun
ciacionem proprietatis, castitatem. Iniunximus abbatisse quod in professione earum nichil aliud eis per
mittat vovere. Item, iniunximus abbatisse quod pluries in anno acciperet omnes claves archarum,
et sine ipsis monialibus respiciat si in ipsis archis aliquid sit proprietatis, et si aliquid ibi fuerit
corrigendum, corrigat. Abbatissa non computavit tres anni sunt elapsi. Habent in redditibus
mcc libras ; debent cccc libras, propter aque ductum quem fecerunt de novo, propter necessitatem
{91v} quam habebant. Non confitentur nec communicant quolibet mense, sicut alias iniunximus eisdem. Iniunximus quod
prima dominica mensis communicarent se et prius confiterentur confessori suo peccata sue. Iniunximus abbati
sse quod misias et receptas faceret conscribi, et bis vel ter computaret in anno, coram aliquibus a
conventu electis. Iniunximus monialibus quod si contingeret quod facerent elemosinarias, non darent
eas nisi de licencia abbatisse nec etiam penes se retinerent.
Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.
Magdalene Rothomagensis.
X. Kl. Febriarii. Visitavimus prioratum Magdalene Rothomagensis. Ibi sunt x canonici, et unus infir
mus. Statutum de capitulo faciendo sexta feria, et de concessione et communicacione semel in mense, quantum ad soro
res, satis bene servatur. Iniunximus priori quod quando computaret cum emptore suo, vocaret secum
aliquem electum a conventu. Frater Nicholaus de Godarvilla, propter incontinenciam suam missus est apud
Burgum Eschardi. Rogerus de Barvilla libenter seminaret discordias, si haberet consencientes.
Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.
IX. Kl. Febriarii. Videlicet die dominica sexagesime, predicavimus in ecclesia Rothomagensi, et comedimus ibi
ad prandium in domo nostra Rothomagensi, et postea pernoctavimus ipsa die apud Deivillam.
VIII. Kl. Febriarii.
VII. Kl. Febriarii.
VI. Kl. Febriarii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam...
Apud Deivillam.
Sanctus Audoneus.
V. Kl. Febriarii. Visitavimus abbaciam Sancti Audoeni Rothomagensis.Ibi sunt
monachi l, computatis illis qui sunt apud Sanctum Michaelem. In prioratibus xxxv apud Sanctum
Egidium est unus solus monachus. Iniunximus abbati, vel quod remaneret ipsum ad claustrum,
vel ei daret socium. Omnes sunt sacerdotes, xi exceptis. Aliqui sunt qui non confiteatur semel in
mense. Iniunximus confessoribus quod antequam comederent, dicerent nobis illos. Item, aliqui sunt
qui sine causa negligentes sunt de celebracione missarum. Iniunximus eis quod antequam re
cederemus de abbacia, nobis super hoc loquerentur. In prioratibus non servant ieiunia re
gule, et utuntur carnibus, et similiter aliquando in abbacia. Iniunximus abbati ut super hoc sta
tuta pape Gregorii observarent. Item, iniunximus quod nullus remaneret de completorio, et quod
nullus biberet post completorium. Item, iniunximns quod non comedant in cameris, nec cum
hospitibus, set faciant eis ministrari necessaria. Pellicias retinent propter necessitatem quia
non habent quolibet anno sed unam in duobus annis. Verumtamen dixit sartrinarius quod nunquam
eas reddunt; et ideo iniunximus ut quocienscunque eis vellent carere, eas redderent sar
trinario, vel elemosinario. Debent mm libras iic libras xxxiii libras vi solidos ii denarios ultra omnia que
debebantur domui supradicte. Abbas negligens est de vemendo in capitulum. Abbas parum co
medit in refrectorio, parum surgit ad matutinas. Coquinarius et alii officiales non
computant nisi ter in anno hoc est parum. Infirmis minus bene providetur, nec habent infirmarium.
Tres pansiones superaddidit idem abbas tribus advocatis, sub sigillo suo. Sigillum capituli liben
tisse obligatur ad beneficia conferenda, et ad pensiones conferendas. Iniunximus negligen
tibus de cofitendo et de celebrando penitenciam quam vidimus iniungendam. Habent claves archarum,
{92r} et de cheorolis suis. In cheorolia fratris Rogeri de Sancto Aniano c solidi inventi fuerunt.
De confessione. Item, seminator [sic]
[est]
discordiorum. Iniunximus confessoribus quod moneant negligentes de con
fessionibus, ut infra triduum confiteantur, alioquin subtrahant eis vinum, quousque hoc confessi fe
cerintfuerint, et similiter faciant quolibet mense, habent surgeas [illisible] donatas omnes illos vino abstinere, qui non confessi fuerint.
Hoc precepimus postea et abbati et toto conventui. Item, precepimus quod ille qui ad minus
semel in edomada non cantaverit, abstineat a vino quousque cantaverit. Item, prece
pimus quod quicunque de completorio remanserit, sine manifestissima causa, graviter puniatur.
Item, precepimus ut quicunque pellicia sua amplius uti non voluerit, eam reddat sartrinario
vel elemosinario. Item districte precepimus ut nullus monachus audeat comedere vel bibere
nisi in refrectorio, vel infirmaria, vel in camera abbatis, aliquot casu contingen
te, nec etiam cum hospitibus, nisi illi hospites fuerint abbates, et tunc de licencia abbatis,
unus vel duo ad plus [illisible] teneant ei societatem, verumtamen volumus, quod hospitibus suffi
cienter provideatur per aliquem honestum servientem. Item, districte precepimus quod coquina
rius semel in edomada, si commode fieri potest, vel ad minus semel in quindena, com
putet cum abbate coram aliquibus electis a conventu, et de arrestacione compoti fiant tria
scripta, quorum unum remaneat abbati, aliud coquinario, tercium electis a conventu. Item,
districte precepimus quod compotus generalis status domus ad minus fiat ter in anno, coram
abbate et aliquibus electis a conventu ad hoc specialiter, et fiant scripta, sicut dictum
est, de compoto coquinarii. Item, de sigillo capituli districte precepimus quod nichil
de illo sigilletur, nisi prius videatur cum magna deliberacione, et maxime quantum ad collacionem
beneficiorum et pansionum ad vitam hominum, et maneriorum ad vitam hominum.
Item, precepimus abbati ut ter in anno ad minus, quando omnes erunt in capitulo, igno
rante toto conventu, accipiat claves singulorum, tam archarum quam cheoroliarum, et
omnibus remanentibus in capitulo, exeat et videat seu videre faciat si est aliquid proprie
tatis sub clavibus supradictis, et si aliquid invenerit, ille sub cuius clave proprietas inventa
fuerit, graviter puniatur, et totum ei auferatur. Item, precepimus quod cotidie offici
um dicatur infirmis horarum, et similiter quotidie missa celebretur in capella infir
marie ; coram illis autem qui ad missam venire non potuerint, legatur epistola
et ewangelium, si voluerint audire. Item, districte precepimus ne officiales
de cetero aliquid dent monachis, et monachis, ne aliquid petant ab officialibus,
sicut facere consueverunt, nec iterum aliquid recipiant. Item precepimus districte quod
generaliter, quantum ad itinerantes, et quantum ad illos qui sunt in prioratibus, constitucio
pape Gregorii observetur. Item, precepimus quod quislibet officialis, ad minus ter in
anno, computet de officio suo, et residuum si quid fuerit, reddat abbati, vel de
ipsius retineat voluntate.
Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.
{92v} Mons Leprosorum.
IIII. Kl Febriarii. Visitavimus apud Montem Leprosorum. Ibi sunt x canonici residentes.
Item, habent in prioratibus x canonicos. Omnes residentes sunt sacerdotes, preter unum. Iniunximus
priori quod illum, qui non est presbyter faciat confiteri quolibet mense et communicare. Ibi sunt quatuor
conventus; unus est canonicorum, alius fratrum sanorum, tercius leprosorum, quartus leprosarum. Sunt
xvii leprosi. Sunt xv leprose. Nichil debent quod non debeatur eis tantumdem. Habent satis
estauramenta usque ad nova, preter vinum, de quo bene habent usque ad augustum. Habent
in redditibus circa m libras.
Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.
Sanctus Laudus.
III. Kl. Febriarii. Visitavimus prioratum Sancti Laudi Rothomagensis. Ibi sunt xvii canonici com
morantes. Unus non clamat alium. Iniunximus obedienciam ni quicumque super hoc cul
pabilis est, antequam recedamus a domo, super hoc nobiscum loquntur. Claustrum non bene ser
vatur. Iniunximus districte ut diligencius observetur, et apponatur custos ad hostium
claustri. Debent circa cccc libras habent in redditibus viic libros. Comestiones camerarum
Points dans la marge. magne sunt nimis. Prior [illisible] computat parum. Precepimus districte ne aliquis presbyterorum
parrochiarum aliquid proprietatis, sive quantum ad ludicra, sive quantum ad nummos, retineat penes se,
nisi de licencia prioris, et ne aliquando propter se emant speciale vinum, vel carnes speciales, et racio
ne istius, precepimus ne aliquis aliorum audeat habere proprietatem, etiam unius denarii. Item, districte
prohibemus omnes comestiones camerarum, quantum ad parentes canonicorum et burgenses,
et omnino interdiximus ne mulieres comedant in ipsis cameris. Itemtache. quod uni post alios
non comedant in refrectorio. Item, interdiximus ne quis eorum possit bibere vel come
dere, nisi in refrectorio, vel infirmaria, vel camera prioris. Item, quod quolibet
mense, prior computet in pallamento, coram omnibus canonicis, vel ad minus coram
aliquibus electis a conventu. Item, quod nullus, post comestionem, bibat, nisi propter necessitatem,
et tunc, cum illo qui servat refrectorium, eat bibere in refrectorium. Item, quod
nullus audeat in monasterio cum mulieribus, vel etiam cum extraneis hominibus loqui,
nisi solus presbyter parrochie, et ille, quamcito missam celebraverit, redeat ad claustrum, nisi
propter necessitatem confessionum et huiusmodi parrochialium. Item, quod nullus audeat ad portam
monasterii vel curie confabulare, sine licencia, cum mulieribus sive cum aliis,
et de hoc specialiter iniungimus quod quicunque super hoc culpabilis inventus fuerit, una die
se abstineat a vino. Item, coram toto conventu diximus priori quod omnia supradicta
diligenter faceret observari, quia si alias aliquem canonicorum super aliquo premissorum invenire
mus culpabilem, et per priorem non fuerit correctus, ilium pro delicto suo et priorem pro ne
gligencia, puniemus.
Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, vi libre x solidi.
II. Kl. Febriarii. Interfuimus intracioni fratrum minorum in novum manerium suum, et
annunciato sermone Dei populo, in eadem domo celebravimus maiorem missam, et pernoc
tavimus in manerio nostro Rothomagensi.
{93r} Kl. Febriarii. Ibidem. Ipsa die, magister Richardus de Sapo, de mandato nostro speciali, presen
tibus, abbate de Alba Mallia et fratre Guerardo, monacho suo, magistro Theobaldo
de Phalesia, et Morello, canonico de quindecim marcis. Iniunximus Rogero persone
de Limesiaco, quia propter defectum ordinum videlicet quia iuratus quod se representaret successi
ve ad ordines,et non se representaverat, submisit se ordinacioni nostre quo ad emen
dam nostram. Iniunximus xl libras pro dicta emenda nobis persolveret infra ramos
palmarum, alioquin contra ipsum ex tunc procedetur prout de iure fuerit procedendum.
IIII. Non. Febriarii. Ibidem. Celebravimus festum purificacionis Beate Marie.
III. Non. Febriarii. Apud Fraxinos.
II. Non. Febriarii. Ibidem.
Non. Febriarii. Monuimus viva voce presentibus omnibus sociis nostris, priorem de Gisorcio , ut nos reciperet in prioratu suo ad visitacionem et procuracionem. Qui nullam racio
nem pretendens, petiit diem martis sequentem ad compromittendum super hoc.
Ipsa die, apud Calvum Montem.
VIII. Id. Febriarii. Apud Pontisaram.
VII. Id. Febriarii. Apud Sanctum Dyonisium.
VI. Id. Febriarii. Parisius.
V. Id. Febriarii. Ibidem.
IIII. Id. Febriarii. Ibidem.
III. Id. Febriarii. Ibidem.
II. Id. Febriarii. Ibidem Apud Sanctum Dyonisium.
Id. Febriarii. Apud Pontisaram.
XVI. Kl. Martii. Apud Magniacum.
XV. Kl. Martii. Apud Fraxinos.
Insula Dei. XIIII. Kl. Martii. Apud Insulam Dei. Summa procuracionis, c solidi xi denarii minus.
Pira. XIII. Kl. Martii. Apud Pira. Summa procuracionis, vi libre vi denarii.
Bellus Locus.
XII. Kl. Martii. Apud Bellum Locum. Visitavimus. Ibi sunt xiii canonici morantes in
domo, et xi extra, tam in Anglia quam in Normmania. Bis in edomada datur omnibus
venientibus ad elemosinam. Debent circa cc libras. Deficiunt eis vina et carnes,
et denarii ad faciendas vineas ; set debentur eis c libre de veteri debito et c libre
debebuntur eis infra augustum, de quibus ement estauramenta sua, et facient fieri
vineas. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, vi libre v denarii.
{93v} XI. Kl. Martii. Rothomagi. Ipsa die, magister Symon de Wateport, in aula nostra Rothomagensi
appellavit sub hiis verbis domine archiepiscope. Ego magister Symon de Wateport, clericus pre
sentatus fui vobis diu est, ad ecclesiam Beati Martini de Daubue, in Wlcassino, liberam
et vacantem, a Willelmo de Daubue vero patrono eiusdem ecclesie, et a domicella Mar
gareta, ipsius matre tutrice seu curatrice eiusdem patroni et postea ego ma
gister Symon habui a vobis litteras vestras inquisicionis : Que inquisicio facta fuit de man
dato vestro et voluntate et a me vobis tradita ; nichilominus me recipere ad dictam
ecclesiam noluistis minus iuste et propter hoc ego senciens me gravari non modi
cum ad sedem apostolicam appello in scriptis, et pone me et dictam ecclesiam in pro
tectione domini pape.
X. Kl. Martii. Celebravimus sacros ordines apud Sanctum ClementemIncertitude... Ipsa die magister
Richardus de Sapo assignavit perempter diem veneris ante ramos palmarum presbytero de Dominica Curia ad dicendum in testes et dicta testium, et presbytero de Minori Curia ad dicendum in dicta testium.
IX. Kl. Martii. Apud Noionem, cum expensis nostris.
Sanctus Laurentius in Leonibus.
VIII. Kl. Martii. Apud Sanctum Laurencium in Leonibus procurati fuimus. Summa, vii libre ii solidi x denarii.
VII. Kl. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xiii canonici. In prioratibus sunt xv canonici ;
unus canonicus moratur solus. Iniunximus priori, quia alias inhibueramus hoc ut propter hoc diceret
vii psalmos penitenciales et letaniam et in hac quadragesima acciperet disciplinas privatas est
quidam qui negligens est de confitendo, et est presbyter. Iniunximus subpriori quod ipsum faceret venire ad
nos, antequam exiremus domum. Debent c libras x libras. Fornerius minus sufficiens est in officio suo et
iterum infamatus est de incontinencia. Iniunximus priori quod ipsum amoveret, et hoc infra festum
Beati Martini. Iniunximus priori ut pitancias festorum duplicium et tercii. Responsori duplicis, redde
ret amodo conventui, et faciat reddi melius quam hucusque fecerit.
Ipsa die, procurati fuimus apud Novum Mercatum. Summa, c ii solidi iiii denarii.
VI. Kl. Martii. Visitavimus ibidem. Sunt ibi iiiior monachi. Iniunximus eis quod cotidie ab
aliquo eorum ad minus una missa ad maius altare celebretur. Non habent statuta pape Gregorii. In
iunximus quod ea quererent et confiterentur secundum quod ibi statutum est, et ieiunia et esum car
nium servant secundum quod ibi statutum est, et si in hoc delinquant, faciant penitenciam que con
tinetur in eis statutis. Debent circa xl libras ; habent in redditibus circa cc libras. Iniunximus priori
quod semel in edomada celebret, vel si non potest, ad minus semel communicet in edomada.
Item, iniunximus ei quod computet pluries in anno, de missis et receptis, coram sociis suis.
Capitulum de Gornaio.
Ipsa die, visitavimus capitulum de Gornaio. Ibi invenimus decanum et magistrum Symonem
alii non sunt residentes. Ordinavimus quod dominus Robertus. edomadarius, accipiat officium
cantoris. Omnia alia invenimus satis in bono statu ad presens. Ipsa die, pernoclavimus in ipsa
villa. ad expensas nostras.
{94r} Sanctus Albinus.
V. Kl. Martii. Visitavimus conventum monialium Sancti Albini. Sunt xv moniales ibidem. Inhibuimus eis ne aliquam
recipiant, sine speciali mandato nostro, et hoc inhibuimus propter earum paupertatem. Iniunximus eis quod
omnes a modo uterentur communiter capulariis. Item, iuiunximus priorisse quod quum moniales deveni
rent ad xiiii annum, faceret eis vovere tria nota, scilicet, obediencie, castitatis, paupertatis, scilicet
vivere sine proprio, et si non velint ista vovere, ad seculum redeant, et similiter fa[illisible]ciant iam re
ceptis. Nota quod ipse debent providere de capellano, qui recipiet curam a nobis. Debent plus quam xxx
libras parisienses. Agnes Ponte et Petronilla non locuntur insimul. Aeliz de Rothomago incontinens est
habuit quemdam puerum de novo de quodam presbytero de Belvaco. Inhibuimus eis districte et maxime priori
sse, quod parentes monialium de cetero non iaceant de in ipsa, et si fieri potest commode,
non bibant neque comedant et si hoc contingat. Inhibuimus ne aliqua monialis cum eis comedat
vel bibat. Item, de clerico mo qui moratur ibi. Precepimus Richodem, cellerariam, amoveri ab officio
suo. Item, Agnetem de Ponte que est seminatrix discordiarum, et est rixatrix, precepimus dimittere ranco
rem quam habet cum Petronilla et si noluerit hoc facere, et de aliis se emendare, a tota domo
ipsam volumus et precepimus amoveri.
Bella Osanna.
Ipsa die, pernoctavimus apud Bellam Osannam, cum expensis domus. Summa, iiii libre xi solidi viii denarii.
Bellus Beccus.
IIII. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Bellum Beccum.
Buieval.
III. Kl. Martii. Visitavimus apud Buieval. Ibi sunt xxxiii moniales. Inhibuimus ne de cetero aliquas
reciperint sine mandato nostro speciali, et duasunam quam concesserant domino Willelmo de Possiaco
recipere et aliam quamdam. Precepimus mittere ad domos suas. Trou dans le feuillet. . Nolebamus n propter paupertatem
domus, ipsas recipi aliquo modo. Inhihuimus ne aliqua Trou dans le feuillet entre ali et qua.. comedat amodo cum secularibus.
Iniunximus abbatisse quod acciperet venam suam Trou dans le feuillet..quia post aliam visitacionem promise
ras aliquas comederitere cum secularibus, et promisimus ei quod eam gravius puniremus, si de cetero cul
pabilis inveniretur. Septies in anno communicant, et totidem confitentur, et plus aliquando. Item, iniunximus
abbatisse quod moniales non facerent nota quousque devenirent ad xiiiim annum due sunt ex una parte, et due
ex alia, que non loquebantur ad invicem, et Trou dans le feuillet.. fecimus ipsas pacificari ad invicem quantum ad os et deoseculari ad invicem, et sub pena Trou dans le feuillet..excommunicacionis. Inhibuimus ne de cetero mencio
fieret de causa supradicta inter eas, quam in illam protulimus que primo de hoc alii mencionem fecerit, et iniunximus abbatisse
quod hoc nobis signaret. Debent l libras, mercede famulorum non computata. Soror Isabella
habuit quemdam puerum, a penthecoste citra, de quodam presbytero.
Ipsa die pernoctavimus apud Bellum Saltum, cum expensis domus. Summa, iiii libre x solidi parisienses.
II. Kl. Martii. Visitavimus ibi. Duo sunt monachi. Non habent regulam. Iniunximus quod procura
rent quod eam haberent. Item, iniunximus quod, quantum ad ieiunia, observarent Observaret coupé par un trou dans le feuillet. . plenius
regulam suam. Utuntur communiter carnibus. Iniunximus quod super hoc regulam servarent et propter
offensiones quas fecerant. Iniunximus quod penitenciam facerent contentam in statu
tis pape Gregorii, et si non facerent, et inveniremus eos in hoc alias delinquentes, ipsos gra
vius puniremus. Debent xl libras.
Nogentum.
Ipsa die, pernoctavimus apud Novum Castrum et ibi procurati fuimus, pro manerio de Nogento. Summa, x libre iiii solidi
v denarii.
{94v} Hospitale de Novo Castro.
Kl. Martii. Visitavimus hospitale de Novo Castro. Ibi sunt iiiior canonici. Iniunximus quod horas dicerent,
et diurnas et nocturnas, cum nota, nisi essent impediti propter infirmitatem. Debent xl libras.
Habent satis estauramenta ut pote bladum, avenam, carnes, vinum, cervisiam et sinceram. Habent
oves iiiic solidi xl aumailes, l porci, xxv equi, tam parvi quam magni.
Ipsa die, visitavimus Reginaldum, monachum de Pratellis, tache. socium prioris Sancte Radegundis. Non habent quolibet
die missam in manerioprioratu suo. Iniunximus hoc emendari. Non servant regulam suam quantum ad ieiunia
et quantum ad esum carnium. Iniunximus eis quod si in hoc delinqueret, penitenciam que continetur in
statutis pape Gregorii faceret ; quod si non vellet facere contra ipsum gravius procederemus. In prioratu suo
moratur quedam invenis mulier que preparat coquinam eorum. Iniunximus eam penitus amoveri ; et
quia prior erat apud Sanctum Sydonium. Iniunximus dicto Reginaldo quod omnia ista ex parte nostra ei signaret.
Eadem die procurati fuimus apud Bures. Summa procuracionis vi libre xii solidi ix denarii.
VI. Non. Martii. Visitavimus duos monachos ibi commorantes. Non habent regulam. Iniunximus quod
dicerent priori de Prato ex parte nostra quod quereret eis unam. Utuntur carnibus preter
necessitatem. Iniunximus eis quod quocienscunque in hoc delinquerint, penitenciam scriptam in sta
tutis pape Gregorii facerent, vel aliter ipsos puniremus. Non servant ieiunia iniunximus hoc
emendari. Item, mulieres aliquando comedunt cum eis. Inhibuimus quod eas penitus amoverent.
Ipsa die decanus Rothomagensis Trou. .resaisivit nos apud TristamVillam de xv libris censualibus
quas homines sui de Sancto VedastoA déterminer. . Trou. nobis debebant et decanus inhibuerat eis
ne eas nobis redderent et eas Trou.ab ipsis hominibus receperat.
Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Trou. Montem.
V. Non. Martii. Ibidem. Ipsa die Symon, persona de WinarvillaIncertitude.., spontaneus re
signavit in manu nostra ecclesiam predictam, et quod presentibus thesaurario magistris Johanne
de Flainvilla, et Petro de Alba Mallia, canonicis Rothomagensibus, fratre Hardoino,
de ordine minorum magistro Richardo Trou.de Sappo magistro Abraham, persona
de Grandi Curia, Johanne de Boves Morello, clerico nostro.
Eadem die magister Robertus, persona de Ruppe Forti, quia non se representaverat ad
ordines, nec residenciam fecerat in ecclesia sua personalem prout per iuramentum suum facere
tenebatur, contra iuramentum suum temere veniendo, iuravit propter premissa stare
ordinacioni nostre et nos incontinenti eidem. Iniunximus sub predicto iuramento, ut infra
instans festum *** Beati Michaelis, nobis vel mandato nostro satisfaceret de quinquagen
ta libris turonensibus, propter delicta, ipsius, et ipse incontinenti nisi et terminum prorogaremus ; et ipse incon
tinenti dedit nobis plegios de dictis quinquagenta libris persolvendis, ad dictum termi
num, magistrum Gilebertum, personam de SanavillaIncertitude.. in Maiori Caleto, et dominum Henricum,
personam de MagnevillaIncertitude.., presentibus : thesaurario, magistris Johanne de Flainvilla et Petro
de Alba Mallia, magistro Egidio Picardi, canonicis Rothomagensibus, magistro Johanne, canonico de Andeli, magistro Abraham
{95r} persona de Grandi Curia, magistro Richardo de Sapo, fratre Hardoino, de ordine
minorum, Enardo et Morello, clericis nostris, et Johanne de Boves, bailliyo nostro.
IIII. Non. Martii. Ibidem.
Vanchi.
III. Non. Martii. Ibidem, cum expensis de Wanchi. Summa quam persolvit Michael, viii libre.
II. Non. Martii. Ibidem, cum expensis nostris.
Non. Martii. Procurati fuimus apud Sanctum Victorem in Caleto. Summa, vii libre vii solidi v denarii.
VIII. Id. Martii. Visitavimus ibidem. Sunt ibi xvi monachi. Est ibi quidam qui propter infir
mitatem suam, non potest celebrare sepe precepimus ei quod sepe communicaret.
Ter in edomada datur in elemosina omnibus eam petentibus. Itinerantes non
servant ieiunia regule statutum de esu carnium bene servatur, ut dicunt prece
pimus ieiunia regule observari, et ab itinerantibus et aliis. In festo Sancti Micha
elis computavit abbas, et fuit status domus Debebant solummodo xiiii libras, et de
bebatur eis de anno preterito, c libre cum omnibus redditibus anni presentis. Abbas
infamatus est de incontinencia de quadam que est a la BargueA déterminer.., ut dicitur, et habet pu
erum de ipso parum surgit ad matutinas parum confitetur, parum comedit in
refectorio.
Longavilla.
Ipsa die, pernoctavimus apud Longam Villam, cum expensis domus.
Sauquevilla.
VII. Id. Martii. Visitavimus apud Sauquevillam. Precepimus quod distribuciones communiter
darentur residentibus et non aliis. Thesaurarius frequentat tabernas non residet; pre
cepimus quod prebendam, suam si veniret ad manus capituli et partem suam candelarum,
arestarent, donec a nobis aliud reciperet in mandatis. Commisimus curam animarum eorum
Luce, presbytero de Colemanilio, donec revocaremus. Thesaurarius, [illisible] quando venit ad ecclesiam
non venit cum capa. Precepimus Radulpho de Clivivilla quod quereret idoneum capellanum
qui pro se deserviret. Dominus Gualterus frequentat tabernas. Dicitur quod thesaurarius reci
divavit, cum illa quam adiuravit, post abiuracionem. Iniunximus dicto Gualtero quod taber
nas prorsus amodo evitaret, et monuimus. Item, monuimus Gilebertum, diffamatum
de incontinencia, quod super hoc se abstineret. Ordinavimus quod qualibet die, due
misse cantarentur parrochiales in mane, et [illisible] alia missa ad magnum altare.
Item, iniunximus quod permitterent finiri versum precedentem, antequam subsequentem in
ciperent. Item, cantori iniunximus, quod si tabulam faceret a modo in ecclesia.
Ipsa die, pernoctavimus apud Longolium, cum expensis domus. Summa procuracionis, vii libre xi solidi iiii denarii.
VI. Id. Martii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt iiiior monachi, nec est ibi aliquis prior. Contencio autem est de
substitucione prioris, quia dominus ville vult ibi constituere priorem ad voluntatem suam, et abbas de Tyron vult constituere similiter priorem. Radulphus, qui per mandatum domini ville administrat bona domus
est excommunicatus ab abbate suo et ab officia Rothomagensi. Monuimus ipsos ut a carnibus absti
{95v}nerent secundum quod in regula continetur, alioquin puniremus ipsos tanquam regule transgressores. Item, quia
iam dictus Radulphus contra hoc pluries offenderat. Iniunximus ei quod, infra penthecostem, ieiunaret
quatuor sextas ferias in pane et aqua. Districte inhibuimus ne mulieres comederent amodo in domo.
Ieiunia regule precepimus similiter observari secundum regulam. Debent circa xxx libras.
Summa procuracionis, c xiii solidi iii denarii.
V. Id. Martii. Apud Ovillam. Procurati fuimus. Summa procuracionis, vi libre.
IIII. Id. Martii. Visitavimus ibidem. Infirmi qui non possunt celebrare, parum communicant
et confitentur ; hoc precepimus emendari. Item, precepimus quod unus clamet alium. Item,
mulieres aliquando nostre intrant claustrum. Inhibuimus quod de cetero non intrent claustrum.
Item, canonici aliquando exeunt claustrum versus gardinum, sine licencia. Iniunximus hoc
emendari, et eos punire qui in hoc amodo delinquerent. Debent viiixx libras, vel circa.
Estotevilla.
Ipsa die, visitavimus, apud Estotevillam, duos monachos ibidem existentes, ordi
nis Lerrensis. Invenimus ibi circa xx libras in debitis, excepta duodecimam quam adhuc de
bent. Solebant ibi esse tres monachi sed propter debita antiqua, non sunt modo nisi duo. Inquisivimus
de familia si honesta sit et de mulieribus, si comedant in domo, et de
aliis que solemus inquirere, presentibus : magistris Petro de Albamallia, et Guillelmo de
Donnestanvilla, presbytero de Dodevilla decano loci, fratre Hardoino, et Morello,
clerico nostro. Protestatus autem fuit prior de privilegiis ordinis sui, quod ista
visitacio non preiudicaret in aliquo sibi, et post huiusmodi protestacionem, respondit
nobis prior ad omnia ea que quesivimus ab ipso, et omnia invenimus satis in bono
statu. Summa procuracionis, c iiii solidi vi denarii.
Corneville.Ecriture moderne. .
III. Id. Martii. Apud Ermentruvillam.
Bourg Achard.Ecriture moderne. .
II. Id. Martii. Apud Burgum Erchardi.
Bernay.Ecriture moderne. .
Id. Martii. Apud Bernaium.
XVII. Kl. Aprilis. Ibidem.
Le Bec.Ecriture moderne. .
XVI. Kl. Aprilis. Apud Beccum.
Corneville. Ecriture moderne. .
XIIIIV. Kl. Aprilis. Apud Ermentrevillam iuxta Rothomagum.
XIIII. Kl. Aprilis. Ibidem. Assignavimus perempter domino Hamaurrico, presbytero
de Curia Dominica, diem lune, in crastino Beati Marci evangeliste ad prestandum
purgacionem, cum duodecima manu sui ordinis, super quibusdam criminibus super quibus
ipsum per inquisicionem legittimam repperimus diffamatum, coram nobis Rothomagi, vel
ibi prope ubi fuerimus, si presentes fuerimus, vel coram officiali nostro, si nos ab esse contin
gat, et huiusmodi assignacionem fecimus, presentibus : magistris Stephano, archidiacono Wlcassi ni Francie, officiali Rothomagensi, Johanne de Flainvilla, Petro de Albamallia, canonicis Rothomagensibus, decano christianitatis Rothomagensis Hugone, elemosinario nostro Ricardo de Sappo, Evrardo, MoreIlo, clericis
nostris.
{96r} XIII. Kl. Aprilis. Ibidem. Anno Domini mo cco lo quartus, die sabbati ante ramos palmarum continu
ata a die,veneris precedenti que dies,veneris erat, assignata abbati Sancti Victoris in Caleto,
in negocio inquisicionis quam ex nostro officio. Movemus contra eundem, super vicio incontinen
cie, ad dandum certum responsum, utrum idem abbas vellet super dicto negocio se nostre
supponere Voluntati, vel procedere in eodem negocio, in figura iudicii. Constitutus in iu
re coram nobis, idem abbas respondit quod volebat in dicto negocio procedere in
figura iudicii, petens primo restitui ad possessionem clavis cuiusdam sigilli capituli,
qua dicebat se spoliatum minus iuste de mandato nostro, Ne barré.. litte pendent predicta.
Quo facto, assignavimus dicto abbati diem lune post dominicam qua cantatur Jubilate, si
non sit feriata, vel diem sequentem non feriatam si dicta dies lune fuerit feri
ata ad procedendum in dicto negocio inquisicionis, et super restitucionc dicte
clavis quantum ius dictabit, coram nobis, vel coram officiali nostro cui nos super
hoc specialiter committimus vices nostras si nos abesse contingat. Hoc expresse acto,
quod infra dictam diem possimus testes recipere, vocato dicto abbate in dicto ne
gocio, quando viderimus expedire, et interim faciemus tradi dicto officiali dictam
clavem. Actum presentibus magistris Johanne de Flainvilla, Johanne de Putot officiali
predicto, Petro de Alba Mallia, Morello, clerico nostro, Richardo de Sapo, canonico Sancti Candidi Rothomagensis, anno et die predictis.
XII. Kl. Aprilis. Videlicel dominica in ramos palmarum, ibidem, et fecimus sermonem apud Sanctum Gildardum et celebravimus maiorem missam in ecclesia Rothomagensi.
XI. Kl. Aprilis. Ibidem. Ipsa die dominus Herbertus de Vilers coram nobis fecit Reginaldum
armigerum de VillariisA déterminer.. atornatum suum in assisiis de Andeliaco contra quascunque
personas, donec duxerit revocandum, presentibus abbate, et priore factum Abréaviation fct, à revoir.., et cantore Sancti Audoeni Rothomagensis, Roberto de An Rogero de Andeliaco et quibusdam
aliis monachis eiusdem loci, magistro Petro de Alba Mallia, canonico Rothomagensi,
magistro Ricardo de Sapo, et Morello, clericis nostris.
X. Kl. Aprilis. Ibidem.
IX. Kl. Aprilis. Ibidem.
VIII. Kl. Aprilis. Ibidem. Rothomagi, et consecravimus sacrum crisma.
VII. Kl. Aprilis. Ibidem.