Anno domini millesimo quinquagesimo quarto - Lexoviensis diocesis

Grastain.

II. Non. Januarii. Visitavimus apud Gratain. Ibi sunt xxviii monachi. Iniunximus eis quod unus clamaret alium, quia hoc minus bene solebat fieri. Duo monachi iacent in ecclesia, ad eam servandam. Dant omnibus venientibus ad elemosinam, ad minus ter in edomada. Habent in redditibus iix libras. Non debent nisi xla libras, plura tamen debentur eis. Abbas, propter vetustatem, non cantat, quia parum videt ; verumtamen quolibet die dominica recipit eucaristiam. Eadem die, procurati fuimus ibidem. Summa, cxiii solidi v denarii.***

Sanctus Leodegarius de Pratellis.

Non. Januarii. Visitavimus abbaciam Sancti Leodegarii de Pratellis. Ibi sunt xlv moniales, et est ibi numerus statutus monialium. Non faciunt nisi tria vota, videlicet obediencie, castitatis, et abrenunciacionis proprietatis. Inhibuimus festum Innocencium, quantum ad inordinaciones. Moniales vadunt sole extra, ad domum parentum. Inhibuimus ne amodo hoc facerent. Comedunt diversa cibaria in refectorio. Iniunximus eis quod uterentur eisdem cibariis, quantum possent bono modo. Abbatissa non computat cum conventu. Iniunximus ei quod computet pluries in anno, cum aliquibus electis a conventu, de misiis et receptis. Abbatissa non comedit in refrectorio, nisi in magnis festis. Eadem die, procurati fuimus in eadem abbacia. Summa, vi libre xv solidi vii denarii.***

Sanctus Petrus de Pratellis.

VIII. Id. Januarii. In festo videlicet epiphanie, visitavimus abbaciam Sancti Petri de Pratellis. Ibi sunt xxx monachi ; omnes sunt presbyteri, exceptis quinque. Illi qui non sunt presbyteri quolibet die dominica, recipiunt corpus Christi. Quidam monachus solus iacet in cellario. Iniunximus quod vel alius adderetur ei, ibi ad iacendum, vel amodo ibi non iaceret, cum non sit honestum solum monachum iacere. In prioratibus non servant ieiunia, et utuntur carnibus. Iniunximus abbati quod hoc faceret emendari. Elemosina non lit, nisi de reliquiis monachorum, et de xviii panibus in die. Debent circa iiiic libras. Eadem die, procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis, vi libre vii solidi i denarius.***

Cormelie.

VII. Id. Januarii. Visitavimus abbaciam de Cormellis. Ibi sunt xxiiii monachi. Non habent in regno nisi unum prioratum, scilicet Egiptianam. Omnes sunt presbiteri, exceptis duobus noviciis. Parum cantant missas privatas. Iniunximus abbati quod hoc faceret emendari, etiam per sustractionem vini, si necesse fuerit. Statuta pape Gregorii non leguntur. Iniunximus quod ea legerent ad minus ter in anno. Unus non clamat alium. Iniunximus abbati quod hoc faceret emendari. Datur omnibus venientibus ad elemosinam quolibet die. Debent circa vic libras et plus. Abbas quondam cum duobus monachis moratur Parisius, et habet in redditibus ccl libras, nec computat de hiis que habet. De hoc loquendum est cum domino episcopo. Ipse  [sic] infamatus est de incontinencia. Eadem die, procurati fuimus ibidem. Summa procuracioniis, vii libre ix denarii minus.***

VI. Id. Januarii. Procurati fuimus apud Bellum Montem in Algia. Summa procuracionis, vi libre iiii solidi x denarii.

Nota : Loquendum cum domino episcopo de abbate quondam Cormeliarum.

Bellus Mons.

V. Id. Januarii. Visitavimus prioratum de Bello Monte. Ibi sunt xii monachi. Aliqui sunt qui non celebrant missas suas, etiam per quindecim dies. Item, negligentes sunt de confitendo. Iniunximus priori quod ista corrigeret, et super hoc diligens esset. Statuta pape Gregorii non leguntur. Iniunximus ea legi secundum quod in eis continetur. Claustrum male custoditur a foraneis. Item, exeunt monachi, soli et sine licencia, claustrum et vadunt per curiam. Iniunximus priori quod hoc faceret emendari. Satis debiliter custodiunt ieiunia; aliquando utuntur carnibus. Iniunximus statuta pape Gregorii super hoc observari. Iniunximus priori ut ter vel quarter computaret in anno particulariter.

Sanctus Imerius.

Eadem  [sic], procurati fuimus apud Sanctum Imerium. Summa, vi libre xviii solidii i denarius.***

IIII. Id. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xii monachi et unus laicus, qui habet livreiam. Iniunximus eis quod reducerentur ad statum solitum, videlicet ad xiii numerum. Non legunt statuta pape Gregorii. Iniunximus quod ter in anno ea legerent. Omnes sunt presbyteri, duobus exceptis. Comedunt passim carnes, medietas ipsorum per unam edomadam, et alia medietas per aliam edomadam. Iniunximus eis quod super hoc suam regulam observarent, et statuta pape Gregorii. Debetur eis bene tantum quantum debent habent in redditibus circa iiiic libras. Eadem die, procurati fuimus ibidem pro prioratu de Blangi, de quo prioratu, monachi vocati fuerunt ad prioratum Sancti Imerii, propter pauper tatem loci. Summa procuracionis illius, vi libre v denarii.***

Abbacia Lexoviensi.

III. Id. Januarii. Venimus Lexovias et visitavimus abbaciam monialium. Ibi sunt xxviii moniales, que habent livreiam suam, secundum quod debent. Parum confitentur ; promiserunt nobis quod amodo confiterentur semel in uno mense, et etiam communicarent. Ter in ebdomada vadunt in infirrnaria, et ibi comedunt carnes. Tres sunt que habent aliquos proprios redditus. Iniunximus eis, quod illos non, nisi de mandato sue abbatisse, retinerent. Habent in redditibus vc libras. Iniunximus abbatisse quod computet coram aliquibus electis a conventu. Debent circa xxx libras. Item, iniunximus abbatisse quod aliquando accipiat ab quibuslibet monialibus claves archarum, et videat in archis ne aliquid habeant proprium. Due moniales vel tres sunt, que non loquntur cum aliis.

Episcopus. Eadem die, prorurati fuimus ab episcopo sed quantum expandimus scire non potuimus quia servientes nostri non potuerunt aliquem invenire, qui de expansis vellet computare.***

Capitulum.

II. Id. Januarii. Congregato capitulo et clericis chori et quibusdam aliis, in aula domini episcopi, fecimus sermonem, et facto sermone, recedentibus clericis chori et aliis extraneis. Inquisivimus de statu ecclesie in generali, quantum ad officium ipsius ecclesie, et libros, et ornamenta de quibus sufficienter habebant ; verumtamen invenimus quod nimis precipitanter dicunt psalmos, et quod fiunt aliquando marrancie in ecclesia, que bene levantur a canonicis qui habent communiam, sed ab aliis non: super quibus legatus fecit ordinacionem quam eis. Iniunximus observandam. Postea, vocato unoquoque, persona seu canonico, sigillatim, per se inquisivimus de honestate vite et conversacionis tam canonicorum quam clericorum ipsius ecclesie, et invenimus quod Nicholaus Corpin diffamatus erat de incontinencia ; Willelmus le Turc, similiter ; Silvester, officialis decani, de quadam Guilermina et de quadam alia. *** Item, Stephanus clericus decani de matre et filia. Item, de canonicis scilicet, de Johanne Coypel et quibusdam aliis. Hiis autem per ipsorum inquisicionem habitis. Iniunximus ipsis canonicis quod super hoc diligenter inquirerent, et si invenirent ita esse, excessus huiusmodi emendarent : nos enim quia de huiusmodi plenam probacionem non habueramus, procedere ad correctionem noluimus excessuum predictorum. Ipsa autem die post comestionem, domino episcopo et quibusdam de canonicis aliqua secrete ostendimus de quibus bene fuerant corrigendi. Ipsa die procuravit nos capitulum et comederunt nobiscum cantor archidiaconus Nicholaus, et archidiaconus Willelmus, et officialis Lexoviensis. Summa procuracionis, xi libre xvii solidi v denarii.***

Sancta Barbara.

Id. Januarii. Procurati fuimus apud Sanctam Barbaram. Summa, vii libre xv denarii minus.***

XIX. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Habent unum canonicum solum in prioratu quodam, sed hoc est ex causa, quare ad presens sustinuimus. Sunt xxxiiii canonici. Omnes sunt sacerdotes, exceptis noviciis. Novicii aliquando profitentur ante annum. Iniunximus priori ut iura scripta super hoc observaret. Omnes servientes, de consuetudine, qualibet die dominica communicant, et prius confessi sunt. Diligenter decimant omnia blada. Que expanduntur in domo, et de hiis fit elemosina. Debent de veteri debito vic libras. Item, bene debent de novo ccc libras ; sed credit prior quod de veteri debito nichil ab eo amplius repetatur.

Croces.

Eadem die, procurati fuimus apud Croces. Summa procuracionis, vi libre.

XVIII. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt duo monachi Gemeticenses. Habent in redditibus viixxx libras. Aliquando utuntur carnibus interdiximus eis usum carnium, nisi quatenus regula permittit. Debent lx libras, vel circa debetur eis similiter circa lx libre verum tamen habent bladum anni presentis et preteriti totum.

Tigervilla.

Eadem die, visitavimus apud Tigervillam. Ibi sunt duo monachi de Sancto Wandregisilo. Aliquando non celebratur cotidie ab aliquo duorum monachorum. Iniunximus eis quod ordinarent, ita quod ad minus ab uno illorum duorum cotidie celebretur. Non habent ornamenta, libros, nec calicem, nisi illa parrochie. Non habent regulam. Iniunximus quod eam facerent scribi, et cito. Non bene servant ieiunia regule, utuntur carnibus. preter necessitatem. Iniunximus eis quod melius ieiunia observarent, et quod se a carnibus abstinerent, secundum quod in statutis pape Gregorii continetur. Habent in redditibus iiiixx libras debent circa xxx libras. Item, iniunximus eis quod libros, vestimenta et calicem quererent, ita quod, sine ornamentis parrochie, valeant quando voluerint celebrare. Summa procuracionis, vii libre viii solidi.

Sanctus Ebrulphi.

XVII. Kl. Febriarii. Visitavimus abbaciam Sancti Ebulphi. Ibi sunt xxxiii monachi. Habent ix prioratus. Xviiii sunt sacerdotes. Non legunt statuta pape Gregorii. Iniunximus eis quod ter legerent ea in anno. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Itinerantes et illi qui sunt in prioratibus non servant ieiunia regule. Iniunximus hoc emendari. Aliquando utuntur carnibus, et maxime in prioratibus. Iniunximus eis ut super hoc statuta pape Gregorii observarent. Debent… Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis, ix libre xv denarii.

Bernaium.

XVI. Kl. Febriarii. Procurati fuimus apud Bernaium. Summa procuracionis, vi libre vi denarii.

XV. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xvii monachi. Habent citra mare duos prioratus, et unum in Anglia. Iniunximus quod prioratus de regno ad minus semel in anno visitaret  [sic]. Omnes sunt presbyteri, uno excepto. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Aliquando comedit et bibit baillivus in camera senescalli. Iniunximus hoc emendari. Utuntur carnibus preter necessitate. Iniunximus ut super hoc statuta pape Gregorii observarent. Die lune et die sabbati, datur omnibus venientibus ad elemosinam ; die martis, omnibus leprosis ; die jovis, omnibus scolaribus pauperibus. Debent mm  [sic]. Iniunximus abbati ut, coram aliquibus electis a conventu, recipiat omnia que ad mutuum accipiet vel alio modo, et similiter expendat vel computet coram eis de hiis que expandet. Nulla habent estauramenta quantum ad potum.

Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1254 (Lisieux)état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le samedi 3 mai 2025. [En ligne : https://emmsm.unicaen.fr/norecrit/visites/doc/14_1254_2.html]