Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1263état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio

{276r} II. Idus. Maii. Apud Toreigniacum. Ipsa die, combusta fuit miserabiliter abbatia Beccensis.

Idus. Maii.

XVII. Kl. Junii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Stephanum Cadomensem, cum expensis nostris. .

Apud Sanctum Stephanum Cadomensem, cum expensis nostris.

XVI. Kl. Junii. Apud Bellum Montem Rogeri, cum expensis nostris.

Cornevilla.Deux croix..

XV. Kl. Junii. Visitavimus, per Dei gratiam, abbatiam de Cornevilla. Ibi erant xcem
canonici commorantes et decem extra, quorum duo erant soli in duobus locis. Precepimus abbati quod
canonicos extra morantes frequentius solito vistaret. Omnes de abbatia erant sacerdotes,
preter tres. Ter in ebdomada dabatur elemosina omnibus venientibus ad eam. Item, quia ipsi non rece
perant quandam mulierem de Ponte Audomari in seculari habitu existentem, que quondam
cum ipsis fuerat in habitu regulari sicut soror, licet, tractatu et consilio habitis inter nos,
sacros nostros et abbatem Galeranuum, ac canonicos dicte domus, visum fuisset nobis in visi
tatione precedente quod ipsam recipere tenebantur, diximus eis iterato quod ipsam reciperent, vel
iniungeremus officiali nostro Rothomagensi, ut ipse dicte mulieri de exhibenda iusticia
non deesset super hoc. Debebant iic libras. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vi libre
ii solidi Somme entourée...

Burgum Acardi.Deux croix..

XIIII. Kl. Junii. Procurati fuimus apud Burgum Acardi. Summa procurationis, ix libre Somme encadrée...

XIII. Kl. Junii. Videlicet in festo penthecostes, visitavimus, per Dei gratiam, prioratum
dicti loci. Ibi erant xcem canonici commorantes, solebant esse xiiiicim, novem erant extra
in prioratibus, sex commorantium ibi erant sacerdotes. Bis in ebdomada fit ibi elemosina omnibus
venientibus ad eam. Plura debebantur eis quam deberent in debitis bene solubilibus.
Habebant estauramenta satis ad annum.

Ipsa die, celebravimus magnam missam, per Dei gratiam, ibidem, et pernoctavimus, et fuimus
ibi cum expensis nostris, et comedimus in refectorio cum canonicis.

XII. Kl. Junii. Apud Burgum Theroudi.

XI. Kl. Junii. Predicavimus et confirmavimus ibidem, per Dei gratiam, et pernoctavimus
apud Pyntarvillam.

X. Kl. Junii. Ibidem.

IX. Kl. Junii. Apud Gaillon.

VIII. Kl. Junii. Apud Fraxinos.

VII. Kl. Junii. Per Dei gratiam, celebravimus sacros ordines in ecclesia Beate Marie de Andeleio,
et pernoctavimus apud Fraxinos.

VI. Kl. Junii. Ibidem.

V. Kl. Junii. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

{276v} IIII. Kl. Junii. Celebravimus sacram synodum Rothomagensem, Domino adiuvante.

III. Kl. Junii. Tenuimus synodum decanorum et pernoctavimus Rothomagi.

II. Kl. Junii. Apud Pyntarvillam.

Kl. Junii. Vernoni in castro domini regis.

IIII. Non. Junii. Apud Mellentum.

III. Non. Junii.

II. Non. Junii.

Non. Junii.

VIII. Idus. Junii.

VII. Idus. Junii.

VI. Idus. Junii.

V. Idus. Junii.

IIII. Idus. Junii.

III. Idus. Julii.

II. Idus. Julii.

Idus. Julii.

XVIII. Kl. Julii.

XVII. Kl. Julii.

XVI. Kl. Julii. Les 14 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius in pallamento. .

Parisius in pallamento.

XV. Kl. Julii. Apud Corquetainnes.

XIIII. Kl. Julii.

XIII. Kl. Julii.

XII. Kl. Julii.

XI. Kl. Julii.

X. Kl. Julii. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Samesiolum manerium abbatis Sancti Germani Parisiensis. .

Apud Samesolium, manerium abbatis Sancti Germanii Parisiensis.

IX. Kl. Julii. Apud Nemosium.

VIII. Kl. Julii. Ibidem celebravimus, per Dei gratiam, benedictionem sanctimonialium eiusdem
loci, videlicet in festo nativitate Beati Johannis Baptiste.

VII. Kl. Julii. Apud Jardum, cum expensis nostris.

VI. Kl. Julii.

V. Kl. Julii.Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius..

Parisius.

IIII. Kl. Julii. Apud Pissiacum.

{277r} III. Kl. Julii. Videlicet in festo apostolorum Petri et Pauli, celebravimus, per Dei gratiam, magnam
missam in monasterio fratrum minorum de Medunta, et comedimus apud eos, et pernoctavimus
in villa.

II. Kl. Julii. Apud Gaillon.

Kl. Julii. Fecimus introitus in castro nostro, et pernoctavimus ibi primo.

VI. Non. Julii.

V. Non. Julii.

IIII. Non. Julii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

III. Non. Julii. Apud Fraxinos. Qua die, ea que secuntur fuerunt proposita coram nobis.
Coram vobis, reverende pater, domine Rothomagensis archiepiscope, propono ego Johannes de Sancto Sal
vatore, clericus, procurator Johanne, filie domine de Buxiaco Guidoti uxoris [sic] [uxoris Guidoti] de Meriaco,
quod cum Adam dictus Fourre, armiger, movisset questionem matrimonii contra predictam Johannam, dicens
cum ea per verba de presenti matrimonium contraxisse, et lite contestata coram vicario vestro Pon
tisarensi, dixerit idem Adamus in iudicio et confessus fuerit se intentionem suam probare non posse, nisi
per quosdam testes quos dicebat excomunicatione teneri, et propter hoc, sicut dicit, obtinuerit a
sede apostolica dari vobis, per litteras in mandatis, ut predictos testes deberetis absolvere secundum
formam ecclesie ad cautelam, donec testificati essent in dicta causa, eosdem postmodum in pristinam excomunicationis sententiam
reducentes, nisi plene satisfacerent super hiis pro quibus excommunicati habentur ; et procurator predicte
Johanne proposuerit coram vobis, et etiam nunc propono, quod ad absolutionem Maaluchie, quam dictus Adam in pre
dicta causa matrimonii producebat in testem, non poteratis nec debebatis procedere auctoritate predictarum
litterarum, cum obrepticie essent, quia in eis mentio non habetur quod testes essent, et precipue dicta Ma
alachia alterius dyocesis, scilicet Belvacensis, et alterius provincie, scilicet Remensis, et diversis excomunicationibus inno
data, quia si hoc dixisset, nunquam ad vos litteras impetrasset, sed ad excomunicatores secundum formam
iuris et stilum curie, et ideo sunt obrepticie, et earum auctoritate procedere non potestis. Secundo, quod predicta
Maaluchia incidit in canonem late sententie, propter violentam manuum iniectionem in Hermannum, clericum,
Belvacensis dyocesis, ad cuius sententie canonis absolutionem auctoritate istarum litterarum loquentium generaliter et in
distincte de absolutione ab excomunicationibus facienda extendi non potest quia huiusmodi excomunicationis absolutio mandatum exigit
speciale, sicut expressissime iura dicunt, et regulariter hoc habetur ut ubicunque mandatum exigitur
speciale ad id non extenditur [illisible] generale, maxime cum sicut colligitur et colligi potest ex ipsa continentia
litterarum, nunquam dominus papa de pluribus excomunicationibus a diversis prelatis factis, et de excomunicatione canonis intelleximus sed
cum narratum fuerit matrimonium fuisse contractum in dyocesi Rothomagensi, et causam matrimonii coram vicario
vestro tractari, videtur de vestris sententiis intellexisse. Unus ad absolutionem aliarum sententiarum aliorum
prelatorum et canonicorum ex virtute ipsius mandati procedere non potestis, quia hoc esset contra intentionem
mandantis. Tertio, procurator predicte Johanne proposuit coram vobis, et nunc propono, quod predicta Maalachia
non debebat absolvi, quia absoluta testimonium ferre non poterat et si deponeret eius testimonium non valeret,
quia corrupta est precio, et precium iam recepit ut matrimonium inter predictos Adam et Johannam contractum probetur.
Que omnia, que in facto consistunt, predictus procurator tunc obtulit se probaturum et ego nunc offero
me probaturum. Et quia vos, reverende pater, predictas exceptiones et probationes per vestram interlocu
toriam reppulistis et repellitis, et predictam Maaluchiam absolvistis et absolutam habetis, et Wltis in
testem recipere et recipitis, sentiens ex predictis predictam Johannam et me, ipsius nomine, per vos iniuste
gravari a vobis et a vestra interlocutoria, pro predictis gravaminibus, vel eorum aliquo quod sufficiat, ipsius
{277v} J. nomine ad sedem apostolicam in scriptis appello, et apostolos cum instancia peto, predictam J., et eius statum,
et matrimonialem conversationem quam habet cum viro suo ne contra ipsos in aliquo procedatis, apostolice protectioni supponens.

II. Non. Julii. Apud Fraxinos.

Non. Julii.

VIII. Idus. Julii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

VII. Idus. Julii. Apud Gaillon.

VI. Idus. Julii.

V. Idus. Julii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Vernonem, cum domino rege. .

Apud Vernonem, cum domino rege.

IIII. Idus. Julii. Apud Andeleium.

III. Idus. Julii. Apud Fraxinos.

II. Julii. Apud Pontem Arche.

Idus. Julii. Apud Deivillam.

XVII. Kl. Augusti. Ibidem.

XVI. Kl. Augusti.

XV. Kl. Augusti.

XIIII. Kl. Augusti.

XIII. Kl. Augusti. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam..

Apud Pyntarvillam.

XII. Kl. Augusti.

XI. Kl. Augusti. Videlicet in festo Beate Marie. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

X. Kl. Augusti. Apud Pyntarvillam.

IX. Kl. Augusti.

VIII. Kl. Augusti.

VII. Kl. Augusti. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot. .

Apud Maretot.

VI. Kl. Augusti.

V. Kl. Augusti.

IIII. Kl. Augusti. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi. .

Rothomagi.

Ipsa die, per Dei gratiam, consecravimus fratres nostros, R. Ebroycensem, et O. Baiocensem,
episcopos.

III. Kl. Augusti. Apud Pyntarvillam.

II. Kl. Augusti. Ebroycis. Qua die, receptus fuit dictus R., episcopus sollempniter prout de
cuit et fuit consuetum.

Kl. Augusti. Videlicet in festo Beati Petri ad vincula apud Gaillon.

IIII. Non. Augusti. Ibidem, et episcopus Belvacensis nobiscum.

III. Non. Angusti.

II. Non. Augusti.

Non. Augusti. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

{278r} VIII. Idus. Augusti. Apud Gaillon.

VII. Idus. Augusti.

VI. Idus. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

V. Idus. Augusti. Apud Pyntarvillam.

IIII. Idus. Augusti. Videlicet in festlo Sancti Laurencii ibidem.

III. Idus. Augusti. Apud Deivillam.

II. Idus. Augusti. Fecimus fieri sermonem in cimiterio Sancti Gervasii, et interfuimus
ibi, videlicet dominica ante assumptionem Beate Marie et pernoctavimus apud Pyntarvillam.

Idus. Augusti. Deivillam.

XIX. Kl. Septembris. Rothomagi.

XVIII. Kl. Septembris. Celebravimus, per Dei gratiam, festum assumptionis Beate Marie Rothomagi.

XVII. Kl. Septembris.

XVI. Kl. Septembris.

XV. Kl. Septembris. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Apud Deivillam.

Noion super Andelam.Deux croix..

XIIII. Kl. Septembris. Procurati fuimus apud Noionem super Andelam. Summa procurationis, vii libre xv solidi Somme entourée...

XIII. Kl. Septembris. Per Dei gratiam, visitavimus ibidem. Ibi erant sex monachi, cum priore,
de abbacia Sancti Ebrulphi et unus fuit tunc cum illis, qui moratur apud Heron. Omnes frequenter
et libenter celebrabant, preter unum qui scribebat ad opus abbatis, cui tunc precepimus cessare
aliquociens a scriptura, et frequentius solito celebrare. Item, iterato precepimus priori, licet hoc
idem precepissemus eidem pluries, ut viam claustra faceret planificari et adequari, et fe
nestras et hostia navis monasterii obstrui plastro, vel vitricis, vel aliquo alio modo, et
dolia a capitulo penitus amoveri et illud mundari, et mundum et decens teneri. Debe
bant circa c libras ; habebant estauramenta satis ad annum, ut dicebant. Alia invenimus, per
Dei gratiam, in bono statu.

Piros super Andelam.Croix.

Ipsa die, procurati fuimus apud Piros. Summa procurationis, vi libre vii solidi iii denarii Somme entourée ..

Sanctus Laurencius in Leonibus.Deux croix..

XII. Kl. Septembris. Ad Sanctum Laurencium in Leonibus, per Dei gratiam, personaliter accessimus, ubi
tunc, volente Domino, dolore stomachi et capitis adeo vexati fuimus et afflicti, quod visitatio
nis officium per nos nequivimus exercere, sed karissimum fratrem nostrum, fratrem Adam, in dicti loci capitulum
misimus loco nostri. Qui quidem, sermone ab ipso, ut decuit, cum Dei adiutorio, ibi facto, ad visi
tationem processit, inquirendo de statu domus circa spiritualia primo, et postea circa temporalia.
Ceterum, ex relatu eiusdem fratris Ade veridico cognovimus quod ibi xv canonici erant commorantes.
Omnes erant sacerdotes, preter unum ; quatuordecim extra erant in septem locis. Omnia alia, per Dei gratiam, in
venit satis in bono statu. Debebant iiiic libras ; habebant estauramenta satis ad annum.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre xiii solidi Somme entourée...

{278v} XI. Kl. Septembris. Per Dei gratiam, causa peregrinationis, ad ecclesiam Sancti Ydeverti de Gornaio per
sonaliter accessimus et audivimus missam ibidem, reliquias que deosculari fuimus. Quibus factis,
decanum cum uno canonico residente in partem traximus a quibus quidem inquisivimus de
statu ecclesie. Invenimus quoque quod clerici, vicarii et capellani negligenter serviebant, et quod divi
num officium, diurnum et nocturnum, cum negligentia magna et inordinato modo fiebat.
Item, plures misse celebrabantur ad maius altare quam deberent. Item, clerici, vicarii, ac etiam ca
pellani in festivitatibus quibusdam, precipue in festo Sancti Nicholai, dissolute et scurriliter
se habebant, ducendo choreas per vicos et faciendo le vireli. Item, invenimus quod Matheus,
canonicus, qui tunc infirmabatur, tenuerat, prout vehementissime credebatur, quandam mulie
rem de Andeliaco per quatuordecim annos, et credebatur quod tunc esset in domo sua. Non tamen
tenuerat eam publice sed ita caute et occulte quod ipsa a paucis videri poterat. Item, Sy
mon, capellanus, diffamatus erat plurimum de incontinencia, et dicebatur quod verberaverat multum bene
quandam mulierem, Haisiam nomine, pro eo quod filiam suam nolebat sibi tradere, quam tamen filiam vi accepterat. Item, idem Symon et Laurencius, capellanus, frequenter ludebant cum talis. Item, Guillelmus moiniat, vicarius,
et quidam alius socius eius turpiter verberarunt quendam hominem laicum in medio ville, de quo
scandalum ortum fuit, et extraxit cutellum suum dictus Guillelmus. Reginaldus, matricularius, ibat de nocte.***

Ipsa die, visitavit frater Adam, frater noster, prioratum monialium Sancti Albini. Ex cuius relatu, ac
cepimus quod ibi erant tunc xicim moniales. Priorissa non erat presens. Nichil debebant preter
debitum regis, ut dicebant. Omnia alia invenit, per Dei gratiam, esse in bono statu.***

Leprosaria.Croix..

Eadem die, visitavit dominus Wylardus, prior Aule Puellarum iuxta Rothomagum, loco nostri,
leprosariam dicti loci. Capellanus eorum decesserat non erat diu. Erant ibi tam sa
ni quam leprosi xicim. Debebant xxv libras parisienses ; credebant bladum habere satis ad annum.***

Novum Mercatum.Deux croix.Trait...

Eadem die, visitavit ibidem frater Adam, loco nostri, prioratum de Novo Mercato. Ibi erant
quatuor monachi Sancti Ebrulphi. Presbyter parrochialis erat commensalis eorum de consuetudine, sed
quia idem presbyter nequibat habere clericum seu servientem delaturum campanulam per villam,
dum ipse infirmos visitabat. Iniunxit priori, ex parte nostra, idem frater, et nos etiam eidem iniunxi
mus, sicut alias iniunxeramus, quod [illisible] servitorem huiusmodi dicto presbytero inveniret.
Debebant circa c libras ; debebantur tamen eis aliqua. Alia, per Dei gratiam, erant circa
eos in bono statu, excepto quod magnam habebant questionem adversus dominum
ville qui sexdecim porcos ipsorum interfecerat indebile, ut dicebant.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vi libre xv solidi Somme entourée..

{279r} X. Kl. Septembris.

IX. Kl. Septembris.

VIII. Kl. Septembris.

VII. Kl. Septembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

VI. Kl. Septembris.

V. KI. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

IIII. Kl. Septembris. Videlicet in festo decollationis Beati Johannis, apud Pyntarvillam.

III. Kl. Septembris. Ibidem. Desponsavimus, per Dei gratiam, Gaufridum, filium domini Juliani de
Perona cum Petronilla de Pontisara, in capella nostra.

II. Kl Septembris.

Kl. Septembris.

IIII. Non. Septembris.

III. Non. Septembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

II. Non. Septembris.

Non. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

VIII. Idus. Septembris. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

VII. Idus. Septembris. Rothomagi.

VII. Idus. Septembris. Predicavimus, per Dei gratiam, in capitulo fratrum minorum, ubi, cum
Dei adiutorio, congregati erant fratres ad capitulum provinciale.

VI. Idus. Septembris. Videlicet in nativitate Beate Marie, Rothomagi, per Dei gratiam, ce
lebravimus festum dicte nativitatis.

V. Idus. Septembris.

IIII. Idus. Septembris.

III. Idus. Septembris.

II. Idus. Septembris.

Idus. Septembris. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

Insula Dei.Croix..

XVIII. Idus. Octobris. Videlicet in exaltatione Sancte Crucis, apud Insulam Dei, Pre
monstracensis ordinis, cum expensis abbacie.

Bellus Beccus.Croix..

XVII. Kl. Octobris. Apud Bellum Beccum, Cisterciensis ordinis, cum expensis abbacie.

Buievaus.Croix..

XVI. Kl. Octobris.Visitavimus, per Dei gratiam, abbaciam de Buievaus. Erant xxxv
moniales, una conversa. Inhibuimus expresse ne panem portionis sue vendi face
rent extra. Debebant lx libras et amplius ; pauca habebant estauramenta, nec habebant
bladum ad seminandum. Adhuc plurimum nobis displicuit provisio facta ab eis cuidam capellano con
fratri suo, quia in hoc domus non modicum lesa eral, et tunc precepimus decano Novi Castri, ut ipse in
manu nostra saisiret et arrestaret ea que ratione pensionis huiusmodi percepturus erat idem capellanus in
dyocesi nostra, nec permitteret eum in nostra dyocesi celebrare. Ipsa die, pernoctavimus apud Bellum Saltum.

{279v} Bellus Saltus.Deux croix..

Ipsa die, videlicet XVI. Kl. Octobris, visitavimus prioratum Belli Saltus. Ibi erant duo
monachi de Becco Helluini. Inhibuimus eis ne mulieres invitarent aliquas ad comedendum cum
ipsis. Non habebant regulam scriptam. Precepimus eam conscribi. Utebantur carnibus de consciencia abbatis, ut
dicebant. Debebant abbati suo c et xvii libras parisienses, et alibi circa xx libras turonenses. Ipsa die,
procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vi libre Somme encadrée..***

XV. Kl. Octobris. Apud Alacrem Montem.

Altifagus.Deux croix..

XIIII. Kl. Octobris. Visitavimus prioratum de Altifago. Ibi erant sex monachi Sancti Ebrulphi, vide
licet Lucas de Sappo, qui tunctemporis erat prior, Droco de Novo Mercato, Petrus de Sappo, Nicholaus
de Oucaignes, Johannes de Sappo Andree, Henricus de Haquevilla omnes erant sacerdotes. Semel in
ebdomada datur ibi elemosina generalis, videlicet secunda feria. Debebant circa xxx libras ; habebant tamen habundanter bladum,
avenam et vinum, ac alia estauramenta. Iniunximus priori quod curialius solito et magis caritative reciperet
hospites, precipue religiosos, et studiosius insisteret circa ea que necessaria sunt hospitalitati. Ipsa die, procu
rati fuimus ibidem. Summa procurationis, viii libre xvii denarii Somme entourée..***

Sanctus Victor in Caleto.Deux croix..

XIII. Kl. Octobris. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam Sancti Victoris in Caleto. Ibi erant xxv
monachi omnes erant sacerdotes, preter tres. Precepimus priori quod statuta pape Gregorii fre
quentius in capitulo legi faceret, adminus bis vel ter in anno. Conquesti fuerant plurimum super
eo quod male providebatur infirmis. Precepimus abbati quod hoc faceret emendari, et debiliores
diligentius et amicabilius tractaret, vocando eos aliquotiens ad comedendum secum et faciendo
ipsis necessaria ministrari. Ter datur ibi elemosina generalis. Debebant iiiixx libras, et bene debebantur
eis lx libre. Item, omnes concorditer conquesti fuerunt, sicut alias conquesti fuerant multis
annis de abbate, super eo videlicet quod quasdam pitancias, quas habere debebant pro
quibusdam anniversariis, ipsis omnino subtraxerat, licet super ipsis reddendis sepius mo
nuissemus eundem. Item, quod statum domus penitus ignorabant. Precepimus abbati quod
redditus abbatie universos et singulos faceret conscribi in quibusdam rotulis vel quater
nis in tribus locis, quorum unum penes se haberet et alios traderet duobus maioribus de conventu.
Item precepimus, sicut alias feceramus, quod bis in anno in pleno capitulo coram conventu di
ceret statum domus, et coram quibusdam maioribus et electis a conventu particulares
compotos faceret et super hiis arrestum fieret. Item quod domus faceret emendari et in statu
bono teneri. Item, quod melius solito monachis provideret in pane, cervisia, cibis et aliis, secundum possibilitatem
facultatum domus. Item, monuimus eum ut melius solito infirmis faceret necessaria ministrari. Item, quod
prefatas pitancias restitueret conventui. Item, quod erga abbatem Guillelmum affabiliter et amicabi
liter se haberet, et eundem monitis caritativis hortaretur ad vacandum sollicite circa ea que
necessaria sunt saluti. Item, quod redderet indilate conventui sigillum ad causas. Item, iniunximus eidem ex
presse quod, infra octo dies subsequentes, fratres Robertum de Quievremont, priorem, Rogerum de Brollio
suppriorem, et Johannem de Parisius, elemosinarium, a suis amministrationibus amoveret, et ipsos penitus
absolveret ab eisdem. Item, quod superfluam familiam amoveret, precipue Nicholaum, clericum suum, infra
festum Omnium Sanctorum. Item, inhibuimus monachis ne panem tollere presumant de mensa, neque ven
{280r}dant, sicut alias fecerunt. Item, expresse inhibuimus ne quis eorum exiret domum nec comederet in
villa, alioquin cum eo, qui contra faceret, ageret abbas tanquam cum fugitivo. Item, sciendum est quod Guillelmus,
cellerarius, iuravit coram connventu, quod pure et simpliciter et absque symonie vicio introivit. Item, iniunximus abbati quod dicto cellerario iniungeret penitentiam debitam pro eo quod se coram laicis balneavit. Item, precepimus
abbati Guillelmo quod frequentius solito confiteretur, ad minus semel qualibet ebdomada. Item, precepimus abbati
quod una cum decano inquireret diligenter super vicio sodomitico quod imponebantur Roberto seni
monacho, et, facta inquisitione, eandem remitteret nobis clausam. Ipsa die, procurati fuimus apud eos.

Summa procurationis, vii libre viii solidi Somme entourée..***

XII. Kl. Octobris.

XI. Kl. Octobris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

X. Kl. Octobris. Per Dei gratiam, celebravimus ordines apud Sanctam Katherinam et pernoctavimus ibidem,
cum expensis nostris.

Ipsa die, proposita fuerunt coram vobis ea que secuntur. Coram vobis reverende pater, Rothomagensis archiepiscope, propo
nunt et dicunt abbas et conventus Sancti Judoci supra Mare, Ambianensis dyocesis, ordinis Sancti Benedicti, quod cum
ipsi sint in possessione iuris presentandi ad ecclesiam de Mesnilio David, vestre dyocesis sicut per litteras ante
cessoris vestri evidenter apparet, in quibus ius eorum declaratur ; non obstante contradictione Ricardi de Mesnilio David
patris quondam Willelmi, armigeri de Mesnillo David, qui modo indebte se opponit vos in eorum preiudicium
et gravamen magistrum Droconem de Monstrolio, clericum, presentatum vobis ab abbate dicti loci, patrono dicte ecclesie
ad dictam ecclesiam sine causa rationabili admittere recusastis, in quo gravastis eosdem. Item, gravastis eosdem in
alio, in hoc scilicet quod eos in causa coram vobis iure patronatus contra dictum Guillelmum diu detinuistis quod
manifeste apparet factum esse ut tempus laberetur; et sic ad vos donatio devolveretur, quod ex
hoc etiam apparet quod dictos abbatem et conventum et dictum D., clericum, ab eodem abbate presentatum in fine temporis
a iure statuti ad presentandum ad secularem iudicem indebite remisistis, et ad talem ad quem de iure
non fuit remissio facienda. Item gravatis eos et gravastis in alio, in hoc videlicet quod cum littera ante
cessoris vestri declarativa iuris patronatus quantum ad possessorium esset exhibita coram vobis dicto Willelmo
presente, et nichil contra dictam litteram opponente licet habuisset diem ad dicendum contra dictum instrumentum, si quid sibi
de iure competeret, et nichil obiecerit, vos, litteram predictam sequi nolentes, contempsistis executionem de contentis
in ea concedente. Item gravastis eo in alio, in hoc scilicet quod licet esset propositum coram vobis causam de iure
patronatus forsitan remittendam esse ad secularem iudicem, tamen de possessione presentandi ad dictam ecclesiam,
super qua possessione coram antecessore vestro et per eum fuerat iudicatum questionem super hoc ad secularem iudicem
remittendam non esse, quam rationem contra iusticiam admittere recusastis, causam ad secularem iudicem nichilominus
tam super possessione quam super proprietate remittendo. Item, gravastis eos in alio, in hoc scilicet quod cum ex parte
dictorum abbatis et conventus esset propositum coram vobis quod ipsi sunt et diu fuerunt in possessione presentandi percipi
endi quadraginta solidos Parisienses turonenses annue pensionis a presbytero de Mesnillo David, ratione patronatus dicte ecclesie, quod ob
tulit pars dictorum religiosorum coram vobis probaturum, si negaretur a parte adversa, vos nichilominus in eorum preiudi
cium ad hoc probandum contra iusticiam admittere recusastis. Que gravamina ego magister Droco, procurator dictorum abbatis
et conventus, nomine eorum et pro me, revocari peto et me ad dictam ecclesiam admitti. Que si facere
denegatis, pro ipsis et nomine eorum et pro me sedem apostolicam in scriptis appello et apostolos peto ; que si de
negentur iterum in scriptis appello, et si quid post dictam appellationem ad sedem apostolicam canonice interpositam

{280v} quantum ad dictam ecclesiam attemptaveritis, et ne aliquid attemptetis, iterum sedem apostolicam in scriptis appello
dictam ecclesiam de Mesnillo David sub protectione sedis apostolice supponendo. Hanc appellationem proposuit procu
rator dictorum abbatis et conventus per litteras procuratorias eorumdem sigillo sigillatas, sicut prima facie
apparebat. Cuiusmodi appellationi, quia nec veritatem continet nec iusticiam, non duximus deferendum.

IX. Kl. Octobris. Apud Fraxinos.

VIII. Kl. Octobris, Apud Calvum Montem, cum expensis nostris.

VII. Kl. Octobris. Apud Braiellam, in manerio episcopi Belvacensis, cum expensis eiusdem.

VI. Kl. Octobris. Apud Gornaium super Arundam.

V. Kl. Octobris. Noviomi.

IIII. Kl. Octobris. Apud Novam Villam Regis.

III. Kl. Octobris. Apud Villam Novam in Hecio.

II. Kl. Octobris. Apud Sanctum Geremarum de Flaiaco, cum expensis nostris.

Capitulum de Gornaio.Deux croix..

Kl. Octobris. Quia nos alias, causa peregrinationis ad ecclesiam Sancti Yldeverti de Gornaia diverten
tes, cognovimus et invenimus aliqua ibi circa canonicos et capellanos et clericos dicte ecclesie corrigen
da, idcirco, dicta die ad eandem ecclesiam causa visitationis accessimus, et proposito ibi, per Dei gratiam,
verbo eius processimus ad visitationem. Invenimus ibi decanum solum in ecclesia cum capellanis et
clericis. Duo canonici infirmabantur, videlicet Matheus et Renoudus ; quem quidem Matheum
corrigere nequivimus nec punire propter eius infirmitatem, super eo quod diffamatus erat plurimum
de quadam muliere de Andeleio, quam, ut dicebatur, tenuerat, per quatuordecim annos et adhuc
eandem tenebat. Ceterum Symonem, capellanum, diffamatum graviter de incontinentia, preci
pue cum quandam filie Haisie, quam se carnaliter cognovisse confessus fuit tunc coram
nobis, monuimus expresse ut ab huiusmodi abstineret, et quod cum dicta filia Haisie, seu
cum aliqua alia recidivare caveret, alioquin nosceret se a nobis severissime puniendum. Item,
quod a ludo taxillorum abstineret, et a conviciis que consueverat sociis suis dicere effre
nate. Iniunximus tamen ei penitentiam de commissis quam vidimus expedire. Laurencium
vero, capellanum, monuimus a ludo taxillorum abstinere, et Reginaldo matriculario inhi
buimus ne amplius iret per villam noctu. Item, inhibuimus expresse omnibus generaliter
ne in festivitatibus Sanctorum Nicholai, Katherine et Yldeverti, aliorumve, coreas ducerent,
nec adeo dissolute se haberent quod scandalum aliquod propter hoc oriretur, prout alias
fecerant. Item precepimus quod tabernaculum, quod factum fuerat pro corpore Christi reponendo, in ho
nesto loco et decenti poneretur prope altare parrochie. Item, precepimus decano quod puniret
aliquos de Gornaio laicos, qui dicebantur carnes quarta feria quatuor temporum comedisse, et super
hoc eidem commisimus vices nostros.

Moniales Sancti Albini.Deux croix..

Trait.. Ipsa die, accessimus ad prioratum Sancti Albini. Ibi erant xicim moniales commorantes :
due erant in Francia pro querendis elemosinis et due alie, videlicet Aelidis de Rothomago
et Beatrix de Belvaco animi levitate ducte, dyabolo exierant instigante, quas precepimus
non admitti absque nostra licencia speciali. Inhibuimus etiam priorisse ne, aliquam seu aliquas
{281r} de novo reciperet nec vestiret similiter ab nostra licencia speciali. Debebant circa xx libras
preter debitum regis, pro quadam firma de qua tenebant se pro oneratis multum. Pauca habe
bant estauramenta.***

Eadem die, per Dei gratiam pernoctavimus apud Sanctum Geremarum de Flaiaco, cum expensis
nostris.***

VI. Non. Octobris.

V. Non. Octobris.

IIII. Non. Octobris.

III. Non. Octobris.

II. Non. Octobris.

Non. Octobris.

VIII. Idus. Octobris.

VII. Idus. Octobris. Videlicet in festo Sancti Dyonisii.

VI. Idus. Octobris.

V. Idus. Octobris. Les 10 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud. Fraxinos.

IIII. Idus. Octobris.

III. Idus. Octobris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillon. .

Apud Gaillon.

II. Idus. Octobris. Apud Pyntarvillam.

Idus. Octobris. Apud Maretot.

XVII. Kl. Novembris.

XVI. Kl. Novembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

XV. Kl. Novembris. Videlicet in festo Beati Luce, ewangeliste, apud Sanctum Wandregisilum, cum
expensis nostris.

Sanctus Wandregisilius.Deux croix..

XIIII. Kl. Novembris. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam dicti loci. Ibi erant xl monachi
commorantes, et xxti extra in prioratibus. Omnes erant sacerdotes, preter sex et tres novicios.
Unus non clamat alium. Precepimus abbati quod frequenter inspiceret archas monachorum, et quod
in receptione novorum vetera redderentur. In prioratibus utebantur carnibus passim preter
necessitatem. Elemosina dabatur singulis diebus omnibus venientibus ad eam, non tamen ho
ra determinata. Precepimus quod sufficienter provideretur debilibus et infirmis.
Plura debebantur eis quam deberent, in debitis bene solubilibus, et habebant estau
ramenta multa, et bene, per Dei gratiam, erat eis. Item, demum hortati fuimus abbatem
in communi, quod caritative se haberet erga eos quos contingeret fatigari propter servicium
et compacientius solito. Ita quod aliquam recreationem faceret eis, secundum quod videret fa
ciendum. Item, quod affabilior esset eis.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem, et comedimus in refectorio cum conventu.

Votum.Deux croix..

XIII. Kl. Novembris. Pernoctavimus apud Votum, cum expensis abbatie.

{281v} Guirardivilla.Deux croix..

XII. Kl. Novembris. Procurati fuimus apud Guirardi Villam. Summa procurationis, vii libreSomme entourée..

XI. Kl. Novembris. Visitavimus, per Dei gratiam., prioratum dicti loci. Ibi erant xiiicim canonici
commorantes. Precepimus priori quod inspiceret archas canonicorum ad amovendam proprietatem. Displicuit
nobis multum, quod seculares, viri et mulieres, liberum accessum et aditum habebant per medium
chori ad reliquias super maius altare, propter quod ipsis consuluimus, eos rogando, quod
viam huiusmodi et introitum secularibus precluderent quantum possent et afferrent et ostenderent
reliquias super quoddam altare extra cancellum in navi monasterii. Nichil debebant, preter
centum libras quas debebant cuidam presbytero et habebant estauramenta multa.***

Monasteriumvillare.Deux croix..

Ipsa die, pernoctavimus apud Monasterium Villare, cum expensis nostris.***

X. Kl. Novembris. Per Dei gratiam, visitavimus ibidem. Ibi erant lx moniales, et est
ibi certus numerus et statutus. Semel adminus quolibet mense debent confiteri et communi
care. Precepimus sicut alias in visitationibus aliis semper preceperamus, quod circa servicium di
urnum et nocturnum tanta cum diligentia facerent, quod totum de luce fieret. Item, prece
pimus abbatisse quod claves amoveret et frequenter archas inspiceret, ne quid proprietatis habe
rent. Item, quod in receptione novorum vetero redderentur. Item, quod omnes, sane insimul come
derent. Inhibuimus expresse ne elemosinam diminuerent, videlicet ne aliquid quod ce
dere deberet in elemosinam subtraherent. Item, ne plures potos et varios haberent
in coquina. Ter in ebdomada debet fieri elemosina generalis, sed cessaverant ab erogatione
huiusmodi mense septembris, quousque suos redditus collegissent. Tenetur aut nichilominus
abbatissa singulis diebus habere tredecim pauperes, de antiqua consuetudine Aelidis,

quondam abbatisse.
Nichil debebant Entouré. ., et habebant vc libras tam in bonis et bene solubilibus debitis quam in custodia seu thesauro.
Parum frequentabat abbatissa conventum, refectorium videlicet, capitulum, dormitorium et chorum.
Conqueste fuerunt alique de austeritate abbatisse, et tunc precepimus eidem quod unam vel duas specia
liter deputaret ad ministrandum ceteris monialibus aliqua minuta pro necessitatibus suis gingember,
vel aliquid huiusmodi, et cum quibus familiarius et audacius alie loquerentur. Item, quod vinum conventus faceret
emendari. Item, nos omnem, prout decet, scandali materiam tollere et periculis precare
re cupientes. Inhibuimus expresse abbatisse, priorisse, suppriorisse, ne processiones, quas consue
verant facere in ecclesia sua amplius fieri permitterent, et facerent omnino cessare conven
tum ab huiusmodi processionibus. Verumtamen, bene voluimus et volumus quod orationes, antiphone,
responsoria, que in processionibus hiis dicebantur, in choro cantarentur.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, ix libre ix solidi Somme entourée..

Trait.. IX. Kl. Novembris. Comparuit coram nobis Guillelmus, presbyter de Magnevilete, citatus ab
{282r} archidiacono coram nobis, pro eo quod bellicosus et percussor dicebatur, et verberabat parrochianos
suos quem tunc, presente archidiacono P., cum fratre Adam Rigaudi et Johanne de Morgneval, monuimus expresse
ut ab huiusmodi abstineret.

Eadem die, monuimus Radulphum, presbyterum de Avicularia, ut ipse suam ecclesiam prout promisserat resig
naret, cognovimus enim cum passum fuisse recidivum.

Walemont.Deux croix..

Ipsa die, pernoctavimus apud Valemont, cum expensis nostris.

VIII. Kl. Novembris. Per Dei gratiam, abbatiam dicti loci. Ibi erant xxvi monachi commoran
tes. Omnes erant sacerdotes, preter unum. Unus erat solus extra, cui precepimus alium ad
iungi iiiior erant in Anglia, quorum duo cum domino Roberto de Estoutevilla et eius uxore morabantur.
Precepimus quod commorantes in abbatia confessiones studiosius frequentarent. Unus non cla
mat alium consuete. Singulis diebus in estate datur elemosina ibi omnibus venientibus ad
eam, in hyeme vero, ter in ebdomada. Habebant unum parvum quadrigarium ebriosum et vi
nolentum, quem precepimus amoveri. Precepimus abbati quod, quo ad esum carnium in abbatia et extra, regu
lam faceret observari. Item, precepimus quod, in audiendis compotis particularibus, interesset
prior et aliquis de conventu maior cum abbate. Bene erat eis ; habebant quandam pecunie sum
mam ad opus fabrice ecclesie sue, dominus Robertus, dominus ville, debebat eis l libras et domina
xl et debebantur eis adhuc iiiixx libre de arreragiis reddituum suorum.

Ipsa die, procurati fuimus ibi. Summa procurationis, vi libre Somme entourée..

Eadem die, comparuit coram nobis presbyter de Lyntot, cuius litteras habemus continentes quod ipse
tenetur suam quandocunque voluerimus ecclesiam resignare, et quia ipsum invenimus de incontinen
cia, sicut fuerat alias, diffamatum, eidem concessimus quod dictam ecclesiam suam infra pascha
posset cum alia alicubi permutare et iniunximus ei quod permutationem huiusmodi procuraret, alio
quin ipsam in antea pro resignata haberet.

Estoutevilla.Deux croix..

VII. Kl. Novembris. Accessimus ad prioratum de Estoutevilla, quem invenimus
in spiritualibus et temporalibus miserabiliter deformatum. Erant ibi duo monachi de Lyaus,
et quidam serviens Anglicus, qui monachis necessaria ministrabat, ex parte magistri Gileber
ti de Caleto, qui dictam domum tenebat et habebat ad dies suos. Iniunximus Roberto pre
dicto servienti quod locum faceret reparari et emendari. Fecimus nichilominus saisiri bona
dicti prioratus in manu nostra, et teneri per decanum de Canvilla, donec locus predictus esset
congrue emendatus, cum quinquaginta libris turonensibus, quas similiter ob hoc saisiri feceramus in visi
tatione precedenti. Item, precepimus thesaurariis parrochie et presbytero, quod ecclesiam suam decenter facerent adornari. Ibi enim defectum invenimus. Ipsa die, pernoctavimus apud
Ouvillam, ubi procurati fuimus a serviente predicto. Summa procurationis, ix libre x solidi Somme entourée..

{282v} Ouvilla.Deux croix..

VI. Kl. Novembris. Visitavimus, per Dei gratiam, prioratum de Ouvilla. Ibi erant duodecim
canonici commorantes. Omnes erant sacerdotes, preter unum duo erant apud Anteny.
Habebant duos conversos, unam conversam. Precepimus silencium melius solito secundum re
gulam observari, et quod canonici non exirent claustrum sine licentia prioris. Item, quia prior no
luerat restituere seu reddere decem libras per annum canonicis, quas legarunt eis quidam
fideles defuncti pro pitanciis, licet precepissemus ei hoc pluries. Iniunximus eidem
expresse quod ipse assignaret eis decem libras in certis locis, et de consensu prioris
et conventus. Tunc ordinavimus quod ipsi vel aliquis eorum ad hoc deputatus perciperet annis
singulis septem libras et dimidiam, que, debebantur sibi super domum quandam apud Rothomagum
et quinquaginta solidos apud CorbianvillamA déterminer.., pro pitanciis supradictis. Tantum bene debebatur eis
quantum debebant. Alia, per Dei gratiam, invenimus satis in bono statu. Ipsa die, procu
rati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre Somme encadrée...***

V. Kl. Novembris. Videlicet in festo apostolorum Symonis et Jude, apud Deivillam.

IIII. Kl. Novembris. Ibidem.

Sancta Maria Rotunda Rothomagensi.

III. Kl. Novembris. Accessimus ad ecclesiam Beate Marie Rotunde Rothomagensi et visita
vimus, ibidem, per Dei gratiam, verbo eius prius proposito. Invenimus ibi decanum cum uni
co canonico residente, et vicarios quosdam. Invenimus etiam quod magister Galterus de Pereio,
canonicus, debitam residentiam non fecerat ibidem, et plus absportaverat quam deberet.
Defectus erat ibi super inventione luminaris ; ipsi fere amiserant quosdam redditus
deputatos ad luminare, propter translationem mercati. Item non habebant clericum servitorem. Item,
non habebant distributorem communie. Item, non habebant capitulum generale ; de quibus, per
Dei gratiam, proposuimus ordinare.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

II. Kl. Novembris. Rothomagi.

Kl. Novembris. Per Dei gratiam celebravimus festum Omnium Sanctorum Rothomagi.

IIII. Non. Novembris.

III. Non. Novembris.

II. Non. Novembris.

Non. Novembris. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie Apud Deivillam, propter reuma. .

VIII. Idus. Novembris. Die synodi quam tenere nequivimus propter infirmitatem reumatis. Apud Deivillam, propter reuma.

{283r} VII. Id. Novembris. Apud Deivillam, ubi, similiter reumate afflicti, loqui ne
quivimus cum decanis, ut vellemus, quos quidem feceramus ibidem conveniri. Verum
archidiaconum P. [sic] [P.] [archidiaconum] Maioris Caleti, magistrum Johannem de Noentello, et archidiaconum Rothomagensem ad
ipsos misimus loco nostri, qui quidem ipsis iniunxerunt ex parte nostra ut in faciendis in
quisitionibus diligentiores existerent solito, et quod non permitterent presbyteros equitare in
tabardis. Item, quod preciperent presbyteris suorum decanatuum ut ipsimet suos parrochianos
in infirmitatibus et necessitatibus visitarent.

Ipsa die, ibidem aperta fuit inquisitio facta super vulneratione Godefridi de Ronche
roles, que imponebatur presbytero de Roqueta, eodem presbytero presente, cui, ad eius petitionem, eius
copiam dicte inquisitionis fieri fecimus, et assignata fuit eidem dies in crastino adventus
Domini, ad procedendum super inquisitione predicta, et faciendum prout iusdictaret.

Eadem die, monuimus et requisivimus Balduinum, rectorem cuiusdam portionis
Sancti Remigii in Campania, et Radulphum, presbyterum de Avicularia, ut sua beneficia resigna
rent prout per iuramenta sua et per suas patentes litteras tenebantur ad voluntatem nostram,
quod quidem facere noluerunt.

VI. Idus. Novembris. Similiter monuimus et requisivimus magistrum Robertum de Hous
seia, rectorem ecclesie de ContevillaIncertitude.., ut ipse suam ecclesiam resignaret, prout promiserat sub vir
tute prestiti iuramenti, et hoc facere noluit.

Ipsa  [sic] [die] presentata nobis electione celebrata de Margareta de Cristot in monasterio
de Buievaus
ipsam examinavimus diligenter, quam, propter eius vicium, quassavimus. Verumtamen
demum, cum Dei adiutorio, pensatis et consideratis meritis persone electe predicte et dicti monasterii
utilitate, de eadem ipsi monasterio, in nomine Domini, duximus providendum. Ipsa die, pernoctavi
mus apud Deivillam.

V. Idus. Novembris. Intuitu Dei, contulimus magistro Ade Rigaudi, nepoti nostro, pre
bendam quam quondam obtinuerat in ecclesia Rothomagi, magister Ricardus de Salomonis Villa, et de ipsa,
Rothomagi, in aula nostra maiori, investivimus Johannem de Morgneval, clericum nostrum, nomine dicti
magistri Ade, cum anulo nostro. Presentibus : venerabilibus viris magistris G., thesaurario, P., archidiacono Maioris Caleti in
ecclesia Rothomagensi, Guillelmo de Flavacort, officiale, magistro Johanne de Noentello, canonico Rothomagensi,
fratre Adam Rigaudi, et Johanne de Morgneval, clerico nostro.

Ipsa die, pernoctavimus apud Pontem Arche.

IIII. Idus. Novembris.

III. Idus. Novembris videlicet in festo Sancti Martini Hyemalis. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

{283v} II. Idus. Novembris. Apud Gaillon.

Idus. Novembris. Apud Vernonem.

Gisetium.Deux croix..

XVIII.  [sic] [Kl.] Decembris. Procurati fuimus apud Gisecium.

XVII.  [sic] [Kl.] Decembris. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum dicti loci. Ibi erant quinque mona
chi debent esse sex cum priore omnes erant sacerdotes. Utebantur pelliciis de cuniculis
et culcitris. Singulis diebus datur elemosina omnibus venientibus ad eam. Non servabant ieiunia
regule, et aliquotiens vescebantur carnibus, preter necessitatem ; abbas autem eorum, qui vi
sitationi huic tunc interfuit, super hoc excusavit, causas quasdam satis rationabiles quare hoc
faciebant pretendens. Nomina autem monachorum qui tunc erant ibi sunt hec : Philippus, sacrista,
Gaufridus de Carnoto, Bartholomeus de Aneto, Johanne de Lymaio.***

Ipsa die, pernoctavimus apud  [sic] [Sanctum] Germanum in Laya.

XVI. Kl. Decembris.

XV. Kl. Decembris.

XIIII. Kl. Decembris.

XIII. KI. Decembris.

XII. KI. Decembris.

XI. Kl. Decembris.

X. Kl. Decembris.

IX. Kl. Decembris. Videlicet in festo Sancti Clementis. Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

VIII. Kl. Decembris.

VII. Kl. Decembris.

VI. Kl. Decembris.

V Kl. Decembris.

IIII. Kl. Decembris.

III. Kl. Decembris.

II. Kl. Decembris. Videlicet in festo Sancti Andree apostoli. Ipsa die, obiit magister Pe
trus de Sancto Germano. Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

Kl. Decembris. Ibidem.

Ipsa die, desponsavimus, cum Dei adiutorio, Petrum Rigaudi cum Nazarea, filia viarii
Antissiodorensis, apud Vileiuis prope Parisius.

V. Non. Decembris.

IIII. Non. Decembris.

III. Non. Decembris. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius..

Parisius.

{284r} II. Non. Decembris. Parisius.

Non. Decembris. Videlicet in festo Sancti Nicholai.

VIII. Idus. Decembris.

VII. Idus. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius..

Parisius.

VI. Idus. Decembris. Apud Sanctum Martinum iuxta Pontisaram, cum expensis nostris.

Ipsa die, contulimus magistro Ricardo de Sappo cancellariam.

Sanctus Martinus Pontisarensis.Deux croix..

V. Idus. Decembris. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam dicti loci. Ibi erant
xxiiiior monachi. Apud Taberniacum erat monachus solus. Precepimus socium

sibi adiun
gi. Precepimus statuta pape Gregorii frequentius solito legi. Ter datur in ebdomada ele
mosina omnibus venientibus ad eam. Habebant duos conversos et quatuor conversas. Prece
pimus abbati quod faceret eos frequentius confiteri et communicare. In prioratibus mo
nachi commorantes carnibus vescebantur. Iniunximus abbati quod super hoc corriperet eos
et puniret, et ab esu earum faceret abstineri et regulam super hoc observari.
Debebant xixc libras parisienses, quarum viiic erant ad usuras ; debebant Croix au-dessus de debebant. . nichilominus
pensiones multas annuas, et episcopus et archidiaconus Meldenses habebant duo maneria
eorum ad dies suos.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, ix libre vi solidi viii denarii Somme encadrée...

Sanctus Mellonus.Deux croix..

IIII. Idus. Decembris. Visitavimus, per Dei gratiam, capitulum Sancti Melloni. Decem sunt
ibi prebende. Dominus Lucas, canonicus, residebat ibi solus. Novem erant vicarii cum capicerio seu ma
triculario, duo capellani. Duo sunt ibi vicarii, quorum unus [illisible] esse debet subdyaconus et alter dyaconus. Indigebant rochelis et pallis. Precepimus dicto domino Luce, qui, sicut dicebat, telam ad
hoc faciendum in domo sua habebat, quod ecclesie de huiusmodi provideret. Item, quia in choro,
dum divinum officium celebrabatur, murmurabant quidam impediendo servicium. Inhibuimus expresse
ne huiusmodi susurriis assuescerent, quinimo officio cum summa et devota diligentia vacarent.
Item, Lucam, vicarium, invenimus super incontinentie vicio, sicut alias feceramus,
graviter diffamatum, presertim de quadam clauda, quam recognovit se carnaliter
cognovisse anno nundum elapso ; quia vero ipsum incorrigibilem et obstinatum inve
nimus, ut pote qui a nobis super hoc sepissime monitus, sue salutis immemor fameque
sue prodigus, noluit quiescere. Iniunximus eidem tunc ut ipse suum beneficium resig
naret, vel contra eum secundum viam iuris procederemus ; quod quidem non fecit, set sibi
gratiam aliquam fieri lacrimabiliter petiit super eo. Nos autem supplicationibus eius et quo
rumdam interpellantiuum pro eodem condescendentes, ipsi concessimus licentiam permu
{284v}tandi alicubi usque ad purificationem Beate Marie Virginis. Iuravit tamen et promi
sit spontaneus, propositis sacrosanctis ewangeliis, quod infra dictum terminum suum beneficium
resignaret, alioquin ipsum, absque sui vocatione iurisque strepitu, ex tunc dicto bene
ficio prorsus privare possemus ; iuravit etiam quod in ipso extunc in antea nichil recla
maret, nec privationi huiusmodi contradiceret. Item, Lucam, dyaconum, invenimus similiter de
incontinentia graviter diffamatum, qui quidem spontaneus confessus fuit quod cum E
melota, vicina domini Luce, avunculi sui, rem habuit, que prolem suscepit ex eo, propter
quod, eidem veniam petenti. Iniunximus ut quinque psalteria diceret infra purificationem,
et infra pascha Beati Michaelis in Periculo Maris limina visitaret. Inhibuimus
etiam ei ne ewangelium in ecclesia legeret usque ad dictam purificationem. Ipse nichilominus
iuravit, tactis sacrosanctis ewangeliis, et promisit quod si alias super huiusmodi vicio
culpabilis inveniretur, vel adeo diffamatus quod non posset canonice se purgare, bene
ficium suum pro resignato, ex tunc haberet. Item, dominum Thomam, de incontinentia diffa
matum. Monuimus ut ab huiusmodi vicio abstineret. Item, dominum Galterum, similiter de
Croix dans la marge.. incontinencia diffamatum. Monuimus ut abstineret, et eidem inhibuimus expresse ne propri
am filiam cum eius matre, quas diu cum scandalo in domo propria tenuerat, amplius re
ceptaret. Item, Michaelem, diffamatum de quadam garcia manente in domo cuiusdam
burgensis, monuimus ut abstineret. Item, Robertum Minarium monuimus ut obedien
tius solito in ecclesia se haberet. Intelleximus enim quod rebellis et negligens extiterat,
et propter hoc iniunximus eidem ut septem psalmos ter diceret et letaniam infra natale sequens.
Item, monuimus omnes ut a susurriis et tumultibus abstinerent, precipue in choro. Item, sai
sivimus et arrestavimus fructus prebende magistri Nicholai de Monte Leonis, canonici Sancti
Melloni
, mortui, ut dicebatur, in manu domini Luce qui eos collegerat multis annis.
Item, precepimus repeti a decano Sancti AnianiA déterminer..Travail
Doyen de Saint-Aignan mais quel Saint-Aignan
viginti solidos quod habuerat pro quodam
psalterio. Item, inhibuimus capellanis ne celebrarent in villa missas vesperas, vel
alia officia. Item, quia invenimus defectum circa repertienem librorum et religationem ipsorum
coopertionem monasterii, necnon super quibusdam denariis relictis a magistro Phtolomeo
ad opus luminaris, super procuratore communi habendo, citavimus peremptorie
capitulum, ut ipsi sufficienter coram nobis comparerent Rothomagi vel ibi prope, die
instantes ordines precedente et super hoc quod pauci ad generale capitulum veniebant,
et super biblia seu legenda inveniendaTravail
phrases interchangées.
. Item, inhibuimus ne amplius iacerent in choro
torchonnos straminum. Huic autem visitationi interfuerunt : Petrus, archidiaconus Caleti, magistris Johanne
de Noentello, Odone Bigot, canonico Rothomagensi, fratre Adam Rigaudi, Johanne de Morgneval, et
vicariis et capellanis ecclesie. Et sciendum est quod dictus Lucas, dyaconus, dedit nobis litteras super facto suo
supradicto sub sigillo Mag dictorum archidiaconi magistri Johannis, cuius tenor suprascriptus est cum obliga
tionibus sacerdotum.

{285r} Ipsa die, pernoctavimus apud Sanctum Martinum, et recepimus a domino Luca, canonico
Sancti Melloni
, centum solidos parisienses pro capitulo in quibus nomine procurationis idem capitulum nobis tene
tur annuatim quando visitamus ibidem, cum hospitio parato, straminibus, lignis, ciphis, scu
tellis et aliis utensilibus domus.***

Domus Dei Pontisarensis.Deux croix..

III. Idus. Decembris. Per Dei gratiam, visitavimus domum Dei Pontisarensem. Ibi erant
iiiior Ligne. . boni viri in habitu regulari sive religioso, quorum duo erant presbyteri. Habebant
unum magistrum seu rectorem a rege eis datum quendam presbyterum secularem, videlicet Johannem
de Fenins. Primi iiiior non habebant regulam certam, nec observantias alicuius ordinis,
nec professionem emiserant. Item ibi erant xiiicim sorores, quarum una erat priorissa,
vivebant regulariter, ut dicebant, et alique earum professionem emiserant voven
do tria vota, videlicet, obedientie, castitatis et abrenunciationis proprietatis. Habebant vi libras
annui redditus ; nichil debebant. Habebant estauramenta aliqua, vinum satis ad annum,
bladum non, animalia pauca aut nulla. Habebant quinque ancillas.

Sanctus Petrus.Deux croix..

Ipsa die, visitavimus prioratum Sancti Petri. Ibi erant quinque monachi de Becco
Helluini
. Prior, Radulphus de la Honblonniere ; monachi, Johannes de Cambremer, Guillelmus de Ninvilla,
Petrus de Olibec, Radulphus de BelloMonte. Vescebantur carnibus, preter necessitatem, quod nobis displi
cuit. Conquestus nobis fuit [sic] [fuit nobis] presbyter parrochialis Sancti Petri, presente priore, de clerico minus ydo
neo et honesto sibi a priore tradito ; prior enim tenetur eidem providere de clerico suffi
ciente. Precepimus priori ut hoc emendaret. Debebant xxxii libras abbati et parum
alibi ; habebant estauramenta satis ad annum, ut credebant.

Eadem die, per Dei gratiam, pernoctavimus apud Sanctum Martinum, cum expensis nostris.***

Sanctus Martinus in Guarenna.Deux croix..

II. Idus. Decembris. Procurati fuimus apud Sanctum Martinum in Guarenna.

Summa procurationis, vii libre Somme encadrée..***

Idus. Decembris. Visitavimus prioratum dicti loci. Ibi erant tres mona
chi de Becco Helluini, videlicet, Radulphis de Brotonne, tunc temporis prior, Guillelmus de
Olibec, Henricus de Ebroycis. Debent esse plures, sed propter defectum bonorum et sterili
tatem vinearum quos passi fuerunt multis annis, revocati fuerunt aliqui ad claustrum.
Non servabant multum bene ieiunia regule, et hoc propter hospites, ut dicebant. Utebantur
carnibus prêter necessitatem, et culcitris. Debebant circa xxxii libras, preter debitum abba
tis ; habebant bladum satis ad annum. Quedam domus, in curti prope stabula, mina
batur ruinam. Precepimus priori quod ipsam faceret reparari.

{285v} Gaaniacum.Deux croix..

Idus. Decembris. Visitavimus prioratum de Gaaniaco. Ibi erant tres monachi Sancti
Audoeni Rothomagensis
, videlicet, Rogerus de Sancto Aniano, Gaufridus de Neinvilla,
Guillelmus de Magdalena. Manebant in manerioTravail
prieuré Saint-Nicaise
ultra aquam quod dicitur Sancti Nigasii, et nichil
faciebant in alio manerio de officio divino. Habebant ibi nutrimenta animalium et fami
liam multam, que conveniebat semper ad Sanctum Nigasium. Ignorabant penitus
statum domus quia de novo illuc venerant, et quia ad abbatiam omnia mitte
bantur preter ea que necessaria erant victui monachorum commorantium ibidem et fami
lie sue. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre vi solidi Somme encadrée..***

XIX. Kl. Januarii. Apud Vernonem, cum rege.

XVIII. Kl. Januarii.

XVII. KI. Januarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

XVI. Kl. Januarii. Apud Pontem Arche.

XV. Kl. Januarii. Rothomagi.

XIIII. Kl. Januarii. Ibidem, et, ipsa die, predicavimus, per Dei gratiam, in presentia domini re
gis
, apud Sanctum Matheum et tunc incluse fuerunt sorores ibidem.

XIII. Kl. Januarii. Ibidem.

XII. Kl. Januarii. Videlicet in festo Sancti Thome apostoli apud Deivillam.

XI. Kl. Januarii. Celebravimus, per Dei gratiam, sacros ordines in capella nostra ibidem.

Ipsa die, resignavit spontaneus ecclesiam suam Radulphus rector ecclesie de Avicularia.

X. Kl. Januarii. Fecimus nostrum O. apud Rothomagum.

IX. Kl. Januarii. Ibidem. Qua die Balduinus rector portionis ecclesie Sancti Remigii
in Campania
ipsam portionem spontanee resignavit.

Ipsa die, protulimus quandam sententiam sub hiis verbis. Cum Robertus de Housseia, rector
ecclesie de ContevillaIncertitude..Travail
Quelle église de Conteville ?
, ex causis legitimis iuravisset ad sancta Dei evangelia se resignaturum
ecclesiam predictam sine strepitu iudicii, quociens super hoc a nobis existeret requisitus, et eundem
monuerimus et requisierimus ut dictam ecclesiam resignaret, nec monitioni nostre pa
rere curaverit, ipsum tanquam pariurum dicta ecclesia sententialiter privamus.

VIII. Kl. Januarii. Per Dei gratiam, celebravimus Rothomagi festum Nativitatis Domini.

VII. Kl. Januarii.

VI. Kl. Januarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

{286r} V. Kl. Januarii.

IIII. Kl. Januarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Devillam. .

Apud Devillam.

III. Kl. Januarii. Apud Pontem Arche.

II. Kl. Januarii. Apud Gaillon, videlicet in circoncisione Domini.

Kl. Januarii.

IIII. Non. Januarii.

III. Non. Januarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem. .

Ibidem.

II. Non. Januarii.

Non. Januarii.

VIII. Idus. Januarii. Videlicet in festo epyphanie.

VII. Idus. Januarii. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

Sygiacum.

VI. Idus. Januarii. Procurati fuimus apud Sygiacum. Summa procurationis Somme encadrée...

Et sciendum est quod procuratio nostra ibidem assumenda non debet excedere summam
decem librarum turonensium, secundum quod in compositionis littera, in cartulario nostro conscripta plenius
continetur.

V. Idus. Januarii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum dicti loci. Ibi erant
très monachi de Sancto Audoeno Rothomagensi, videlicet, fratres Petrus de Ruppe tunc
prior, Johannes de Genestois, Matheus de Communia. Debebant esse sex, sed abbas
propter quedam gravamina que passum fuerat eius monasterium, revocaverat sex tres
ad claustrum, et appropriaverat sibi quosdam redditus pertinere debentes ad
prioratum, quod quidem nobis non minimum displicuit. Verumtamen dixit nobis dictus
Johannes quod abbas proposuerat reintegrare solitum numerum monachorum et restituere dicto prio
ratui redditus subtraclos infra festum Sancti Petri proximo venturum. Utebantur
carnibus passim, et ieiunia regule propter hospites aliquotiens infringebant. In
hibuimus eis ne comederent in villa, nec sinerent mulieres comedere apud eos.
Debebant viixx libras, et habebant estauramenta satis ad annum, ut dicebant.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

IIII. Idus. Januarii.

III. Idus. Januarii.

II. Idus. Januarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem. .

Apud Alacrem Montem.

{286v} Idus. Januarii.

XIX. Kl. Februarii.

XVIII. Kl. Februarii.

XVII. Kl. Februarii.

XVI. Kl. Februarii. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem. .

Apud Alacrem Montem.

Ipsa die, inspeximus quasdam litteras sigillatas sigillo bone memorie P. Dei
gratia predecessoris nostri confectas super quadam compositione quondam facta super quibusdam deci
mis ortorum, virgultorum et huiusmodi, quas petebat rector qui tunc erat a priore [illisible]
domus leprosorum de Archis. Quarum tenore diligenter perspecto, dictam compositionem volumus
et precepimus, prout rite facta fuerat, observari.

XV. Kl. Februarii.

XIIII. Kl. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem..

Apud Alacrem Montem.

Longuavilla.Deux croix..

XIII. Kl. Februarii. Procurati fuimus apud Longam Villam.

Sanctus Sydonius.Deux croix..

XII. Kl. Februarii. Procurati fuimus apud Sanctum Sydonium. Summa procurationis, ix libre Somme entourée...

XI. Kl. Februarii. Visitavimus, per Dei gratiam, prioratum monachorum. Quatuor erant
ibi, computato priore videlicet, dommus Philippus de Sancto Richerio, qui tunc infirmabatur,
Petrus de Alba Mallia, Radulphus de Mantevilla. Utebantur carnibus frequenter preter necessi
tatem, et non multum bene servabant ieiunia regule. Prior raro celebrabat. Plu
ra debebantur eis quam deberent, et habebant estauramenta multa. Elemosina dabatur
ibi ter in ebdomada.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

X. Kl. Februarii. Apud Pontem Arche.

IX. Kl. Februarii.

VIII. KI. Februarii. Videlicet in conversione Sancti Pauli. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

VII. Kl. Februarii. Apud Gaillon.

VI. Kl. Februarii.

V. Kl. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Vernonem. .

Apud Vernonem.

{287r} Concilium provinciale.

IIII. Kl. Februarii. Apud Vernonem, ubi, per Dei gratiam, celebravimns pro
vinciale concilium in monasterio fratrum minorum assistentibus nobis venerabilibus fratri
bus nostris suffrageneis, videlicet, O., Baiocensi, R., Ebroycensi, F., Lexoviensi,
R., Abryncensi, Th., Sagiensi, et J., Constanciensi, Dei gratia, episcopis. Primo vero,
cum Dei adiutorio, missam de Sancto Spiritu in pontificalibus celebravimus, cum dya
cono, et subdyacono revestitis, videlicet, magistro, J., archydiacono Minoris Caleti in ecclesia
Rothomagensi Travail
Eglise de Rouen?
, ad dyaconumTravail
Encoder diacre de Rouen ?
, et magistro Guillelmo de Flavacuria, tunc officiale Rothomagensi
ad subdyaconumTravail
Encoder diacre de Rouen ?
. In celebratione autem misse astiterunt suffraganei revestiti in
albis cum cappis choralibus. Qua quidem celebrata licet debuissemus nos et dicti
fratres nostri pontificaliter revestiti, escafoudum ascendisse paratum ut moris est
iuxta januas ecclesie, remansimus concorditer ante altare ipsis existentibus
in albis et cappis ut prius. Et sciendum est quod Baiocensis iuxta nos Ebroycensis post
eum, et Lexoviensis postremus, ad dexteram nostram sederunt super escafoudos ; ad
sinistram vero similiter sederunt Abryncensis primus, Sagiensis secundus, et no
vissimus Constanciensis ; et ibi statim lectum fuit ewangelium, scilicet : Designavit
Ihesus, et cetera, a dyacono qui in missa fuerat revestitus. Quoquidem lecto, incepimus,
alta voce : Veni Creator spiritus ; quo cantato, duo in superliciis letaniam cantave
runt ; deinde summissa voce, dicto : Pater, diximus orationem Assumus. Quibus
actis, per Dei gratiam, proposuimus verbum eius. Facto autem sermone, lecto fuit litte
ra convocatoria et rescriptio, et littere procuratorie capitulorum cathedralium ; deinde
constitutio edita in concilio generali super conciliis celebrandis ab archiepiscopis et
eorum suffraganeis annuatim, que continetur in capitulo de accusationibus : sicut
olim et illa decretalis a crapula et ebrietate, et cetera. Procurator vero capituli
Rothomagensis
Travail
Procureur chapitre de Rouen?
fuit magister Guillelmus de Saana, thesaurarius Rothomagensis ; Baiocensis, magister Johannes de
Caro Monte, archidyaconus in dicta ecclesia ; Ebroycensis, dominus Th. de Sancto Verano et Nicholaus
Hurtaudi, canonici Ebroycenses ; Lexoviensis, magister Nicholaus, archidyaconus Pontis Audomari in ecclesia LexoviensiTravail
Eglise de Lisieux?
 ;
Abryncensis, Johannes de Fonteneto, canonicus Abrycensis ; Sagiensis, Michael Estancion, canonicus dicti loci ;
Constanciensis, magister Guillelmus dictus Porta. Postea lecta fuerunt statuta omnia que se
quntur.

Placet sancto concilio quod ea que secuntur inferius firmiter observentur ita quod
reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, eiusque suffraganei ac eorum sub
diti ad eorum observationem, tanquam de novo statuta fuerint, nullatenus obligentur,
scilicet, quantum ad ea que in iure sive in statutis pape Gregorii [sic] [Gregorii pape] noni, sive sino
{287v} dalibus episcopalibus inveniuntur expressa.

Volumus quod circa procurationes, ratione visitationis debitas, accipiendas ab archi
episcopo et episcopis, et circa gravamina non inferenda pretextu officiorum suorum servien
tium, servetur quod statutum est in concilio Lugdunensi.***

Volumus quod statutum concilii generalis contra eos qui faciunt colligationes,
et statuta contra libertates ecclesie edita, frequenter et sollempniter in syno
dis et parrochialibus ecclesiis promulgentur, et transgressores canonice puniantur.***

Statuimus quod seculares potestates, clericos capientes cum maiori violentia quam
exigat rebellio defendentis, vel detinentes eos contra vel ultra requisitionem iu
dicis ecclesiastici, denuncientur excommunicati a canone in generali, in speciali vero postquam
de eo constiterit evidenter.***

Districtuis inhibemus ne, de causis ad ecclesiam pertinentibus, a personis ecclesia
sticis iudex secularis, maxime super personalibus actionibus, adeatur.***

Statuimus quod abbates et priores et alie persone ecclesiastice que percipiunt
maiores decimas in ecclesiis parrochialibus, compellantur ad restaurandam fabri
cam, libros et ornamenta pro rata quam percipiunt in eisdem.***

Volumus quod statutum synodale, scilicet quod persone ecclesiastice ad quas ve
niunt mandata diversorum iudicum, delegatorum, conservatorum, seu executorum,
diligenter videant nomina iudicum, dyocesium et locorum ad que citant, et ipsa
autentica firmiter observetur.***

Inhibemus ne aliqui christiani, vel alique christiane, Iudeis servire in hospiciis, seu
cum ipsis habitare presumant et precepimus quod Iudei signa patentia defer
re cogantur, per que a catholicis discernantur.***

Firmiter inhibemus ne vigilie et choree in cimiteriis et sacris locis fiant,
precipientes quod transgressores canonice puniantur.***

Moneantur sollempniter in ecclesiis clerici maxime non uxorati congruentem de
ferre tonsuram. Crucesignati vero crucem in aperto deferre cogantur.***

De sellis, frenis, calcaribus et pectoralibus deauratis, aut aliam superflui
tatem habentibus, quibus clericos uti prohibitum est, et de clausis desuper indumen
tis, a sacerdotibus deferendis volumus observari statutum concilii generalis.

{288r} Prohibemus ne clerici beneficiati, vel in sacris ordinibus constituti, vena
tionibus aut aucupiis sint intenti vel assueti.***

Statuimus quod in abbatiis et in prioratibus, in quibus facultates non sunt dimi
nute, reintegretur numerus religiosarurn personarum, nisi forsan ex superioris, expressa licen
cia, et causa rationabili sustineatur ad tempus.***

Hoc quod a iure statutum est, ne monachus solus alicubi commoretur, obser
vari volumus et mandamus.***

Moneantur monachi commorantes in prioratibus non conventualibus, cum
comminatione suspensionis et excomunicationis, et prout expediens visum fuerit inducan
tur ut statuta Gregorii pape, quantum ad esum carnium confessiones et
ieiunia, studeant observare.***

Statuimus quod regulares cum secularibus non morentur nisi de dyocesi
ani sui licentia speciali.***

Statutum de contrahendo mutuo a religiosis ultra certam quantitatem nisi
de licentia abbatis sui firmiter observetur.***

Precepimus quod decani rurales, exercentes iuridictionem, non excomunicent seu sus
pendant nisi in scriptis.***

Precepimus quod sacerdotes non desistant a denunciatione excomunicationis quantumcunque
partes pacificent inter se, nisi sibi legitime constiterit de excomunicatorum
absolutione.***

Volumus quod absolucio fiat cum debita sollempnitate.***

Inhibemus sacerdotibus, ne presumant excomunicare in generali, nisi pro furtis,
deperditis et competenti monitione premissa.***

Statuimus ut capellani, quibus ecclesie committuntur ad tempus, super littera
tura, converstione ac ordinatione sua diligenter examinentur.***

Item, statuimus quod canonici regulares, quibus committenda est animarum cura,
super litteratura, vita, moribus et conversatione et matrimonio diligentius exami
nentur.***

{288v} Item, statuimus quod archiepiscopo vel episcopo quolibet [sic] [quolibet episcopo] Rothomagensis provincie dece
dentibus, in qualibet cathedrali, conventuali, collegiata et parrochiali
eiusdem provincie ecclesiis missa specialis celebretur.***

Hiis itaque factis, concilioque concorditer celebrato, cantavimus ante alta
re : Te Deum laudamus, et, finito cantico : diximus quasdam orationes com
petentes.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Vernonem.

III. Kl. Februarii. Pernoctavimus apud Pyntarvillam, et pransi fuerunt nobiscum
venerabiles fratres nostri Abryncensis et Constanciensis episcopi.

II. Kl. Februarii.

Kl. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

IIII. Non. Februarii. Videlicet in purificatione Beate Marie, apud Pyntarvillam.

III. Non. Februarii.

II. Non. Februarii.

Non. Februarii.

VIII. Idus. Februarii.

VII. Idus. Februarii.

VI. Idus. Februarii.

V. Idus. Februarii.

IIII. Idus. Februarii.

[ ] [sic] [III. Idus. Februarii]

II. Idus. Februarii.

Idus. Februarii.

XVI. Kl. Martii. Les 11 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam..

Apud Pyntarvillam.

XV. Kl. Martii. Apud Pontem Arche.

XIIII. Kl. Martii. Rothomagi.

XIII. Kl. Martii. Ibidem, in maiorie ecclesia, per Dei gratiam, fecimus sermonem.

{289r} Capravilla.Croix..

XII. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Capravillam, ab abbate Sancti Audo
eni Rothomagensis
, qui tunc tenebat dictam domum in manu sua. Non computavimus, propter presen
ciam abbatis qui fuit nobiscum Non computavimus, propter presenciam abbatis qui fuit nobiscum encadré...

Mons Duorum Amantium.Deux croix..

XI. Kl. Martii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum Montis Duorum Amantium.
Ibi erant duodecim canonici residentes, duo erant novicii. Precepimus quod illi semel quolibet
mense confiterentur. In receptione novorum vestimentorum non bene reddebantur vetera.
Precepimus hoc emendari. In prandio non legebatur continue et integre, sed in princi
pio parum et in fine. Elemosina fiebat consuetudinarie quolibet die. [illisible]
[illisible] Habebant bladum et avenam satis ad annum, ut credebant, et vinum et anima
lia multa. Debebent iic libras, computato, debito quod debetur presbytero de TorvillaIncertitude.., et bene
debebantur eis lx libre. Non multum bene providebatur infirmis. Precepimus hoc emendari.
Multa proposita fuerunt contra priorem, super pitanciis quibusdam, que pro frivolis acce
pimus. Item, prior aliquociens exteriora negotia in persona propria procurabat, que per so
lum canonicum poterant procurari. Item, precepimus quod unus canonicus specialiter deputaretur ad
recipiendum viginti libras pro pitanciis de grangia de Muitrevilla.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre xii solidi viii denarii Somme encadrée...

X. Kl. Martii. Apud Fraxinos, cum expensis nostris.

IX. Kl. Martii. Ibidem.

Mortuus Mare in Leonibus.Croix..

VIII. Kl. Martii. Apud Mortuum Mare in Leonibus, cum expensis abbatie, videlicet in festo
cathedre Sancti Petri.

Gisortium.Deux croix..

VII. Kl. Martii. Apud Gisortium, in prioratu Sancti Audoeni, ubi semel in anno
debemus habere, cum ad cundem locum divertimus et pernoctamus ibidem, septem libras turonenses
nomine procurationis, et nichil aliud, nisi de liberalitate et gratia. Ibi sunt duo monachi
Maioris Monasterii exempti.

Velliacum.Croix..

VI. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Velliacum, videlicet in festo Beati
Marie apostoli. Ibi sunt duo monachi Maioris Monasterii exempti.

Summa procu
rationis,
vii libre vi solidi Somme encadrée...

Salicosa.Deux croix..

V. Kl. Martii. Procurati fuimus apud Salicosam.

Summa procurationis, viii
libre xvi solidi Somme encadrée...

IIII. Kl. Martii. Per Dei gratiam, visitavimus
dictum prioratum, verbo Dei, cum eius adiutorio, ibidem prius proposito. Ibi erant

{289v} xiiicim canonici commorantes, quorum tres erant novicii, preter quos et alios duos, omnes erant sa
cerdotes. Quidam erant in parrochialibus ecclesiis extra, quibus cura nundum
fuerat commendata. Precepimus hoc emendari. Item, precepimus quod novicii frequenter
confiterentur. Bis fiebat ibi elemosina in ebdomada. Debebant solum centum libras
turonenses, et plus debebatur eis, ut dicebant, et habebant estauramenta satis ad
annum, preter avenam, et nutrimenta animalium multa. Item, inhibuimus expresse
priori ne amplius permitteret canonicos extra morantes discurrere per villas
vicinas, ire ad fora et negociari, sicut aliquociens fecerant. Alia inve
nimus, per Dei gratiam, satis in bono statu.

De canonico de Basquevilla, qui tenu
erat ad firmam
ecclesiam de Ouvilla.

Ipsa die, pernoctavimus apud Gaillon.

IIII. Kl. Martii.

III. Kl. Martii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem. .

Ibidem.

II. Kl. Martii.

Kl. Martii.

VI. Non. Martii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

V. Non. Martii. Apud Pontem Arche.

IIII. Non. Martii. Apud Deivillam.

III. Non. Martii. Videlicet in die cinerum, fecimus servicium diei, per Dei gratiam,
in ecclesia Rothomagensi, predicavimusque ibidem.

II. Non. Martii.

Non. Martii.

VIII. Idus. Martii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

VII. Idus. Martii. Predicavimus, per Dei gratiam, in ecclesia Rothomagensi et pernoctavimus ibidem.

VI. Idus. Martii. Fecit nobis homagium dominus Johannes de Nevilla, miles, pro servicio in quo tenetur ar
chiepiscopo Rothomagensi
, in die receptionis dicti archiepiscopi et idem miles debet habere unam cuppam trium marcharum,
de qua servit eidem ea die.
'

VI. Idus. Martii. Coram nobis, in mediocri camera nostra manerii nostri Rothomagensis
constitutus, presentibus venerabilibus viris : G., thesaurario, J., cantore, P. de Ons, archidiacono, J.
de Noentello, archidiacono, magistris P. de Alba Mallia, canonico Rothomagensi et Radulpho de Sancto Gildardo,
canonico Baiocensi, Ysembardo, Johanne de Morgneval, comparuit Richerius Lombardus,
questor Alti Passus contra quem procedebamus super crimine falsi ex officio nostro, et tunc iu
raverunt dicti P., archidiaconus, Ysembardus, ac etiam dominus Robertus de Porta, qui interfue
rant ubi dictus Richerius. Coram officiali Rothomagensi, aliqua confessus fuit super hiis que proposita
fuerant contra eum, quod dicerent super hoc, quod audierant veritatem. Dictus vero archidiaconus
sub iuramento suo dixit quod quadam die de qua non recolit, presens fuit in curia

{290r} nostra Rothomagensi, in logia in qua tenet officialis placita sua, quando dictus Richerius confessus
fuit et recognovit, in presencia dicti officialis, quod credebat se ultra contenta in litteris
officialis, unam clausulam addidisse in breviculis quibus utebatur per dyocesim nostram, vide
licet, quod sacerdotes et clerici, qui diligenter exequerentur negotium Alti Passus, essent auctoritate apostolica
absoluti ab omnibus omissionibus et negligentiis quas fecerant in divinis, et hoc audivit
idem archidiaconus, ut recolit.

Magister Ysembardus, iuratus et requisitus super premissis, idem dicit quod archidiaconus predictus.

Dominus Robertus, iuratus et requisitus super dicto negotio dixit quod presens fuit similiter, quadam die de
qua non recolit, in dicta logia quando dictus R., in presencia officialis, recognovit quod crede
bat se addidisse duo de suo in duabus clausulis in breviculis contentis ultra
id quod continebatur in litteris curie, videlicet, quod sacerdotes et clerici negotium Alti PassusTravail
?

diligenter exequentes, essent absoluti ab hiis que per negligentiam omiserunt in divinum.
Item, quod omnibus Christi fidelibus qui negocium promoverent, quicquid deliquissent in male
acquisitis esset eis auctoritate apostolica remissum, et hoc audivit dictus R. ut recolit.

Sanctus Laudus Rothomagensis.Deux croix..

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam ubi procurati fuimus a priore Sancti Laudi Rothomagensis, pro eo quod domus prioratus tunc erant inhabiles et inepte ad recipiendum nos.

V. Idus. Martii. Per Dei gratiam, accessimus ad prioratum Sancti Laudi, et ibidem, ipso
Domino adiuvante, a nobis proposito verbo eius, visitavimus. Ibi erant xvii canonici
et quinque extra, videlicet, apud Cressy et Temericort. Bis in ebdomada fit ibidem elemosina omnibus ve
nientibus ad eam. Debebant iic libras, pro eo quod gravati erant sumptibus nimiis quos
ad refectionem capituli apponebant. Habebant estauramenta satis ad annum ut crede
bant.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.

IIII. Idus. Martii. Apud Deivillam.

Sanctus Amandus Rothomagensis.Deux croix..

III. Idus. Martii. Per Dei gratiam, accessimus ad abbatiam Sancti Amandi Ro
thomagensis
, et ibidem proposito verbo Dei, ipso Domino adiuvante, visitavimus dictum locum.
Ibi erant xlv moniales commorantes, et quinque apud Saanam ; tres erant
puellule recepte in habitu seculari, que velande erant ; erat etiam ibi quedam filia
domine Aelidis de Synoz, quam precepimus amoveri. Inhibuimus etiam expresse ne aliquam
{290v} reciperent vel velarent absque nostra licentia speciali. Item, inhibuimus ne aliqua exiret
claustrum sine licentia abbatisse, et precepimus hostium claustri studiosius custo
diri. Item, precepimus silencium melius solito custodiri. Item, precepimus quod eadem
hora omnes cubarent in dormitorio, et quod iuniores non remanerent amplius
in choro in festo Innocentium, prout alias fecerant, cantantes officium et prosas que
competent diei, senioribus abinde recedentibus, et iunioribus ibidem relictis. Item
inhibuimus ne elemosinam diminuere presumerent, tollendo aliquid quod
cedere debeat in elemosinam. Item, inhibuimus abbatisse ne de facili daret licen
tiam alicui vel aliquibus exeundi, precipientes quod daret bonam societatem et se
curam fidamque eis quibus gratiam huiusmodi faceret. Item, inhibuimus Inhibuimus ajouté. . ne fierent ibi freselli
acuarii, elemosinarie. Debebant circa centum libras et aliqua debebantur eisdem. Item, precepimus
quod moniales in choro equaliter collocarentur, ita quod maior pars iuniorum in una
parte chori non esset quam in alia.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.

II. Idus. Martii.

Idus. Martii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem. .

Ibidem.

XVII. Kl. Aprilis. Videlicet secunda dominica quadragesime, comedimus cum fratribus predicatoribus Rothomagensibus,
et pernoctavimus apud Deivillam.

XVI. Kl. Aprilis. Ibidem.

XV. Kl. Aprilis. Apud Pontem Arche.

XIIII. Kl. Aprilis.

XIII. Kl. Aprilis.

XII. Kl. Aprilis.

XI. Kl Aprilis.

X. Kl. Aprilis.

IX. Kl. Aprilis. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

VIII. Kl. Aprilis. Videlicet in annunciatione Beate Marie Virginis ibidem.

VII. Kl. Aprilis.

VI. Kl. Aprilis. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

IIII. Kl. Aprilis. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

{291r} III. Kl. Aprilis. Predicavimus, per Dei gratiam in ecclesia Rothomagensi, et pernoctavimus
in manerio nostro dicti loci.

II. Kl. Aprilis. Contulimus magistro Thierrico ecclesiam Sancti Macuti Rothomagensis.

Ipsa die, constitutus in presencia nostra Richerus dictus Lombardus contra
quem super crimine falsi agebamus, iuravit et promisit nobis, tactis sacro
sanctis ewangeliis quod occasione facti huiusmodi super quo fuerat accusatus neminem
molestaret. Item, quod exiret provinciam Rothomagensem infra octabas instantis festi Beati
Johannis Baptiste. Item, quod extunc inantea non intraret eandem nisi a nobis mereretur revocari.

Presentibus venerabilibus viris magistris, Johanne, archidiacono Minoris Caleti, Guillelmo de Flavacort, offi
ciale
, Radulpho de Cothevrart, Nicholao de Savigniaco, canonico Rothomagensi, Thierrico, decano Christianitatis,
priore Aule Puellarum , Johanne de Bulla, presbytero, Johanne de Morgneval, clerico nostro.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

Kl. Aprilis.

IIII. Non. Aprilis.

III. Non. Aprilis.

II. Non. Aprilis.

Non. Aprilis.

VIII. Idus. Aprilis.

VII. Idus. Aprilis. Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

Bondevilla.Deux croix..

Nota de verberatione conversi de fratri Rogero.

VI. Idus. Aprilis. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Bondevilla, sermone ibi a
nobis prius facto. Ibi erant xxviii moniales, due domicelle non vestite iam recepte,
quatuor converse, tres conversi. Quedam parrochia est ibi que incongrue officiata est, quod nobis pluries
displicuit. Paucos habebant sermones. Semel qualibet mense debent confiteri et commu
nicare. Conqueste fuerunt de eo quod panni non fiebant equales. Precepimus priorisse quod ipsa
conformes fieri faceret quantum posset. Conversi et converse septies in anno debent confiteri.
Debebant vixx libras, et debebantur eis lxx libre. Habebant estauramenta satis ad annum, ut
credebant, preter avenam. Non habebant sacerdotes quot essent eis necessarii. Item precepimus quod me
lius solito provideretur infirmis, prout fieri posset, precipue in convalescencia ipsarum.

Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

V. Idus. Aprilis.

IIII. Idus. Aprilis. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Apud Deivillam.

Capitulum Rothomagense.

Qua die, per Dei gratiam, visitavimus capitulum Rothomagense.

III. Idus. Aprilis. Apud Deivillam.

{291v} II. Idus. Aprilis. Rothomagi.

Idus. Aprilis. Videlicet in ramis palmarum, celebravimus, per Dei gratiam, servicium diei Rothomagi.

De presbytero de Tostis.

XVIII. Kl. Maii. Constitutus coram nobis, in logis manerii nostri Rothomagensis inter cameram
nostram et ecclesiam. Ricardus, presbyter de Tostis, iuravit et promisit propositis sacrosanctis ewangeliis manu ad
pectus posito, quod ab octobis instantis nativitatis Beate Marie, suam ecclesiam habebit pro resignata omnino
et nichil in ipsa inantea aliquatenus reclamabit, vivamus vel moriamur, et ordinationi nostre stabit. Presentibus : P., Maioris Caleti, et J., Minoris, archidiaconis, G. thesaurario, G., officiali, magistro Radulpho de Cothevrart, priore Aule Puellarum, Ni
cholao de Bretevilla, milite, fratre dicti presbyteri, Johanne, milite, domino de Tostis et Johanne de Morgneval,
clerico nostro.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

XVII. Kl. Maii. Ibidem.

XVI. KI. Maii.

XV. KI. Maii.

XIIII. Kl. Maii.

XIII. Kl. Maii. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi et fecimus per Dei gratiam, quod debuimus facere hiis diebus, et in ecclesia et extra. .

Rothomagi et fecimus per Dei gratiam, quod debuimus facere hiis diebus, et in ecclesia
et extra.