Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo - Lexoviensis diocesis Rubrique dans la marge du haut. .
1248-1270
Davis Adam J., The holy bureaucrat: Eudes Rigaud and religious reform in thirteenth-century Normandy, Londres, Cornell University Press, 2006.
{55r} Sanctus Petrus de Pratellis.
Anno Domini millesimo cco quadragesimo nono. In crastino octabarum epiphanie Domini, xix kl.
februarii, intravimus provinciam nostram, et venimus apud Pratellas, in monasterio Sancti Petri, et pernoctavimus
ibidem, cum expensis monasterii, et recepti fuimus cum processione et ecclesia parata. In crastino, visitavimus ibidem.
Invenimus quod ibi sunt triginta monachi commorantes. Aliquando comedunt carnes sine necessitate. Inhi
buimus ne comederent, nisi quatenus regula permittit. Habent in redditibus md libras ; ha debent circa ccc libras.
Item, debent cuidam ludeo cccc de usura pura, et nesciunt utrum immunes erunt a debito eodem vel
persolvent.***
Ipsa die XVIII. Kl. Februarii. Pernoctavimus apud Sanctum Petrum de Pratellis, cum expensis
monasterii Sancti Leodegarii de Pratellis, et visitavimus, ipsa die, dictum monasterium. Invenimus
quod nullam faciunt professionem, nisi in benedictione suscepta. Diversis utuntur cibariis in infirmaria et conventu.
Iniunximus abbatisse ut communiter prepararentur cibaria omnibus, et in conventu et in infirmaria. Item, intrant
infirmariam absque necessitate. Inhibuimus ne mitterentur ad infirmariam, nisi quatinus regula permittit.
Habent in redditibus circa viic libras ; debent circa iiic libras. Abbatissa non computat cum conventu conventu.
Iniunximus abbatisse quod bis in anno computet cum conventu de statu monasterii, [illisible] et conventus
transcriptum vel arrestum compoti habeat. Ibi sunt xlv moniales. Ibi erant puelle seculares ; iniunximus
ut eas omnes emitterent.***
Cormelliacensis monasterium.
XVII. Kl. Februarii. Pernoctavimus apud Cormellias, cum expensis monasterii. Invenimus quod ibi sunt
xxv monachi. Seculares aliquando intrant claustrum. Iniunximus abbati quod claustrum melius faceret custodiri.
Non confitentur quolibet mense, secundum statuta pape Gregorii ; iniunximus eis ut super hiis statuta observent. Itene
rantes non observant ieiunia regule ; iniunximus eis ut melius observarent. Item, aliquando comedunt
carnes absque necessitate. Inhibuimus eis ne carnes comederent, nisi in casibus a regula concessis. Habent
in redditibus circa m vic libras ; debent circa cc libras lx libras. Abbas non computat secundum statuta
pape Gregorii. Iniunximus abbati quod statutam, circa huiusmodi, diligencius observaret. Omnia debent
sub sigillo capituli. Debent pensiones circa xvi libras. Item, auctoritate apostolica, c solidos.***
Grestain.
XVI. Kl. Februarii. Apud Gratein, cum expensis monasterii. Ibi sunt triginta monachi. Omnes sunt sacerdotes, exceptis quatuor.
Habent in redditibus circa iim libras ; debent circa iiiic libras, et bene debetur eis tantundem ; iniunximus
abbati, priori et aliis ballivis, ut facerent conscribi redditus suos in aliquo libro et facerent super hoc
unum volumen. Ha Debent pensiones circa xx libras. Commorantes in prioratibus, comedunt carnes,
nec observant ieiunia ; iniunximus abbati ut premissa corrigeret.***
XV. Kl. Februarii. Apud Bellum Montem in Augo, cum expensis prioratus. Ibi sunt xiiii monachi. Seculares
aliquando intrant claustrum. Iniunximus quod apponeretur custos claustri, bonus et idoneus. Item, ordinavimus
quod statuta pape Gregorii, legantur in capitulo, secundum quod ibidem confinetur. Item, invenimus quod raro continentur.
Iniunximus quod statutum pape Gregorii, de confessionibus, firmiter observarent. Item, negligentes sunt
aliqui de celebrando missas suas. Non observant ieiunia regule nisi claustrales, et etiam claustrales
{55v} aliquando infringunt ieiunia ; statuimus ut omnes observent, nisi eisdem super hoc a regula dis
pensetur. Item, omnino interdiximus eis esum carnis, nisi quatenus regula permittit. Non reddunt vestes
veteres in receptione novarum. Inhibuimus ne alicui darentur nove vestes, nisi receptis prius veteribus. Item,
statuimus quod cape, quotquot sunt ibi ad equitandum, pro communibus habeantur, nec aliquis aliquam ipsarum audeat appro
priare. Habent in redditibus viic libras. Nichil debent, quin plus debeatur eisdem. Item, iniunximus
priori quod sepius computet cum conventu. Corripuimus Robertum de Caudebec, notatum de proprietate, et fratrem Heliam similiter, et Her
molandum, notatum de ebriositate.***
XIIII. Kl. Februarii. Apud Sanctum Imerium, cum expensis prioratus.
XIII. Kl. Februarii. Ibidem visitavimus. Ibi sunt xiixi monachi. Omnes sunt sacerdotes, exceptis ii.
Non habent statuta pape Gregorii. Iniunximus ut ea facerent scribi et legi, prout in ipsis continetur et ea fir
miter observari. Non confitentur aliquando, nec communicant, secundum statuta de Beco. Ordinavimus quod confiteantur
et comunicent secundum consuetudinem Beccensem. Itinerantes non observant ieiunia regule ; statuimus ut
melius observentur. Habent in redditibus circa iiiic libras ; non debent quin maiora debeantur eisdem.
Prior non computat cum conventu ; statuimus quod bis ad minus computet in anno, et redigatur compotus
in scriptis, quorum unum habeat conventus.
Ipsa die, pernoctavimus ibidem, cum expensis prioratus. Expendimus ibidem per ipsos duos [sic]
[dies]
, xv libras xi libras xv solidos, sed
reddi fecimus eisdem monachis, de dictis expensis, c solidos de gracia ; debent enim duas procuraciones, unam pro ipso
prioratu, et aliam pro prioratu de Blangiaco, ubi non sunt monachi, quia propter paupertatem suam, uniti
fuerunt sive adiuncti prioratui Sancti Hymerii.
Lexoviis.
XII. Kl. Februarii. Venimus Lexoviis, et recepti fuimus a capitulo, cum processione et ecclesia parata, et ser
monem fecimus in capitulo congregato seu convocato in domo domini episcopi. Ibidem, visitacionem exercuimus
et inquisivimus utrum episcopus exerceret pontificalia ; responderunt quod, in ecclesia Lexoviensi, non celebravit annus est elapsus ; nesciunt quid
faciat alibi, nec potest exercere pontificalia, ut pote dedicando ecclesias et consecrando crisma, benedicendo moniales et
huiusmodi. Item , non sermocinat, licet peroptime loquatur ; non potest celebrare, nec ecclesias visitare. Requisiti quomodo et quibus confert
beneficia sua ; responderunt quod aliquando contulit talibus qui fuerant infamati, sed postmodum restituti. Decanatus rurales venduntur
seu affirmantur pro certo precio. Magister Nicholaus de Chievrevilla, archidiaconus, non residet in ecclesia. Requisiti utrum episcopus
habeat familiam honestam ; responderunt quod sicut credunt. Requisiti quomodo conserva iura et bona ecclesie, responderunt quod nemora sua
multum peiorata sunt, propter sui impotenciam. Item, utrum capitulum visitet ; responderunt quod sic. Item, requisiti qualiter celebratur officium,
dixit responderunt quod bene ; et si fiat marrencia, bene levatur. Requisiti qualiter servantur ornamenta ; responderunt quod sufficiencia
ornamentorum ibi est, sed minus munda tenentur. Item, requisiti utrum in ecclesia sint aliqui clerici infamati ; responderunt quod bene corriguntur per decanum. Item, responderunt
quod statutum silencii bene servatur. Item, clerici et canonici chorum exeunt et vadunt confabulendo per ecclesiam, dum celebratur officium.
Decanus dixit nobis quod quidam clerici notantur de infra incontinencia, ut de novo audivit, set statim apponet
consilium. Item, multi canonici habent ecclesias parrochiales, nec resident in eis, nec compelluntur. Item, scandalum est de hoc quod quia episcopus
contulit cuidam nepoti suo prebendam, qui infamatus est de homicidio. Magister Simon de Wasvic ebriosus est, et magister
Albericus similiter, et turbant chorum. Item, Radulphus, nepos episcopi, infamatus est quod ingerit se inhoneste in domibus meretricum, et dis
currit de nocte per villam et per lupanaria. Item, dicitur quod Vincencius infamatus est de incontinencia. Monuimus magistrum
Simonem de Wasvic et magistrum Albericum, quos notatos invenimus de ebrietate, quod sobrius viverent, quod multum bene
promiserunt se facturos, et iniu et iniunximus decano ut super bus statutum legati plenius observaret. Item, de consensu capituli ad correctionem eorum que in venimus corrigenda in visitacione, processimus
de consilio decani, maioris archidiaconi et thesaurarii, protestacione prius facto, ne istud haberent pro consuetudine, cum sine
ipsorum consilio facere possemus, quod bene confessi fuerunt, nos super hoc regraciantes. Item, de consilio Vincencium
et Radulphum de Ponte Arche, quos de incontinencia decum pluribus mulieribus, et de discursu nocturno per villam cum armis, invenimus graviter diffamatos, de ipsorum
consilio coram nobis vocavimus, et eisdem diximus quod ad inquisicionem super incontinencia ipsorum procederemus, si vellent
vel nostre starent si vellent super premissis arbitrio voluntatis, et ipsi promiserunt quod nostre starent voluntati super premissis, et nos
eisdem Vincencio et Radulpho iniunximus, ut infra ascencionem Domini a civitate Lexoviensi recederent, moraturi in scholis,
nec Lexoviis reversuri, nisi de nostra licencia speciali. Quod ipsi gratanter accipientes promiserunt se facturos.
Postea vero eosdem Vincencium [sic]
[et Radulphum]
monuimus ut interim se haberent honeste, quod et ipsi promiserunt, ad hoc fructus
{56r} prebendarum suarum unius anni obligantes. Quod si interim de ipsorum incontinencia infamia audiatur, infra
quindenam post monicionem dictorum decani, archidiaconi et thesaurarii, a Lexoviis recedent, ibidem, nisi de nostra
licencia vel voluntate, ullatenus reversuri. Scolasticum, de uxore molarii, Johannem, nepotem episcopi, de avibus
et canibus, cantorem, de quadam coniugata, Richardum Faiel, de uxore Richardi talliatoris, infamatos invenimus,
et ipsi promiserunt se emendaturos coram nobis. Item, alia dicta fuerunt nobis de quibusdam aliis, quibus fidem non adhibuimus.
Ipsa die, fuimus cum expensis episcopi.***
XI. Kl. Februarii. Procuravit nos capitulum Lexoviense.
Ipsa die, visitavimus per archidiaconum Wlcassini Francie, monasterium monialium Lexo
viensium, et invenit quod ibi sunt xxxii moniales,
et habent in redditibus vc libras ; sed non sunt conscripti ;
ordinatum fuit quod bene et diligenter conscriberentur
in quodam libro. Item, quia abbatissa non computa
bat cum conventu, iniunctum fuit eidem quod ad
minus ter in anno computet cum conventu, vel coram
aliquibus ad hoc electis specialiter a conventu. Item,
quatuor ipsarum habebant redditus, ad usus ipsarum
determinatos et proprios; statutum et ordinatum fuit
quod deducerentur in communi. Item, inventum est quod non
servabant ieiunia regule, et quod ter in ebdomada
carnes in infirmaria comedebant. Iniunctum
fuit eis quod ieiunia regule plenius observarent
et ab esu carnium abstinerent. Item, non communicabant,
nisi quater in anno. Iniunctum est eis ut quolibet
mense communicent et confiteantur. Item, non redde
bant vestes veteres in receptione novarum ;
inhibitum fuit eis ne darentur alicui vestes nove,
nisi veteribus prius receptisCet alinéa est dans un encadré à droite...
X. Kl. Februarii. Apud Sanctam Barbaram, cum expensis
prioratus.
Sancta Barbara .
IX. Kl. Februarii. Ibidem, cum expensis nostris. In crastino, visi
tavimus ibidem. Invenimus quod ibi sunt xl canonici in con
ventu. Habent xiiii prioratu. Novicii aliquando profitentur ante
annum, et aliquando non profitentur post annum. Habent in reddi
tibus circa mm libres ; debent circa vic libras. Debent magistro
Johanni de la Valle x libras. Item, magistro Simoni de Sancto Petro
x libras. Habent xxx patronatus ecclesiarum.***
VIII. Kl. Februarii. Apud Croces. Ibi sunt duo mona
chi tantum. Non servant ieiunia regule. Iniunximus
eis ut melius observarent. Debent circa x libras ;
habent in redditibus circa iiiixx libras.***
Tigervilla.
VII. Kl. Februarii. Apud Tigervillam, cum expensis nostrisprioratus. Ibidem visitavimus, et invenimus quod ibi sunt
duo monachi. Aliquando cum dicunt matutinas sine nota. Non observant ieiunia regule ; iniunximus
ut observent ieiunia regule. Carnes comedunt aliquando; interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus
regula permittit, Utuntur culcitris; eas interdiximus eisdem. Habent in redditibus circa viiixx libras ;
Debent circa maiora debentur eis quam debeant.***
VIIVI. Kl. Februarii. Apud Sanctum Ebrulphum, cum expensis monasterii.***
VIV. Kl. Februarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xxxii monachi. Seculares aliquando intrant claustrum,
eundo ad ecclesiam. Fere omnes sunt sacerdotes. Itinerantes non observant ieiunia regule. Commorantes in
prioratibus frequenter carnes comedunt, nec observant ieiunia regule ; iniunximus abbati ut hoc corrigeret.
Item, in prioratibus utuntur culcitris. Interdiximus eis esum carnium. Habent in redditibus iim viic libras ;
debent viic libras. Debent pensiones circa xvi libras. Pernoctavimus ibidem, cum expensis nostris.
{56v} IIII. Kl. Februarii. Apud Belnaium, cum expensis monasterii.
III. Kl. Februarii. Visitavimus ibidem. Ibi erant xv monachi. Solent esse ante combustionem
xxxv. Omnes sunt sacerdotes preter quinque. Seculares intrant claustrum propter operarios. Non obser
vant ieiunia regule, et maxime itinerantes ; aliquando comedunt carnes et maxime commorantes in prioratibus ; ordinavimus
et iniunximus ut ieiunium observetur, et interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus regula
permittit. Habent in redditibus mm libras ; debent circa iiic libras. Debent pensiones circa
xxx libras. Inhibuimus abbati et conventui ne darent aliquas pensiones alicui; et pernoctavimus
ibidem, cum expensis nostris.***
II. Kl. [sic]
[Februarii.]
Fuimus apud Tibervillam, ubi erat episcopus Lexoviensis, et monuimus eundem, iuxta mandatum
apostolicum ad nos directum et inferius contentum ; ut cederet regimini pastorali Lexoviensis ecclesieTravail
Eglise de Lisieux ?,
accepta competenti provisione de bonis ecclesie, eidem a nobis, auctoritate apostolica, assignanda. Littere apostolice talis
erat tenor :***
Ipsa die pernoctavimus apud Tiliam Noolent.***
Innocencius episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Odoni, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam
benedictionem. Est nobis etiam tacentibus quibuslibet, sollicite precavendum ne ob impotentiam vel incuriam
prelatorum, graviorem perferant ecclesie spiritualium vel temporalium detrimeutum. Sane in nostra proposuisti
presencia constitutus, venerabilem fratrem nostrum.., Lexoviensem episcopum tanta gravatum debilitate corporis
et senectute confractum, quod ad Lexoviensis ecclesieTravail
Eglise de Lisieux ? regimen iam factus inutilis, pastorale officium
nequeat exercere. Super quo consuli eidem ecclesie et saluti prefati episcopi provideri, a nobis humiliter petivisti.
Desiderantes igitur et ipsius ecclesie statum prosperum conservari, et eiusdem episcopi quietis solacium et salutis
commodum adaugeri, fraternitati per apostolica scripta mandamus, quatinus dictum episcopum ad cedendum
ex parte nostra attencius moneas et inducas, et eius, auctoritate nostra, cessione recepta, provisionem assignes eidem
de redditibus ipsius ecclesie condecentem quo ad vixerit et honestam. Alioquin sibi coadiutorem tribuas aliquem
virum providem et honestum, cuius maturo consilio et subsidio prompeiori, prefata ecclesia salubriter guber
netur, contradictores per censuram ecclesiasticam, apellacione post posita, compescendo. Datum Lugduni, xii kalendas
novembris, pontificatus nostri anno septimo. Ipse autem a nobis petiit inducias usque ad diem lune, post purificationem
Beate Virginis, qua die precise respondere debuit, utrum preeligere vellet, vel cedere accepta porcione condecenti, vel recipere coadiutorem
eidem nobis a nobis assignandum eidem assigna ; quam eidem assignavimus, et ipse acceptavit.
Kl. Februarii. Dum essemus apud Becum, idem episcopus misit nobis litteras suas continentes : Reverendo patri ac domino
O., Dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, Guillelmus, eiusdem gracia, Lexoviensis episcopus , salutem eternam in Domino, et reverenciam et obe
dienciam tam debitas quam devotas. Cum vos, venerande pater, die lune ante purificacionem Beate Virginis, apud Tibervillam,
nos secundum tenorem mandati apostolici nobis a vobis oblati, moneretis attencius ad cedendum regimini pastorali ecclesie Lexoviensis,Travail
Eglise de Lisieux ? accepta porcione condecenti a vobis assignanda, secundum quod in mandato continetur eodem, nos, diem deliberandi petivimus a vobis,
videlicet diem lune post dictam purificacionem, in qua precise respondere debuimus, utrum preeligere vellemus vel cedere, accepta porcione
condecenti, vel recipere coadiutorem nobis a vobis assignandum, secundum quod ista in mandato apostolico continentur; quam diem vos
nobis vestri gracia concessistis, et nos ipsam duximus acceptandam. Verum quia hominem velocem in opere suo, a scriptura novimus
conmendatum, atendentes, "quoniam iudicium durissimum in hiis qui presunt fiet", considerantes etiam irreparabilem nostre
sarcinam senectutis, timentes insuper ne illud quod sub manu nostra quandocumque proficere visum est et florere, ad ruinam de cetero
tenderet sub eadem, nec non quod iam ex nunc non prodesse set posse querere diceremus, nolentes in gloria nostra maculam ponere, vel
pocius eam nostre conquirere senectuti, quin pocius forte exemplum posteris relinquentes, dictam diem qua respondere debuimus
tenore presencium prevenimus, significantes vobis quod nos cedere preeligimus cure regiminis pastoralis, secundum quod in mandato apostolico
continetur, porcione condecenti nobis assignanda a vobis; et ne ulterius personaliter ex hoc oporteat vos vexari, exnunc tenore
presentium curam pastoralem Lexoviensis ecclesieTravail
Eglise de Lisieux ? quam hucusque reximus, vobis quam ex littera apostolica potestatem recipiendi cessionem
nostram habere cognovimus, spontanee resignamus, supplicantes ut nostris honori et statui, debilitali et senectuti, paterno
providentes affectu, nobis porcionem condecentem, unde honeste et sufficienter sustentari possimus, eo modo quod super est, vice
nostre iuxta tenorem mandati apostolici, curetis liberaliter impertiri, et quid inde paternitati vestre facere placuerit per latorem
presencium rescribatis. Datum apud Tibervillam, anno Domini millesimo cc quadragesimo nono, in festo purificacionis Beate Marie.
{57r} Accessimus autem xvii kl. aprilis ad ipsum episcopum, apud Tibervillam, et presentibus F. decano, A. cantore, W. thesau
rario, Th. de Alemanno, J. de Sancto Ebulpho, archidiaconis, W. capicerio, G. scolastico, G. de Sancto Albino, N. de
Ponte Arche, S.de Sancto Petro, Guillelmo de Sancto Richerio, W. de Friardel, N. Solin, canonicis Lexovientibus, eodem episcopo
cessionem suam nobis manu propria presentante et instanter petente ut nos reciperemus eandem. ipsam auctoritate apostolica rece
pimus quo ad curam et non quo ad dignitatem, et de voluntate, consilio et assensu predictorum canonicorum, eidem premissa auctoritate
assignavimus secentas libras turonenses annue pencionis quoad vixerit in prepositura Lexoviensi, terminis consuetis, salvis nichilo
minus Johanni, presbytero de Estrepeigniaco, in residuo honorum ecclesie , viginti libris turonensibus.***