Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo
Redditus domus de
Bondevilla Rothomagensi
dyocesi.
Hec sunt bona et redditus domus de Bondevilla.
Octoginta et xiii libre turonenses.
De blado communi, xxx modii.
In granchia de Heaus credebant habere circa vii modios communis bladi.
ln granchia abbacie circa i modium ordei ; in aliis granchiis nichil.
In abbacia sunt due quadrige, cum sex equis, et uno equo ad equitandum, vi vacce,
et xiiii vituli. Habebant in granchiis xiiixx iiii oves. Item, in granchia de
Heaus xxvii vaccas. Item, xxx porcos parvulos. Item tria aratra per totum
unum quodque trium bestiarum. Item, iiiior pullos parvulos.
Hec sunt debita ipsius domus, facto compoto, de illis coram conventu
xixx libre in denariis, et ii modii ordei famuli pro augusto. Item non habebant
avenam, nisi usque ad tempus serendi.
Expendunt quolibet mense ad minus lx viii minas blade. Item habebant
in cellario vi dolia vini, et duo sicere. Item, non eredunt quod domus
possint reparari pro octoginta libris turonensibus. Item, post pascha oportebit
omnia alia viclualia domus emere, preter panem, pisa et olera.