Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud – 1252état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo duo N’apparaît pas dans le manuscrit..

III. Kl. Aprilis. Ibidem. Tunc incepit annus Domini m cc quinquagesimus secundus.
Tunc fuit pascha.

II. Kl. Aprilis. [Illisible]  [sic] [Ibidem]

Kl. Aprilis. Apud Deivillam.

IIII. Non. Aprilis. Ibidem.

III. Non. Aprilis. Ibidem.

II. Non. Aprilis. Ibidem.

Non. Aprilis. Ibidem.

VIII. Id. Aprilis. Ibidem, et apud Bondevillam recepimus resignacionem priorisse.

VII. Id. Aprilis. Apud Sanctum Laudum, cum expensis prioratus.

Sanctus Laudus. VI. Id. Aprilis. Visitavimus ibidem. Invenimus quod ibi sunt xviii canonici, de quibus sunt xi sacerdotes.
Ordinavimus quod sacrosanctum corpus Domini nostri Ihesu Christi honeste et decenter super altare reponatur. Unus
non clamat alium ; ordinavimus quod se clament ad invicem. Item, quod arceant seculares a claustro, quantum
fieri poterit modo bono [sic] [bono modo] . Debent circa cccc libras, et debentur eis ccc libre, percipiende infra festum assumpcionis
Beate Virginis. Habent in redditibus dcc libras ; et pernoctavimus apud Deivillam Sanctam Katerinam.

V. Id. Aprilis. Apud Goiacum, cum expensis nostris.

IIII. Id. Aprilis. Ibidem, cum expensis nostris.

III. Id. Aprilis. Apud Deivillam.

II. Id. Aprilis. Ibidem.

Sanctus Georgius.

Id. Aprilis. Apud Sanctum Georgium, cum expensis monasterii.

XVIII. Kl. Maii. ***Visitavimus ibidem. Invenimus quod ibi sunt xx monachi intus, et
viii deforis ; apud Sanctum MartinumIncertitude.. moratur solus monachus ; ordinavimus quod adiungatur eidem
{45r} socius, vel revocetur ad claustrum. Item, ordinavimus et precepimus abbati quod difficilem se reddat in danda
licencia monachis eundi extra claustrum, et inhibuimus priori ne aliquicui det licenciam, absente abbate,
dum tamen abbas sit in proximo reversurus. Item, ordinavimus quod in mandato cuiuslibet diei sabbati, alter alterius
lavet pedes. Item, districtius inhibuimus ne aliquis monachus extra refectorium aliquid extrahat, vel mittat
de cibariis appositis coram ipso, sed omne residuum ad elemosinam veniant. Debent circa lx libras,
et debetur eisdem circa cc libre. Abbas bene Non providetur infirmis sufficienter, quando abbas est absens.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

XVII. Kl. Maii. Ibidem.

XVI. Kl. Mai. Ibidem.

XV. Kl. Maii. Ibidem.

XIIII. Kl. Maii. Apud Gimeticos, cum expensis monasterii. In crastino, visitavimus ibidem,
et invenimus quod ibi sunt xlvii monachi. Temporalia invenimus in bono statu.***

Sanctus Wandregisilius.

XIII. Kl. Maii. Apud Sanctum Wandregisilum, cum expensis monasterii.

XII. Kl. Maii. Apud Ibidem, cum expensis nostris.

XI. Kl. Maii. Ibidem, cum expensis nostris.

X. Kl. Maii. Ibidem, cum expensis nostris. Ipsa die, visitavimus ibidem, et invenimus quod ibi sunt xxxiiii
monachi. Abbas parum visitat prioratus ; cereus, qui solebat ardere coram corpore Christi, nunc non accenditur ;
ordinavimus quod amodo accendatur et ardeat, sicut dudum consuetum prius fuerat. Priores foranei, quando
veniunt ad monasterium, neque iacent in dormitorio, neque comedunt in refectorio, neque morantur
in claustro. Ordinavimus quod, quando ibi venient, surgant ad matutinas, sequantur penitus conventus et communionem
in refectorio, dormitorio, claustro et ecclesia. Item, ordinavimus quod unus clamet alium, et puniatur qui non
clamaverit alium, si sciverit deliquisse. Debent circa cccc libras, et debetur eis circa viiic libre; et habent
satis vina, blada, carnes, oleum, usque ad nova, et vestes laneeas et lineas.***

Insula b.

IX. Kl. Maii. Apud Insulam Bonam, cum expensis presbyteri de Sancto Dionisio, et ipsa die, dedicavi
mus ipsam ecclesiam.

VIII. Kl. Maii. Apud Votum, cum expensis monasterii.

VII. Kl. Maii. Apud Trovillam, cum expensis parrochie. Ipsa die, dedicavimus ecclesiam Beate Ma
rie
eiusdem ville.

Walemont.

VI. Kl. Maii. Apud Walemont. Ipsa die, visitavimus ibidem. Invenimus quod ibi sunt
xxii monachi. Omnes sunt sacerdotes, preter quatuor. Unus non clamat alium ; ordinavimus
quod se clament ad invicem. Exeunt claustrum in curiam, licencia non obtenta. Item, or
dinavimus iniunximus abbati quod faciat observari a monachis ieiunia regule, tam intus
quam extra, et abstineant a carnibus omnino.

{45v} V. Kl. Maii. Ibidem, cum expensis nostris.

Decanatus de Walemont. Ipsa die, visitavimus presbyteros decanatus de Walemont.

Fuerunt iuratores, magistri Michel de Anserevilla, Henricus, presbyter de Daubeu, magister
Nicholaus de Frobervilla, Guillelmus, presbyter de Bertrivilla, Balduinus de Sancti Petri Portu, Petrus, presbyter de Buytot.

Johannes, presbyter de Wallemont, diffamatus de incontinencia, dedit archidiacono litteris Maioris Caleti
litteras quod habebitecclesiam suam pro resignata si amplius diffametur ;

Item, Guillelmus, presbyter de Obertivilla super Werlestes ;

Item, Renulphus, presbyter de Manequiervilla ;

Item, Walterus, presbyter de Tenvilla ;

Richardus, presbyter de Omnibus Sanctis, infamatus est de quadam coniugata, quam secum duxit apud Mar
rome
, et habet licenciam moradi in scolis apud Rothomagum, et est firmarius apud Marrome.

Archidiaconus, quando visitat quatuor ecclesias, accepit procuracionem procuratur in una, et de aliis levat
pecuniam pro procuracionem. Item, petiit a presbyteris subsidium, quando ivit in scolas.

Monuimus Petrum, presbyterum de Henorp, ut resideat in ecclesia, et non equitet in tabardo, nec in cufa,
nec cum ense, quod promisit se facturum.
Presbyter de Bordellis notatur de negociacione. Presbyter de Henorp defert arma, tabardum et cuffam. Presbyter
de Criquebuef, quando decanus  [sic] [erat] , sigillavit grangiam magistri Johannis Mauconduit. Ipse
magister fregit sigillum [illisible] decani.
Persona de Criquebuef non [illisible] residet in ea bene.***

IIII. Kl. Maii. Apud Beusemonchel, cum expensis nostris.

Decanatus de Fovilla.

III. Kl. Maii. Ibidem, cum expensis nostris, et visitavimus, apud Ebelonc, decanatum de Fovilla.

Iuratores fuerunt, magister Willelmus, presbyter de Watetout, magister Robertus, presbyter de Walequiervilla.

Regnaudus Radulphus, presbyter de Osonvilla, Radulphus, presbyter de Obertivilla, Radulphus, presbyter de Normanvilla, magister
Johannes de Hotout le Wasteys.

Henricus, presbyter de Estrutevilla, infamatus est de uxore Roberti de Bosco, et nuper, post pascha dominica in ramis palmarum, invenit eum
dictus Robertus in porprisio suo de nocte, et se verberaverunt ad invicem. Item, notatus de ebriositate.***

Guillelmus, capellanus domini TostaniJordani de Walequiervilla, diffamatus est de quadam muliere que suscepit puerum
de eo.

{46r} Magister Nicholaus, presbyter de Normanvilla, diffamatus fuit de incontinentia, et multos habuit pueros.***

Rogerus li Paiges, clericus, tenet quandam focariam in parrochia de Estrutevilla, et eam tenuit per viii annos.***

Inquiratus de peccatoribus ad Warseil.A déterminer..

Prior de Sancto Maclovio infamatus est de quadam coniugata ; correctus est per archidiaconum.***

Hugo, capellanus de Languetot, est ebriosus.***

Archidiaconus petiit a presbyteris suis subsidium, quando ivit ad scolas.***

Johannes, presbyter de Hastanvilla, infamatus est de quadam soluta, filia cuiusdam parrochiane sui de qua habuit duos pueros ;
correctus fuit per archidiaconum ; tamen, ut creditur, recidivavit postea.***

Presbyter de Hebelonc non officiat bene ecclesiam suam, et aliquando dimittit horas canonicas, et frequentat tabernas.
Interdiximus [illisible] penam Inhibuimus eidem, sub pena decem solidorum levandorum a decano, pro quolibet vice qua intrabit
tabernam infra leucam, ne intret in tabernam intra leucam de Ibelonc, et iniunximus decano quod levaret
ipsam penam absque remissione.
Presbyter de Bolevilla ebriosus est.***

Guillelmus Johannes Regis, presbyter de Hotot, negociator est.***

Capellanus leprosarie de Sancto Amatore infamatus est de quadam que modo uxorata est tamen cessat scandalum.***

Decanus dixit quod Johannes, presbyter de Hasteinvilla, obligatus archidiacono pro incontinencia sua ad decem libras si recidi
varet, et recidivavit, ut dicitur. Manasserus, presbyter de Grochet, ad resignacionem ecclesie pro incontinencia.

Stephanus, presbyter de Rafetot, ad resignacionem ecclesie.

Engerrandus, presbyter de Clivilla, obligatus est ad amissionem beneficii pro incontinencia.

Radulphus, presbyter de Wiauvilla, obligatus est ad amissionem beneficii, ut credit.

Richardus, presbyter de Hebelont, obligatus ad est archidiacono, nescit quomodo, pro incontinencia et frequentacione taber
narum, nec residet, immo discurrit per patriam.

Richardus dictus Portus, presbyter de Bannis, obligatus est similiter pro incontinencia.

Guillelmus, presbyter de Richarvilla, pro incontinencia, ad penam decem librarum.

Guilelmus, capellanus domini Jordani de Walequiervilla, obligatus est, nescit ad quam penam.

Galterus, presbyter de Guillarvilla, propter incontinenciam, ad penam x librarum, cum uxore Henrici Tabare, parrochiani sui.

Radulphus, presbyter de Grandi Campo, ad amissionem beneficii, propter hoc quia focariam habebat solutam, que vocatur BisevaqueA déterminer...

{46v} De Estrutevilla. Omnibus hec visuris, Henricus, presbyter de Estrutevilla, salutem in Domino. Noverit universitas vestro, quod cum venerabilis pater
O., Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, archidiaconatum Maioris Caleti visitando, me de uxore Roberti de
Bosco, parrochiani mei, invenisset graviter diffamatum. Ego eidem me spontaneus obligavi quod si decetero
de vicio incontinencie essem diffamatus, et non possem super hoc canonice me purgare, ego ex tunc, ipso facto,
ecclesiam meam haberem pro resignata. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo et sigillo decani
de Fovilla
sigillavi. Datum apud Beusemonchel, die lune post dominicam qua cantatur caritate, anno Domini
mo cco l iio.***

II. Kl. Maii. Apud Monasterium Villare, cum expensis monasterii ; et visitavimus abbatissam, et
invenimus omnia circa eam in bono statu.***

Kl. Maii. Apud Guerardi Villam, cum expensis prioratus. Ibidem visitavimus, et invenimus quod ibidem sunt
xi canonici commorantes. Unus canonicus erat cum magistro Guillelmo de Fontibus. Iniunximus priori ut ipsum revo
caret ad claustrum. Apud Bellum Visum non est victus sufficiens, etiam ad unum canonicum. Seculares
morantur in choro, dum celebratur officium, propter reliquias. Ordinavimus quod reliquie ostendantur in alio alta
ri, et prorsus eiciantur seculares a choro. Item, inhibuimus ne canonici loquantur cum secularibus in claustro.
Item, ordinavimus quod unus clamet alterum in capitulo. Debent circa xl libras.

VI. Non. Madii. Visitavimus, apud Guerardi Villam, decanatum de Sancto Romano. Iuratores :
magister Willelmus de Cervi Linga, presbyter de Sancto Egidio, presbyter de Lora, presbyter de Buiglise, presbyter de
Tannamara, et persona de Esthainhus.

Presbyter de Oiseleria diffamatus est de quadam parrochiana de Tribus Petris, videlicet de uxore Danielis ; ipsum monuimus.

Item, presbyter de Gomervilla, infamatus de filia, decani de Gomervilla, obligavit se nobis per litteras
suas ad penam xx librarum.

Item, Albinus, presbyter de Esmalevilla, diffamatus est de uxore Galteri de Campis, parrochiani, et de pluribus
aliis ipsum monuimus.

Item, Alexander, presbyter de Sandouvilla, de quadam parrochiana sua que vocatur Eremburgis, obligatus est archidiacono
ad resignacionem beneficii.***

Item, magister Parisius, presbyter de Sancto Vigore, correctus est per archidiaconum ; infamatus est de incontinencia, et est ebriosus, negociator,
usurarius ; monuimus ipsum super hoc.

{47r} Willelmus, presbyter de Eteinhus, habet alietos et falcones, et diffamatus est de quadam vidua parrochiana sua ; obligatus est
archidiacono ad penam decem librarum, et ipsum monuimus.***

Item, presbyter de Magna Ecclesia diu est infamatus est de quadam coniugata, parrochiana sua ; obligatus est archidiacono ad amissio
nem beneficii.

Item, Durandus, presbyter de Magna Villa, de quadam soluta, parrochiana, de qua obligatus est archidiacono ad penam xx librarum, post assumpcionem crucis ;
recidivavit in quadam, versus Parisius.

Radulphus, presbyter de Sancto Albino de Sarqueus, infamatus de quadam coniugata ; assignavimus ei diem jovis crastinam sinodi ante ordines ad purgandum se.

Presbyter de Virevilla est ebriosus ; iniunximus presbytero de Anselot ut levet ab ipso, pro qualibet ebrietate, v solidos,
et similiter de introitu taberne infra leucam. Item, iniunximus ei ut citaret capellanum leprosarie coram nobis, apud
Walemunt.

Capellanus leprosarie de Virevilla  [sic] [infamatus est] de incontinencia.***

Capellanus de Escrainvilla infamatus est de incontinencia.***

Capellanus de Espertout infamatus est de quadam cum qua inventus fuit ut dicitur.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Monasterium Villare.

V. Non. Maii. Apud Walemont, cum expensis nostris.

IIII. Non. Maii. Apud Flainvillam, cum expensis magistri Johannis de Flainvilla.

III. Non. Maii. Ibidem, cum expensis parrochie de Sotevilla, cuius ecclesiam dedicavimus.

III. Non. Maii. Apud Longum Oculum, cum expensis prioratus. Nulli sunt ibi monachi.

II. Non. Maii. Apud Alacrem Montem.

Bures.

Non. Maii. Apud Novum Castrum, cum expensis prioratus de Nogento. Nulli sunt ibi monachi. Buras, cum expensis prioratus.

Ibidem, venit ad nos magister Walterus de Longolio, clericus, dictus Infans, et spontanee resignavit omni iuri, si quod
habebat in ecclesia de Boardivilla, et cessit liti et resignavit, promisit que per iuramentum suum, quod in ecclesia predicta nichil de cetero
reclamabit, nec impediet quin instituendus in eadem, auctoritate nostra, possideat pacifice dictam ecclesiam, et quod stabit
mandato et voluntati nostre, super absportatis fructibus dicte ecclesie, et emende, et detractionibus que de nobis dixit. Et hiis
interfuerunt magister Jacobus, archidiaconus Rothomagensis, magister Simon, archidiaconus in Vulcassino Francie, magister
Stephanus de Lorriaco, canonicus Rothomagensis, dominus Nicholaus Sito, presbyter, Stephanus , presbyter de BlenelloIncertitude., decanus de Bures,
et Guillelmus, quandam decanus eiusdem loci.

{47v} Nogentum.

VIII. Id. Maii. Apud Novum Castrum, cum expensis prioratus de Nogento. Nulli sunt ibi
monachi.

Hospitale de Novo Castro.

VII. Id. Maii. Visitavimus hospitale de Novo Castro. Ibi sunt iiiior canonici. Prior
Parentes prioris nimis frequentant cum, specialiter presbyter de Menovalle, et male tractat res
domus, et accipit res et carucos domus et presbyter de Obertimesnillio, nepos eius, et Petrus
de Rievrecort, clericus et Willelmus de beau repaire, et ibi exercent et faciunt
magnam superfluitatem ciborum et potuum. Prior in tota vita sua non visitant infir
mos. Prior sepius in quodam manerio quod vocatur le Chaser se remansit solus, et ibi balne
atus fuit sepius, et ibi erat quedam mulier suspecta, que morabatur ibidem. Item, ipse de nocte
tacite descendit de dormitorio, et vadit nesciunt ubi. Item que dicitur quod ascendit
in perrinum Walteri Froiterie, de nocte.

Ipsa die, pernoctavimus apud Bellum Becum, cum expensis monasterii.

VI. Id. Maii. Apud Alacrem Montem.

V. Id. Maii. Ibidem.

IIII. Id. Maii. Ibidem.

Evremodius.

III. Id. Maii. Apud Evremodium, cum expensis monasterii. Visitavimus et invenimus quod ibi
sunt x monachi, et debent esse duodecim. Aliqui non confitentur, ut debent, secundum statuta pape
Gregorii. Iniunximus eis quod sepius confiterentur, et plenius observarentur statuta pape Gregorii.
Seculares aliquando sedent in claustro cum monachis et loquntur ; istud inhibuimus. Debent
abbati de Beco xixx libras, et alibi lx libras. Prior non computat. Habent in redditibus circa
cccc libras.

Focardi Mons.

Id. Maii. Apud Focardi Montem, cum expensis monasterii.

XVII. Kl. Junii. Apud Ulteriorem Portum, cum expensis monasterii.

Ulterior portus.

XVI. Kl. Junii. Visitavimus ibidem, et ibi sunt viginti duo monachi. Omnes sunt sacerdotes,
exceptis viicc. Unus non clamat alium. Iniunximus eis ut hoc emendarent. Itinerantes non servant ieiunia
regule ; iniunximus hoc emendari. Quatuor habent prioratus, quorum tres sunt in diocesi Rothomagensi et unus in Ambianensi.
Illi qui morantur in prioratibus utuntur carnibus, non servant ieiunia regule. Iniunximus quod hoc signaretur abbati, qui
tunc erat in Angliam, ut hoc faceret emendari secundum regulam. Habent in redditibus ii libras, c libras; debent
ccc libras, et bene debetur eis cc libre.

Ipsa die, pernoctavimus ibidem, cum expensis nostris.

Augus.

XV. Kl. Junii. Apud Augum, et visitantes invenimus ibi xxx duos monachos residentes.
Omnes sunt sacerdotes, novem exceptis. Calix aureus non habetur adhuc. Iniunximus quod moneretur vicecomes de
reddendo ipsum, et quod excommunicetur nisi reddat. Claustrum non servatur a secularibus ; iniunximus quod ar
ceantur quantum poterit fieri bono modo. Debent vic libras et iiiixx vi. Bene debetur eis cccc libre. Habent
{48r} in redditibus ixc libras. Laudavimus eis ut de bosco suo venderent x acras, ut intrarent in
sasina carte quam habent de vendendo libere et pro se aquitando. Non computant secundum statuta.
Iniunximus statuta super hoc observari, et quod eligantur aliqui a conventu qui audiant compotum,
et fiant scripta, quorum alterum remaneat conventu, et aliud abbati. Ipsa die, fuimus ad expensas abbacie.

XIIII. Kl. Junii. Ibidem.

XIII. Kl. Junii. Apud Deppam.

XII. Kl. Junii. Apud Longam Villam, cum expensis prioratus.

Sanctus Sidonius.

XI. Kl. Junii. Apud Sanctum Sidonium, cum expensis prioratus monachorum. Ipsa die, visitavimus
prioratum monialium. Ibi sunt tam moniales quam sorores xxiiii, et unus frater, et unus presbyter. In
iunximus quod presbyter amoveretur, propter infamiam suam. In quadam camera comedunt aliquando ; inhibui
mus ne hoc fieret amplius. Interdiximus ne aliquid afferatur in refectorio, nisi afferatur ad
priorissam, que distribuatur secundum quod vident expedire.***

X. Kl. Junii. Visitavimus monachos Sancti Sydonii. Ibi solent esse v monachi. Diximus eis quod
elemosinam augmentarent, si quod bis ad minus in ebdomada daretur ad hostium communiter omnibus. Bene de
betur eis plus usque ad lx libras, quam debeant. Iniunximus priori quod faceret aliquem sociorum
suorum conscium compoti sui, vel omnes ; nullus scit compotum suum prioris nec conscienciam, preter abbatem.***

Ipsa die pernoctavimus apud Deivillam.

IX. Kl. Junii. Ibidem.

VIII. Kl. Junii. Rothomagi, et ipsa die celebravimus sacros ordines.

VII. Kl. Junii. Ibidem.

VI. Kl. Junii. Ibidem.

V. Kl. Junii. Ibidem.

IIII. Kl. Juuii. Apud Deivillam.

III. Kl. Junii. Ibidem.

II. Kl. Junii. Ibidem.

Kl. Junii. Ibidem.

IIII. Non. Junii. Ibidem.

III. Non. Junii. Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris.

II. Non. Apud Montem Duorum Amantum, cum expensis prioratus. Invenimus quod ordina
vimus quod canonicus, qui moratur apud GorevillamA déterminer., re cum presbytero, revocetur. xiii sunt ibi canonici.
Item, ordinavimus quod melius solito provideatur infirmis, secundum quod domus sustinere poterunt
facultates.

{48v} Non. Junii. Apud Salicosam, cum expensis nostris.

VIII. Id. Junii. Apud Gisecium, cum expensis nostris.

VII. Id. Junii. Apud Sanctum Clodoveum, Parisiensis diocesis, cum expensis nostris.

VI. Id. Junii. Apud Corbolium.

V. Id. Junii. Apud Meledunum.

IIII. Id. Junii. Apud Jardinum Regine, in monasterio, cum expensis nostris.

III. Id. Junii. Apud Villam Novam Sancti Georgii.

II. Id. Junii. Parisis, in domo Johannis Grivelli.

Id. Junii. Ibidem, et comedimus in domo fratrum minorum.

XVIII. Kl. Julii. Apud Pontisaram, cum expensis propriis.

XVII. Kl. Julii. Apud Calvum Montem, in Wlcassino Francie.

XVI. Kl. Julii. Apud Salico Sauceyum, in Wlcassino Normannie.

XV. Kl. Julii. Apud Deivillam.

XIIII. Kl. Julii. Ibidem.

XIII. Kl. Julii.

XII. Kl. Julii.

XI. Kl. Julii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem..

Ibidem.

X. Kl. Julii. Ibidem. Tunc venit ad nos Petrus, monachus de Gisorcio, quem cum ad prioratum
de Gisorcio
accessissemus, exequturi mandatum apostolicum. xvi kl. augusti, nec potuissemus intrare prioratum,
quia firmaverant hostia, monueramus ut compareret ipse et prior, coram nobis, infra festum nativitatis Beati Johannis Baptiste, emendavit nobis contemp
tum et obedienciam supradictam; quod nec emendavit, nec pro se, nec pro priore. Et nos ipsum iterato monuimus ut
ipse et prior predictus coram nobis comparerent, emendaturi nobis premissa.

IX. Kl. Julii. Apud Sanctum Matheum.

VIII. Kl. Julii. Ibidem.

VII. Kl. Julii. Ibidem.

VI. Kl. Julii. Ibidem.

V. Kl. Julii.

IIII. Kl. Julii.

III. Kl. Julii.

II. Kl. Julii.

Kl. Julii Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de apud Deivillam...

Apud Deivillam.

Non bene.

VI. Non. Julii. Apud Deivillam. Cum.., abbas Fiscanensis auctoritate apostolica contulisset ecclesiam de Obertivilla super Wulle
tes
R., clerico , nec idem clericus fecisset nobis iuramentum de obediencia et aliis secundum consuetudi
nem Rothomagensis ecclesie, et nos fructus ipsius ecclesie saisiri in manu nostra fecissemus per decanum de Walemunt vi nonas julii, dicto clerico coram nobis comparente, et facto iuramento nobis ab eodem
clerico super obediencia et aliis, iuxta Rothomagensis ecclesie consuetudinem, mandavimus dicto decano ut
{49r} cum de bonis ipsius ecclesie permitteret gaudere pacifice, supplentes si quid erat in eo supplendum.

V. Non. Julii. Ibidem.

IIII. Non. Julii.

III. Non. Julii. Apud Sanctam Katerinam.

II. Non. Julii. Apud Locum Veris.

Non. Julii. Apud Salicosam.

VIII. Id. Julii. Apud Mellentum.

VII. Id. Julii. Ibidem.

VI. Id. Julii. Apud Pontisaram, ad curiam Regine.

V. Id. Julii. Ibidem.

IIII. Id.  [sic] [Julii.] Ibidem.

III. Id.  [sic] [Julii.] Ibidem, et tunc tradidimus domine Regine litteras subsequentes :

Omnibus presentes litteras inspecturis, frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus,
salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Cum nos peteremus a ballivo domini Regis de Caleto, quod ipse con
duceret, vel faceret conduci, sumptibus nostris, de carcere domini Regis, ad carcerem nostrum
Rothomagensem, prisones captos ab ipso, quando tales sunt quod nobis debent reddi racione iusticie
ecclesiastice quam habemus in eis, dicentes ad hoc eundem ballivum teneri. Et ballivus nega
ret se ad hec teneri, et id facere denegaret ; post modum ad preces domini pape, excellenti
domine nostre Blanche, Dei gracia, Regine Francorum illustri, super hoc porrectas, per virum religio
sum fratrem Johannem Lemovicensem, penitenciarium et nuncium eiusdem domini pape, dicta domina Regina
concessit quod conductum dictorum prisonum precipiet fieri per dictum ballivum, vel eius servientes
sumptibus nostris, usque ad proximum festum Omnium Sanctorum, et extunc usque ad duos annos completos,
vel usque ad duos menses post reditum domini Regis Parisius si ipsum infra dictum terminum
redire contingat. Ita quod, per hanc concessionem domine Regine et per ea que fient de dicto
conductu, usque ad dictum terminum, nullum preiudicium domino Regi in aliquo generetur. Et nos in
hoc consensimus, salvo iure nostro si quod nobis competit in conductu predicto. In cuius rei testimo
nium memoriam, presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari. Datum apud
Pontisaram, mense julio, anno Domini mo cco quinquagesimo secundo.

Ipsa die, pernoctavimus apud Marines, cum expensis nostris.

II. Id. Julii. Ibidem, cum expensis nostris.

Id. Julii. Apud Chambliacum.

XVII. Kl. Augusti. Apud Creolium.

XVI. Kl. Augusti. Apud Compendium.

XV. Kl. Augusti. Apud Noviomum, in peregrinacione.

XIV. Kl. Augusti. Apud Montem Desiderii.

XIII. Kl. Augusti. Apud Poys.

{49v} XII. Kl. Augusti. Apud Albam Malliam.

XI. Kl. Augusti. Ibidem Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Cum nostris expensis ..

Cum nostris expensis.

X. Kl. Augusti. Apud Alacrem Montem.

IX. Kl. Augusti. Ibidem.

VIII. Kl. Augusti. Ibidem.

VII. Kl. Augusti. Ibidem.

VI. Kl. Augusti. Ibidem.

V. Kl. Augusti. Ibidem.

IIII. Kl. Augusti. Ibidem.

III. Kl. Augusti. Ibidem.

II. Kl. Augusti. Ibidem.

Kl. Augusti. Ibidem.

IIII. Non. Augusti. Ibidem.

III. Non. Augusti. Ibidem.

II. Non. Augusti. Apud Wanchiacum, in procuracione.

Non. Augusti. Apud Alacrem Montem.

VIII. Id. Augusti. Ibidem.

Longavilla.

VII. Id. Augusti. Apud Longam Villam, cum propris expensis. Ibi iuravit coram nobis
stare iuri Radulfus de Atrio, clericus, super eo quod imponebatur ei, quod mul mutilaverat sive ma
hanaverat Henricum Omet, et de hoc constituit se plegium Renoudus Flori, de Mar
tegni, usque ad lx libras. Qui tenet in parrochia Beate Marie de Alacri Monte unam masuram
ad quinque solidos.

Ovilla.

VI. Id. Augusti. Apud Ovillam, cum expensis prioris de Estoutevilla , in procuracione ; et ipsa die, priusquam
recederemus, monuimus iterum, apud Longam Villam, .., priorem et conventum, ut in capitulo vel in alio loco
competenti convenirent, mandatum apostolicum super observacionem statutorum domini pape Gregorii, ad nos
directum, audituri. Quod quia facere recusarunt, ipsos excommunicavimus sub hac forma : Cum nos legiti
me monuerimus, auctoritate apostolica, viva voce, apud Longam Villam, .., priorem et conventum eiusdem
loci, ordinis Sancti Benedicti, ut ipsi in capitulo sua, vel in alio competenti loco, convenirent,
mandatum apostolicum ad nos directum audituri, at ipsi contumaciter premissa facere recusarunt,
licet plures dilaciones eis super premissis concesserimus, nos, dictum priorem pro se, et celle
rarium eiusdem loci pro conventu, contumaciis suis exigentibus, suspendimus in scriptis
et denunciamus suspensos. Actum apud Longam Villam, feria quinto, ante festum beati Laurencii,
anno Domini mo cco quinquagesimo secundo.

Estoutevilla.

Item, eadem die, visitavimus priorem de Estoutevilla, apud Ovillam. Habet in redditibus,
ut dicit, centum quinquaginta libras. Debet fere quadraginta libras, preter decimam istius anni.

{50r} Item, non servant ieiunia, comedunt carnes indifferenter ; monuimus  [sic] [eum] ut statuta pape
Gregorii servaret, et ea haberet et quereret. Item, intelleximus ipsum esse diffamatum de quadam muliere que dicitur
Honorata ; monuimus ut emendaret et caveret. Trait.. Precepimus quod habeant statuta Gregori
pape et ea legant et servent.

V. Id. Augusti. Apud Deivillam.

IIII. Id. Augusti. Ibidem.

III. Id. Augusti. Ibidem.

II. Id. Augusti. Ibidem. Eadem die, Galterum, presbyterum de TenvillaIncertitude., culpis suis exigentibus, in scriptis
suspendimus, presertim cum eundem. Invenerimus culpabilem in vulnerando Girardum de
Tenvilla, laicum.

Id. Augusti. Ibidem.

XIX. Kl. Septembris. Rothomagi, in vigilia assumpcionis.

XVIII. Kl. Septembris. In festo, ibidem, presente episcopo Sagiensi.

XVII. Kl. Septembris. Apud Sanctum Matheum. Ipsa die, tradidimus magistro Nicholao de Blavia
et Girardo de Corgeon, tale scriptum : Hec erit potestas mediatorum, super illis articulis
in quibus dissensio est in tractatu : Si de consensu partium modificare non potuerint, pote
runt declinare in partem istam, vel illam, vel tempore, secundum quod eis bonum et equum
videbitur.

XVI. Kl. Septembris. Apud Deivillam Ibidem.

XV. Kl. Septembris. Ibidem Apud Deivillam.

XIIII. Kl. Septembris. Ibidem. Ipsa die, Herbertus, presbyter de Bernardi Menilio, resignavit ecclesiam
predicte ville in manu nostra, presentibus fratre Adam Rigaudi, Symone, archidiacono Wlcassini Francie,
et magistro Guillelmo Jordain.

XIII. Kl. Septembris. Ibidem.

XII. Kl. Septembris. Apud Altifagum, cum nostris expensis.

XI. Kl. Septembris. Apud Alacrem Montem.

X. Kl. Septembris. Ibidem.

IX. Kl. Septembris. Ibidem. Ipsa die, excommunicavimus G., presbyterum de Greygnosevilla, in hec verba :
Nos excommunicamus in scriptis Gaufridum, presbyterum rectorem ecclesie de Greygnousevilla, eo quod
die crastina assumpcionis Beate Marie, sibi assignata ad purgandum se super homicidio de quodam quo
diffamabatur, et die sabbati subsequente querens a nobis inducias dicte purgacionis faciende,
non obtentis eisdem inducis, contra prohibicionem nostram, ne de villa sine licencia nostra
recederet, contumaciter se subtraxit, nec se purgavit. Actum apud Alacrem Montem, in vigilia
Beati Bartholomei, anno Domini m cc quinquagesimo secundo, presentibus Roberto Geco de
Baaliaco militibus et Gooo de Baaliaco, clerico, et fratre Theobaldo de Taverniaco,
magistro P. de Albamarlia, magistro Stephano de Lorriaco, Guillelmo, archidiacono Augi.

{50v} Eadem die, appellavit, post excommunicacionem, quidam clericus pro eo, et ostendit procuracionem in hec verba : Omnibus hec visuris,
Gaufridus, rector ecclesie de Greygnosevilla, salutem in Domino. Noveritis quod ego constituo dilectum
meum Symeonem, clericum, latorem presencium, procuratorem meum ad appellandum ab omni grava
mine mihi a reverendo patre O., Dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, sive officiali ipsius, super omni
negocio, sive causa habitis coram ipsis, sive ex officio ipsorum, sive ad instanciam cuiuscumque habitus sit
processus coram ipsis, gratum et ratum habiturus quicquid idem procurator super omnibus
antedictis nomine meo duxerit faciendum. Datum anno Domini m cc l secundo, die jovis
post assumpcionem Beate Marie. Appellavit autem falsa ingerens gravamina.

VIIII. Kl. Septembris. Ibidem.

VII. Kl. Septembris. Ibidem.

VI. Kl. Septembris. Ibidem.

Basquevilla.

V. Kl. Septembris. Ibidem Apud Baquevillam, in procuracione. Ipsa die, visitavimus Sauquevillam.

Sauquevilla.

Sex sunt canonici, quorum duo curati sunt per indiviso, et si aliquis curatorum sit absens, cura redit ad
capitulum. Non celebrant singulis diebus duas missas. Item, habent parum legendas et libros.
Dominus Galterus adhuc ludit ad talos. Thesaurarius non residet, nec deservit. Capitulum statuerat
quod, qui levaret a festo Beati Michaelis usque ad nativitatem Beati Johannis, haberet integre communiam. Thesau
rarius et dominus Galterus habuerunt eam, nec deservierunt. Dominus Ferricus et dominus Galterus
frequentant tabernas. Precepimus ne quis percipiat distribuciones, nisi qui deservierit, et statuimus dominum
Gillebertum distributorem. Item, precepimus emi libros de denariis quos det thesaurarius.

Eadem die, visitavimus prioratum de Basquevilla et invenimus quod sunt ibi quatuor monachi, omnes sacer
dotes. Non confitentur priori ; precepimus quod confiterentur. Item, non habent statuta pape Gregorii ; precepimus quod querant habeant,
legant et servent ea
. Nec legunt regu

lam. Non servant bene ieiunia, et comedunt aliquando carnes, utuntur culcitris; precepimus abstineri. Habent in redditibus circa cc libras ; debent c libras. Interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus
regula permittit. Item, inhibuimus eis usum culcitrarum.

Altifagum.

IIII. Kl. Septembris. Apud Altifagum, cum expensis prioratus, et visitavimus. Sunt sex monachi. Habent
in redditibus circa iiiic libras. Raro legunt regulam. Habent statuta pape Gregorii, sed bene non servant ;
precepimus ea legi et servari, et habent in latino et romano. Aliqui non confitentur quolibet mense; prece
pimus emendari. Non [illisible] abstinent a carnibus, propter infirmos qui morantur ; precepimus quod abstineant,
nisi quatenus regula permittit. Debent circa plus quam ducentas sexaginta libras.

Ipsa die, investivimus Evrardum, clericum nostrum, nomine magistri Terrici de Corteneto, de prebenda que
fuit domini Roberti Lorgier, presentibus fratribus Adam et Hardoino.

a. IIII. Kl. Januarii.
Deinceps possumus
redire, quia tunc erant
duo anni quod non
fuimus hic, nisi modo.

Sanctus Victor.

III. Kl. Septembris. Apud Sanctum Victorem, cum expensis abbatis, et visitavimus. sunt ibi decem octo mona
chi, et duo in Anglia. Sunt fere omnes sacerdotes. Precepimus legi et servari statuta pape Gregorii.
Seculares intrant claustrum ; precepimus arceri. Non Servant statuta de esum de esu carnium, [illisible]sed non
abbas, propter infirmitatem qua laborat, et quos secum vocat. Habent in redditibus circa vic libras ; debent circa cc libras.
Precepimus computari, coram electis a conventu, quolibet mense. Abbas non iacet in dormitorio, propter in
{51r} firmitatem qua patitur. Precepimus quod habeant statuta pape Gregorii et ea legant et servent.

Eadem die, gagiavit nobis emendare, dominus Johannes de Pelelot, miles, hoc quia percusserat de pede magistrum
Petrum de Torciaco, rectorem ecclesie de Torciaco, in cimiterio eiusdem ecclesie, sicut recognovit coram nobis, et de emenda ad arbitrium nostrum,
dedit plegios, dominos Guillelmum de Blossevilla, Robertum de Muchedent, et Johannem de Mucedent,
milites, et Johannemn de Nevilla, domicellum, qui promiserunt quod dictus miles similiter emendaret dicto magistro
ad arbitrium nostrum.

Bellus Beccus.

II. Kl. Septembris. Apud Bellum Beccum, cum expensis monasterii.

Kl. Septembris. Apud Sanctum Laurencium in Leonibus, cum expensis monasterii.

Sanctus Laurencius in Leonibus.

IIII. Non. Septembris. Visitavimus ibidem. Sunt tredecim canonici ; solebant esse quatuordecim, sed
unus missus est ad quemdam prioratum, ubi alius erat solus. Non clamant alter alterum ; precepimus
emendari. Debent circa viiixx libras. Precepimus quod frater Petrus, qui manet apud Sanctum Crispinum, computet
bis in anno. Prior dicit quod dictus frater Petrus bene acquitabit domum de c libris quas idem accepit
mutuo. Minus tempestive ministrantur cape et pellicie.Croix à gauche du paragraphe.

Bellus Saltus.

III. Non. Septembris. Apud Bellum Saltum, cum expensis prioris. Sunt duo monachi. Comedunt
carnes multociens ; precepimus quod habeant statuta pape Gregorii, et ea legant et servent, tam in
esu carnium quam in aliis. Item, precepimus quod habeant et legant regulam. Habent salis bladum,
etiam de veteri. Nichil debent, nisi abbati cui debent xx libras, et eidem priori debentur x libre.

Buyeval.

III. Non. Septembris. Visitavimus apud Buyval. Aliqui habent et parant sibi singularia ; precepimus deferri ad
stallum. Habent archas et claves, sed tradunt eas abbatisse quando vult. Inhibuimus ne seculares introducantur in
claustro. Item, inhibuimus ne aliqua comedat cum [illisible] secularibus. Silencium non servatur bene ; precepimus emendari.
Exeunt claustrum sine licencia ; precepimus eas arceri. Item, debent xl libras, et lx minas bladi. Tenent pueros decem
nutriendos ; precepimus amoveri. Sunt xxxii moniales. Soror Egidia de Sauceyo et soror Isabella de Ta
rines sunt rebelles. Inhibuimus ne aliquid recipiant ab amicis sine licencia, et ne dimittant complectorium propter hospi
tes, quicumque sint. Eadem die, pernoctavimus apud Belosannam, in procuracione.

Belosanna.

Sanctus Albinus.

II. Non. Septembris. Visitamus conventum Sancti AlbiniIncertitude.. Sunt xiii moniales. [Illisible] Inhibuimus
ne comedant carnes, maxime coram secularibus. Item, inhibuimus ne aliqua permittatur comedere
cum parentibus suis, vel cum aliis, nisi presente priorissa vel suppriorissa. Debent xx libras. Proventus valent.
Indigent uno provisore.

Gornayum.

Eadem die, visitavimus capitulum de Gornayo. Sunt quinque morantes canonici de novem.
Nimis festinanter dicunt psalmodiam. Iniunximus quod dicant psalmos cum debita pausacione.

Eadem die, procuravit nos ibidem prior de Novo Mercato.

Non. Septembris. Jacuimus apud Mortuum Mare, et visitavimus Novum Mercatum. Non habent regulam ;
precepimus quod habeant et legant. Item, precepimus quod habeant statuta pape Gregorii, et ea legant et servent.
Inhibuimus eis esum carnium, nisi quatenus regula permittit, quia aliquando comedunt carnes sani. Debent circa
xl libras; habent in redditibus circiter cc libras.

{51v} VII. Idus Septembris. Apud Andeliacum, cum expensis nostris.

VI. Idus Septembris. Ibidem. Celebravimus nativitatem Beate Marie.

V. Id.  [sic] [Septembris.] Apud Salicosam, cum expensis nostris.

IIII. Id.  [sic] [Septembris.]

III. Id.  [sic] [Septembris.]

Id. Septembris.

XVIII. Kl. Octobris.

XVII. Kl. Octobris.

XVI. Kl. Octobris.

XV. Kl. Octobris Les 8 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem...

Ibidem.

Andeliacus.

XIIII. Kl. Octobris. Apud Andeliacum, cum expensis nostris, et visitavimus capitulum ea die. Omnia  [sic] [invenimus] in bono statu. Precepimus
queri esconsas. Precepimus ut diaconus et subdiaconus compellantur qualibet die, si necesse fuerit et
non sint legitime impediti, ministrare in suis ordinibus. Precepimus dici terciam ante missam,
post missam tantito meridiem, nisi fuerit ieiunium, et pulsari ad nonam tali hora quod
post, nonam sub aliquo, si necesse sit, vel tempus exigat, dicantur vespere.

XIII. Kl. Octobris.

XII. Kl. Octobris.

XI. Kl. Octobris. Celebravimus sacros ordines Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris...

Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris.

X. Kl. Octobris. Rothomagi.

IX. Kl. Octobris. Hac die, incepit febris quartana domini Rothomagensis.

VIII. Kl. Octobris.

VII. Kl. Octobris.

VI. Kl. Octobris Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Apud Deivillam.

V. Kl. Octobris. Apud Burgum Eschardi, cum expensis nostris.

IIII. Kl. Octobris. Apud Cormelias, Lexoviensis diocesis, cum expensis nostris.

III. Kl. Octobris. Lexoviis.

II. Kl. Octobris. Ibidem Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ad tractandum de pace cum suffraganeis, super articulis quibus dicunt...

Ad tractandum de pace cum suffraganeis, super articulis quibus dicunt.

Kl. Octobris. Ibidem Apud Tiliam Nolandis.

VI. IdNon.Octobris. Apud Beccum Helluini.

V. IdNon.Octobris. Ibidem.

IIII. IdNon.  [sic] [Octobris.] Apud Deivillam.

III. IdNon.Octobris.

II. Non. Octobris.

Non. Octobris.

VIII. Id. Octobris.

VII. Id. Octobris.

VI. Id. Octobris Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Ibidem.

{52r} V. KlId. Octobris.

IIII. Id. Octobris.

III. Id. Octobris.

II. Id. Octobris Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Apud Deivillam.

Id. Octobris. Apud Montem Sancte Katerine, euntes apud Sanctum Theobaldum.

XVII. Kl. Novembris. Apud Noionem.

XV. Kl. Novembris. Apud Estrepeigni.

XIIII. Kl. Novembris. Apud Calvum Montem.

XIII. Kl. Novembris. Apud Pontisaram.

XII. Kl. Novembris. Apud Sanctum Dyonisium, in prioratu de Estreia.

XI. Kl. Novembris.

X. Kl. Novembris.

IX. Kl. Novembris Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Sanctum Maurum de Fossatis..

Apud Sanctum Maurum de Fossatis.

VIII. Kl. Novembris. Apud Corquetenas.

VII. Kl. Novembris. Apud Rampellon.

VI. Kl. Novembris. Apud Brayum super Secanam.

V. Kl. Novembris. Apud Villam Novam Archiepiscopi.

IIII. Kl. Novembris. Apud Brienonem Archiepiscopi.

III. Kl. Novembris. Apud Rubeum Montem.

II. Kl. Novembris. Apud Sanctum Theobaldum.

Kl. Novembris. Ibidem.

IIII. Non. Novembris. Apud Rovreium.

III. Non. Novembris. Apud Virziliacum.

II. Non. Novembris. Apud Clamiciacum.

Non. Novembris. Apud Sanctum Amandum.

VIII. Id. Novembris. Apud Giemum.

VII. Id. Novembris. Apud Sanctum Benedictum.

VI. Id. Novembris. Aurelianis.

V. Id. Novembris. Apud Blesios.

IIII. Id. Novembris. Turonis.

III. Id. Novembris. Ibidem.

II. Id. Novembris. Apud Verno, cum domino archiepiscopo Turonensis.

Idus. Decembris. Apud Vill Novam VillamIncertitude.. abbatis Maioris Monasterii.

XVIII. Kl. Decembris. Apud Vindocinum.

{52v} XVII. Kl. NovembrisDecembris. Apud Bonam Vallem.

XVI. Kl. NovembrisDecembris. Carnotis, in monasterio Sancti Johannis de Valle.

XV. Kl. NovembrisDecembris. Apud Beu.

XIIII. Kl. NovembrisDecembris. Apud Ivriacum, cum expensis nostris.

XIII. Kl. Decembris. Apud Salicosam.

XII. Kl. Decembris. Ibidem.

XI. Kl. Decembris. Ibidem.

X. Kl. Decembris. Ibidem.

IX. Kl. Decembris. Ibidem.

VIII. Kl. Decembris. Ibidem.

VII. Kl. Decembris. Ibidem.

VI. Kl. Decembris. Ibidem.

V. Kl. Decembris. Ibidem.

IIII. Kl. Decembris. Ibidem.

III. Kl. Decembris. Apud Pontisaram, et tunc sepulta fuit Blancha, regina Francie, apud Malum
Dumum
, in ecclesia monialium, et interfuimus eius sepulture.

II. Kl. Decembris. Apud Gacicort, iuxta Medontam, in diocesi Carnotensi, cum abbate Cluniacensi.

Kl. Decembris. Apud Salicosam.

IIII. Non. Decembris. Apud Andeliacum. In crastino Marie, in domo nostra, super gradum aule superioris,
venit ad nos.., presbyter de Barantino, tunc moram trahens apud Gorniacum, qui licet ordi
natus fuerit a nobis, Biennio iam elapso, nundum adhuc celebravit missam primam, nec residebat in ecclesia
sua, prout iuraverat. Nos autem monuimus eum, ut se talem faceret quod posset celebrare et celebraret et
quod amodo, prout tenetur, in ecclesia de Barantino faceret residenciam personalem.***

III. Non. Decembris. Apud Sanctam Katerinam, cum expensis propris.

II. Non. Decembris. Apud Deivillam. Ipsa die, mandavimus dictum presbyterum de Barantino mo
neri, per decanum loci, de premissis.

Non. Decembris. Ibidem. Ipsa die, Galterum, rectorem ecclesie de Flavacuria, de archidiaconatu Wlcassini Francie,
diffamatum de incontinencia cum quadam que vocatur Mathildis, et licet alias coram nobis hoc confessus fuerit predictam infamiam, et
veritatem infamie sue fuisse sponte confessum, presentibus Guillelmo thesau
rario, et magistro Stephano de Lorriaco, canonico, Rothomagensibus, Johanne, canonico
prebende xv marcharum, Henrico, presbytero de MagnavillaIncertitude., et Stephano,
presbytero de Blenello, sponte confessum, ab officio et. percepcione fructuum
beneficii ipsius, in scriptis suspendimus, donec de ipso et circa ipsum aliter duxerimus
ordinandum.

VIII. Id. Decembris. Ibidem.

VII. Id. Decembris. Ibidem.

VI. Id. Decembris. Apud Be
lemcumbram
, cum expensis nostris.

{53r} V. Id. Decembris. Apud Alacrem Montem.

IIII. Id. Decembris. Ibidem.

III. Id. Decembris. Ibidem.

II. Id. Decembris.

Id. Decembris.

XIX. Kl. Januarii.

XVIII. Kl. Januarii.

XVII. Kl. Januarii..

XVI. Kl. Januarii.

XV. Kl. Januarii.

XIIII. Kl. Januarii.

XIII. Kl. Januarii. Les 9 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem. .

Ibidem.

XII. Kl. Januarii. Ibidem. Ipsa die, Radulphus de Bosco Roardi, miles gagiavit nobis emendam,
ad voluntatem nostram, pro eo quod ipse in garenna nostra fuerat venatus, ut dicebatur, et ligones et fosse
ria quedam et retia clam quedam violenter abslulit, et auferri fecit hominibus nostris, que iidem homines
aubstulerant hiis qui venati fuerant in dicta garenna, et propter hoc quod idem miles
dictos homines nostros verberaverat. De qua emenda extiterunt plegii, Ricardus de
Duno et Gaufridus de Milonis, Manilio, milites.

XI. Kl. Januarii. Ibidem.

X. Kl. Januaii. Ibidem.

IX. Kl. Januarii. Ibidem. Appellavit eadem die Milo, rector ecclesie de Sauceio, contra
venerabilem virum magistrum P. de Porta, Rothomagensem archidiaconum, in Wlcasino Normano,
in hec verba :
Ego Milo, rector ecclesie, ad vos, reverende pater, domine Rothomagensis archiepiscope, in scriptis
appello contra venerabilem virum magistrum P. de Porta, Rothomagensis ecclesie archidiaconum, in Wlcassino Normannie, ab
causas infra scriptas propter hoc, et videlicet quod idem archidiaconus, extra diocesim Rothomagensem constitutus, in me sentenciam
suspensionis tulit, super quibusdam articulis quorum ad se dicebat iurisdictionem pertinere, racione dicti
archidiaconatus, cum idem archidiaconus, extra diocesim, sive etiam extra archidiaconatum suum exercicium iurisdictionis,
etiam si quam habeat, minime posset seu debeat exercere. Item, appello in scriptis contra eumdem,
eo videlicet quod idem archidiaconus in me non convictum, nec confessum seu condempnatum a competenti
iudice, pro quadam summa pecunie seu porcione, quam dicebat idem archidiaconus se habere in depor
tacione ecclesie de Sauceio, tempore quo vacaverat, eidem ut dicebat non soluta, contra iusti
ciam, sentenciam tulit suspensionis. Item, appello in scriptis, reverende pater, coram
vobis, ob causas supra scriptas, in iure, cum idem archidiaconus set extra Rothomagensem diocesim sic constitutus,
et periculum sit in mora et apostolos instanter peto. Actum, dictis die et anno.

Eadem die, supplicavit nobis idem Milo, ut ei relaxacionis beneficium, a suspensione commissa
a venerabili viro magistro P. de Porta, dicto archidiacono, minus iuste impenderimus eamdem
suspensionis sentenciam, quatenus de facto processit, denuncientes et denunciari facientes
nullam, etiam presertim cum periculum sit in mora, et dictus archidiaconus extra Rothomagensem
{53v} diocesim
, sit constitutus, offerens nobis capcionem, dictus Milo, de stando iuri contra dictum ar
chidiaconum
, ubi deberet.

Frater Odo, etc., decano de Gisorcio, salutem, etc. Accedens ad nos Milo, rector
ecclesie de Sauceia nostre diocesis in vigilia nativitatis Domini appellavit ad nos,
in scriptis, contra venerabilem virum magistrum P. de Porta, archidiaconum Rothomagensis ecclesie, in Wlcassino
Normannie
, coram nobis ab causas superius annotatas supplicavit etiam nobis idem.
Milo humiliter, ut sibi beneficium relaxacionis, a suspensione predicta, impenderemus, prout superius
est expressum. Nos autem, attendentes periculum esse in mora si idem rector diucius
dicta suspensionis sentencia innodatus maneret, precipue cum hiis sollempnibus diebus
dictus rector gregem sibi commissum necesse habeat visitare, ac eidem exhibere divina,
recepta prius ab ipse eo iuratoria caucione, de stando iuri ubi debebit, eandem
sentenciam, quatenus de facto in ipsum lata erat, duximus relaxandam ; tibi mandantes
quatinus sentenciam ipsam denuncies relaxatam. Datum apud Alacrem Montem, in vigilia
nativitatis Domini, anno eiusdem millesimo cc quinquagesimo secundo.

Hiis appellacioni et supplicacioni interfuerunt, Symon, archidiaconus Augi, magistri
Stephanus de Lorriaco, canonicus Rothomagensis, et Petrus de Alba Marlia, Dyonisius,
rector ecclesie de Cormeliis, frater Hardoinus, Evrardus, dictus Filius Comitis.

VIII. KI. Januarii. Ibidem.

VII. Kl. Januarii. Ibidem.

VI. Kl. Januarii. Ibidem.

V. KI. Januarii. Ibidem.

IIII. Kl. Januarii. Ibidem.

III. KI. Januarii. Ibidem.

II. KI. Januarii. Ibidem.

Kl. Januarii. Ibidem.

IIII. Non. Januarii. Ibidem.

III. Non. Januarii. Ibidem.

II. Non. Januarii. Ibidem.

Non. Januarii. Ibidem.

VIII. Id. Januarii. Ibidem.

VII. Id. Januarii. Ibidem.

VI. Id. Januarii. Ibidem.

V. Id. Januarii. Ibidem.

IIII. Id. Januarii. Ibidem.

III. Id. Januarii. Ibidem.

II. Id. Januarii. Ibidem.

Id. Januarii. Ibidem. Tunc incepit duplicari febris nostra.

{54r} XIX. Kl. Februarii. Ibidem.

XVIII. Kl. Februarii. Ibidem.

XVII. Kl. Februarii. Apud Aufayum, cum expensis nostris.

XVI. Kl. Februarii. Apud Deivillam, et ipsa die, pronunciavimus, in scriptis, sentenciam subsequentem.***

Anno Domini millesimo cco quinquagesimo secundo, die veneris, ante festum beati Vincenti post
octabas epiphanie Domini. Cum nos, Henricum, cum personam ecclesie de Braquemont, in ipsa ecclesia legitime
fecerimus evocari, et edictum citacionis seu evocacionis in eadem ecclesia, licet presens non fuerit, publicari,
ut ad eandem ecclesiam rediret, et in eadem personaliter resideret, prout debet et ipsius ecclesie cura
requirit, nec idem H curaverit obedire, sed ultra sex menses et amplius, postea deseruit eccle
siam ante dictam, sicut nobis legitime constitit de premissis, ipsum que perempter, per decanum loci,
in dicta ecclesia fecerimus citari, ut die veneris post octabas epiphanie, Rothomagi vel ibi
prope, coram nobis compareret, auditurus ius super premissis, nec sufficienter comparuit, ipso primitus
reputato contumace eundem H. per diffinitivam sentenciam ipsa ecclesia privamus.
Actum, dictis die et anno, in presencium presencia subsequencium testium magistri Stephani de Lorriaco,
Manasserio, persona ecclesie de Genesvilla, magistro Petro de Alba Mallia, Evrardo Filio Comitis,
magistro Henrico, phisico ; Stephano, presbytero de Blenello.

XV. Kl. Februarii. Ibidem.

XIIII. Kl. Februarii. Ibidem, et ipsa die, presentavit nobis Johannes de CrigaCrika, armiger, ad ecclesiam
de Krika
, Johannem de Monte Tihardi, clericum, presentibus : Hylardo, priore de Aula Puellarum, Hugone,
elemosinario, persona de Bardovilla, Galtero, clerico, magistro Petro de Alba Mallia.

XIII. Kl. Februarii. Ibidem.

XII. K1. Februarii. Ibidem.

XI. Kl. Februarii. Ibidem.

X. Kl. Februarii. Ibidem.

IX. Kl. Februarii. Ibidem. Ipsa die, Galterus, presbyter de Herecort qui per multos annos de incontinencia
fuerat, et adhuc erat diffamatus, et licet super hoc pluries fuisset monitus nichilominus [illisible] postque dictas
moniciones nobis promisisset quod ecclesiam suam predictam ad mandatum nostrum resignaret, si super eodem
crimine, ipsum de cetero contingeret diffamari, dum tamen de dicta infamia constaret, si tamen
de dicto vicio se purgare non posset, coram nobis confessus post moniciones et promissionem predictas quod cum
scandalo passus fuerat recidivum, resignavit ecclesiam suam predictam in manu viri venerabilis
{54v} magistri Simonis, Augi archidiaconi, auctoritate et vice nostra ipsam recipientis, presentibus Reginaldo,
loci archidiacono, magistro Stephano de Lorriaco, canonico Rothomagensi, Gooscio, clerico Regi
naldi predicti.

VIII. Kl. Februarii. Ibidem. Ipsa die, cum, clamosa insinuacione deferente, Gaufridus, presbyter de Greignosa
villa
, super homicidio Rogeri de Cottevrart, erat graviter diffamatus, et licet inquisicione super hoc legitime facta,
nobis ad plenum non constaret predictum maleficium fuisse a dicto presbytero perpetratum. Quia tamen, per inquisicionem predictam,
dictique presbyteri confessionem in iure factam, populique insinuacionem clamosam cum scandalo, constitit dictum presbyterum
super dicto homicidio esse graviter diffamatum, purgacione cum duodecima manu sui ordinis sibi canonice a nobis
indicta, certa die ad hoc sibi peremptorie assignata. Quia idem presbyter in dicta purgacione defecit, ipsum perempter citari fecimus
ut, die veneris post festum Beati Vincencii, personaliter compareret coram nobis, Rothomagi, vel ibi prope ubi essemus,
auditurus ius super premissis ac idem presbyter licet comparuerit coram nobis apud Deivillam, dicta die, quia contu
maciter recessit, ipsum contumacem reputamus eundemque presbyterum super dicto crimine pro convicto habentes,
per diffinitivam sentenciam privamus dicta ecclesia privamus, et ab ea finaliter amovemus, presentibus subsequentibus
testibus : magistris S., archidiacono Augi,, in ecclesia Rothomagensi,Travail
Eglise de Rouen
Stephano de Lorriaco, Rothomagensi canonico, Petro de
Alba Mallia, Philippo, tunc capellano de Deivilla, Hugone, elemosinario nostro, Johanne, canonico ad prebendam xv marcharum,
Stephano, presbytero de Blenello, Morello, canonico ad prebendam xv marcharum Dionisio, persona de Cormelliis.***

VII. Kl. Februarii. Ibidem. Hec sunt nomina eorum qui interfuerunt compromissioni facte inter nos, ex una
parte, et Walterum de Atrio, armigerum, super iure patronatus ecclesie Beati Petri de Touquevilla :  [sic] [compromissimus] in venerabiles viros
Guillelmum, thesaurarium Rothomagensem, et Reginaldum, archidiaconum Minoris Kaleti ; arbitri predicti magistri  [sic] [fuerunt] Simon, archidiacono Augi, magistri Hugo, de Alvernia, Egidius Picardus, Stephanus de Lorriaco, canonici Rothomagenses, Petrus de Alba Mallia.

VI. Kl. Februarii. Ibidem.

V. Kl. Februarii. Ibidem.

IIII. Kl. Februarii. Ibidem.

III. Kl. Februarii. Ibidem.

II. Kl. Februarii. Ibidem.

Kl. Februarii. Ibidem.

IIII. Non. Februarii. Ibidem.

III. Non. Februarii. Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris.

II. Non. Februarii. Apud Locum Veris.

Non. Februarii. Apud Salicosam. Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Cum expensis nostris..

Cum expensis nostris.

VIII. Id. Februarii. Ibidem cum expensis nostris.

VII. Id. Februarii. Apud Sanctum Martinum in Garenna, cum expensis nostris.

VI. Id. Februarii. Apud Mellentum.

V. Id. Februarii. Apud Sanctum Germanum in Laya.Bonnin ajoute trois jours (id februarii).

IIII. Id. Februarii. Parisius.