Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1263 (Avranches)état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo tercio – Abryncesis dyocesis

Abryncensis dyocesisEntouré..

Rocherium.

Kl. Maii. Procurati fuimus in prioratu de Rocherio Moretolii. Summa procurationis, x libre Somme entourée. ..

VI. Non. Maii. Visitavimus ibidem, per Dei gratiam, et erant ibi x monachi Maioris Mo
nasterii
; et licet ipsi sint exempti, tamen nobis responderunt super hiis omnibus que que
sivimus ab eis. Utebantur culcitris et carnibus. Non multum bene servabant ieiunia regule.
Habebant unicum calicem, quod nobis displicuit, pro eo quod omnes erant sacerdotes. Habebant
unum monachum in Anglia, et duo maneria que parum sunt eis fructuosa. Domus
prioratus fere omnes erant discooperte et ruinose. Prior nescivit nobis res
pondere de statu domus, videlicet utrum aliquid deberent vel deberetur eis, nec
quantum in redditibus haberent.***#a
#b Item, quia episcopus habebat et percipiebat procurationem in prioratu de Ballolio, monuimus dictum priorem qui tunc
regebat et custodiebat dictum locum, ut nobis procurationem nostram solveret de loco predicto ; qui respondit
nobis quod domus inhabiles erant ad recipiendum nos, et redditus erant ibi valde tenues ;
super hoc consensivimus, et pertransivimus ea vice.

Capitulum Sancti Firmati.

Ipsa die, per Dei gratiam, accessimus ad ecclesiam Sancti Firmati. Ibi que, proposito verbo Dei, visitavimus prout Dominus dedit nobis. Ibi sunt xvi prebende, quarum canonici minime re
sidebant. Verumtamen invenimus ibi tunc iiiior, senes residentes. Prior de Rocherio habet
unam de dictis prebendis, quatuor de canonicis debent invenire iiiior vicarios presbyteros qui
teneantur missas celebrare. Prebende non sunt equales. Bartholomeus, vicarius can
toris, ebriosus erat, licet alias monuissemus eundem super hoc. Morellus erat percus
{274v} sor est maledictor, sicut fuerat alias. Firminus, vicarius prioris, negociator
erat et fuerat multis annis. Rogerus, canonicus, erat vinolentus et
frequenter immoderate potabat. Ipsi vero inhibuimus ne amplius potaret
ad garsallum, nec frequentaret tabernas. Joscelinus, canonicus, erat confessor
canonicorum et clericorum chori deputatus ab episcopo, licet decanus curam habeat eo
rumdem. Item, monuimus Bartholomeum, vicarium cantoris, ut a potatione superflua absti
neret, et cum sociis suis non rixaretur amplius, ut solebat. Ipsa die, procurati
fuimus a capitulo, in domibus prioribus de Rocherio, licet idem prior capitulo in hoc
minime teneretur. Summa procurationis, ix libre ii solidi Somme entourée...

Biardi.

V. Non. Maii. Videlicet in inventione Sancte Crucis, procurati fuimus in pri
oratu de Biardis. Summa procurationis, ix libre ii solidi Somme entourée...

IIII. Non. Maii. Per Dei gratiam. Visitavimus dictum prioratum. Erant ibi duo mo
nachi ordinis Sancti Benedicti debiles et senes, qui non servabant statuta regule in aliquo,
et prior raro celebrabat, et potabat frequenter cum secularibus in villa, prout intel
leximus a quibusdam. Quod quidem inficiatus fuit, et nos tamen super hoc monuimus
eum. Habebant in redditihus lx libras ; debebant circa x libras sed habebant, ut dice
bant, pre manibus unde se commode poterant acquitare. Nos vero, visa et in
tellecta tenuitate reddituum dicte domus, reddi fecimus et remini quatuor libras
turonenses, ex gratia ea vice, dicto priori de summa pecunie.

Savigniacum.

Ipsa die, pernoctavimus, per Dei gratiam, in abbacia da Savigniaco, Cisterciensis ordinis.

Sanctus Hylarius.

III. Non. Maii. Accessimus ad prioratum Sancti Hylarii. Cuiusmodi locum inveni
mus miserabiliter deformatum. Invenimus nempe monasterium et totum mane
rium prioratus ignis incendio totaliter consumpta et concremata. Non erant ibi
monachi, licet deberent ibidem esse tres monachi de Sancto Benedicto super Lygerim dictus
prioratus habet in redditibus viiixx libras. Prior erat apud Sanctum Jacobum de
Beuron
, ubi, per Dei gratiam, pernoctavimus ea die, et procurati fuimus ibidem a dicto
priore, ratione prioratus predicti. Summa procurationis, vii libre xvii solidi Somme entourée...

Sanctus Jacobus de Beuron.

II. Non. Maii. Videlicet dominica proxima ante ascensionem Domini, cum Dei adiutorio,
celebravimus missam parrochialem in ecclesia Sancti Jacobi de Beuron et predicavi
mus, ipso adiuvante Domino, in cimiterio dicti loci, et procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, viii libre viii solidi Somme entourée...

Non. Maii. Visitavimus, per Dei gratiam, prioratum
predictum. Ibi erant iiiior monachi de Sancto Benedicto super Lygerim,
cum supradicto priore Sancti Hylarii, qui prioratum Sancti Iacobi acceperat ad firmam
ab abbate suo. Ibi debent esse septem monachi, sed prior dixit nobis quod abbas, de
licencia pape, poterat appropriare mense sue fructus quorumdam prioratuum suorum,

{275r} et ideo minoravit numerum monachorum et affirmavit dictum prioratum. Monachi moran
tes ibi utebantur carnibus, culcitris et lineis et hoc erat, ut dicebant, de consciencia
abbatis sui et permissu. Illi qui non erant sacerdotes raro confitebantur et communicabant.
Precepimus priori quod ipsos instrueret et cogeret ad frequentandum confessiones et communiones.
Item inhibuimus eis ne comederent in villa sua cum secularibus, nec sineret seculares come
dere apud eos, precipue mulieres. Granchia sua ruinosa erat et discooperta. Precepimus
hoc emendari. Item, precepimus priori quod domos Sancti Hylarii faceret reparari
et refici. Habebant in redditibus xiiixx libras.

Saciacum.

Ipsa die, procurati fuimus apud Saciacum, ubi erant iiiior monachi Maio
ris Monasterii
.

VIII. Idus. Maii. Visitavimus, per Dei gratiam, ibidem. Ibi erant, ut dictum est, iiiior
monachi Maioris Monasterii. Omnes erant sacerdotes, preter unum cui precepimus ut frequenter
confiteretur et communicaret. Bis datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam in ebdomada.
Non bene servabant ieiunia regule. Utebantur frequenter carnibus preter necessitatem.
Invenimus presbyterum parrochialem multipliciter de incontinentia diffamatum.
Dicebant quod esu carnium habebant conscientiam bonam, pro eo quod abbas dispensave
rat cum eis super articulo illo ex potestate sibi ab apostolico sede concessa.
Habebant in redditibus iicc libras, bene debebatur eis tantum quantum debebant, ut
dicebant.

Mons Morelli.

Ipsa die, per Dei gratiam, verbo ipsius in capitulo prius a nobis proposito visitavi
mus abbatiam Montis Morelli. Ibi erant xvii canonici commorantes, et
sex in tribus parrochiis extra, et unus solus morabatur in Britannia, in quadam
parrochia, quod nobis displicuit. Omnes de abbatia erant sacerdotes, preter quatuor.
Iniunximus illis qui non erant sacerdotes quod semel quolibet mense confiterentur
et communicarent ad minus. Elemosina soleb verat fieri ter in ebdomada omni
bus venientibus ad eam, sed invenimus eam retractatam esse et minoratam,
quia raro aut nunquam fiebat generalis tempore visitationis nostre presentis. Precepimus autem abbati
quod circa hoc diligentior, devotior et munificencior haberetur, et elemo
sinam huiusmodi faceret et statueret fieri eo modo quo fieri consuevit tempore
retroacto. Debebatur eis tantum quantum debebant bene, et estauramenta habe
bant multa. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, viii libre ii solidi Somme encadrée...

Capitulum Abryncensem.

VII. Idus. Maii. Accessimus ad ecclesiam Abryncensem, ibi
que, per Dei gratiam, proposito verbo eius, visitavimus capitulum. Sunt ibi xxi prebende, sex per
sonatus sive dignitates, videlicet decanus, thesaurarius, duo archidyaconi, cantor, cancellarius
sive magister scolarum. Item, iiiior vicarii presbyteri, qui tenentur missas celebrare, duo
{275v} erant dyaconi et duo subdyaconi qui tenebantur se revestire ad missas ; quorum
quidem quilibet habebat sexainta solidos, prout dictum fuit nobis, et nobis visum fuit quod
ipsi propter hoc modica habebant stipendia. Canonici non revestiunt se nisi in festis
maioribus quando volunt, et quilibet tenetur habere vicarium suum in ecclesia. Invenimus omnia,
per Dei gratiam, satis in bono statu, excepto hoc quod canonici fructus prebendarum suarum
vendebant carius pro expectatione termini. Ipsa die, procurati fuimus a capitulo in
domibus episcopi, noluerunt computare.

Episcopus Abrycensis.

VI. Idus. Maii. Videlicet in festo ascensionis Domini, ibidem fuimus, per Dei gratiam, ad pro
cessionem cum episcopo et canonicis, et celebravimus magnam missam. Ipsa die, procuravit nos
episcopus, et habuit nobiscum totum capitulum.***

Mons Sancti Michaelis in periculo maris.

V. Idus. Maii. Per Dei gratiam, facto a nobis sermone in capitulo monasterii Sancti Michaelis, vi
sitavimus ibidem. Ibi erant xl monachi. Multos habebant prioratus extra in diversis
regionibus ; in quibusdam erant monachi soli, propter paucitatem reddituum locorum. Precepi
mus abbati quod super hoc apponeret consilium. Item, precepimus quod statuta pape Gregorii fre
quentius solito legerentur, ad minus bis in anno in capitulo coram conventu. Omnes mo
rantes ibi erant sacerdotes, preter quinque. Item, ibi fit cotidie elemosina generalis omni
bus venientibus ad eam. Item, precepimus abbati quod melius solito debilibus et in
firmis faceret provideri. Item, quod articulos super esu carnium et ieiuniis faceret prout pos
set in prioratibus custodiri. Plura debebantur eis quam deberent et habebant
estauramenta multa, et opulenti erant, per Dei gratiam, ut dicebant.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, ix libre Somme entourée...***

Lucerna.

IIII. Idus. Maii. Pernoctavimus in abbacia de Lucerna, Premonstracensis ordinis.

Ipsa die, comparuit personaliter coram nobis Guillelmus de Boes, clericus, presentatus ad ecclesiam
de GrainvillaA déterminer.., a domino Ricardo de Grainvilla, milite, petens a nobis ut inquisitiones factas super iure
patronatus ipsius ecclesie faceremus aperiri, et procederemus ad receptionem eiusdem, vel provideremus
ecclesie de ipso, quia credebat tempus, semestre a tempore vacationis ipsius ecclesie fluxisse.
Quorum neutrum facere voluimus, sed assignavimus eidem et dicto domino Ricardo, diem sabbati ante
Trinitatem sequentem, apud Andeleium, ad dicendum quare magister Guido de Ravenel, clericus, presen
tatus ad eandem ecclesiam a Hugone et Johanne de Grainvilla, armigeris, admitti non debebat.
Ibidemque exhibuit quandam litteram sigillo dicti militis et Guillelmi de Grainvilla, clerici, sigllatam,
confectam super renunciatione iuris quod habebant in patronatu ecclesie supradicte.

III. Idus. Maii. Apud Parcum, manerium episcopi Abryncensis, cum expensis eiusdem.