Apparat critique
- Version par défaut
Omnes iste littere sunt in quodam coffro apud Deivillam
{124v} Guillelmus presbyter de Bretevilla. Entouré. .
Omnibus hec visuris Guillelmus, presbyter de Bretevilla, salutem in Domino. Noveritis quod cum maior archidiaconus Rothomagensis
super vicio incontinencie diffamatum graviter invenisset, ego, coram reverendo patre O. dei gracia, Rothomagensi ar
chiepiscopo personnaliter constitutes promisi dicto patri sub vincula prestiti iuramenti quod ecclesiam meam predictam resignabo, si de cetero
culpabilis inventus fuero aut etiam infamatus, ita quod non possim canonice me purgare. Iste littere sunt apud
Devillam in coffro.***
Robertus presbyter de Waquel. Entouré. .
Omnibus hec visuris, Robertus, presbyter, rector ecclesie de Vascolio, salutem in domino. Noveritis quod cum Mathildim, filiam Radulphi
dicti Anglici, per duos annos et dimidium in adulterio tenuissem, et in ipsa prolem procreassem, essem que de ipsa necnon et de quadam alia,
Mathildi nomine, apud bonos et graves cum scandalo plurimum diffamatus, ego, coram reverendo patre O. dei gratia Rothomagensi
archiepiscopo, personnaliter constitutes promise eidem spontaneous et iuravi ad sancta Dei ewangelia quod si de dictis mulieribus
seu illarum altera, vel alia aliqua decetero essem adeo diffamatus quod non possem super hoc canonice me purgare, dictam ec
clesiam meam extunc pro resignata haberem. Nec in ipsa ulterius possem aliquid reclamare. Presentibus venerabi
libus viris : archidiacono meo, magistro Johanne de Noentello, canonico Rothomagensi, decano meo et Johanne de Morgneval,
clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo proprio sigillavi. Datum apud Villam Dei.
Anno Domini mo cco sexagesimo, die mercurii post invocavit.***
Asco presbyter de Litteguive.Entouré..
Omnibus hec visuris, Asco, presbyter, rector ecclesie de Litteguive, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem a
pud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, super incontinencie vicio accusatus, coram ipso
personaliter propter hoc constitutus, promisi eidem spontaneus et iuravi ad sancta ewangelia quod si de cetero essem super vicio
huiusmodi adeo diffamatus quod non possem canonice me purgare, dictam ecclesiam meam, ex tunc pro resigna
ta haberem, nec in ipsa possem ulterius aliquid reclamare. Presentibus venerabilis viris : archidiacono meo,
magistro Johanne de Noentello, canonico Rothomagensi, decano meo, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris. In cuius rei
testimonium presentes litteras sigillo meo manu propria sigillavi. Datum apus Piros, die mercurii post invocavit
me, annoGraphie spéciale.. domini mo cco lxxx.
Johannes presbyter Sancti Sulpicii de Fontibus.Entouré..
Omnibus hec visuris, Johannes, presbyter, rector ecclesie Sancti SulpiciiSaint-Sulpice-sur-Risle?., salutem in Domino. Noveritis quod cum
reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, me invenisset de incontinencia graviter diffamatum, precipue de
Petronilla de Campania et quadam alia. Ego, nolens quod contra me secundum rigorem iuris procederet dictus pater, quia dictas
mulieres ante monitionem archidiaconi mei et post confessus fueram me carnaliter cognovisse promisi dicto patri
spontaneus et iuravi, tactis ewangeliis sacrosanctis, quod si decetero de predictis mulieribus vel illarum altera seu
de aliqua alia culpabilis inveniret, vel adeo diffamatus quod super hoc non possem canonice me purgare, dictam ecclesiam
meam extunc pro resignata haberem, nec in ipsa possem ulterius aliquid reclamare. Presentibus venerabilis
viris : archidiacono meo, magistris Johanne de Noentello, Ricardo de Salomonvilla, canonicis Rothomagensibus, decano
meo, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo manu propria
sigillavi. Datum apus Insulam Dei, anno domini mo cco sexagesimo. Die mercurii post invocavit me.
Radulphus presbyter de Gorneet.Entouré..
Omnibus hec visuris, Radulphus, presbyter, rector ecclesie de Gorneet, salutem in Domino. Noveritis quod cum ex precepto ar
chidiaconi mei, quandam mulierem quam pluries carnaliter cognoveram abiurassem, et post abiurationem huius ipsam iterum car
naliter cognovissem contra iuramentum meum temere veniendo, super quo quidem eram plurimum diffamatus apud bo
nos et graves necnon apud reverendum patrem O., Dei gracia, Rothomagensem archiepiscopum, nolens iudicium super hoc expectare
promisi et iuravi eidem patri, tactis sacrosanctis ewangeliis, quod dictam ecclesiam meam absque strepitu iudicii
et reclamatione qualibet resignabo, quandocumque voluerit dictus pater et ab ipso super hoc fuero requisitus. Presentibus viris
venerabilibus et discretis : archidiacono meo, magistror Johanne de Noentello, canonico Rothomagensi, decano meo, et Jo
hanne de Morgneval, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras dicto patri sigillo meo tradidi
sigillatas. Datum apus Piros, die mercurii post dominicam qua cantatur invocavit me. Anno domini mo cco sexagesimo.
{125r} Rogerus de Sorenc presbyter de Lymesi. Entouré. .
Omnibus hec visuris, Rogerus de Sorenc, presbyter, rector ecclesie de Lymesi, salutem in Domino. Noveritis quod
cum essem apud bonos et graves, necnon apud reverendum patrem O., Dei gracia, Rothomagensem archiepiscopum, super in
continencie vicio, presertim de Mathildi dicta Grandi, coniungata, graviter diffamatus, super qua quidem
infamia idem pater michi purgationem indixit manu septima sacerdotum, tandem nolens iudicium super hoc
expectare, nec eo modo quo dictum est me purgare, misericordiam petii humiliter ab eodem, et promisi
sub iuramento ad sancta dei ewangelia prestito, dicto patri, quod si de cetero de dicta muliere vel aliqua alia me
contigit diffamari, ita quod non possim canonice me purgare, dictam ecclesiam meam, ad voluntatem dicti
patris sit strepitu iudicii et raclamatione qualibet resignabo, et ex tunc in antea pro resignata habebo. In
super promisi dicto patri, sub vinculo prestiti iuramenti me stare penitus voluntati eiusdem super infamia
prelibata. In cuius rei testimonium presentes litteras dicto patri sigillo meo tradidi sigillatas. Presenti
bus : magistro Johanne de Noyntello, canonico Rothomagensi, fratre Nicolao de Monte Burgi de ordine minorum, Johanne de
Morgneval et Petro de Treinel, clericis dicti patris. Datum apud Deivillam, die veneris post cineres, anno domini mo cco lxo.***
Silvester presbyter de Warengiervilla. Entouré. .
Omnibus hec visuris Silvester, rector ecclesie Warungiervilla, salutem in domino. Noveritis quod cum re
verendus pater O. dei gracia Rothomagensis archiepiscopus, michi licenciam concessit peregrinandi in Terram SanctamTravail
Terre Sainte ? promi
si et promitto dicto patri, sub prestito iuramento quod nisi infra finem biennii ad dictam ecclesiam rediero ex tunc
in aurea pro resignata habebo et nichil in ipsa ulterius reclamabo. Actum coram magistro Johanne de Noentello,
canonico Rothomagensi, socio et clerico dicti patris, presente Johanne de Morgnival, clerico eiusdem patris. Anno domini
mo cco sexagesimo. In crastino epiphanie apud Sanctum Wandregilum.***
Guillelmus presbyter de Fontanis. Entouré. .
Omnibus hec visuris Guillelmus, presbyter, rector ecclesie de Fontanis, salutem in domino. Noveritis quod cum essem de
incontinencie vicio multipliciter diffamatus apud bonos et graves, precipue de Emmelota dicti Wigout par
rochiana mea, super hoc citatus extiti coram reverendo patre. O. dei gracia Rothomagensi archiepiscopo. Eguo autem,
nolens super hoc iudicium expectare sed petens veniam, dicto patri voluntate, spontanea non coactus, iuramento
prestito ad sancta dei ewangelia, promisi quod dictam ecclesiam meam quandocunque voluerit idem pater simpliciter et absolute
absque strepitu iudicii resignabo et quod in ipsa nichil in antea reclamabo. Presentibus magistro Johanne
Cerario, officiali Rothomagensi, Johanne de Noentello, canonico Rothomagensi, Evrardo, canonico Noviomensi et Johanne de Morgni
val, clerico. In cuius rei testimonium presentes litteras dicto patri sigillo meo proprio tradidi sigillatas. Datum Ro
thomagi, in vigilia Beati Thomas apostoli. Anno domini mo cco sexagesimo.***
Arnulphus presbyter de Roncherolis. Entouré. .
Anno domini mo cco sexagesimo primo, quarto nonarum aprilis, constitutus coram nobis Arnulphus, presbyter, rector ecclesie
de Roncherolis in Braio, se alto et basso et modis omnibus supponens dispositioni sive ordinationi
nostre de ecclesia sua de Roncheroliis, iuravit, manu ad pectus posita, in verbo sacerdotis, quod quotienscunque
nobis placuerit habebit suam predictam ecclesiam pro resignata, vel quod in ea gratenter recipiet aliquam pen
sionem qualemcumque nobis visum fuerit expedire. Presentibus : magistro Adam, archidiacono Rothomagensi, magistro
Iohanne de Porta, archidiacono Wulcasigni Normanni, magistro Iohanne de Noyntello, canonico Rothomagensi, decano de
Rivo.***
Mortuus est.
Omnibus hec visuris, Thomas, presbyter, rector ecclesie de Leonibus, salutem in Domino. Noveritis quod cum
infamia contra me super vicio incontinencie multis annis graviter laborasset et adhuc laboraret, pre
sertim de quadam muliere nomine Maalot, essemque apud reverendum patrem O., Dei gracia, Rothomagensem archi
episcopum, multipliciter accusatus super hoc. Tandem, videns quod dictus pater contra me super predictis procedere dure
posset, promisi eidem patri et iuravi ad sancta Dei ewangelia, manu ad pectus posita, quod ecclesiam meam
predictam absque strepitu iudicii et reclamatione qualibet resignabo quandocunque voluerit idem pater et ab ipso fu
ero requisitus, ipsam que ex tunc in antea pro resignata habebo. Presentibus : magistris J. de Porta, archidiacono
meo, J. de Noyntello, R. de Salomonisvilla, canonico Rothomagensi, J et P., clericis dicti patris. In cuius
rei testimonium presentes litteras sigillo proprio manu propria sigillatas tradidi dicto patri. Datum apud
Rothomagum, anno Domini mo cco lxo primo, sabbato ante Letare IherusalemAlinéa barré...
{125v} Diffamationes.
Iuramenta presbyterorum Guillelmi, presbyteri de Caillevilla, presbyteri Sancti Vedasti de Diepedale, et presbyteri de ElmenovillaErmenonville ou Ermenouville., quod si
alias infamati fuerint super hiis que iuraverunt, habebunt ecclesias suas pro resignatas, habemus in sexto folio.
Undecimo folio habemus litteras presbyterorum de Nigella , et de Veteri Rothomago de resignatione, si alias inventi fuerint
infamati.
Item, in eodem, de Gervasio de Sancto Remigio et de Roberto Beate Marie de Mortuo Mari, litteras resignationis.
Iuramentum presbyteri de Panliu, xii folio.
Litteras presbyteri de Cuvervilla, decanatus de Augo, de resignacione, xii folio.
Litteras presbyteri de Freauvilla, de resignatione, xii folio.***
De Herecort decanatus de Canvilla.
Duo fratres, presbyteri de Herecort, decanatus de Canvilla, infamati de incontinencia. Iuraverunt in capitulo de Hovilla quod si alias infames invenirentur, haberent ecclesias suas pro resignatas.
Hermenovilla.
Magister Johannes, presbyter de Hermenovilla, eiusdem decanatus, similiter nobis iuravit.***
Delongolio.
Universis presentes litteras inspecturis, Laurencius, presbyter, rector ecclesie de Longolio, salutem in Domino.
Noveritis quod cum infamia contra me super incontinencia et multis aliis laboraret ab antiquo, reverendus
pater frater, O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Evrardi Mesnilio visitans, me super
hiis recidivasse invenit, licet multociens correctus fuissem et monitus super ipsis ; quare ego michi
conscius qualiter me in premissis habueram et habebam, spontaneus promisi eidem quod ecclesiam meam
resignabo quandocunque ex parte ipsius fuero requisitus. In cuius rei testimonium sigillo meo presentes
litteras sigillavi cum signo quod in eis propria manu feci. Datum apud Ovillam, die sabbati post conversionem
Sancti Pauli. Anno Domini mo cco sexagesimo octavo.***
De Ruyvilla decanatus de Braichiaco.
Ego Walterus, presbyter de Ruivilla. Notum facio universis, quod cum reverendus pater frater Odo, dei gratia
Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Braichiaco visitans, me invenisset de incontinencia et ludis
illicitis infamatum. Ego spontaneus promisi ei quod si decetero me inveniret in aliquo de premissis
deliquisse, ego ad voluntatem suam vel successoris sui ecclesiam meam pro resignata haberem. In cuius rei testimonium
sigillo meo presentes litteras sigillavi. Datum apud Sanctum Iustum , die jovis post conversionem Sancti Pauli.
Anno domini mo cco sexagesimo octavo.***
De Evrardi Mesnilio.
Universis presentes litteras inspecturis, Henricus, rector ecclesie de Evrardi Mesnilio, salutem in Domino. Noveritis
quod cum infamia ab antiquo contra me super incontinencia et multis aliis illictis laboraret, super quibus
monitus multociens fueram et correctus, reverendus pater frater O., dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Evrardi Mesnilio visitans, me in hiis de quibus correctus, fueram recidivasse invenit et infamiam
adhuc contra me durare. Quare ego, nolens quod contra me procederet propter ista, spontaneus promisi ei quod ecclesiam
meam resignabo quandocumque ex parte ipsius fuero requisitus. In cuius rei testimonium sigillo meo presentes litteras
sigillavi cum signo quod in eis propria manu feci. Actum apud Ouvillam, die sabbati post conversionem Sancti
Pauli. Anno domini mo cco sexagesimo octavo.***
De Osmondivilla decanatus de Basquevilla.
Universis presentes litteras inspecturis. Ego Robertus, presbyter de Osmodivilla, salutem in Domino. Notum
vobis facio quod cum reverendus pater O. dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Basquevilla
visitans, invenisset me super incontinencia et super inhonesto habitu graviter diffamatum, voluntate spon
tanea promisi eidem et promitto quod si super hiis me invenerit alias infamatum, si me purgare non
{126r} possem, ad voluntatem ipsius ecclesiam meam eo ipso pro resignata haberem. In cuius rei testimonium presentibus litteris signum
meum apposui quod in eis propria manu feci. Datum apud Crispanvillam, die mercurii post conversionem Sancti Pauli, anno domini
mo cco sexagesimo octavo.***
De Valle Donni Petri decanatus Wulcassino Francie.
Omnibus presentes litteras inspecturis. Ego presbyter ecclesie de Valle Donni Petri, salutem in domino. Noveritis
quod cum contra me gravis infamia laboraret et coram domino archiepiscopo Rothomagensi super hoc accusaret,
voluntate spontanea eidem archiepiscopo promisi et adhuc promitto quod si me alias super [illisible] hiis inve
nerit infamatum, dum tamen me purgare non possem, ecclesiam meam eo ipso pro resignata haberem.
Quia vero sigillum proprium pre manibus non habebam, vir venerabilis magister Willelmus de Saana, archidiaconus Rotho
magensis ecclesie in Vulcassino Francie, ad preces meas presentibus litteris sigillum suum apposuit in testi
monium premissorum. Datum die lune ante invocavit me, anno domini millesimo cco sexagesimo octavo.***
De Grignosa villa decanatus de Caylliaco.
Ego Gaufridus, presbyter de Grignosa villa. Notum facio universis presentes litteras inspecturis, quod cum vir venerabilis,
archidiaconus Rothomagensis, me graviter infamatum de incontinencia invenisset et me super hoc monuisset et corre
xisset, et post monitionem et correctionem huiusmodi recidivassem. Ego, voluntate spontanea, promisi Reverendo patri
O., dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, quod si me alias super hiis invenerit infamatum, si me purgare non possem, eidem
redderem triginta libras turonenses pro pena. In cuius rei memoriam et testimonium presentibus litteris sigillum meum
apposui cum signo quod in eis propria manu feci. Datum apud Caylliacum, in festo Sancti Mathie apostoli, anno domini
millesimo cco sexagesimo octavo.***
De Mesnilio David.
Omnibus presentes litteras inspecturis. Ego Reginaldus, presbyter de Mesnilio David, salutem in Domino. Noveritis
quod cum reverendus pater O., dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Fulcardi Montise visitans, inve
nisset me super incontinencia et quibusdam aliis illicitis graviter infamatum, promisi eidem et adhuc promitto
spontanea voluntate quod si alias infamatum me invenerit super hiis, si non possem legitime me purgare, ecclesiam ipsam
pro resignata haberem. In cuius rei testimonium presentibus litteris, quia pre manibus non habebam sigillum proprium, sigil
lum religiosi viri abbatis de Walemont apponi rogavi, et signum in eis propria manu feci. Datum apud Wale
mont. In crastino purificacionis Beate virginis, anno domini millesimo cco sexagesimo octavo.***
De Chauvincort.
Universis presentes litteras inspecturis. Ego Simon, presbyter de Chauvincort, salutem sempiternam in
Domino. Noveritis quod cum reverendus pater O., Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Velli
aco visitans, me invenisset super incontinencia graviter diffamatum, eidem spontanee promisi quod si
contra me decetero laboraret infamia, veritate suffultata vel tali de qua me purgare non possem,
eo ipso ecclesiam meam pro resignata haberem. In cuius rei memoriam testimonium presentes litteras
sigillavi sigillo meo. Datum apud Escoies, feria quarta post octabas estivalis festi Sancti Martini,
anno Domini millesimo cco sexagesimo nono.***
{126v} Omnibus hec visuris, Galterus, presbyter de Crochet, salutem in Domino. Noverit universitas
vestra quod ego, spontaneus, nullo modo coactus, promisi et ad hoc me obligavi
quod ego ecclesiam meam de Crochet sine aliqua dilacione resignabo, quamcito
a reverendo pater O., dei gratia, Rothomagensis archiepiscopo, super hoc fuero
requisitus. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo [illisible] sigilla
vi. Datum anno domini millesimo cco sexagesimo nono, die mercurii post assumptionem
Beate Marie Virginis.***
Omnibus presentes litteras inspecturis, ego Johannes, prior Sancti Laudi Rothomagensis, salutem eternam
in Domino Iesu christo. Noveritis quod cum ego prioratum de Sancto Laudo diu rexissem et in pace, et
aliqua ibidem commisissem de quibus forte durius iudicium expectabam, voluntate spon
tanea reverendo patri ac domino O., dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, volens mores meas
in melius reformare et vaccare michimet in fine vite mee, tactis sacrosanctis
ewangeliis iuravi quod infra octo dies, post requisitionem domini archiepiscopi predicti vel eius
successoris, renunciarem regimini prioratus mei, contradictione seu tergiversacione
aliqua non obstante. Presentibus testibus : magistro Jacobo Rothomagensi, et magistro
Guillelmo in Vulcassino Francie, archidiaconis, magistro Theobaldo, fratre Guillelmo de
Guerchia, et magistro Guillelmo Stephano de Lorriaco, tunc temporis officiali Rothomagensi.
In cuius rei memoriam et testitmonium presentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi.
Datum die jovis post assumptionem Beate virginis, anno domino millesimo cco quadragesimo
nono.***
Universis presentes litteras inspecturis, humilis conventus Beate Marie de Aumeneschiis, salutem in Domino. Cum reve
rendus pater Odo, dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, diocesim Sagiensem visitans, a nobis peteret procurationem suam
racione visitacionis quam in nostro monasterio exercuit. Nos, paupertatis privilegium allegantes, eidem supplicavimus
ut procuracionem nobis dimitteret supradictam, ipsam non negantes eidem. Idem que archiepiscopus, nobis et paupertati nostre compaci
ens, ipsam nobis liberaliter dimisit hac vice. In cuius rei testimonium et memoriam presentibus litteris, vacante nostro
monasterio, sigillum nostrum duximus apponendum. Datum in monasterio nostro, die martis ante festum Beate
Marie Magdalene, anno Domini millesimo cco quinquagesimo.***
Diffamacio Ferrici thesaurarius de Sauquevilla.
Omnibus hec visuris et audituris, Ferricus, thesaurarius ecclesie de Sauquevilla et presbyter Sancti Petri Veteris de
Dunno, salutem in domino. Noverit universitas vestra quod ego, incoactus, obligavi me sacramento meo prestito in vi
ginti libris turonensibus reddendis reverendo patri O., dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo. Si ita contigerit quod ego
recidivavero decetero in Aeliciam de Warenna, quod absit. Ita quod si fama publica contra me super hoc
clamaverit decetero, tali modo quod non possim me coram eo purgare, si esset necesse. Pro quibus viginti
libris reddendis si necesse fuerit obligavi eidem omnia bona mea mobilia et immobilia ubicunque sint, et apud
Sanctum Petrum de Dunno et apud Sauquevillam. In cuius rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum
meum apposui. Actum anno domini mo cco quinquagesimo primo, die mercurii ante festum Beati Luce ewangeliste.
{127r} Die iovis post festum Beati Michaelis, apud Ovillam.
Guillelmus, presbyter de Warvannia, diffamatus de quadam que vocatur Hylotee, debi promisit se abstinere ab ea et
aliis, et quod si recidivaverit cum ea vel alia, de qua non possit se purgare, haberet ecclesiam extunc pro resignata.
Habemus litteras eius super hoc.
Richardus, presbyter de Tostis, diffamatus de morte duorum mercatorum et de receptatione latronum,
promisit se purgaturum coram [sic]
[nobis]
aut voluntatem facturum, et nos ad hoc assignavimus ei diem in
crastino Beati Romani.Trait..
Hubertus, presbyter de Bernemenilio, diffamatus de Basilia, promisit se super hoc purgationem vel
voluntatem nostram facturum, et nos ad hoc assignavimus ei diem in vigilia Beati Romani.***
Presbyteri de Giverniaco.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Nicholaus, presbyter de Giverniaco, salutem in Domino. Noveritis quod
cum magister Petrus, archidiaconus ecclesie Rothomagensis in Wlcassino Normannie, me apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, super vicio incontinencie accusasset, volo, concedo quod si idem archidiaconus vel archiepiscopus alias super dicto vi
cio me invenerint infamatum. Ita quod non possem canonice me purgare, ecclesiam meam pro vacante habebo ipso
facto. In cuius rei testimonium sigillum meum presentibus litteris apponere dignum duxi. Datum apud Salicosam,
in festo Beatorum Apostolorum Simonis et Iude, anno Domini millesimo cco quinquagesimo primo.***
Presbyter de Altaribus.
Iniunximus Johanni, presbytero de Altaribus, quod infra epiphaniam Domini instantem procuraret erga patronum ecclesie
sue quod nobis presentaret personam idoneam ad ipsam ecclesiam. Ita tamen quod secundum ordinacionem nostram super
eam habere possit aliquam pensionem, vel quod eam permutaret infra dictum terminum.***
De presbyteri Sancti Remigii in Campania.Encadré..
Universis presentes litteras inspecturis, Ludovicus, rector ecclesie Sancti Remigii in Campania, salutem in
Domino. Noveritis quod cum magister Willelmus de Saana, Augi archidiaconus, apud reverendum patrem O., Dei gratia,
Rothomagensem archiepiscopum, me super vicio incontinencie accusasset, spontaneus volui et concessi quod si
dominus Rothomagensis archiepiscopus vel idem archidiaconus super dicto vicio alias me invenerint infamatum
de quo non possim legitime me purgare, ad voluntatem domini Rothomagensis viginti libras turonenses
persolvam. Datum apud Alacrem Montem, feria tertia post hiermale festum Beati Martini, anno Domini mo cco
quinquagesimo primo Alinéa barré...***
Presbyter de Bienayes.Encadré..
Radulphus, presbyter de Bienayes, obligavit se nobis ad penam viginti librarum, nobis solvendam, si de vicio incontinencie
de cetero fuerit infamatus, et non possit super hoc se purgare. Per hanc vero penam revocavimus
penam viginti librarum ad quam erga archidiaconum Jacobum propter hoc fuerat obligatus, et de
de hoc habemus litteras presbyteri.***
Suspensio presbyteri de Minoricuria.
Stephanum, sacerdotem de Minori Curia, Rothomagensis diocesis, quia capam rotondam secundum precepta synodalia a nobis sufficienter
monitus non defert, et quia libros sue ecclesie quos pignori obligaverat, licet non deberet, redimere, secundum quod nobis
promisit, distulit et adhuc differt, et quia nostri precepti transgressor est, cum eidem precepissemus, diu est, ut ipse infra
certum tempus dictos libros redimeret, nec [illisible] fecerit, et quia inhabilem se reddit quominus celebrare posset divi
na, ipsum in scriptis suspendimus. Nichilominus ipsum monentes ut infra instans festum penthecostes se talem
faciat quod possit celebrare divina, et premissa adimpleat, alioquin contra ipsum procederemus quantum de iure fuerit procedendum.
Actum apud Pontisaram feria sexta post Letare Iherusalem, anno domini millesimo cco quinquagesimo primo. Hiis interfureunt :
frater Adam Rigaudi, de ordine minorum, magister Stephanus de Lorriaco, magister Hugo de Corteriaco, socii, Simon,
presbyter de Monte Jovis, Stephanus, presbyter de Blenello, Guillelmus de Playsseyo, Evrardus, persona de Cravanchon, clerici nostri, et
decanus de Mellento.
{127v} De presbytero Gomervilla.
Universis presentes litteras inspecturis, magister Henricus, presbyter ecclesie de Gomervilla, salutem in Domino. Noveritis
quod cum reverendus pater O. dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Sancto Romano visitans, me invenisset
de Eustachia, filia quondam decani de Gomervilla , graviter diffamatum, ego volens in melius corrigere
mores meos, spontanee eidem me obligavi ad penam viginti librarum turonensium solvendarum eidem si
super huiusmodi vicio amplius infamare, nisi possem canonice me purgare. In cuius rei memoriam et testimonium
eidem reverendo patri dedi presentes litteras sigilli mei munimine roboratas. Datum die jovis post festum
Beatorum Apostolorum Philippi et Jacobi, anno domini millesimo cco quinquagesimo secundo.***
De presbytero de Magnavilla.
Universis presentes litteras inspecturis, magister Durandus, presbyter de Magnavilla, decanatus de Sancto Romano, salutem
eternam in Domino. Noveritis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Sancto Roma
no visitans, me de incontiencia diffamatum invenisset, eidem spontanee promisi reddere viginti libras
turonenses si me super huiusmodi vicio me invenerit probabiliter diffamatum, si non possim canonice me purgare. In cuius
rei testimonium presentes litteras sigillo meo consignavi. Datum die jovis post festum Beatorum Apostolorum Philippi et
Jacobi, anno domini millesimo cco quinquagesimo secundo.***
Obligacio Rogeri persone de Limesiaco.
Universis presentes litteras inspecturis, officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis quod magister Rogerus de
Sorbem, rector ecclesie de Limesiaco, in nostra presencia et in iure constitutus, recognovit se iurasse alias,
quando fuit in dicta ecclesia institutus, quod ipse de ordine in ordinem se faceret promoveri, nisi esset canonice
impeditus. Que quia non fecit, ordinacioni domini archiepiscopi quo ad emendam super hoc per suum iuramentum se
submissit. Jurans iterum quod decetero ad ordines se representabit successive et se faciet promoveri,
nisi fuerit canonice impeditus, volens et concedens quod nisi prout dictum est de faceret promoveri ex tunc ipso
facto, sine strepitu iudicii, privetur ecclesia memorata, et privatus pronuncietur absque aliqua monitione fa
cienda. Omnia supradicta et singula iuravit coram nobis se firmiter servaturum, nec venturum contra predicta
seu aliquid predictorum. Renuncians, exceptioni doli et omnibus aliis exceptionibus que contra istud instru
mentum possent obici seu dici. In cuius rei testimonium ad eius petitionem litteris presentibus
sigillum curie Rothomagensis una cum sigillo suo duximus apponendum. Datum anno Domini
millesimo cco quinquagesimo tertio, die mercurii post trinitatem.***
De presbytero Sancti Petri de Ponte Sancti Petri.
Universis presentes litteras inspecturis. Ego Petrus, rector ecclesie Sancti Petri de Ponte Sancti Petri, salute in domino.
Noveritis quod cum reverendus pater O. dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, invenisset me de incontinen
cia graviter diffamatum, iuravi et promisi ecclesiam meam habere pro resignata, nec in ea de cetero aliquid
reclamare, si me de cetero super huiusmodi vicio invenerit probabiliter diffamatum, et non possim
super hoc canonice me purgare. Datum apud Fraxinos, die mercurii, ante festum Beati Dyonisii, anno
domini mo cco lo quarto.
De presbytero de Escoies.
Universis presentes litteras inspecturis. Ego Guillelmus, presbyter de Escoies, salutem in Domino. Noveritis quod cum re
verendus pater O. dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, me de incontinencia invenisset graviter diffamatum,
iuravi et promisi ecclesiam meam habere pro resignata sine strepitu iudicii, nec in ea de cetero aliquid
reclamare, si me super huiusmodi vicio de cetero invenerit probabiliter diffamatum, et non possim
super hoc canonice me purgare. Datum feria quarta ante festum Beati Dyonisii, anno domini mo cco lo quarto.
{128r} De presbytero de Fonte.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Willelmus, rector ecclesie de Fonte, salutem in Domino. Noveri
tis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, invenisset me de incontinen
cia graviter diffamatum, iuravi et promisi ecclesiam meam sine strepitu iudicii habere pro re
signata, nec in ea decetero aliquid reclamare, si me super huiusmodi vicio de cetero invenerit
probabiliter diffamatum, et non possim super hoc canonice me purgare. Datum feria tertia ante festum
Beati Dyonisii, anno domini mo cco lo quarto.***
De Johanne rectore de Secuseio.
Universis presentes litteras inspecturis, ego magister Johannes, rector ecclesie de Secuseio ,
salutem in Domino. Noveritis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus,
me de incontinencia invenisset graviter diffamatum, spontaneus obligavi me
ad penam decem librarum ad voluntatem dictis patris solvendarum, si me de cetero super
huiusmodi vicio invenerit probabiliter diffamatum, et non possim super hoc legitime me
purgare. In cuius rei testimonium sigillo meo presentes litteras sigillavi. Datum die mercu
rii ante festum
Beati Dyonisii, anno domini mo cco lo quarto.
De Gileberto presbytero de Bosemunt.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Gilebertus, presbyter de Bosemunt, salutem in Domino. Noveri
tis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, me de incontinencia invenisset
graviter diffamatum, iuravi et promisi ecclesiam meam habere pro resignata sine strepitu
iudicii, nec in ea de cetero aliquid reclamare, si me super huiusmodi vicio decetero invenerit proba
biliter diffamatum, et non possim super hoc legitime me purgare. In cuius rei testimonium
sigillo meo presentes litteras sigillavi. Datum die mercurii ante festum Beati Dyonisii,
anno domini mo cco lo quarto.***
De Richardo presbytero Sancti Crispini.
Universis presentes litteras inspecturis, Richardus, presbyter, rector ecclesie Sancti Crispini, salutem
in domino. Noveritis quod ego per iuramentum meum promisi et permitto reverendo patri O. dei gratia,
Rothomagensi archiepiscopo, quod si de cetero de incontinencia fuero diffamatus, de qua canonice
me purgare non possim, aut quod in ecclesia mea non resideam secundum quod eius cura
requiririt, ipsam ecclesiam meam ex tunc pro resignata habebo, nec deinceps in ea ius
aliquid reclamabo. In cuius rei testimonium sigillo meo presentes litteras sigillavi. Datum Ro
thomagi, die jovis post festum Beatorum Symonis et Iude, anno domini mo cco lo quarto.***
Presbyter de Oberti Mesnilio.
Anno domini mo cco lo quarto, in festo Beati Andree apostoli, Ascelinus, rector ecclesie de Oberti Mesnilio,
in aula nostra Rothomagensi, iuravit quod super resignacione ecclesie sue et rebus suis et corpore suo
staret mandato nostro alto et basso. Presentibus : archidiacono Reginaldo, magistris de Petro de Alba
Mallia, canonico Rothomagensi, et Ricardo de Sapo, fratre Hardoino, et Morello, clerico
nostro, et presbytero de Capite Caleti, Fulcone nomine.***
Presbyter de Nigella.
Idem iuramentum fecit Richardus, presbyter de Nigella prout patet plenius
lxxxvii folio
Presbyter de Evrardi Mesnilio.
Henricus, rector ecclesie de Evrardi Mesnilio , citatus est perempter et personaliter ad diem mercurii
ante Natale Domini, coram nobis Rothomagensis ad audiendum voluntatem nostram super resignacione
ecclesie sue.
{128v} Obligacio Stephani presbyteri de Minori Curia.
Anno domini mo cco lo quarto, die veneris ante ramos palmarum, Stephanus, presbyter de Minori
curia, promisit, iuramento prestito corporali, tactis sacrosanctis ewangeliis, nostro officiali loco nostri
recipienti iuramentum predictum, quod ecclesiam suam de Minori Curia resignabit
sine strepitu iudicii et sine aliqua contradictione quandocunque voluerimus et a nobis a nobis
fuerit super hoc requisitus ; et hoc presentibus : senescallo nostro, magistro Petro de Albe
Mallia, canonico Rothomagensi, magistro Ricardo de Sappo, decano Christianita
tis Rothomagensis, Hugone, elemosinario nostro, Evrardo et Morello, clericis nostris, et Wi
lardo, priore Aule Puellarum.***
Obligacio abbatis Sancti Victoris in Caleto.
Guillelmus, abbas Sancti Victoris in Caleto, promisit per iuramentum quod cedet administra
cioni abbacie sue simpliciter et absolute, quandocunque a nobis super hoc fuerit requisitus,
et de hoc habemus litteras dicti abbatis, que sunt in cofro litterarum apud Deivillam.
Recognicio Roberti de Housseia.
Anno Domini mo cco lo quinto,
Robertus de Housseia, rector ecclesie de Contevilla, iuratus et interrogatus utrum celebraverit
a biennio citra, cum sit a biennio iam elapso in presbyterum ordinatus, confessus est
in iure quod non. Presentibus : archidiaconis Rothomagensi, Maioris et Minoris Calleti,
magistro Petro do Ons, canonico Rothomagensi, presbytero Capite de Calleti, et propter
hoc ipse dedit nobis litteras sequentes, videlicet, quod nisi infra natale
se talem faceret quod celebraret, ecclesiam suam haberet pro resigna
ta sine, strepitu iudicii.***
Obligacio vicarii de Pontisara.
Universis presentes litteras inspecturis, Lucas, vicarius Pontisarensis, salutem. Noveritis quod
ego per iuramentum meum promisi et promitto reverendo patri O., Dei gratia, Rothomogensi
archiepiscopo, quod si decetero de incontinencia cum Richodi de Stampis vel cum alia in
famatus fuero, de qua canonice me purgare non possim, vicariam meam extunc
pro resignata habebo, nec deinceps in ea ius aliquid reclamabo ; et quia sigillum
proprium non habebam, magister Radulphus, vices dicti patris gerens in Pontisara, ad
petitionem meam sigillo suo presentes litteras sigillavit. Datum, etc.***
Obligacio Roberto de Housseia.
Ego Robertus de Housseia promisi spontaneus archiepiscopo, dicto patri, propositis
sacrosanctis ewangeliis, manu posita ad pectus, quod ecclesiam .meam resignabo sine
strepitu iudicii, quociens ex parte dicti patris fuero super hoc requisitus. Renuncians
etc.***
Obligacio Willelmi persone de Parco.
Ego Willelmus, rector ecclesie de Parco Sancti Blasii, promisi dicto patri quod, nisi ad primos ordines
qui celebrabuntur in diocesi vel civitate Rothomagensi me representavero ordinem sacer
dotii suscepturus, ecclesiam meam ex nunc resigno, et hoc iuravi Alinea barré...
{129r} Obligacio presbytero de Mucedent.
Ipso Deivilla.
Ego Robertus, rector ecclesie de Mucedent, promisi spontaneus dicto patri,
propositis sacrosanctis ewangeliis, manu posita ad pectus, quod prefatam ecclesiam me
am resignabo sine strepitu iudicii quociens ex parte dicti patris fuero
super hoc requisitus. Renuncians, etc. Alinéa barré. ***.
Universis presentes litteras inspecturis, ego magister Robertus, rector ecclesie de Evrondivilla, salutem.
Noveritis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, me super vicio incontinencie graviter
culpabilem invenisset. Super quo, nolens iudicium expectare, iuravi manu posita ad pectus, et
promisi spontaneus quod ecclesiam meam predictam habebo pro resignata sine strepitu iudicii,
simpliciter et etiam absolute, quandocunque ex parte dicti reverendi patris super hoc fuero requisitus. Presentibus
hiis testibus, et ad hoc specialiter evocatis : magistris Guillelmo de Saana, thesaurario Rothomagensi, Petro
de Ons, Maioris Caleti, Stephano, Wlcassini Francie, Roberto, Wlcassini Normannie, in ecclesia RothomagensiTravail
Eglise de Rouen archidiaconis,
Ricardo de Sappo, canonico Rothomagensi, et Morello, clerico nostro. Et quia sigillum proprium non habebam mecum, pre
dicti magistri, Petrus, maioris Caleti et Robertus, Wlcassini Normannie in Rothomagensi ecclesiaTravail
Eglise de Rouen ut dictum est
archidiaconi, presentes litteras sigillis suis ad meam instantiam sigillarunt. Actum et datum die sabbati ante
ramos palmarum, Rothomagi, anno Domini mo cco quinquagesimo sexto.Ce paragraphe déborde sur la marge.***.
Anno Domini mo cco lo sexto, die lune in festo Beati Gregorii, magister Philippus,
persona de Escrainvilla, iuravit Gisorcii, ad sancta Dei ewangelia quod, ad primos
ordines qui celebrabuntur in diocesi seu civitate Rothomagensi ab archiepiscopo Rothomagensi
vel eius mandato, faciet se in presbyterum promoveri; quod nisi fecerit, extunc
ecclesiam suam de Escrainvilla habebit pro resignata sine strepitu iudicii,
nisi de voluntate et licencia archiepiscopi licenciam de ipsis ordinibus
obtineret. Presentibus : cantore Andegavensi, priore de Maintenon,
Petro, Maioris Caleti, Roberto, Wcassini Normannie, in ecclesia RothomagensiTravail
Eglise de Rouen ar
chidiaconis, fratre Waltero, de ordine minorum, Morello, clerico nostro et pluri
bus aliis.
De priore Montis Louveti
Anno Domini mo cco quinquagesimo septimo, die lune post festum Beati Petri ad Vincula,
monuimus priorem de Monte Louveti ut quandam mulierem, de qua graviter esterat diffa
matus, quam quidem soror sororem sui ordinis esse et conversam dicebat, a suo consortio amo
veret infra nativitatem Beate Virginis instantem, alioquin procederemus contra
ipsum prout de iure esset procedendum.
De Johanne presbytero de Courval.
Eadem die, nos, presbyterum de Courval de quadam muliere, Aelidi nomine, invenientes
graviter diffamatum, monuimus ipsum ut ab ipsa et ab omnibus aliis abstineret, alio
quin contra ipsum procederemus prout ius dictaret.
{129v} De presbytero de Secuseio.
Prioratus est.
Universis presentes litteras inspecturis, ego magister Johannes, rector ecclesie de
Secuseio, salutem in Domino. Noveritis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis
archiepiscopus, invenisset me de incontinencia graviter diffamatum, meque super hoc monuisset,
passus sum postmodum recidivum et me coram eo in hoc recidivasse confessus sum. Tandem
Ego, per sacramentum meum, tactis sacrosanctis ewangeliis, promisi eidem spontaneus non est et
promitto quod si de cetero in hoc recidivem, vel fuero super hoc diffamatus de quo non
possim canonice me purgare, exnunc ipsam ecclesiam meam pro resignata habebo, nec in
ipsa deinceps deinceps ius aliquod reclamabo, nisi de ipsius processerit voluntate. In
cuius rei testimonium presentes litteras eidem patri sigillo meo tradidi sigillatas. Hiis interfu
erunt venerabilis vir magister Petrus de Ons, archidiaconus ecclesie Rothomagensis in Maiori
Caleto, fratres Harduinus de Galterus de Mineriis, magistri Johannes de Noientello,
canonicus ecclesie Beate Marie Belvacensis, et Johannes de Morgneval, clericus dicti patris.
Datum apud Deivillam, die lune ante assumptionem Beate Virginis Marie, anno Domini mo cco quinquagesimo
septimo.
De magistro Philippo de Estelant persona de Escrainvilla.
Omnibus hec visuris, magister Philippus de Estelant, rector ecclesie de Escrainvilla,
salutem in Domino. Noveritis quod ego, voluntate spontanea, promisi domino reverendo
patri archiepiscopus O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, per iuramentum meum et promitto
quod nisi infra instantem nativitatem Domini ordinem sacerdotalem susceperim ab eodem
patre seu ab aliquo episcopo sibi noto, extunc ecclesiam predictam pro resignata habebo,
nisi impedimento legitimo fuerim impeditus, seu de dicti patris processerit
voluntate. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo dicto patri tradidi si
gillatas. Datum apud Deivillam, die lune ante assumptionem Beate Virginis Marie, anno
domini mo cco quinquagesimo septimo. Alinéa barré. .
De Guirardo presbytero de Marteigny.
Omnibus hec visuris, ego Guirardus, presbyter, rectore ecclesie de Marteigny, salutem
in Domino. Noveritis quod ego, per iuramentum meum, tactis sacrosanctis ewangeliis, promi
si reverendo patri O. Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, spontaneus, et promitto quod
si super incontinentia de cetero fuero diffamatus, de qua non possim canonice me
purgare, ecclesiam meam predictam pro exnunc pro resignata habeo et habebo,
nec in ipsa ius aliquod reclamabo. In cuius rei testimonium presentes
litteras sigillo meo dicto patri tradidi sigillatas. Datum Rothomagi, die jovis
in crastino assumptionis domini Beate Marie virginis, anno Domini mo cco
quinquagesimo septimo. Et hiis interfuerunt : magister G. de Saana, thesaurarius Rothomagensis, qui re
cepit loco nostri huiusmodi iuramentum, Jacobus, eius capellanus, Eustachius de Buquot,
capellanus in ecclesia Rothomagensi, et Johannes de Morgneval, clericus domini archiepiscopi.
{130r} De Willelmo rectore de Amblainvilla.
Anno Domini mo cco lo septimo, die iovis post festum Beati Dyonisii, in
prioratu Sancti Audoeni de Gisorcio, Willelmus, rector ecclesie de Amblainvilla,
manu posita ad pectus, iuravit spontaneus quod exnunc resignat
ecclesiam suam sine strepitu, si a nobis super hoc in posterum fuerit
requisitus. Presentibus : S., Wlcassini Francie archidiacono, magistris Ri
chardo de Sappo, canonico Rothomagensi, Johanne Cholet, Hardoino, perso
na de FermercuriaFerméricourt ou Fermencourt.., Morello, clerico nostro et pluribus.
Incarceratus est et de maleficiis convictus.Entouré..
De Radulpho presbytero de Sanavilla.
Universis presentes litteras inspecturis, Radulphus, rectore ecclesie de Sana Villa,
Rothomagensis diocesis, salutem. Noverit universitas vestra quod cum super irregularitate
commissa a me, ut dicebatur, pro eo quod suspensus et excommunicatus dicebar cele
bravisse divina. Item, super crimine fornicacionis et adulterii quod dicebar com
misisse cum Robina, uxore, penildore, de Novavilla. Item, super eo quod
dicebar lusor ad taxillos et frequentator tabernarum. Item, super eo quod di
cebar capellanum capelle de Roncherolis vulnerasse graviter cum fal
cone in capite, essem apud bonos et graves, et maxime apud reverendum
patrem O. Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, adeo diffamatus, quod dictus pater,
nolens dissimulare premissa, volebat super premissis ad inquisitionem
contra me procedere, et secundum inquisitionis exigentiam me canonice subicere
ultioni. Tandem ego, querens, a dicto patre non iudicium sed veniam, promisi
sine vi sine dolo dicto patri, spontaneus quod predictam ecclesiam meam resig
nabo et habebo pro resignata, quandocunque dicto patri placuerit, volens et concedens
quod idem pater possit me privare eadem ecclesia sine strepitu iudicii et iuris
sollempnitate in aliquo non observata, quandocunque sue sederit voluntati. Renuncia
vi autem spontaneus quo ad premissa exceptioni de vi et de metu et litteris a sede
apostolica contra premissa concedendis seu etiam impetrandis et omni auxilio iuris canonici
vel civilis competenti seu competituro, per quod dicte resignacio et privacio impedi
ri valeant vel differri. Iuravi preterea spontaneus, tactis sacrosanctis ewan
geliis, me contra premissa vel aliquid premissorum per me nec per alium non venturum.
Presentibus : Roberto, in Wlcassino Normannie, Reginaldo, in Minori Caleto, Rothomagensibus archidiaconis, magistris
Johanne Suessionensi, officiali Rothomagensi, Guillelmo Jordani, canonico Turonensi, magistro Theobaldo de
Phalesia, Morello, clerico nostro, et Nicholao, persona Sancti Cirici. Alinéa barré. .
{130v} Obligatio Bernardi presbyteri de Mucedent.
Universis presentes litteras inspecturis. Bernardus, rector ecclesie de Mucedent,
salutem. Noveritis quod cum infamia contra me laboraret graviter super incontinencia, cum uxore
Ricardi de Bodevilla, armigeri, et in purgatione michi indicta propter hoc ab archidiacono Augi de
fecissem. Item cum diffamatus essem graviter de Haisia, et culpabilis inventus. Item, suspen
sus et excomunicatus immiscui in divinis celebrando in altari, usque ad canonem, ac ce
tera officia indistincte : que omnia coram predicto archidiacono Augi sponte et conscius pre
missorum recognovi. Item, super aliis multis illicitis graviter diffamatus, ego, citatus super
premissis in presentia reverendi patris O. Dei gratia, Rothomogensi archiepiscopi, nolens quod contra
me procederet propter ista, sentiens me culpabilem super premissis ; prout superius est ex
pressum, promisi et iuravi, propositis sacrosanctis ewangeliis, manu posita ad pectus, quod ecclesiam
meam sine strepitu iudicii et absque difficultate qualibet resignabo quociens ex parte
dicti patris seu a successore ipsius super hoc fuero requisitus. Actum apud Deivillam, anno Domini mo
cco quinquagesimo sexto, die mercurii post festum Beati Mathei apostoli. Presentibus Symone, archidiacono,
Roth Reginaldo de Bulla, Augi. Petro de Ons, Maioris Caleti in Rothomagensi ecclesiaTravail
Eglise de Rouen, archidiaconis.,
G., cantore Rothomagensi, et quia sigillam proprium non habebam, predicti Symon et cantor ad
petitionem meam sigillis suis presentes litteras sigillarunt.*** Alinéa barré..
Obligatio Hugonis rectoris ecclesie de Barvilla.
Aliam obligacioni fecit postea.
Universis presentes litteras inspecturis, Hugo, rector ecclesie de Barvilla, salutem
in Domino. Noveritis quod ego, spontanea voluntate, promisi et promitto reverendo
patri O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, in cuius dyocesi consistit ecclesia memorata, me in
instantibus ordinibus septembris ordinem sacerdocii suscepturum resignans exnunc
ecclesiam ecclesiam supradictam si predicto tempore non susceperim ordinem memoratum.
Renuncians in hoc facto omni privilegio impetrato vel etiam impetrando. In cuius
rei testimonium presentes litteras sigilli mei duxi munimine roborandas. Pre
sentibus magistris Ricardo de Sappo, canonico Rothomagensi, Johanne de Nointello, canonico Beate Marie Belvacensis,
Stephano Lemovicensi, Johanne de Parisius, fisico, Evrardo, persona de Cravenchon,
Guillelmus de Plesseio et Johanne de Morgneval clericis dicti patris. Datum apud Fraxi
nos, die jovis ante Trinitatem, anno Domini mo cco quinquagesimo octavo.*** Alinéa barré..
De Milone vicario in ecclesia Beate Marie de Andeleio.
Anno Domini mo cco quinquagesimo octavo, die jovis post festum Beati Martini estivalis, constitutus Milo, vicarius in ecclesia Beate Marie
de Andeleio, apud Fraxinos, coram nobis confessus fuit se quandam mulierem
crarnaliter cognovisse, adhuc non erant quindecim dies elapsi de qua graviter
erat et multipliciter infamatus et eam pluries cognoverat. Super quo se
nostre supposuit voluntati et promisit tactis sacrosanctis ewangeliis, quod faciet,
et observabit quicquid super hoc duxerimus faciendum seu ordinandum. Presentibus
fratre Adam Rigaudi, magistris Roberto, archidiacono Wlcassini Normannie, Ricardo de
Sappo, canonico Rothomagensi, Johanne de Morgneval, clericis nostris.
{131r} De Johanne presbytero de Menesquevilla.
Anno Domini mo cco quinquagesimo octavo, die jovis post festum Beati Martini estivalis, con
stitutus coram nobis, Johannes presbyter de Menesquevilla, quem quidem inveneramus vicio incon
tinentie graviter infamatum, iuravit et promisit, tactis sacrosanctis ewangeliis,se post
instantem augustum facturum quicquid super hoc duceremus faciendum. Presentibus fratre Adam
Rigaudi, magistris Roberto, archidiacono Wlcassini Normannie, Ricardo de Sappo, canonico Rothomagensi,
Guillelmo de Plesseio, et Johanne, de Morgneval, clericis nostris.***
De presbytero de Leonibus.
Universis presentes litteras, inspecturis, ego Thomas rector ecclesie de Leonibus,
salutem eterna in Domino. Noveritis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archi
episcopus, me de incontinencia invenisset graviter diffamatum, iuravi et promisi, tac
tis sacrosanctis ewangeliis, manu ad pectus posita ecclesiam meam predictam habere pro resignata
sine strepitu iudicii, nec in ea, aliquid decetero reclamabo, si me super huiusmodi vicio
decetero, invenerit probabiliter diffamatuum, et non possim super hoc canonice me purgare.
In cuius rei testimonium presentes litteras dicto patri sigillo meo tradidi sigillatus. Presentibus: fratre
Adam Rigaudi, magistris Roberto, archidiacono Wlcassini Normannie, Richardo de Sappo, canonico Rothomagensi,
Guillelmo de Plesseio, et Johanne de Morgneval, clericis dicti patris. Datum apud Fraxinos,
die jovis post festum, Beati Martini estivalis, anno Domini mo cco quinquagesimo octavo.*** Alinéa barré..
De Rogero presbytero de Sancta Bova.
Ego Rogerus, rector ecclesie de Sancta Bova, promisi spontaneus reverendo patri O., Dei
gratia, Rothomagensi [sic]
[archiepiscopo]
, tactis sacrosanctis ewangeliis, manu posita ad pectus, quod prefatam ecclesiam meam
sine strepitu iudicii resignabo, quociens ex parte dicti patris fuero requisitus.***
De Reginaldo presbytero de Lynthot.
Ego Reginaldus, rector ecclesie de Lynthot, illud idem promisi dicto patri quod Rogerus
de Sancta Bova, et super hoc tradidi eidem litteras sigillo meo sigillatas Article bâtonné... Resignavit.Entouré***.
De Matheo presbytero Sancti Remigii in Campania.
Ego Matheus, rector cuiusdam portionis ecclesie Sancti Remigii in Campania, iuravi
reverendo patri O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, quod si decetero me super incontinencia in
venerit probabiliter culpabilem, ecclesiamportionem meam sine strepitu iudicii resignabo quandocunque
ex parte dicti patris super hoc fuero requisitus, et super hoc tradidi eidem litteras quas magister
Johannes de Noyntello, canonicus ecclesie Beate Marie Belvacensis, ad petitionem meam sigilla
suo sigillavit.
Anno Domini mo cco quinquagesimo octavo, in crastino Beate Marie Virginis, non comparuit coram
nobis presbyter de Freauvilla, quam archidiaconus Augi eidem assignaverat Rothomagi coram nobis.
Dictis die, anno et loco, indiximus purgationem Gaufrido persone Sancti Martini ad Burniaus,
manu septima.
{131v} De presbytero de Yvecrique.
Privatus est.
Anno Domini mo cco quinquagesimo octavo, in crastino assumptionis Beate Marie Virginis, in nostra
presentia constitutus magister Adam, presbyter de Yvecrique, iuravit,coram nobis quod ipse ibit quo
preceperimus, impetraturus dispensationem super eo quod celebravit excommunicatus multis excommunicationibus, et
quod si inveniretur de incontinencia vel ebriositate, vel de eo quod celebraverit suspensus vel ex
communicatus ; ecclesiam suam extunc pro resignata habebit, nec in ipsa amplius aliquid recla
mabit, et super hoc debuit nobis vel archidiacono suo dare litteras. Alinéa barré..***
De Florentio presbytero de Limez.
Omnibus hec visuris, Florentius, presbyter, rector ecclesie de Lymez, salutem in Domino. Noveritis
quod cum apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, essem super adulterii crimine accu
satu. Ego coram eodem patre constitutus, in iure confessus sum me in mea parrochiana propria
dictum adulterium perpetrasse. Nolens vero iudicium super hoc expectare, nec quod ob hoc contra me
durius procedetur, promisi eidem patri et iuravi, manu ad pectus posita spontanea voluntate,
quod si decetero.passus fuerim recidivum et de incontinencia fuero infamatus, de qua non possim
canonice me purgare infra octo dies postquam me super hoc monuerit dictus pater pre
dictam ecclesiam meam sine strepitu iudicii resignabo et eandem extunc pro resignata habebo,
nec in ipsa aliquid in antea reclamabo. In cuius rei testimonium presentes litteras dicto reveren
do patri tradidi sigillo meo proprio sigillatas. Presentibus fratribus Adam Rigaudi, Harduino,
magistris Ricardo de Sappo, Johanne de Noyntello, canonico Rothomagensi, et domino Milone, rectore
ecclesie de Sauceio. Datum etc. Litteram istam habemus. Nichilominus misimus ipsum Rome.***
De Gaufrido, presbytero de Wanchy.
Omnibus hec visnris, Gaufridus, presbyter, rector ecclesie de Wanchy, salutem in Domino. Noveritis quod cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de
Evremodio visitans, me de quadam muliere coniugata de Rothomago invenisset
graviter infamatum, promisi eidem et iuravi, spontanea voluntate quod si de predicta
muliere vel aliqua alia decetero inventus culpabilis fuero vel etiam infamatus. Ita quod
non possim canonice me purgare, dictam ecclesiam meam sine strepitu iudicii
resignabo et eam extunc pro resignabo habebo. In cuius rei testimonium presentes
litteras sigillo meo proprio sigillavi. Presentibus viris venerabilibus : R., archidiacono Minoris
Caleti, magistro Johanne de Noyntello, canonico Rothomagensi, fratre Harduino, Johanne
de Morgneval clerico dicti patris. Datum etc. Litteram habemus istam [sic]
[istam habemus]
.***
Presbyter de Septem Molis.
Magisler Radulphus, rector ecclesie de Septem Molis, diffamatus de Eufenia, promisit
se soluturum nobis decem libras turonenses, si esset amplius de ea infamatus vel aliqua alia
de qua non posset se purgare, et, de hoc habemus litteras sub sigillo suo.
{132r} Balduinus presbyter sancti Remigii in Campania Entouré...
Resignavit.
Balduinus, presbyter et rector cuiusdam porcionis ecclesie Sancti Remigii in Campania,
apud bonos et graves super incontinencie vicio multipliciter infamatus, promisit nobis, tactis
ewangeliis, se resignaturum portionem suam predictam ad mandatum nostrum et quod habebit
eam pro resignata sine strepitu iudicii quando voluerimus, et habemus litteras suas super eo. Alinéa barré.***.
Guillelmus, presbyter de FolloyEntouré...
Guillelmus, rector ecclesie de Folloy, iuravit quod habebit ecclesiam suam pro resignata
a synodo penthecoste in antes anno domini mo cco quinquagesmo nono, sine strepitu iudicii, quandocunque
ex parte nostra super hoc fuerit requisitus, et de hoc dedit nobis litteras quas ad petitionem suam
decanus Albe Mallie sigillavit.***
De Hugone presbytero de OmundivillaEntouré...
Habemus litteras de Hugone, presbytero de Omundivilla de resignando ecclesiam suam ad voluntatem
nostram si contigat ipsum decetero fornicari, et misimus ipsum Rome, prout in littera con
tinetur.***
Stephanus de RaphetotEntouré..
Stephanus, presbyter de Raphetot, promisit et iuravit, spontaneus, se resignavit ecclesiam suam simpliciter
et absolute sine strepitu iudicii, quandocunque a nobis esset super hoc requisitus, et huic iuramento inter
fuerunt archidiaconus Petrus de Ons, decanus Sancti Romani et alii.
Radulphus, presbyter Sancti Albini Entouré...
Radulphus, presbyter Sancti Albini de Sarquius promisit sub iuramento prestito quod ipse sine strepitu iudicii
quandocunque voluerimus predictam ecclesiam resignabit. Testibus : archidiacono Petro de Ons, magistris Johanne de
Noyntello, Ricardo de Salomonisvilla, canonico Rothomagensi, decano Sancti Romani, et Johanne de Morgneval, clerico
nostro. Anno Domini mo cco sexagesimo, in vigilia Beati Martiini hyemalis, facte fuerunt promissiones iste due A droite de cet article se trouve un trou...
Littere istorum sunt apud Deivillam Entouré..
Robertus presbyter de Warangiervilla.Entouré..
Omnibus presentes litteras inspecturis, Robertus, rector ecclesie de Warangiervilla, salutem in domino.
Noveritis quod cum reverendus pater O. dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, invenisset me super ebriositate
et vicio incontinencie graviter diffamatum, iuravi et promisi ad sancta Dei ewangelia, manu ad
pectus posita, ecclesiam meam habere pro resignata sine strepitu iudicii et de plano, nec in ea decetero
aliquid reclamabo, si me super huiusmodi viciis invenerit probabiliter diffamatum, ita quod non possim super hiis
canonice me purgare. Datum apud Deivillam die mercurii ante nativitatem Domini, anno eiusdem mo cco sexagesimo. A droite de cet article se trouve un trou..
Nicholaus, presbyter de Bovo BoscoEntouré...
Omnibus hec visuris, Nicholaus, rector ecclesie de Novo Bosco, presbyter, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem super
incontinencie vicio accusatus, voluntate spontanea promisi reverendo patri O. dei Gratia, Rothomagensi
archiepiscopo, me eidem soluturum viginti libras, si decetero super hoc probabiliter diffamatus [sic]
[essem]
. Actum apud
Deivillam.
Robertus, presbyter Beate Marie de CampisEntouré..
Universis presentes litteras inspecturis, Robertus, rector ecclesie Beate Marie de Campis, salutem in domino.
Noveritis quod cum quandam parrochianam meam per septem annos in adulterio cum scandalo tenuissem, pro
misi sub prestito iuramento reverendo patri O., dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, me resignaturum
ecclesiam meam predictam, quandocunque voluerit dictus pater et ab ipso fuero requisitus absque strepitu iudi
cii simpliciter et absolute. Actum apud Deivillam, et debui ire Romam. Testes continetur
in litteris.
{132v} Littere impetrate anno domini millesimo cco quinquagesimo.
Quod dictus archiepiscopus non possit trahi extra diocesim Rothomagensis.
Innocentius, episcopum, servus servorum Dei, venerabili fratri Odoni, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam
benedictionem. Mereris ex sinceritate devocionis quam ad Romanam ecclesiam novimus te habere ut hiis que
tibi profutura conspicimus favorabiles habeamur. Cum igitur sicut nobis exponere curavisti a non nullis
clericis et laicis coram diversis iudicibus auctoriate litterarum sedis apostolice fatigeris. Nos, volentes tuis in hac
parte gravaminibus obviare quod extra tuam diocesim, in causam trahi non possis per litteras apostolice sedis non
facientes de presentibus mencionem expressam vel legatorum ipsius, auctoritate tibi presencium indulgemus. Nulli
ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temerario contraire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum
eius se noverit incursurum. Datum Lugduni ii kl. aprilis pontificatus nostri anno octavo.***
Conservatorium.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio capicerio Lexoviensi, salutem et apostolicam benedictionem. Mere
tur venerabilis frater noster archiepiscopus Rothomagensis ex sinceritate devocionis quam ipsum ad Romanam
ecclesiam habere novimus ut hiis que sibi profutura conspicimus favorabiles habeamur. Cum igitur sicut idem
nobis exponere curavit a nonnullis clericis et laicis coram diversis iudicibus auctoritate litterarum sedis
apostolice fatigetur. Nos volentes ipsius in hoc parte gravaminibus obviare, quod extra suam diocesim in causam
trahi non possit per litteras apostolice sedis vel legatorum ipsius, sibi per nostras litteras duximus indulgendum. Quo circa
discrecioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus dictum archiepiscopum non permittas super hiis contra
nostro concessionis tenorem ab aliquibus indebite molestari. Molestatores per censuram ecclesiasticam,
appellacione postposita, compescendo. Datum Lugduni, ii kl. aprilis, pontificatus nostri anno octavo.***
Quod non teneantur in stare sedem apostolicam Entre deux trous..
Innocentius, venerabili fratri archiepiscopo Rothomogensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum munere consecracionis de ma
nibus nostris recepto, promiseris prestito iuramento apostolorum limina singulis bienniis visitare. Nos, tuis in hac
parte volentes parcere laboribus et expensis. Ubi auctoritate presencium indulgemus ut ad huiusmodi visitacionem,
iuramento non obstante predicto, usque ad quinquennium nullatenus tenearis. Datum, Lugduni, ii kl.
aprilis, pontificatus nostri anno octavo.***
Ad compellendos rectores.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Ut ecclesie debitis obsequiis non fraudentur debet non incongrue ex apostolice sedis providencia provenire.
Tuis itaque precibus inclinati compellendi rectores ecclesiarum tue civitatis et diocesis ad susceptionem ordinum
et residenciam debitam faciendam in suis ecclesiis per substractionem proventuum ecclesiarum ipsarum, liberam tibi
auctoritate presentium concedimus facultatem, non obstantibus aliquibus litteris seu dispensacionibus quorumcunque obten
tu nobilium eisdem rectoribus a prefacta sede concessis seu etiam concedendis nisi de presentibus plenam et expressam
fecerint mencionem. Datum Lugduni, iii kl. aprilis, pontificatus nostri anno octavo.***
Conservatorum privilegium.
Innocentius episcopus servus servorum Dei dilecto filio abbati Sancti Dionisii in Francia, Parisiensis diocesis, salutem et apostolicam
benedictionem. Ne venerabilis frater noster Rothomagensis archiepiscopus super concessis sibi a sede apostolica privilegiis vexacionibus fatigetur
indebitus, vel molestiis impetatur, discrecioni tue per apostolica scripta mandamus, quatinus ipsum non permittas contra
indulta privilegiorum sedis eiusdem ab aliquibus indebite molestori. Molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam, appellacione
postposita, compescendo. Presentibus post quinquennium minime valituris. Datum Lugduni, idus januarii, pontificatus nostri anno
octavo.
{133r} De Petro, presbytero de Vernominel.
Omnibus hec visuris, P., rector ecclesie de Vernominel, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem apud bo
nos et graves super incontinencie vicio, precipue de Florentia, parrochiana mea, nec non de frequentacione
tabernarum et scurrilitate, plurimum diffamatus, et essem super hiis apud reverendum patrem O., Dei gratia,
archiepiscopum Rothomagensem, graviter accusatus, timens incidere in manus dicti patris ac ab eodem ex inde severius
castigari, promisi eidem patri et iuravi, manu ad pectus posita, propositis sacrosanctis ewangellis, quod si
decetero de dicta muliere vel aliqua alia adeo fuero diffamatus, vel de aliquo notabili vicio, quod non possunt
canonice me purgare, exnunc ecclesiam meam predictam pro resignata habeo, et extune in antea pro resignata habebo,
et nichil in ipsa ratione qualibet potero reclamare. Presentibus : magistro J. de Porta, archidiacono meo, fratribus Harduino et Gal
tero de Mineriis, de ordine minorum, magistro O. de Senonis, Johanne de Morgnival, clericis dicti patris,
et Manassero, presbytero de Fraxinis. Actum anno Domini mo cco quinquagesimo primo, die festo Sancti Johannis Baptiste.Alinéa barré. ***.
De Guillelmo presbytero de Rubea Villa.
Omnibus hec visuris, Willelmus, rector ecclesie de Rubea Villa, salutem in Domino. Noveritis quod cum reverendus pater O. Dei
gratia, Rothomagensis archiepiscopus, me super incontinencie vicio diffamatum graviter et etiam culpabilem invenisset,
precipue de duabus mulieribus consanguineis, ego, coram ipso personaliter constitutus, promisi eidem spontaneus
et iuravi, manu ad pectus posita, propositis sacrosanctis ewangeliis, quod ecclesiam meam predictam simpliciter et abso
lute absque strepitu iudicii et reclamatione aliqua resignabo quandocunque super hoc ab ipso fuero requisitus, et eam
ex tunc in antea pro resignabo habebo. Presentibus archidiacono meo P. de Ons, magistro Ricardo de Salomonis
villa, canonico Rothomagensi, fratre Adam Rigaudi, decano Sancti Romani, et Johanne de Morgnival, clerico dicti
patris. Iniunxit michi nichilominus dictus pater quod statim post sancti synodi instantis octabas, limina Sancti
Michaelis in Periculo Maris visitarem et quia sigillum proprium non habebam presentes litteras sigillo de
cani predicti petii sigillari et ipsas dicto sigillo sigillatas in signum et testimonium huius facti tradidi
dicto patri. Datum et actum apud Girardivillam, die lune post ascensionem Domini, anno Domini mo cco lxo ii.***
De Radulphus presbytero Sancti Albini.
Omnibus presentes litteras inspecturis, Radulphus, rector ecclesie Sancti Albini de Sarquius, salutem in Domino. No
veritis quod cum essem super incontinencia graviter diffamatus et reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus,
me culpabilem super hoc invenisset idemque et archidiaconus meus me super hoc pluries monuissent
nollemque propter hoc ab huiusmodi abstinere, necnon post iuramentum super hoc eidem patri a me prestitum
de resignanda ecclesia mea ad voluntatem suam recidivassem, promisi dicto patri et iuravi, ma
nu ad pectus posita propositis sacrosanctis ewangeliis, quod ecclesiam meam predictam absque strepitu iu
dicii simpliciter et absolute resignabo quandocunque a dicto patre super hoc fuero requisitus, et extunc in
antea eam pro resignata habebo, nec ulterius aliquid in ipsa potero reclamare. Presentibus archidiacono
meo, P. de Ons, magistro Ricardo de Salomonisvilla, canonico Rothomagensi, fratre Adam Rigaudi, decano Sancti Romani, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris et ad maiorem certitudinem huius
rei presentes litteras sigillo ecclesie mee sigillatus tradidi dicto patri. Actum et datum apud Girardivillam,
in camera superiori anno domini mo cco lxo ii, die lune post ascenscionem Domini.***
De Radulphus, presbytero de Avicularia.
Resignavit.
Universis presentes litteras inspecturis, Radulphus, presbyter, rector ecclesie de Avicularia in Caleto, salutem in Domino. Noveritis
quod cum graviter essem super vicio incontinencie diffamatus, precipue cum quadam muliere que Lupa nuncupatur
et alia que Bovete cognominatur. Egoque confessus essem spontaneus me dictas mulieres, quarum quedam una
coniugata est, carnaliter cognovisse, coram reverendo patre O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo,
propter hoc constitutus, nolens quod dictus pater contra me durius procederet, petii veniam ab eodem, et promisi
eidem iuravique, sacrosanctis ewangeliis propositis, manu ad pectus posita, quod ego ecclesiam meam predictam
simpliciter et absolute absque strepitu iudicii et reclamatione aliqua ad voluntatem eius resignabo, vi
delicet quandocunque ab ipso super hoc fuero requisitus, ipsamque extunc in antea pro resignata habebo. Presenti
bus : archidiacono meo Petro de Ons, magistro Ricardo de Salomonisvilla, canonico Rothomagensi, fratre
Adam Rigaudi, decano Sancti Romani, et Johanne de Morgnival, clerico dicti patris. In cuius rei
testimonium presentes litteras sigillo meo proprio sigillavi et ipsas tradidi dicto patri. Actum apud
GirardiVillam, et datum apud Monasterium Villare, anno Domini mo cco quinquagesimo secundo, die lu
ne post ascensionem.Ligne en pointillé. .
{133v} De Johanne presbytero de Civeriis.Entouré..
Omnibus hec visuris, Johannes, rector ecclesie de Civeriis, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem
super incontinencia cum parrochiona mea et aliis mulieribus, frequentatione tabernarum, percussio
ne, apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, graviter diffamatus, videns quod idem
pater posset contra me dure procedere super eo, si vellet, eidem patri, super hoc mecum misericorditer a
genti, promisi et iuravi, manu ad pectus posita, propositis sacrosanctis ewangeliis, quod ecclesiam me
am predictam ad voluntatem dicti patris resignabo sine strepitu iudicii, simpliciter et absolute,
et absque ulla reclamatione, et eam pro resignata extunc habebo, videlicet quandocunque super hoc a dicto
patre fuero requisitus. Presentibus venerabilibus viris J. archidiacono meo, magistris Johanne de Noentello,
et Ricardo de Salomonisvilla, canonicis Rothomagensibus, et multis aliis. In cuius rei testimonium presentes litte
ras dicto patri sigillo meo proprio tradidi sigillatas. Datum et actum Rothomagi, anno Domini
mo cco lxo secundo, die mercurii post trinitatem.***
Lucas vicarius Sancti Mellonis Pontisarus dyaconus.
Omnibus hec visuris Lucas, beneficiatus in ecclesia Sancti Melloni Pontisarensis, dyaconus, salutem in Domino.
Noveritis quod cum reverendus pater O. Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, capitulum Sancti Melloni Pontisarensis
ex officii sui debito visitaret, invenit me de incontinencia graviter diffamatum. Cuiusmodi infami
am spontaneus recognovi, et quod in quadam muliere prolem procreaveram, de qua quidem eram graviter
diffamatus ; ego vero, malens me dicti patris supponere voluntati quam super hoc iudicium expectare,
iuravi eidem et promisi, propositis sacrosanctis ewangeliis ; et tactis, quod si me super dicto vicio decetero super
diffamatum contigerit inveniri probabiliter cum quacunque muliere, beneficium meum extunc pro resignato habebo,
et in ipso extunc in antea nichil potero reclamare aliqua ratione. Inhibuit autem, michi dictus pater ne
ewangelium legere presumerem usque ad purificationem Beate Marie Virginis subsequentem. Presentibus viris venerabilibus :
P., archidiacono Maioris Caleti, magistris Johanne de Noentello et Odone Bigot, canonicis Rothomagensibus, fratre Adam Rigaudi,
et clerico dicti patris Johanne de Morgneval, domino Luca, avunculo meo, cunctisque vicariis ecclesie Sancti
Melloni et, capellanis ; et quia sigillum proprium non habebam, presentes litteras sigillarunt sigillis suis
ad petitionem meam dicti P. et J. de Noentello. Datum et actum anno Domini mo cco sexagesimo tertio,
die lune ante festum Sancte Lucie.***
Radulphus presbyter de Herberti curia.
Petrus, archidiaconus Maioris Caleti in ecclesia RothomagensiTravail
Eglise de Rouen?, universis presentes litteras inspecturis, salutem
in Domino. Noveritis quod die sabbati ante nativitatem Domini, anno Domini mo cco sexagesimo tertio, presens fui apud Dei
villam et vidi quod Radulphus rector ecclesie de Herbercort, iuravit, tactis sacrosanctis ewangeliis, quod si ipse
decetero reperiretur diffamatus de infamia, de qua se legitime purgare non posset, super dilapida
tione bonorum suorum vel alienatione ecclesie, ad dictum reverendi patris O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopi, suam
parrochiam resignaret. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo sigillavi. Datum anno
et die supradictis.***
Robertus presbyter de Regali Campo.
Omnibus hec visuris, magister Robertus, rector ecclesie de Regali Campo, salutem in Domino. Noveritis quod
cum immoderatis potationibus frequenter insisterem et de ebriositate essem multipliciter diffamatus,
ego, coram reverendo patre O., Dei gratia Rothomagensi archiepiscopo seu eius mandato personaliter propter hoc consti
tutus, iuravi et promisi, tactis sacrosanctis ewangeliis, quod si de cetero me contingat super assiduitate seu assue
tudine ebriositatis culpabilem inveniri, ecclesiam meam predictam absque strepitu iudicii et reclamatione
aliqua ad mandatum et voluntatem dicti patris simpliciter resignabo, et ipsam extunc pro resignata habebo. Presenti
bus : archidiacono P. Maioris Caleti, magistro Johanne de Noentello, canonico Rothomagensi, Johanne de Morgneval, clerico
dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras dicto patri sigillo meo tradidi sigillatas. Datum
et actum apud Deivillam anno Domini mo cco lxo iiio, in crastino synodi hyemalis.Paragraphe terminé dans la marge inférieure..
{134r} Guillelmus presbyter Sancti Sulpicii.
Omnibus hec visuris, Guillelmus, rector ecclesie Sancti Sulpicii de decanatu Evremodii, salutem in Domino.
Noveritis quod cum essem de incontinencie vicio, presertim cum Ysabelli, parrochiana mea, et de ebriosita
te, graviter diffamatus, iuravi et promisi, tactis sacrosanctis ewangeliis, manu ad pectus posita, quod
si super hiis de cetero culpabilis invenirer, dictam ecclesiam meam, absque strepitu iudicii simpliciter et
absolute, quandocunque essem a reverendo patre O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo requisitus super hoc re
signarem, et nichil in antea in dicta ecclesia ratione aliqua reclamarem. Presentibus P., archidiacono Ma
ioris Caleti, magistro Johanne de Noentello, canonico Rothomagensi, et Johanne de Morgneval. In cuius rei te
stimonium presentes litteras dicto patri sigillo meo tradidi sigillatas. Actum et datum anno Domini mo cco
sexagesimo tertio, in crastino synodi hyemalis.
Lucas presbyter ecclesie de Castelier.
Omnibus hec visuris, Guillelmus Lucas, presbyter de Castelier, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem
apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, super vicio incontinen
cie accusatus, et super hoc quam plurimum diffamatus, cuiusmodi infamiam in presencia
dicti patris recognovi ; nolens quod dictus pater contra me ita dure procederet sicut posset,
misericordiam humiliter petii ab eodem, et promisi eidem et iuravi, propositis sacrosanctis
ewangeliis et manu ad pectus posita, quod si de Christiana, coniugata quadam muliere
quam carnaliter pluries cognovi, vel de aliqua alia contingat me decetero diffa
mari vel culpabilem super hoc inveniri, ita quod non possem me canonice purgare,
dictam ecclesiam meam ad voluntatem dicti patris simpliciter et absolute et
absque strepitu iudicii resignabo et pro resignata habebo, nec aliquid in ea
ex tunc in antea reclamabo aliqua ratione, quocienscunque adicto patre super hoc fuero requi
situs. Presentibus venerabilibus viris : magistris Petro, archidiacono Minoris Kaleti, Adam Rigau
di, canonico Rothomagensi, fratre Adam Rigaudi, priore Aule Puellarum, Jacobo,
capellano archidiaconi Augi, et Johanne de Morgnivalle, clerico dicti patris.
In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo proprio dicto patri tradidi
sigillatas. Datum apud Alacrem Montem, anno Domini mo cco sexagesimo quarto, die mercurii
post festum nativitatis Beate Marie Virginis.
Guillelmus presbyter de Gilemervilla.
Omnibus hec visuris, Guillelmus, presbyter Guilemervilla, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem
apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, diffamatus, super eo videlicet
quod ego potare consueveram in taberna ac me spoliare ibidem vestimentis meis et
ludere ad taxillos, impignorare que libros ecclesie mee, cuiusmodi infamiam in
dicti patris presencia recognovi ; nolens quod dictus pater contra me ita dure pro
cederet, sicut posset, non iudicium sed misericordiam humiliter petii ab
eidem, et promisi eidem et iuravi propositi sacrosanctis evangeliis et manu
ad pectus posita, quod si de predictis viciis vel aliquibus aliis contingat me dece
tero diffamari vel culpabilem super hoc inveniri, ita quod non possem canonice
me purgare, ecclesiam meam de Gilemervilla ad voluntatem dicti patris simpliciter et absolute,
et absque strepitu iudicii resignabo et pro resignata habebo, nec aliquid in ea extunc
in antea reclamabo aliqua ratione, quocienscunque a dicto patre super hoc fuero requisitus.
Presentibus venerabilibus viris : Maioris Kaleti Petro archidiacono, Adam Rigaudi, canonico Rothomagensi,
fratre Adam Rigaudi, priore Aule Puellarum, Jacobo, capellano archidiaconi Augi,
et Johanne de Morgnivalle, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo
meo proprio dicto patri tradidi sigillatas. Datum apud Alacrem Montem, anno Domini mo cco
sexagesimo quarto, die veneris ante festum sancte crucis.
{134v} Monitio presbyteri de Altifago.
Anno Domini mo cco lxo quarto, die mercurii post nativitatem Beate Marie, comparuit, presbyter de
Altifago, diffamatus de negotiationibus et de turpibus contractibus, coram nobis apud Alacrem Montem, quem tunc monui
mus ut ab illicitis contractibus penitus abstineret. Presentibus : archidiacono P. Maioris Caleti, fratre Adam Rigaudi,
magistro Adam Rigaudi, canonico Rothomagensi, et Johanne de Morgneval, priore Aule Puellarum, Jacobo, capellano archidiaconi Augi, et decano Fulcardi Montis.***
Magister Johanne presbyter de Fresneio.
Eodem anno, die veneris subsequente, cum magister Johannes, rector ecclesie de Fresneio, esset de quadam muli
ere, uxore Petit Mari, de pugnis, nec non et ex eo quod minus sufficienter in sua ecclesia reside
bat et male officiata erat, multipliciter diffamatus, ipsum in nostra presencia constitutum in loco supradicto
monuimus ut a premissis abstineret. Presentibus viris seu personis predictis.***
De presbytero capellano de Bernovilla.
Omnibus hec visuris, Gaufridus, rector capelle de Bernovilla, salutem in Domino. Noverint omnes quod cum ego essem
apud bonos et graves, et specialiter apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, super incontinencie vicio gravi
ter diffamatus, precipue de Emelina dicta Blantim, malens potius super hoc voluntati me supponere dicti patris
quam iuris sententiam expectare, promisi eidem patri, tactis sacrosanctis, ewangeliis, quod capellam, meam supradictam, sine strepitu
iudicii et difficultate qualibet resignabo, et pro resignata habebo quocienscunque placuerit dicto patri; promittens
nichilominus bona fide quod contra dictam resignationem non veniam in futurum. Presentibus viris sapientibus et discretis :
magistro Richardo de Salomonisvilla, et magistro Roberto de Deppa, canonicis Rothomagensibus, viris religiosis, priore Beati Laurentii
in Leonibus, et fratre Galtero de Mineriis, de ordine fratrum minorum, socio dicti patris, et viro sapienti et discreto,
priore de Aula Puellarum, et magistro Odone, clerico dicti patris ; et quia sigillum non habebam quo utebar, dictos magistrum Ri
chardum de Salomonisvilla, et priorem de Aula Puellarum rogavi ut vellent sigillis suis presentes litteras
sigillare. Datum apud Deivillam, anno Domini millesimo cco sexagesimo secundo, in crastino assumptionis Beate Marie.***
Galterus presbyter de Buivilla.
Omnibus hec visuris, Galterus, presbyter, rector ecclesie de Buivilla, salutem in Domino. Noverint omnes
quod cum essem apud bonos et graves, et specialiter apud reverendum patrem O. Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, super
incontinencie vicio graviter diffamatus, et precipue de Huedelina de Saint Saan, malens potius super hoc me vo
luntati me supponere dicti patris quam iuris sententiam expectare, promisi die quem eidem patri, tactis sacrosanctis ewan
geliis, quod ego ecclesiam meam predictam resignabo sine strepitu iudicii et qualibet difficultate, et pro resignata
habebo quocienscunque placuerit dicto patri. Presentibus viris sapientitibus et discretis magistris Richardo de Salomonisvilla,
et Roberto dicto de Deppa, canonicis Rothomagensibus, et priore Aule Puellarum, viris religiosis, priore Sancti Laurentii in Leonibus,
et fratre Galtero de Mineriis, de ordine minorum, socio dicti patris, et magistro Odone, clerico dicti patris; et quia sigillum quo utebar
mecum non habebam, dictos venerabiles viros, magistrum Richardum de Salomonis villa, et priorem de Aula Puellarum, ro
gavi ut vellent sigillis suis presentes litteras sigillare. Datum apud Dei villam, anno Domini mo cco sexagesimo secundo,
crastino assumptionis.***
Anquetillus presbyter de Sortinquivilla.
Omnibus hec visuris, Anquetillus, presbyter, rector ecclesie de Sortinquinvilla, decanatus de Wa
lemont, Rothomagensis dyocesis, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem de incontinencie vicio gra
viter diffamatus, precipue de Roberga, parrochiana mea, essemque coram Domino et reverendo
patre, O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, propter hoc evocatus. Nolens super hoc iudicium
expectare, sed veniam petens humiliter ab eodem, iuravi in eius presencia, propositis
sacrosanctis ewangeliis, manu ad pectus posita, quod predictam ecclesiam meam simpliciter et
absolute et absque strepitu iudicii resignabo quandocunque voluerit idem pater, si contin
gat me ulterius de dicto vicio, maxime de prefata R. vel de aliqua alia, diffamari. Ita
quod non possim canonice me purgare. Presentibus venerabilibus viris : W., thesaurario
Rothomagensi, P., archidiacono meo, decano de Walemont, magistro Johanne.de Gemeticis, canonico
Ebroycensi, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris, ac etiam fratre, Adam Rigaudi,
de ordine minorum. In cuius rei testimonium, dictus venerabilis vir archidiaconus meus presentes lit
teras sigillo suo ad petitionem meam et instanciam sigillavit. Actum apud Wa
lemont, anno Domini mo cco lx quinto, die sabbati proximo post ascensionem Domini.Deux croix ?.
{135r} Nicholaus vicarius de Blinquetuit.
Omnibus hec visuris, Nicholaus, presbyter, vicarius ecclesie de Blynquetuit, salutem in Domino. Noveritis quod
cum reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum Pontis Audomari visitaret, inve
nit me de incontinencia, precipue cum quadam muliere dicta Dinote, de faciendo citari et vexa
ri homines iniuste per litteras apostolicas, et negotiatione, precipue de emptione et venditione nemorum,
diffamatum. Cum itaque contra me, confitentem infamiam huiuscemodi de omnibus hiis, idem pater
si voluisset durius processisset, eidem, mecum super hiis misericorditer agenti, promisi proprio iuramento,
propositis sacrosanctis ewangeliis, quod si de cetero de premissis vel aliquo premissorum inveniret adeo
diffamatum quod non possem me canonice purgare, extunc in antea vicariam meam predictam
haberem pro resignata, nec aliquid in ipsa ulterius reclamarem. Presentibus venerabilibus viris : magistris
Radulpho de Cothevrart, canonico Rothomagensi, Johanne de Gemeticis, canonico Ebroycensi, fratre Adam Rigaudi, decano
Pontis Audomari, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras
dicto patri tradidi sigillo meo proprio sigillatas. Datum et actum in ecclesia de Rubeo Monte, anno
Domini mo cco lxo quinto, sabbato post quasimodo.Deux croix ?***.
Radulfus presbyter de Herberti Curia.
Transtulit se ad Augam dyocesim per permutacionem.
Omnibus hec visuris, ego Radulphus, [sic]
[presbyter]
de Herberti Curia, salutem in Domino. Noverint universi quod cum
essem apud bonos et graves multipliciter diffamatus, et apud reverendum patrem O., Dei gratia,
Rothomagensem archiepiscopum, accusatus, videlicet super dilapidatione bonorum ecclesie mee, precipue super hoc quod
manerium ad presbyterium dicte ecclesie pertinens permisi corrui indecenter, et quod libros quosdam eiusdem
ecclesie impignoravi. Item, super eo quod suspensus et excomunicatus celebrasse dicebar. Item, quod parum
aut nunquam in ipsa ecclesia personaliter residebam, nec convenienter officiari faciebam eandem, promisi
proprio iuramento dicto patri, tactis sacrosanctis ewangeliis, manu ad pectus posita, quod infra hanc instantem
nativitatem Domini, procurabo me talem fieri quod ego divina potero celebrare. Item, quod infra hanc
instantem purificationem Beate Virginis faciam deserviri congrue in ecclesia memorata, et a dicta purificatione
usque ad pascha proximo sequens in dicta ecclesia personaliter residebo. Item, quod infra hoc instans carni
privium redimam libros predictos impignoratos et ipsos restituam ecclesie memorate. Item, quod
infra hoc instans pascha dictum manerium faciam congrue refici seu etiam reparari. Si vero in
predictis vel aliquo predictorum contingat me deficere, quod absit, promisi et promitto sub forma
predicta proprio iuramento quod ego extunc in antea dictam ecclesiam meam sine strepitu iudicii,
de plano, simpliciter et absolute, et absque reclamatione aliqua resignabo quandocunque a dicto
patre vel ex parte eius super hoc fuero requisitus, et eam extunc pro resignata habebo. Presen
tibus viris venerabilibus et discretis : magistris Petro de Alba Mallia, Radulpho de Cotevrart,
Willelmo de Flavancourt, canonico Rothomagensi, decano de Gisorcio et Johanne de Morgne
val, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium dictus venerabilis vir archidiaconus ad petitionem meam
presentes litteras sigillo suo proprio sigillavit. Actum Rothomagi, anno Domini mo cco
sexagesimo quarto, in crastino synodi hyemalis.Deux croix ?.Alinéa barré. ***.
Michael presbyter de Welebue.
Anno Domini mo cco sexagesimo quinto, in die synodi estivalis, monitus fuit magister Michael,
rector ecclesie de Welebue, quod consortio mulierum, precipue Marie quam coram archidiacono aliquando ab
iuraverat, abstineret, a magistris P. de Ons, et J. de Noentello, Maioris et Minoris Caleti
archidiaconis, vice nostra, in manerio nostro Rothomagensi, in camera mediocri, presentibus, decano de Burgo Theroudi, et Johanne de Morgneval, clerico nostro.
Presbyter de Wallevilla.
Monitus fuit similiter presbyter de Wallevilla quod luxuria abstineret.
{135v} Guillelmus rector ecclesie de Magnevilleta.
Omnibus hec visuris, Guillelmus, rector ecclesie de Magnevilleta, salutem in Domino. Noveritis quod cum
essem super furti crimine, et super percussione multiplici multipliciter diffamatus, ego, coram venerabilibus viris
magistris P. et J. Maioris et Minoris Caleti archidiaconis in ecclesia RothomagensiTravail
Eglise de Rouen, quibus in negotio
meo commiserat vices suas reverendus pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, personaliter consti
tutus, videns quod durius procederent contra me, si vellent, ipsis mecum misericorditer agentibus
promisi et iuravi, manu ad pectus posita, propositis sacrosanctis ewangeliis, quod si contingeret
me alias super premissis vel premissorum aliquo diffamari, vel culpabilem reperiri, ita quod non
possem canonice me purgare, dictam ecclesiam meam ad voluntatem dicti patris sive dictum simpliciter
et absolute absque strepitu iudicii resignarem, et quod in ipsa nichil ulterius ratione aliqua
reclamarem. Presentibus : dictis archidiaconis, domino Johanne de Bulla, et Henrico de Canahan, capellanis
eorumdem, magistro Ricardo de Maintenon, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris. In
cuius rei testimonium presentes litteras ad petitionem meam sigillavit sigillo suo proprio Petrus,
archidiaconus meus predictus. Datum et actum Rothomagi, in logis domini archiepiscopi iuxta ecclesiam, anno
Domini mo cco sexagesimo quinto, die mercurii in crastino synodi estivalis.***
Johannes capellanus leprosarie de Orival.
Omnibus hec visuris, Johannes, presbyter, capellanus leprosarie de Orival, salutem in Domino. Noveritis quod cum
essem de incontinencia, precipue cum Sarota, muliere quadam soluta, et de celebratione clandesti
norum matrimoniorum, multipliciter apud reverendum patrem O. Dei gratia Rothomagensem archiepiscopum
et apud alios bonos et graves diffamatus, nolens iudicium super hoc expectare coram venerabilibus
viris, magistris P. de Ons, et J. de Noentello, Maioris et Minoris Caleti in ecclesia
RothomagensiTravail
Eglise de Rouen ? archidiaconis, loco dicti patris propter hoc constitutus, promisi et iuravi, manu ad pectus
posita, propositis sacrosanctis ewangeliis, quod si alias contingeret me super hiis diffamari, ita
quod non possem canonice me purgare beneficium meum predictum ad voluntatem dicti patris simpliciter et
absolute et absque strepitu iudicii resignarem et nichil in ipso ulterius reclamarem.
Presentibus dictis archidiaconis archidiacono Roberto, Wlcassini Normannie, decano de Burgo Theroudi
et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo
meo proprio sigillavi. Datum et actum Rothomagi, in manerio dicti patris, in camera mediocri.
Anno Domini mo cco sexagesimo quinto, die mercurii in crastino synodi estivalis.***
{136r} Jordanus rector ecclesie de Crasmesnil. Rubrique située au-dessus du paragraphe concerné et encerclée..
Omnibus hec visuris, Jordanus, rector ecclesie de Crasmesnil, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem de incontinencie
vicio, presertim de domicella Agnete, sorore domini de Crasmesnil parrochiana mea, multipliciter diffamatus,
cuiusmodi infamiam coram reverendo patre O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, propter hoc constitutus, spontaneus recogno
vi ; nolens quod dictus pater rigide procederet contra me, sed potius mecum misericorditer ageret super eo me voluntari eiusdem
totaliter me submisi, promittens et iurans, tactis sacrosanctis ewangeliis, quod ego quocienscunque ab eodem patre
fuero requisitus absque reclamatione aliqua faciam quicquid super hoc de me et ecclesia mea duxerit ordinandum.
Presentibus archidiacono J. Minoris Caleti, fratre meo presbytero, et Johanne de Morgnival. In cuius rei testimonium presentes
litteras sigillo meo dicto patri tradidi sigillatas. Datum Rothomagi et actum in vigilia assumptionis Beate Marie, anno Domini mo cco sexagesimo quarto.Sigle.Paragraphe débordant sur la marge droite..***.
Johannes presbyter de Autonmesnil. Rubrique située au-dessus du paragraphe concerné et encerclée.***.
Omnibus hec visuris, Johannes, presbyter de AutonMesnil, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem apud bonos et graves, precipue
apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, de incontinencie, vicio graviter diffamatus, presertim cum quadam
muliere que Hermechin nuncupatur, quam quidem coram dicto patre recognovi me pluries carnaliter cognovisse, nolens iudicium
super hoc expectare, sed potius petens misericordiam humiliter ab eodem, promisi eidem patri et iuravi propositis sacrosanctis ewangeliis,
manu ad Petrus posita, quod si de dicta muliere vel aliqua alia contingat me decetero diffamari vel culpabilem super hoc
inveniri, ita quod non possem me canonice purgare, dictam ecclesiam meam ad voluntatem dicti patris simpliciter et absolute
et absque strepitu iudicii resignabo et pro resignata habebo nec aliquid extunc in antea reclamabo aliqua ratione quociens
cunque a dicto patre super hoc fuero requisitus. Presentibus venerabilibus viris magistris, Petro, archidiacono Maioris Caleti, Adam Ri
gaudi, canonico Rothomagensi, domino Wilardo, canonico Aule Puellarum, decano Augi, domino Jacobo, capellano archidiaconi Augi, et Johanne de Morgnival, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo proprio dicto
patri tradidi sigillatas. Datum apud Alacrem Montem, anno Domini mo cco sexagesimo quarto, die mercurii post festum
Nativitatis Beate Virginis.Paragraphe débordant sur la marge droite..
Inguerranus presbyter de Pucheio.
Omnibus hec visuris, Enguerrandus, presbyter, rector ecclesie de Pucheio, salutem
in Domino. Noveritis quod cum essem de incontinencie vicio graviter et pluries dif
famatus, precipue de Agnete, uxore Clementis dicti Boulenguarii, essem que
coram domino et reverendo patre O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, propter
hoc evocatus, nolens super hoc iudicium expectare sed misericordiam petens
humiliter ab eodem. Iuravi in eius presencia, propositis sacrosanctis ewangeliis,
manu ad pectus posita, quod predictam ecclesiam meam simpliciter et absolute et absque
strepitu judicii resignabo quandocunque voluerit idem pater si continguat
me ulterius de dicto vicio, precipue de prefata a. vel de aliqua alia diffamari
ita quod non possim canonice me purgare. Presentibus veneralibus viris Roberto,
{136v} de Wulcassini Normannie, et Johanne, Minoris Caleti archidiaconis, Roberto de Puceolis, canonico
Rothomagensi, magistro Johanne de Jemeticis, canonico Ebroycensi, et Johanne de Morgneval
clerici dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras dicto patri sigillo meo
proprio tradidi sigillatas. Datum Rothomagi, anno Domini mo cco sexagesimo quinto,
die martis in vigilia Beate Marie Magdalena.Alinéa raturé.***.
Radulphus personna de Sommery.
Omnibus hec visuris, Radulphus de Novo Burgo, rector ecclesie de Sommery, salutem in Domino. Noveritis quod cum in dicta ecclesia
mea debitam residentiam non fecissem, et me ad ordines pretermisissem statutis temporibus presentare absque
licencia domini archiepiscopi Rothomagensis. Idem dominus archiepiscopus bona ecclesie mee saisiri fecit aliquandiu et teneri; cum
que essem de incontinencia multipliciter diffamatus, precipue de quadam muliere de Novo Burgo, ac etiam de in
honestate vite, super eo videlicet quod me debitis preter necessorus onerabam. Ego, coram dicto patre propter hoc constitu
tus promisi eidem et iuravi, propositis sacrosanctis ewangeliis, quod in dicta ecclesia mea modo debito residerem et honesti
us solito me haberem, et si de dicta muliere vel aliqua alia forem alias diffamatus, ita quod me non possem pur
gare canonice, dictam ecclesiam meam ad voluntatem dicti patris simpliciter resignarem, videlicet quandocunque super hoc
super hoc requireret dictus pater. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo sigillatas tradidi
dicto patri. Actum presentibus venerabilibus viris magistris Guillelmus de Flavacort, Johanne de Gemeticis, canonico Rothomagensi, et Johanne de
Morgneval, clerico dicti patris Rothomagi, anno Domini mo cco sexagesimo sexto quinto, in festo Beati Thome apostoli.
Albericus rector ecclesie Sancti Aniani.
Omnibus hec visuris, magister Albericus, rector ecclesie Sancti Aniani, decanatus de Rivo, Rothomagensis diocesis, salutem in Domino.
Noveritis quod cum essem de incontinencie vicio graviter diffamatus, precipue de domicella Emmelina de Casteliez. Ego,
propter hoc coram patre reverendo O. Dei gratia Rothomagensi archiepiscopo apud Deivillam personaliter constitutus, recognavi spontaneus
in eiusdem patris presencia me dictam E. carnaliter cognovisse et in ipsa quandam filiam procreasse et tunc petens
veniam ab eodem, eidem, promisi mecum rnisericorditer super hoc agenti, promisi et iuravi, propositis sacrosanctis ewangeliis, manu
ad pectus posita quod si me de dicta E. vel de aliqua alia contigerit decetero diffamari, ita quod non possim me pur
gare legitime, ipsam ecclesiam meam ad voluntatem dicti patris absque difficultate qualibet resignabo, et pro resig
nato habebo, videlicet quandocunque super hoc fuero requisitus a dicto patre, vel ab alio loco eius. Presentibus viris venerabilibus magistris
Guillelmo de Flavacort, Johanne de Gemeticis, canonico Rothomagensi, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris et tunc pro scan
dalo iniunxit michi dictus pater quod tres disciplinas acciperem coram presbyteris mei decanatus in pleno capitulo seu kalen
da in braccis. Inhibuit etiam michi ne in dicta ecclesia mea missas celebrarem nec dicerem matutinas seu vespe
ras ad notam usque ad purificationem Beate Marie instantem. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo meo proprio si
gillatas tradidi dicto patri. Datum apud Deivillam anno Domini mo cco lxo vo, die veneris ante festum Beati Thome
apostoli.
Johannes rector ecclesie de Leonis curia.
Omnibus hec visuris, Johannes, presbyter ecclesie Sancti Petri de Leonis Curia, salutem in Domino. Noveritis quod cum essem de domicella Odeli
na de Nova Villa graviter diffamatas, cuiusmodi infamiam in presencia reverendi patris O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopi,
voluntarie recognoscens, et confitens ex hoc scandalum ortum esse, dicto patri, super hoc misericorditer agenti, promisi et iuravi
ad sancta Dei ewangelia, manu ad pectus posita, quod si me de dicta muliere vel de aliqua alia decetero contingeret diffa
mari, et non possem de huiusmodi infamia canonice me purgare dictam ecclesiam meam ad voluntatem dicti patris simpliciter et
absolute et absque iudicii strepitu resignarem, et nichil in antea in eadem ecclesia reclamarem. Presentibus : archidiacono meo,
magistris Guillelmo de Flavacort, Radulpho de Cotevrart, canonico Rothomagensi, Johanne de Gemeticis, canonico Ebroycensi, Symone, vica
rio Pontisarensi, decano Calvi Montis, et Johanne de Morgneval, clerico dicti patris. In cuius rei testimonium presentes litteras
tradidi dicto patri quas dictus archidiaconus, Stephanus ad petitionem meam sigillo suo sigillavit. Actum apud Calvum Montem
in camera prioris de Alleria, anno domini mo cco sexagesimo quinto, in vigilia Beatorum Symonis et Jude.
{137r} De absolucione excommunicatorum.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut
nobis exponere curavisti Johannes de Fravilla, clericus, Colinus et Henricus de Cessiaco, laici, tue diocesis,
pro violenta iniectione manuum in quendam presbyterum, canonem incurrerunt sentencie promulgate. Nos,
tuis precibus inclinati, tibi presencium auctoritate concedimus ut eisdem excommunicatis hac vice iuxta
formam ecclesie beneficium absolucionis impendas. Iniungens eis quod de iure fuerit iniungen
dum, nisi eorum sint adeo graves et enormes concessus quod sint merito ad sedem apostoli
cam transmittandi ; provisso quod passo iniuriam satisfaciant competenter. Datum Lugduni,
idus aprilis, pontificatus nostri anno octavo.***
Contra abuscores.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Cum sicut accepimus non nulli in tua civitate et diocesi litteris apostolicis et indulgenciis abu
tantur, trahendo per eas maliciose in causam illos contra quos nichil habent penitus questionis, vel eandem
personam etiam ad diversos et remotos iudices sibi propicios et huiusmodi consencientes
excessibus aut ultra numerum in constitucione nostra statutum, per generalem clausulam quidam
alii faciendo citari ut extorqueant aliquid a citatis ac alio inhonesta, et enormia per littero
rum ipsarum committentes abusum fraternitati tue per apostolica scripta mandamus quatinus in tua civi
tate et diocesi super hiis inquiras vel inquiri facias diligencius veritatem et illos quos aliquo pre
dictorum modorum vel alio etiam litterarum ipsarum inveneris abusores sive sint judices sive
conservatores, aut etiam littigantes, canonica animadversione castiges. Contradictores si
qui fuerint vel rebelles per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescendo. Non
obstante aliquo privilegio seu indulgencia per que attribute tibi super hoc iuridictionis
explicacio valeat impediri. Si vero aliquid difficultatis emerserit, remittas iliud ad apostoli
ce sedis limam ut super hoc adhibeamus remedium quod viderimus oportunum. Ita tamen quod
per te ipsum hoc facias et id alicui alii non committas. Datum Lugduni, ii kl. aprilis, pontificatus
nostri anno octavo.***
{137v} Quod possint emi redditus ad prebendas albanensis in feodo achiepiscopi.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo Rothom et dilectis filiis capitulo Rothomagensibus,
salutem et apostolicam benedictionem. Cum sicut venerabilis frater noster episcopus Albanensis nobis exposuit ipse olim,
archiepiscopus Rothomagensis existens, duxerit ordinandum ut decem clerici in ecclesia Rothomagensi con
tinue deservirent. Nos, ipsius precibus inclinati, presencium auctoritate concedimus, ut si pro ipsorum susten
tatione certos redditus de feodis eiusdem ecclesie emi contigerit, vel si forsican aliqui.
Iam sunt empti, huiusmodi emptiones robur optineant, perpetue firmitatis. Ita quod nec parte,
frater archiepiscope, nec per aliquem succesorum tuorum possint in posterum retractari. Non obstante
iuramento, a te prestico vel a succesoribus ipsis prestando de non alienandis rebus ecclesie
memorate. Cum non videatur ab eadem alienari ecclesia quod ad ipsam taliter revocatur.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu,
temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem
omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni,
x kl. martii, pontificatus nostri anno octavo.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei venerabili fratri archiepiscopo et dilectis filiis capitulo Rothomagensibus,
salutem et apostolicam benedictionem, venerabilis frater noster episcopus Albanensis retulit coram nobis quod ipse,
archiepiscopus Rothomagensis existens, annuum redditum viginti quinque librarum turonensis monete
in feodis Rothomagensis ecclesieTravail
Eglise de Rouen ? comparavit, distribuendos pro anniversario suo inter, canonicos
et clericos dicte ecclesie annuatim. Nos itaque, ipsius episcopi precibus inclinati, quod per eum
in hac parte factum est ratum et gratum habentes, id auctoritate apostolica confirmamus et presen
tis scripti patrocinio communimus, decernentes ut huiusmodi emptio robur optineat perpe
tue firmitatis. Ita quod néc parte, frater archiepiscope, nec per aliquem successorum tuorum possit
in posterum retractari. Non obstante iuramento a te prestico vel a successoribus ipsis
prestando de non alienandis rebus ecclesie memorate. Cum non videatur ab eadem ali
enatum ecclesia quod ad ipsem est taliter revocatum. Nulli ergo hominum liceat hanc
paginam nostre confirmacionis et constitucionis infringere vel ei ausu temera
rio contraire. Si quis hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei
et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni, x kl. martii,
pontificatus nostri anno octavo.
Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex
posuit nobis venerabilis frater noster episcopus Albanensis quod ipse, olim. archiepiscopus Rothomagensis existens, or
dinavit ut decem clerici in Rothomagensi ecclesia continue deservirent. Nos itaque, ipsius episcopi
precibus inclinari annuentes, duximus concedendum ut si pro ipsorum sustentacione certos
redditus in feodis eiusdem ecclesie emi contigerit, vel si forsan aliqui jam sunt empti,
huiusmodi empciones robur optineant firmitatis perpetue firmitatis. Ideoque fraternitati
tue per apostolica scripta mandamus, quatinus eisdem empcionibus tuum sine difficultate qualibet imparciaris assensum. Non obstante iuramento quod de non alienandis rebus ad ipsam
mensam
spectantibus prestitisti. Cum non videatur ab eadem alienari ecclesia quod ad ipsam
taliter revocatur. Datum Lugduni, x kl. martii, pontificatus nostri anno octavo.
{138r} De firma Deppe.
Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesieTravail
Eglise de Rouen ? minister indignus. Universis presentes litteras inspecturis, salutem
eternam in domino Ihesu Christo. Noveritis quod nos dilecto et fideli nostro Roberto de Torciaco, burgensi de Deppa,
anno Domini millesimo cco quinquagesimo primo, ad duos annos, termino incipiente. Die lune octavo ante festum
Omnium Sanctorum preteritum, tradidimus ad firmam villam nostram de Deppa, pro tribus milibus septingentis et quadraginta libris
nobis solvendis quolibet ipsorum duorum annorum ad quatuor terminos, videlicet, ad natale Domini, ad pascha, ad nativitatem
Beati Johannis et ad finem cuiuslibet anni, sub condicicionibus inferius annotatis : Videlicet, quod nos in dicta fir
ma quartam partem pro rata precii retinemus et medietatem placiti spate. Item quod firmarii senescallo venienti ad assisias Deppe ministrabunt expensas. Item clerico qui preerit pro nobis vicecomitatui dabunt per annum quadraginta libras
turonenses pro expensis, et pro apportacione pecunie apud Rothomagum centum solidos quolibet anno. Item, quod nichil possit ar
restari in villa, irrequisito illo qui preerit vicecomitatui. Item quod omnes clamores fiant in domo vicecomitatus. Item,
quod pissis semper in domo vicecomitatus remaneat, in qua reponentur denarii costumarum. Item, quod inter aliquos littigan
tes pacificari non valeat, nisi in presencia in vicecomitati presidentis. Item, si firmarium litigare cum aliquo conti
gerit coram vicecomite nostro vel senescallo causa agitetur. Item, quod firmarius emendam taxare non possit aliquam
in absencia illius qui in vicecomitatu preerit loco nostril. Item, quod emende et forifacture hereditarie ut pote domorom
et aliorum immobilium nobis libere remanebunt. Item, in masuris vel aliis tradendis ad feodum nichil percipiet firmarius
supradictus. Item, si generalis guerra oriretur inter reges propter quam dampnificaretur firmarius, ad arbitrium bonorum virorum
restituetur eidem, et si econtrario ville condicio efficeretur melior, nobis pro melioracione ipsius ad arbitrium bonorum resti
tuere teneretur. Item, si contra nos ab aliquibus fieret conspiracio, nichil percipiet dictus firmarius in emenda. Item, si interim
nos decedere vel cedere contigerit, ipse firmarius firmam persolvet pro rata temporis, nec firmam tenere extunc in antea
compelletur. Item, si in terra vel in mari aliqua contigerit inveniri, dum tamen per annum non excedant viginti librarum
valorem, inter nos et ipsum erunt communiter dividenda illud autem quod valorem predictum excesserit nobis quiete et libere
remanebit firmario autem non licebit aliqua dona recipere, nisi caseos vel alia esculenta, vel potulenta. Item,
nobis placita mota, arreragia et foagia totaliter retinemus. Item, si aliqua premissorum declaracione indigent,
ipsam nobis reservamus. In cuius rei testimonium presenuibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum apud
Alacrem Montem, feria sexta post hiemale festum Sancti Martini, anno Domini mo cco quinquagesimo primo.***
Universis presentes litteras inspecturis, Robertus de Torchiaco, burgensis de Deppa, salutem eternam in Domino
Ihesu Christo. Noveritis quod ego a reverendo patre O., Dei gratia Rothomagensi archiepiscopo, accepi ad firmam Villam
Deppe ad duos annos, termino incipiente octavo die ante feslum Omnium Sanctorum nuper preteritum, pro tribus
milibus septingentis et quadraginta libris eidem reverendo patri solvendis quolibet ipsorum duorum annorum ad quatuor
terminos, videlicet, ad natale Domini, ad pasche, ad nativitatem Beati Johannis Baptiste, et ad finem cuiuslibet anni, sub
condicionibus que in litteris ipsius patris super hoc confectis plenius continentur quos litteras, si necesse
fuerit propter condiciones huiusmodi teneor exibere, et propter, pecuniam huiusmodi reddendam, ut dictum est, karissimam matrem
meam, Basiliam de Torchiaco, debitricem et plegiam obligavi. In cuius rei memoriam et testimonium
presentes, litteras sigilli mei munimine roboravi. Datum apud Alacrem Montem sabbato hiemale
[sic]
[ante]
festum Beati Martini, anno Domini mo cco l primo.
Firma Deppe anni cc l tercii.
In festo Beati Clementis, magistro Gileberto de Torchiaco et Michaeli Molendinario burgensibus de De
ppa, ad duos annos termino incipiente die natalis Domini in mane proximo ventura. Ita quod ipsa
dies sit tota firmariis, et finiente in vigilia dicti festi post duos annos. Ita quod vigilia sit
tota eorum, tradidimus ad firmam villam nostram de Deppa pro tribus milibus septigentis et quadraginta
libris nobis solvendis qualibet ipsorum duorum annorum ad quatuor terminos, videlicet, ad pascha, ad nativitatem Sancti Johannis,
ad festum Omnium Sanctorum et ad finem anni sub condicionibus annotatis, videlicet, quod dictus magister Gilebertus
{138v} habeat. QuamItem mediam partem ipsius firme, et Michael predictus quartam partem et nos quartam partem sub condi
cionibus et convencionibus contentis in alia firma que scribitur in pagina precedenli, hoc addito
quod nec nos nec ipsi poterimus in ipsa firma aliquem associare sine mutuo consensu.***
Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesieTravail
Encoder Eglise de Rouen? minister indignus, universis presentes litteras inspecturis,
salutem eternam in domino Ihesu Christo. Noveritis nos, anno Domini mo cco quinquagesimo quinto, mense augusto,
tradidisse ad firmam dilecto et fideli nostro Reginaldo de Trembleio, clerico, manerium nostrum de Alacri
Monte et de Craudale, cum omnibus pertinentiis suis, tam in dominico quam in decimis, tegularia
et foresta ac aliis pertinentibus ad eam, exceptis carbonariis et billetariis, prout hactenus fieri
et servari consuevit, dum tamen in ea sine nostra licentia carbonarios vel billatarios non reponat, et
etiam aliis iuribus ad dictum manerium pertinentibus, exceptis censibus terrarum reddendis in festis Sancti
Martini hyemalis et penthecostes quos nobis retinemus, pro mille libris turonensibus solvendis nobis quolibet
anno usque ad finem trium annorum. Terimino incipiente anno incarnationis Domini predicto in octabas
assumpcionis Beate Virginis sub modis et condicionibus suprainfra scriptis : Videlicet, quod dictus Reginaldus
tempore firme sue debet nobis et nostris exhibere in dicto manerio stramina, pro lectis et equis et fenum vel
vecias pro equis. Item, ligna ad ignem necessaria et aquam nobis et nostris ministrare, et bladum nostrum molere et
coquere, ac panem inde paratum reddere. Item, gallinas, capones, porcos, pullos, anseres et alia domos
instauramenta tenetur nobis et nostris ministrare ad estimationem dispensatorre nostri cum coquo,
et nos de precio respondebimus eidem. Item, senescallo nostro quando veniet ad dictum manerium pro nego
ciis dicti manerii expediendis expensas necessarias ministrabit. Item, predictum manerium et omnes grangias nostras ville predicte debet reddere in statu in quo sunt, vel meliori quantum ad cooperturam sed
si ceciderint per vetustatem aut casa fortuite combusti fuerint, non debet reedificare de novo.
Item, tenetur ad cooperendum domas novas si fecerimus ; tenetur nobis, pro precio pro quo habebit vel ei consta
bunt in tegularia, tegulas ministrare. Item, si communis guerra vel tempestas, aut ignis ville
qui de propria domo non surgat aliquo predictorum trium annorum evenerit, nos tenebimur eidem
secundum infortunium relaxare. Item, si aliqua emenda levanda evenerit tempore firme sue que
summam decem et octo solidorum possit vel debeat excedere, quicquid supererit nostrum erit. Et quicquid
ad altam iusticiam pertinet similiter nostrum erit, exceptis decem et octo solidis sepedictis. Item, bestias et armenta que ibi sunt fine termini nobis restituet valore ad valorem, numero ad
numerum, ad estimationem bonorum, proventus, tamen eorum percipiet tempore firme sue. De
fructibus vero ipsorum animalium et de ipsis animalibus nichil exibet extra dominica nostra nostra. De
predictis autem mille libris satisfaciet ad terminos infrascriptos : Videlicet, ad festum purificacionis
{139r} Beate Virginis ad portam Rothomagensem trecentas libras, ad festum ascensionis Domini subsequens
trecentas libras, et, ad subsequens festum Beate Marie Magdalene quadrigintas libras turonenses. Ne
minem vero poterit associare in hac firma, nisi de nostra licentia speciali. Si quid autem fuerit
in predictis vel in sequentibus pactionibus declarandum declarationem nobis retinemus. Item, terras nobis
restituet in eo statu in quo recipiet eas : videlicet, gacheratas et binatas, nec eas poterit
dessesionare ; tamen eas debla, dobit, licet usque ad plenam debladationem firme sue terminus
non durabitret. Quod si milites non insticiarent homines, suos secundum, quod inter nos et eos extitit
ordinatum, ipse posset forestam usque ad valorem ducentarum librarum turonensium esplectare, compu
tacis redditibus et blado foresti. Item, sciendum est quod si pro delicto alicuius hominum nostrorum terra
alicuius ad nos devenerit, decimas, quas de dicta terra deberet percipere, reddere teneremur, eidem. Item, per
totum annum quo firmam dimiserit nobis de predictis straminibus vecia et fene tenebitur provi
dere. Et sciendum quod de straminibus decime Beati Nicholai et dominici in fine firme sue nichil
poterit absportare vel vendere, nisi solummodo granum. Numerus vero hostiarum et armentorum sibi
traditorurn et valor hic est : Videlicet centum septuaginta tres castrones et quadraginta sex
bidentes, precium cuiuslibet quatuor solidi et sex denarii. Item, sexaginta bidentes et quinquaginta unus
annus ; pretium cuiuslibet tres solidi. Item, undecim vitili unius anni precium istorom undecim triginta
solidi. Item, due vacce et tres vituli unius anni ; precium quinquaginta quinque solidi. Item, septem vacce,
precium octo libre et quinque solidi. Item, unus taurus, precium eius triginta quinque solidi. Item, due vacce,
due genitie et unus bouvellus ; precium eorum septem libre et decem solidi. Item, quatuor bo
velli ; precium eorum sexaginta quatuor solidi. Item, tres genitie ; precium eorum triginta sex
solidi. Teneatur autem Reginaldus, sub pristina quam nobis debet fidelitate, omnia iura
nostra tam in dominico et foresta, tam in hominibus, censibus et warenna et etiam in omnibus aliis
iuribus servare fideliter et tueri. Promisit que nobis insuper, prestito corporali ab eo iuramento,
se omnes et singulas conventiones predictas firmiter et inviolabiliter servaturum, et contra, ipsas
vel earum, aliquam non venturum. Nobis propter hoc bona sua mobilia et immobilia tam presentia quam
futura ubicunque sint vel fuerint obligando et in responsionem ponendo. In quorum testimonium
presentes litteras sigillo nostro fecimus sigillari. Actum apud Alacrem Montem, anno Domini mo
cco lo quinto mense augusto.
{139v} BinthehWerde.
Hii sunt redditus nostri de BinthewrdeA déterminer. quos invenimus per iuramenta hominum nostrorum.
Willelmus, persona de BinthewrdeA déterminer., tenet unam peciam terre inter domum et ecclesiam de qua reddit xii denarios. Item, debet
de pensione ecclesie iiii marchas. Item, viii denarios, pro se et hominibus suis de pastura. Item, xii denarios de pasnagio. Helias
Heloydis de Belchaham, de antiquo tenamento dimidiam virgatam terre de qua reddit dimidiam marcham.
Item, pro quolibet bove et qualibet vacca i denarium. Felicia, relicta Guileberti Sporonis de antiquo tenemento, quartam
partem, unius virgate terre de qua reddit xl denarios, et de dominico du nostro quartam partem unius virgate, de qua
reddit xl denarios. Item, unam particulam terre de dominico nostro pro v denariis ***. Item Agnes de Cruce, dimidiam virgatam
terre de dominico nostro, pro dimidia marcha. Item, particulam de dominico nostro pro vi denariis. Agnes, relicta Willelmi de Latheu,
de antiquo tenemento, quartam partem unius virgate, de dominico nostro pro xl denariis. Oriodis de domino nostro, quartam partem unius virgate
pro xl denariis ; de quadam particula terre de nostro dominico xv den vi denarios. Guillelmus Soupefort, de antiquo tenamento, quartam partem unius
virgate pro xl denariis. Robertus Porteys, de antiquo, dimidiam virgatam terre, pro dimidia marcha. Item, pro quolibet bove et
vaca i denarium. Thomas de Cruce, de antiquo tenemento, i virgatam, pro i marcha. Item, pro pastura de Heylie, ii denarios. Johannes
de Howlte, de antiquo tenemento, dimidiam virgatam, pro xi solidis x denariis. Item, quartam partem unius virgate de dominico, pro xl denariis.
Item, de particula terre de dominico nostro, pro iii denariis. Johannes de Mara, de antiquo tenemento, i virgatam pro i marcha.
Item dimidiam virgatam de dominico nostro, pro xl dimid dimidia marcha. Item, quandam particulam de dominico nostro pro vi denariis. Item,
pro quolibet bove et vacca i denarium, hoc salvo quod debet habere sicut dicit quatuor boves liberos, per hoc quod tenet de dominico.
Willelmus Pincecu tenet dimidiam virgatam, de antiquo tenemento, de pro dimidia marcha. Item, de pastura de HailieLa Haye ?. i denarium.
Richardus de Holut, dimidiam virgatam, de antiquo tenemento, pro dimidia marcha. Item, dimidiam virgatam, de dominico nostro, pro dimidia
marcha. Item, de tribus acris de dominico nostro, x denarios. Willelmus Elmondi, quartam partem unius virgate, de antiquo tenemento,
pro xl denariis. Item, tres partes unius virgate de dominico nostro pro x solidis. Item, de tribus acris de dominico nostro x denarios. Johannes
Boult, dimidiam virgatum de antiquo tenamento, pro dimidia marcha. Item, pro pastura de Haylie i denarium. Henricus de
Bochaham, dicit quod tenet de antiquo tenamento quicquid tenet, pro xxi solidis viii denariis, et de novo feodo xii denariis.
Item, pro quolibet bove et vacca ad pascha i denarium. Richardus de Waste Huose, dimidiam virgatam quam habuit de forisfactura
quadam ab eschaetoribus regis pro i marcha. Item, i denarium de HeylieLa Haye ?.. Willelmus de Donstile, de antiquo tenemento, i virgatam
pro i marcha. Item i denarium pro paschua de HelieLa Haye ?.. Radulfus de Aula tenet quicquid tenet, ut dicit de veteri tenemento,
pro xvii solidis. Item, debet i denarium de HelieLa Haye ?.. Item, dimidiam virgatam terre apud Wilrode pro dimidia marcha, per traditionem Ni
cholai de Wrocehan, procuratoris archidiacon nostri. Walterus de Belestede, unam virgatam et dimidiam, de
antiquo tenemento, pro xvi solidis viii denariis. Radulphus Iuvenis, dimidiam virgatam, de antiquo tenemento, pro dimidia marcha. Item,
dimidiam virgatam racione emptionis per cartam pro dimidia marcha. Item, dimidiam virgatam de dominico nostro, pro dimidia marcha
et vi denariis. Item, i coteriam terre, pro xl denariis. Item, unam plateam de x acris iuxta boscum de HwoutHoux ?.. Item,
unum masum et jardinum, de dominico nostro, pro iiii denariis. Willelmus de Wilrode debet de tenemento suo viii solidos.
Martinus de Rooiche tenet feodum Clementis de Bolcaham racione emptionis, pro x solidis, et ad redden
dos denarios fecit atornatum suum, Stephanum de Bolcaham. Item, pro quolibet bove et vacca i denarium ad pascha
pro pascua de la DonneA déterminer... Gaufridus Faber, dimidiam virgatam de veteri tenemento, pro dimidia virg marcha. Item, unum
angulum de HelieLa Haye ?. pro vi denariis. Item, unam virgatam et unum masagium de domino nostro et unam brociam e dominico
nostro, pro i marcha et iii denarius. Item unum essartum de dominico nostro pro xii denariis. Radulphus de Cruce, de antiquo tenemento,
unam virgatam terre pro i marcha et ii denariis de Helie. Willelmus de Wilverode, de veteri tenemento, viii solidos.
Henricus Mercator dimidiam virgatam de dominico nostro, pro dimidia marcha. Item, duas acras essarti de dominico nostro pro vi denariis.
Aalicia, unum cortilliagium pro xii denariis. Aalidis de Sethune, dimidiam virgatam de antiquo tenemento. Item, pro quolibet bove
de pascua de la DonneA déterminer.. i denarium. Cognordis, pro dimidia virgata terre, de antiquo tenemento, per dimidiam marcham. Item, debet i denarium de Helie.
Philippus, clericus, unam coteriam, de antiquo tenemento, pro xl denariis. Willelmus le Nuimant, dimidiam virgatam,
de antiquo tenemento, pro dimida marcha. Thomas le Dicaire, tres coterias de quibus dimidia virgate est de dominico
nostro pro x solidis vi denariis. Laurencius de Bercahan, dimidiam virgatam, de antiquo tenemento, pro dimidia virg marcha.
Item sex acras et unam gravam continentes circa unam acram pro xx denariis. Item pro quolibet bove et vaca i denarium.
pro pastura de la DonneA déterminer... Radulphus Le Coc, de antiquo tenemento, dimidiam virgatam pro dimidia marcha. Item unam
coteriam de dominico nostro, pro xliiii denariis obiit. Johannes de Nuuymant, de antiqua teneura,
{140r} dimidiam virgatam pro dimidia marcha. Item, pro pastura de la DonneA déterminer.. pro quolibet bove et vacca i denarium. Henricus
filius Rogeri, unam coteriam, de antiquo tenemento, et tres coterias de dominico nostro, pro xiiii solidis iii denariis, et pro qualibet
solvit equaliter. Petrus de Lestret, dimidiam virgatam, de antiquo tenemento pro dimidia marcha. Item, unam
coteriam, de dominico nostro, pro xliii denariis. Robertus le Quint, unam coteriam, de antiquo tenemento,
pro xl denariis. Item, aliam coteriam de dominico nostro, pro xl denariis. Stephanus Haoys unam cote
riam, de dominico nostro, pro xliii denariis. Thomas de Berquehan, de dominico nostro, dimidiam virgatam pro dimidia
marcha et vi denariis. Thomas Jordan i coteriam, de antiquo tenemento, pro xl denariis. Item, dimidiam virgatam
de dominico nostro pro dimidia marcha v denariis obiit. Johannes Clementis, dimidiam virgatam de dominico nostro
pro dimidia marcha vi denariis. Galterus de Stanope, unam virgatam de antiqua teneura, pro i marcha.
Henricus de Champaigne, dimidiam coteriam, de antiquo tenemento, pro xx denariis. Willelmus Gervasii,
dimidiam virgatam, de antiquo tenemento, pro dimidia marcha et i denario. Robertus Coqus, dimidiam coteriam,
de antiquo, pro xx denariis. Johannes le Dol, unam coteriam de dominico nostro pro xliii denariis. Willelmus
le Wiste, dimidiam virgatam ; de antiquo, pro dimidia marcha. Robertus, clericus de Wilverode,
dimidiam virgatam, de antiquo, pro dimidia marcha.***
Nono.
Littera de recognitione procuracionis de Almeneschiis.
Universis presentes litteras inspecturis, humilis conventus Beate Marie de Almeneschiis, salutem
in Domino. Cum reverendus pater Odo, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, diocesim Sagiensem visitans,
a nobis poteret procurationem suam ratione visitacionis quam in nostro monasterio exercuit. Nos,
paupertatis privilegium allegantes, eidem supplicavimus ut procurationem nobis dimitteret
supradictam ipsam non negantes eidem. Idem que archiepiscopus nobis et paupertati nostre compa
ciens, ipsam nobis liberaliter dimisit. In cuius rei testimonium et memoriam presentibus
litteris, vacante nostro monasterio, sigillum nostrum duximus apponendum. Datum in monasterio
nostro die martis ante festum Beate Marie Magdalene, anno Domini mo cco quinquagesimo.***
Littera de Pate facta. Cum domino de Hototh.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Nicholaus de Hotoht, miles, salutem in Domino.
Noveritis quod cum inter reverendum patrem O. Dei gracia, archiepiscopum Rothomagensem, ex una parte, et me,
ex altera, verteretur contencio super quibusdam iurisdictionibus hominum meorum, habendis et exercendis in
villa Deppe in eisdem hominibus, super qua contencione fuit a nobis compromissum in virum religiosum fratrem.
Willelmum de Guerchia, de ordine fratrum minorum, dominos Guillelmum de Werneval et Petrum de Hototh,
milites, et in magistrum Johannem de Flainvilla, clericum, et ab ipsis prolatum arbitrium, prout in dicti reveren
di patris et meis litteris continetur. Fuit inter cetera inter nos ordinatum et unanimiter concordatum, quod si
nobilis mulier***, relicta bone memorie Petri de Malliaco, quondam militis, nunc viri nobilis, domini Guillelmi de Bello
Monte, militis, uxor, commuttacionem quam dictus Guillelmus mecum fecit de terra de Hototh aliquo
tempore revocaret nollet que dictam ordinacionem servare. Dictus reverendus pater vel eius successores redi
re possint ad ius quod in dictis iurisdictionibus habebat. Ita libere ac si nunquam super hoc questio mota fuisset,
rehabeant que absque ulla contradictione ipse archiepiscopus vel eius successores trecentas quinquaginta libras
turonenses, quas per dictorum arbitrorum ordinationem deponere debet dictus reverendus pater in monasterio
de Walemont, pro emendis michi et heredibus meis viginti quinque libratis annui redditus, aut possint etiam
dictum redditum, si forte tunc emptus sit sibi et ecclesie sue in perpetuum sine aliquo impedimento libere
retinere. In cuius rei testimonium sigillo meo feci presentes litteras sigillari. Datum apud Deivillam,
feria secunda ante festum Beate Marie Magdalene, anno Domini millesimo cco quinquagesimo primo.
{140v} Littere de pace facta cum domino Nicholao de Hototh.
Universis presentes litteras inspecturis, ego Nicholaus de Hotoht, miles, salutem in Domino. Noveritis quod
cum reverendus pater O. Dei gracia Rothomagensis archiepiscopus ex una parte, et ego, ex altera, compromisissemus
sub certa pena hinc inde promissa in viros venerabiles magistrum Guillelmum de Saana, archidiaconum Augi, et Robertum
de Buesemoncello, militem, ac in Rogerum de Brilliaco, clericum, si predicti duo concordare non possent, super pluribus controversiis inter
dictum reverendum patrem et me motis super quibusdam iurisdictionibus hominum meorum, habendis et exercendis in villa Deppe in eisdem
hominibus. Et postmodum in locum dicti Roberti de Buesemoncil, Johannem dictum Buticularium, militem, ego et idem pater subrogassemus de
assensu communi dicti archidiaconus et Johannes Buticularius, in prefato arbitrio procedentes ; dictum suum in totum et dictus Rogerus pro parte
protulerunt in hunc modum : videlicet dictus archidiaconus quod omnis iurisdictio in dictis hominibus et placita omnino ad dictum reverendum patrem
pertinerent. Hoc salvo quod si esset placitum de hereditate dictorum hominum meorum motum coram iusticiariis dicti patris. Ego
vel servientes mei possemus a dictis iusticiariis dictum placitum in curia dicti patris in visione vel ante requirere et ipse michi
reddere teneretur. Dictus vero Buticularius quod omnis iurisdictio in dictis hominibus et omnes placitum excepto placito spate ad me
pertineret. Ita tamen quod in placito de hereditate conquerens posset movere questionem coram quo mallet, sive coram iusticiariis dicti
reverendi patris, sive ad Spinetum, et si coram iusticiariis dicti reverendi patris cepisset litigare, ibi terminaretur, nisi ego vel
attornatus meus in visione vel ante peterem curiam michi reddi. Prefatus autem Rogerus, quod iusticia latronis ubicunque
caperetur in villa Deppe esset dicti patris. Item quod ipse pater non teneretur removere barras suas nec firmitatem ville sue pro
me vel pro heredibus meis, sed deberet michi dare liberam introitum et exitum et etiam hominibus meis, in licitis tamen. Item,
de minutis melleiis quod ille que fierent extra in feodo meo extra stratam vel cheminum seu vicum pertinerent ad me.
Item, de equis molendini de Spineto, concordando cum predictis duobus arbitriis, dixit quod non debent nec cortellum nec paanagium. Item,
de placito hereditagii, concordando cumbuticulario, dixit quod conquerens posset movere questionem coram quo mallet, sive in domini archi
episcopi vicecomitatu de Depa, sive apud Spinetum. Et si in vicecomitatu Deppe cepisset littigaret ibi terminaretur, nisi
ego vel attornatus meus in visione vel ante peteremus curiam michi reddi, et quod si ille qui littigaret in mea curia ipsam
meam vellet abiurrare, reverteretur ad curiam dicti patris. De placito vero catalli, quod de catallo quod ratione hereditagii peteretur,
in quo necesse esset fieri visionem hereditatis pro qua peteretur, quantum ad querimoniam faciendam et curiam rehabendum si peteretur, et ad alia
que ex hiis sequerentur, dixit idem quod de placito hereditatis. Item, de omni catallo, de quo non fierent Ossonie, nec duci posset per
quindenas per leges provincie, deberet ad dictum reverendum patrem curia pertinere. De omni vero alio catallo nisi dixit predictus
Rogerus, sed de eo sibi reservavit dictum suum loco et tempore proferendum. Ego vero et predictus reverendus pater, habito ad invicem dili
genta tractatu super prefato arbitrio, de communi assensu omnino recessimus ab eodem, iterum super predictis controversiis compromittentes
in religiosum virum fratrem Guillelmum de Guercheria, de ordine fratrum minorum. Dominos Guillelmum de Werneval et Petrum
de Hototh, milites, et magistrum de Fleeinvilla, clericum, promittentes bona fide quod illud quod dicti frater W. domini W., et Petrus
et magister Johannes super omnibus dictis controversiis statuerent pro bono pacis seu etiam ordinarent, nos ambo inviolabiliter servaremus.
Predicti autem frater Guillelmus, domini Willelmus et Petrus, et magister Johannes, habito super hiis diligenti tractatu, dictum suum proferentes una
nimi concordia statuerunt et ordinaverunt inter nos super dictis controversiis in hunc modum : Videlicet, quod tota iurisdictio tam de placito feodi lai
calis quam etiam conventionalis et quorum libet catallorum, divisionum, visionum, melleiarum, latronum et omnium ad placita huiusmodi et ius iurisdictionem quamcunque
pertinentium et proventus exinde provenientes, exceptis tantummodo iusticia a me et heredibus meis facienda pro redditibus et molta mea habendis,
et emeridis pro defectu solutionum dictorum reddituum et molte exigendis et venditionibus feodi mei, apud dictum reverendum patrem archiepiscopum
et successores suos remaneant in perpetuum sine contradictione vel impedimento mei vel heredum meorum libere et quiete. Tali conditione quod ego
et heredes mei percipiamus et habeamus singulis annis ad natale Domini viginti quinque libras turononses in molendino ad aquam quod habet dictus reve
rendus pater in villa Deppe, quousque ipse dicus archiepiscopus vel successores eius emi fecerint et assignari michi et heredibus meis viginti
quinque libras turonenses annui redditus in feodo meo vel alibi ad voluntatem meam a me et successoribus meis in perpetuum iure hereditario possi
dendas. Tali modo quod licebit michi et heredibus meis singulis annis facere iusticiam in dicto molendino, capiendo ferrum
eiusdem molendini pro prefato redditu habendo ad terminum antedictum, nisi servientes ipsius patris de Deppa dicto termino michi vel here
dibus meis solverint dictum redditum, a me vel heredibus meis in vicecomitatu Depe prius super hoc requisiti, donec in feodo meo
vel alibi, ad voluntatem meam ut dictum est, michi vel et successoribus meis dictas viginti quinque libras annui redditus emi fecerit dictus pater
vel eius successores et etiam assignari. Statuerunt etiam et ordinaverunt arbitri memorati quod si ante optionem et assignationem predictas
contigerit dictum molendinum ad aquam destrui vel adeo deteriorari quod ego vel heredes mei in eodem molendino non possemus non pos
semus commode percipere redditum supra dictum, ego et heredes mei in ipsius patris pixide de Deppa, eundem redditum singulis
annis percipiamus et habeamus in eodem termino quousque dicte emptio et assignatio facte fuerint sicut superius est expressum. Si vero con
tingeret impediri me et heredes meos aut difforciari per homines dicti reverendi patris quominus possemus in dicto molendino pro dicto
redditu in dicto termino habendo iusticiam meam sicut premissum est exercere, vel si, dicto molendino destructo, aut ut dictum est deteriorato, iidem
servientes dicti archiepiscopi non permitterent me vel heredes meos dictum redditum percipere in dicta pisside ad terminum supradictum, reddere
que contradicerent, super hoc requisiti ego et heredes mei possemus singulis annis de hominibus et rebus dicti archiepiscopi in feodo meo, in chemino
et extra, capere et tam diu tenere quousque de dicto redditu pro illo anno quo difforciati fuerimus seu impediti, vel solutione de dicta pisside
sicut dictum est denegata, michi vel heredibus meis fuerit plenarie sattisfactum. Ordinaverunt etiam predicti arbitri, quod si, occasione seu ratione
predictarum iurisdictionum vel placitorum, contingeret aliquos vel aliquem de hominibus meis cadere in emendam, dictus pater secundum usum et consue
tudinem Deppe teneretur facere ipsas emendas per suos iusticiarios merciari, et si forte contingeret aliquos vel aliquem de hominibus
predictis de iniusto merciamento conqueri emenda illa in ipsius archiepiscopi assisia de Deppa iudicabitur et ad taxationem legi
timam reducatur. Ego autem predictam ordinationem ipsorum arbitrorum ratam et gratam habeo, promittens bona fide me servaturum eandem
et contra ipsam aliquatenus non venturum. Volo etiam concedo quod dictus pater emere possit et emat dictas xxv libras annui redditus in
feodo meo ubicunque voluerit, sine ulla mea vel heredum meorum contradictione, promittens bona fide quod non impediam nec impediri faciam,
nec scienter permittam quominus dictus reverendus pater emere vel emi facere possit in meo feodo redditum antedictum. Teneor etiam eidem
vel suis successoribus litteras suas reddere quandocunque michi vel heredibus meis ab eodem vel suis successoribus de dictis xxv libratis terre fuerit
sattisfactum, videlicet litteras illos quas habeo ab ipso de ordinatione predicta. Me autem et heredes meos et specialiter obligo ad servandum omnia premissa
et singula premissorum. In cuius rei memoriam et testimonium presentes litteras sigillo meo sigillavi. Testibus : viro venerabili Guillelmo,
archidiacono Augi, fratre Guillelmo de Guerchia, de ordine fratrum minorum, magistro Simone de Sancto Petro, canonico Lexoviensi, domino Guillelmo Gotran,
domino Guillelmo de Hotot, militibus, Stephano de Giemo et Evrardo, clericis archiepiscopi. Actum apud Deivillam, feria secunda ante
festum Beate Magdalene, anno domini mo cco quinquagesimo primo.Paragraphe débordant sur la marge inférieure..
{141r} De prebenda Rothomagensi parrochie Sancti Eligii Rothomagensi. Encadré. .
Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensis, salutem et apostolicam benedictionem. Tua nobis
fraternitas intimavit quod quedam est in ecclesia Rothomagensi prebenda, cui est parrochialis ecclesia Sancti Eli
gii Rothomagensis annexa, et per consequens ei multarum cura imminet animarum, propter quod sine ipsarum periculo
eadem prebenda non potest alicui persone conferri, que in ipsa residenciam non faciat personalem. Quare hu
militer postulasti ut providere ne prebendam ipsam decetero aliquis habere valeant nisi personaliter reside
at in eadem de benignitate sedis apostolice curaremus. Nos igitur, precibus tuis benignum impartientes assen
sum auctoritate presencium districtus inhibemus ne, etiam pretextu quarumlibet litterarum que per quosdam Rothomagenses
canonicos dicuntur a sede aposotolica impetrate vel de cetero impetrande etiam si de hiis expressam oporteat fieri mentio
nem quod possint prebendas suas in pinguiores, cum vacaverint, commutare ad prebendam predictam
decetero aliquis admittatur, nisi facturus in ea residenciam personalem. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibicionis infrigere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem
hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petris et Pauli apostolorum
de noverit incursurum. Datum Lugduni, non octobris, pontificatus nostri anno sexto.***
De thesauraria Rothomagensis. Encadré. .
Innocentius etc. venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua nobis fuit.
humiliter supplicatum ut cum thesaurarius Rothomagensis, in Rothomagensi ecclesia personaliter consueverit et debeat resi
dere ac cappellanie archiepiscopali necnon thesaurarie ipsius ecclesie deservire in officio sacerdotis
providere none no ac thesaurariam eiusdem ecclesie cum eam vacare contigerit nullus nisi residenciam
facturus in ipsam de cetero admittatur, paterna diligentia curaremus, presertim cum ex thesaurarii
absencia contingat, archiepiscopum et ecclesiam Rothomagensem debitis obsequiis defraudari. Nos igitur
supplicationibus tuis benignius annuentes, auctoritate presencium districtius inhibemus ne ad prefatam
thesaurariam cum eam vacare contigerit, etiam pretextu quarumlibet litterarum non facientium mencionem
de inhibitcione presenti a sede apostolica obtentarum vel obtinendarum, in posterum etiam si de hiis oporte
at expressam fieri mencionem aliquis decetero admittatur, nisi velit et valeat in ea residenciam
personalem facere, ac debita predictis archiepiscopo et ecclesie in sacerdotali ordine obsequia exibere.
Nulli ergo etc. Si quis autem hoc attemptare etc. Datum Lugduni, non octobris ponti
ficatus nostri anno sexto.***
De compellendum rectoribus ecclesiarum ad faciendum … residenciam et suscipiendum ad nos congruentes. Encadré. .
Super hoc hominis aliam nonam indulgenciam de videlicet de compellendiorum.
Innocentius, etc., venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, etc. Ex parte tua nobis extitit
intimatum, quod non nulli parrochialium ecclesiarum rectores tue diocesis pretextu quarumdem indulgenciarum
a sede apostolica obtentarum, promoveri ad ordines prout eorum cura requirit, ac debitam in ipsis residenciam
facere aspernantur, propter quod ecclesie ipse debitis defraudantur obsequiis, et ex hoc apud multos scandalum gene
ratur quare super hoc, provideri a nobis salubri remedio postulasti. Nos igitur, tuis supplicacionibus
inclinati, fraternitati tue auctoritate presencium indulgemus quod possis rectores ecclesiarum tue diocesis ad suscipi
endos ordines congruentes et debitam in ipsis ecclesiis residenciam faciendam, monicione premissa, per
substractionem reddituum ecclesiarum ipsarum, appellatione remota, compellere, non obstantibus aliquibus indulgen
ciis a sede apostolica impetratis, quod ad illa minime teneantur vel compelli non possint, etiam si de hiis plenam et expressam
fieri oporteat in presentibus mencionem, aut etiam super hiis decetero impetrandis, que de hac indulgencia
plenam mencionem non fecerint et expressam. Nulli ergo etc. Si quis autem. Datum Lugduni, non octobris,
pontificatus nostri anno sexto.
{141v} De vendicione aliquarum rectore ecclesie Rothomagensis.
Innocentius, etc., decano et cancellario Parisiensis etc. Ex parte venerabilis fratris archiepiscopi Ro
thomagensis, fuit nobis humiliter suplicatum, ut vendendi permuttandi ac alienandi ecclesiasticis sive
secularibus personis de consensu capituli fui aliquas de possessionibus Rothomagensis ecclesie pro ipsius ecclesie utili
tate sibi volenti acquirere ipsi ecclesie magis utiles, licenciam largiremur. Quia vero cura ecclesiarum
omnium et sollicitudo nobis commissa requirit ut ad earum intendamus quantum cum deo possu
mus et honestate profectum, discretioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus consideratis
diligenter circumstanciis universis que sunt in talibus miattendende, prefato archiepiscopo faciendi premissa,
de consensu capituli sui, prout utilitati ecclesie videritis expedire, auctoritate nostra licenciam cum requisierit
concedatis, proviso ut pretium possessionum illarum quas vendi contigerit sub diligenti custodia deponatur
in emptionis utilioris pretium de nostra consciencia et consilio convertendum. Datum Lugduni iiii idus octobri
pontificatus nostri anno sexto.***
Ut dominus archiepiscopus possit erogare piis locis aliqua de bonis Rothomagensis ecclesie piis locis. Encadré. .
Innocentius, etc., decano et cancellario Parisiensibus, etc. Ex parte venerabilis fratris nostri, archiepiscopi Rotho
magensis, nobis extitit supplicatum, ut ei quos possit aliqua exigua et modici valoris de bonis
ecclesie sue piis locis et miserabilibus personis videlicet rectori ecclesie de Locoveris unam masuram
terre, leprosis de Alacri Monte unam plateam ad edificandum in ea domum ad opus ipsorum
et aliam ecclesie quam in villa sua de Alacri Monte fundare intendit pro cimitterio et habita
culo sacerdotis ipsius ecclesie, pietatis intuitu erogare capituli Rothomagensis ecclesie acce
dente concensu licenciam de begnitate sedis apostolice largiremur. Quo circa discretum
vestre per apostolica scripta mandamus quatinus eidem archiepiscopo si capituli sui consensus accesse
rit, tribuatis auctoritate nostra licenciam postulatam sicut citra gravem Rothomagensis ecclesie lesionem vide
bitis expedire. Datum Lugduni, viii idus octobris, pontificatus nostri anno sexto.***
Quod possit facere tres puellas literatas moniales in tribi monasteriis sue provincie Encadré...
Innocentius episcopus etc. venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, etc. Fraternitatis tue precibus benignius annuentes
faciendi tres puellas litteratas in tribus monasteriis monialium tue provincie ad servi
endum sub regulari habitu, in eisdem recipi singulas in singulis in monachas et sorores
tibi auctoritate presencium tibi concedimus facultatem. Datum Lugduni viii idus octobris pontificatus
nostri anno sexto.***
De fratribus habituris.
Innocentius, etc., dilecto filio ministro provinciali fratrum minorum in Francia, etc. Cum venerabilis frater
noster archiepiscopus Rothomagensis aliquos fratres tui ordinis secum habere desideret dicut dicit discre
cioni tue per apostolica scripta mandamus quatinus eidem archiepiscopo quatuor fratres eiusdem ordinis
iuxta optionem suam, ad morandum cum ipso sub eius obediencia concedere ac subrogare ad volun
tatem eius non postponas, qui ex nostra nostra permissione equitare possint et calciamenta deferre et ipsius
archiepiscopi servare ordinem in divinis officiis eius que honestis parere mandatis aliqua regulari
constitutione ordinis sui contraria non ostante. Datum Lugduni ii nonas octobris pontificatus nostri
anno sexto.***
De sentencia galonis.
Innocentius, etc., venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, salutem, etc. Tua nobis fraternitas intimavit quo non nulli clerici
tue civitatis et diocesis in excommunicationis sententiam latam a bone memorie, G. tituli Sancti MartiniEglise Saint-Martin-de-Rouen?. presbytero car
{142r}dinali tunc in partibus apostolice sedis legato, in clericis concubinarios inciderunt, quorum
aliqui sacros susceperunt ordines et divina celebrarunt officia, sic ligati ; quare super
hiis eorum provideri saluti a nobis humiliter suplicasti tuis itaque precibus benignum impartientes as
sensum, absolvendi eos iuxta formam ecclesie ab excommunicatione huiusmodi et dispensandi in susceptis et
et in suscipiendis ordinibus et beneficiis cum hiis qui irregularitatem exinde contraxerunt, iniunc
to eis quod de iure fuerit iniungendum, plenam tibi concedimus auctoritate presencium facultatem.
Datum Lugduni ii nonas octobris pontificatus nostri anno sexto.***
Littera directa ad regem Anglia pro negocio domini Rothomagensis.
Innocentius, etc., carissimo in Christo filio, regi Anglorum illustri, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabili
fratre nostro archiepiscopo Rothomagensi, accepimus intimante, quod idem ad presens, propter causas
multiplices, presenciam tuam commode adire non potest ad exhibendam celsitudini regie
fidelitatem, et obsequium, ad que tenetur ratione terre quam in regno tuo Rothomagensis ecclesia
noscitur obtinere. Quocirca serenitatem tuam rogandam duximus et ortandam, qua
tinus eundem archiepiscopum habens in hac parte per nostra et apostolice sedis reverentia excusatum,
fidelitatem et servitia magnificentie tue ab eo debita benigne ab ipsius procurator
re suscipiens, terram Rothomagensis ecclesie ipsum archiepiscopum possidere permittas
preces nostras taliter admissurus, quod dictus archiepiscopus in hoc factam sibi a te gratiam recognos
cens, tue serenitati reddatur magis obnoxius, et nos devotionis tue sinceritatem
possimus exinde merito commendare. Datum Lugduni, viii kl. novembris, pontificatus
nostri anno sexto.***
De contentione redemptorum votorum crucis.
Venerabili in Christo patri et amico karissimo O., Dei gratia, Rothomagensi archiepiscopo, P., eiusdem miseratione
episcopus Albanensis, episcopus Albanensis, salutem in salutis auctore. Dilecti nostri magistri Johannes et Joscelinus,
de Hugonis Curia et de Combainvilla ecclesiarum rectores, ad sedem apostolicam venientes, domino pape humiliter
supplicaverunt quod consuleret ipsis et aliis personis ecclesiasticis Rothomagensis civittatis et diocesis crucesignatis,
eo quod cum contentio esset super redemptione votorum crucis dictarum ecclesiasticarum personarum inter exequtores illustris re
gis Francie, et exequtores, buticularii Silvanectensis, et etiam domini Johannis de Buiaco, petentes redemptiones,
votorum earumdem personarum ad arbitrium ipsorum fieri; asserentibus dicti domini regis exequtoribus quod per
ipsos debet fieri redemptio et sibi solvi, suspendentibus et excommunicantibus, vel suspensionem seu excommunicationem
comminantibus in eos qui nolunt eis solvere et secundum arbitrium eorum taxare redemptiones ; aliis exequ
toribus in contrarium dicentibus quod ab ipsis redimendum est et sibieisdem solvendum. Quare vobis, de man
dato domini pape speciali, mandamus quatinus illos qui voluerint solvere que promiserunt, dum tamen sufficienter
taxatum sit, a voto crucis absolvatis, si necesse fuerit ad hoc ut sufficienter redimant, secundum quod
saluti animarum suarum videritis expedire, compellentes eosdem ; ea vero que solverint deponentes
in tuto loco assignanda illi cui debeant de iure assignari, nec dictos crucesignatos permittatis decano super
eodem decetero molestari per aliquam litteram a dictis exequtoribus a sede apostolica impetratam vel etiam impetrendam ;
absolventes eosdem, si aliquos propter hoc inveneritis suspensione vel excommunicatione ligatos, et illos nichilominus
qui decimam forsitan non solverint, dum tamen solvere velint collectoribus domini regis, quia nulli
est dubium quin eidem decima debeatur ; contradictores et rebelles eiusdem auctoritatem si necesse fuerit, appellatione
remota compescendo. Datum Lugduni anno Domini mo cco xlo octavo, feria quinta post festum Omnium Sanctorum.
{142v} De dandis induciis decem cruce signatos transfretanda usque ad passium comites Pictavensis [illisible]assimus inducias presbytero de iusto.
Venerabili patri in Christo patri, Dei gracia Rothomagensi archiepiscopo, frater Johannes Lemovicensis,
domini pape penitentiarius, salutem in Domino, auctoritate domini pape et de ipsius speciali mandato, paternitati vestre
committimus quatinus decem crucesignatis vestre civitatis vel diocesis, seu etiam, provincie quibus volueritis, usque
ad passagium nobilis viri, comitis Pictaviensis, concedatis inducias transfretandi, recepta ab ipsis
iuratoria cautione quod de transffretando stabunt mandato ecclesie, si tunc, aliquo iusto impedimento
detenti, nequiverint transfretare et quod interim deferrent signum crucis. Si vero aliquam sententiam
incurrerint, eo quod in preterito illustris regis Francie passagio iter non arripuerint transma
rinum, secundum formam ecclesie absolvatis eosdem. Datum Lugduni, xiiii kl. novembris pontifica
tus domini Innocentii pape quarti anno sexto.***
De infamacione Guillelmi quondam presbyteri de Hardi villari.
Ego Petrus quondam presbyter de Hardiviller, notum facio universis presentes litteras
inspecturis quod cum vir venerabilis Guillelmus, Rothomagensis ecclesieTravail
Eglise de Rouen?, archidiaconus in Wlcassino
Francie, me invenisset ecclesiam meam de Hardivillari visitans, de Richeudi relicta
Girelmi parrochiani ipsius ecclesie infamatum et me de consilio venerabilis patris archie
piscopi Rothomagensis, de dicta ecclesia mea ad ecclesiam de Bionvilla transtulisset. Ego considerans
quod infamie veritas est subnixa et quod merito possent gravius me punire
spontaneus promisi christi domino archiepiscopo quod si amodo tali inveniret infamia
irrecticus ecclesiam predictam de Bionvalle ex tunc pro resignata haberem. In cuius rei
testimonium presenti scripto apposui sigillum meum cum signo quod in ipso propria
manu feci. Datum apud Dei Villam. Die martis ante Nativitatem domini anno
eiusdem millesimo cco quinquagesimo octavo.***
Universis presentes lit.***
Reverendo patri ac domino O., Dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, J. decanus de Mellento, salutem et obedienciam
debitam et devotam. Vestra noverit paternitas me, vocatis mecum de Sancto Cirico et de Gadencuria prioris
et priore de Avesnis, recepisse plegios super centum marchis argenti a Johanne milite de Avernis quod ipse voluntati et vestro stabit arbitrio super eo quod immunitatem ecclesie de Avernis violavit. Nomina autem
plegiorum sunt hec Robertus Faber, Walterus Faber, Johannes dictus Galois, Herbertus de Prato, Thomas dictus
Charteins, Petrus de la Mare, Simon dictus Cornutus, Philippus dictus Croichez, Radulphus de Arou, armiger,
Mathias de Gayllon, Petrus dictus Parvus, Robertus filius Susanne qui omnes sunt parrochie de Aveznes et
sufficientes, ut michi prior eiusdem loci testificatus est. Item, Radulphus de Meiraco, miles, extitit
fideiussor ; quem quia recipere non potui commode, decanus de Maudestor, cuius parrochie est, cum recepit, prout
ipse decanus per suas litteras michi significavit. Insuper predictus miles Johannes adversum me, loco vestri quantum
ad hoc constitutum, fide media corporali totam terram suam obligavit coram predictis sacerdotibus et plegiis,
quod vestro plenius stabit arbitrio et dictos plegios liberabit. Datum in crastino octabarum epiphanie Domini
anno Domini millesimo cco quinqugesimo octavo. Valeat in Christo paternitas vestra.
Universis presentes litteras inspecturis Willelmus rector ecclesie de Buris salutem in domino. Noveritis quod cum infamia
ab antiquo contra me laboraret super incontinencia, purgation ab archidiacono Augi michi indicta, nec potui me
purgare plenarie. Ego, nolens quod venerabilis pater O., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, propter ista contra me
procederet spontaneus, non coactus, promisi, prestito iuramento, quod ecclesiam meam resignabo quotienscunque ab
ipso vel eius mandato fuero requisiturequisitesnno domini mo cco xlo nono die mercurii post quasimodo.
{143r} Quod dominus possit secum habere tres canonicos Andeliacensis.
Innocentius, etc., venerabili fratri, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Devocionis sinceritas et sincera
devocio quam ad nos habere te novimus promerentur ut peticionibus quas tibi placidas et obsequen
tibus tibi profuturas conspicimus favorabiliter annuamus. Tuis itaque precibus inclinati, retinen
di tecum ab obsequiam tua, tres canonicos Andeliacensis ecclesie, quibus facias quamdiu in tuis obse
quiis moram trahent proventus prebendarum suarum ipsius ecclesie integre ac si in ea residenciam
facerent personalem, cotidianis exceptis duntaxat distributionibus ministrari, non obstante
aliqua eiusdem ecclesie consuetudine vel statuto de residenciam facienda in ea iuramento
vel confirmatione sedis apostolice, vel quacumque firmitate alia roborato, sine qua vis indul
gentia personis eiusdem ecclesie concessa per quam posset huiusmodi gratia impediri. Ita tamen
quod iidem canonici faciant predicte ecclesie per idoneos vicarios deserviri, auctoritate presentium
concedimus facultatem, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compesc
cendo. Datum Lugduni, id. octobris, pontificatus nostri anno septimo.***
De compellendum rectoribus ad ordines.
Innocentius episcopus, etc., venerabili fratri Odoni, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Peticionibus tuis per
quas cultum divinum in ecclesiis tibi subiectis desideras ampliari, libenter favoris benevolentiam impartimur.
Cum igitur sicut nobis exponere cura visti, nonnulle ecclesie tue civitatis et diocesis tibi subiecte propter ab
senciam personarum et rectorum ipsarum nolencium ad ordines promoveri, nec ut tenentur residere curancium
in eisdem, divinis non absque scandalo et animarum periculo que oriuntur proinde sepius defraudentur. Nos
et rectorum ipsorum saluti et dictarum ecclesiarum utilitati providere volentes, ac scandalo huiusmodi obviare
personas et rectoris predictos quod in ecclesiis suis resideant ut tenentur et ordines suscipiant prout
eorum cura requirit, monicione premissa, per substractionem proventuum ecclesiarum ipsarum appellatione rem
ta compellas. Non obstantibus aliquibus indulgenciis, a quibuscunque super hoc a sede apostolica impetratis vel
etiam impetrandis de quibus oporteat fieri mencionem. Datum Lugduni, xv kl novembris, pontificatus anno septimo.***
De absoluta illos qui excommunicationis per redempcionem votorum crucis et decime.
Innocentius, etc., venerabili fratri, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Tue sollicitudinis industriam multipliciter commen
damus super eo quod gregis tibi commissi sollicitam curam gerens instanter postulas que ipsi proficiant ad salutem.
Sane in nostra proposuistiMot remplacé par le même mot dans la marge gauche.. presencia constitutus quod nonnulli sacerdotes et clerici tue civitatis et diocesis, occasione redempcionis votorum crucis
et decime non solute excommunicationis vinculo innodati, divina officia celebrarunt ; quibus tanquam viris ignaris et
pauperibus provideri per sedem apostolicam humiliter postulasti. De tua itaque circonspectione plenam fiduciam
obtinentes, presencium tibi auctoritate concedimus ut excommunicatis ipsis plene sattisfacientibus de premissis
usque ad octavas resurrectionis dominice, iuxta formam ecclesie absolucionis beneficium impendas ; iniungens
eis quod de iure fuerit iniungendum. Super eo vero quod sic ligati divina officia celebrarunt iniuncta eis
pro modo culpe penitencia competenti, ea que peracta, liceat tibi de misericordia que superexaltat iudicium,
prout eorum saluti expedire videris, dispensare. Datum Lugduni, xi kl novembris, pontificatus nostri anno septimo.
{143v} De civibus Astensis.
Innocentius, episcopus, servus servorum dei, universis archiepiscopis et episcopis ad quos littere iste perve
nerint salutem et apostolicam benedictionem. Cives Astenses hosti astantes ecclesie, contra eam, iam dudum arrepta re
bellionis hasta et ense adnimadversionis exorto, insurrexere patenter, diraque illam impugnatione
impetere non cessarunt. Nec ex eo solum quod ipsius tiranno precipuo velud ad nocendum precipitues
quo possunt favent auxilio, propterea vincti excommunicationis laqueo dinoscuntur, Dominum ultionum contra se ipsos graviter
provocant, set utique ob id etiam quod nephandis usurarum questibus insatiabiliter pre ceteris inhiantes
innumeros de bonis alienas pecunias, ut earum multitudine voracem sue cupiditatis inglumen
coacervare non desinunt, ipsum plurimum exacerbant, eiusque profecto iram thesauro huiumodi
futuro sibi iudicio thesaurizant. In hoc siquidem avaritie modo aliorum quippe modum exce
dunt et quo plus capiunt de hiis lucris, eo avidius ipsa captant ac auxius hec faciunt
cum habuadancius de hiis gustant ; quanto que curiosius ea servant, tanto sunt
miserabilius horum servi et sic isto fallaci questa perdunt potius quam acquirant. Unde cum
nos ex apostolatus officio, teneamur animarum invigilare saluti, summe diligencie
studium adhibere debemus, ut sublatis per que posset eis perivulum imminere, illa per nos
et alios profectum ipsorum pro zelantes ipsorum proinde procurentur interventu quorum facilius eadem
salus valeat pervenir. Quia vero pravorum conversatio supplicium mentes pervertere consue
vit et exempla mala bonos sepius post se trahunt, ab hiis quoque cum per hec peccata de
levi subintrent, inter cetera noxia specialiter est cavendum. Ne igitur prefati cives aliorum corrum
pant sue fete malicie puritatem, maxime cum tanto assistentes persecutori ecclesie mani
feste anathematis, ut prediximus, vinculo teneantur astricti, universitati vestre per apostolica scripta
mandamus precipiendo [sic]
[precipiendo mandamus]
quatinus, cives ipsos penitus evitantes, faciendesatis eosdem per vestras civi
tates et dioceseos, diebus dominicis et festivis, pulsatis campanis et candelis accensis, excommunica
tos nunciari publice, ac ab omnibus arctius evitari ; et quia, in sua obfirmati nequitia,
contempnunt de propria cogitare salute, nec solum restituere renuunt sic extorta, quinimo
pecata cumulando pecatis, illa student similibus ingiter augmentare, volumus
et presencium vobis auctoritate presencium precipimus, ut siquos ex eis ad loca vestre iurisdictioni sub
iecta venire, vel per ea transitum habere contigerit, ipsos capi cum bonis suis omnibus que
secum detulerint faciatis, et tam diu sub diligenti custodia detineri, donec de huiusmodi extor
tis sattisfactionem plenariam ac sufficientem, nichilominus caucionem quod a simili extorsione
desistant, curaverint exhibere ; contradictores per censuram Apl barré. . ecclesiasticam, appellacione postpo
sita, compescendo, privilegio quolibet seu indulgencia sedis apostolice non obstante. Datum Lugduni,
xv kalendi januarii, pontificatus nostri anno sexto.***
{144r} O. diversitatis abbatie prioribus et locis famosis possit possit visitandi provinciam.
Innocentius, etc., venerabili fratri Odoni archiepiscopo Rothomagensi salutem et apostolicam benedictionem. Volentes personam tuam quibus possumus
graciis et honoribus prevenire, libenter tuis postulacionibus favorabililer nos donamus. Cum igitur tu, sicut
nobis exponere curavisti, non possit de facili, pre nimia multitudine ecclesiarum tue diocesis, locum quemlibet
visitare, neque commode iuxta constitucionem a nobis super hoc editam plurium locorum clericos et laicos ad unum
et eundem locum comode convenire. Nos, tuis in hac parte desideriis annuentes, visitandi cum volu
eris tuam provinciam postquam abbatias, prioratus et alia loca famosa tue diocesis visitaris, constitutione non
obstante predicte, liberam tibi personaliter auctoritate presencium concedimus facultatem. Presentibus post de
cennium minime valituris. Datum Lugduni, xiii kl novembris, pontificatus nostri anno septimo.***
Quod possit ad visitationes interrupta de causis.
Innocentius, etc. venerabili fratri, archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Ex sinceritate tue devocionis indu
cimus ut tuis bene placitis que digna favore sentimus exaudicionis graciam impendamus. Hinc est quod nos,
tuis precibus inclinati, auctoritate tibi presencium indulgemus ut quotienscunque ad karissimi in Christo filii
nostri Illustris regis et regine Francie, vel Romanam curias seu legatoram eius vocatus accedes,
iam incepte visitationis officio interrupto, redire possis ad locum in quo tunc dimiseris visi
tare, ad incepte visitationis consummandum, constitutione a nobis super hoc edita non obstante.
Nulli ergo omnino hominum.liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temera
rio contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et Beatorum
Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum Lugduni, id. octobris, pontificatus nostri anno septimo.***
Quod possint habere secum tres canonicos Rothomagensi qui percipiant denarios de Anglia.
Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Odoni archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem.
Hiis que devocioni tue placida sunt et tibi obsequentibus profutura conspicimus libenter favoris
benivolenciam impertimur. Cum igitur sicut nobis exponere curavisti, in Rothomagensi ecclesiaTravail
Eglise de Rouen ?
consuetudo huiusmodi habeatur ut canonicos ipsius ecclesia quos, Rothomagensis archiepiscopus in du
catu Normannie secum tenet percipiant denarius de Anglia veluti in prefata ecclesia residentes.
Nos volentes eis tuis inclinati precibus, facere graciam specialem ampliorem, fraternitati tue
per apostolica scripta mandamus quatinus tribus de canonicis eiusdem ecclesie, tam in ducatu predicto
quam etiam extra facientibus in tuo servicio totum moram, denarios huiusmodi integre ac si in ipsa ecclesia reside
rent personaliter, si tibi expedire videbitur, facias exiberi, non obstante aliqua consuetudine ipsius
ecclesie, vel statuto iuramento, sive confirmatione sedis apostolice aut quacunque firmitate alia robora
tis contradictores per censuram ecclesiasticam appellacione postposita compescendo. Datum Lugduni
xii kl novembris pontificatus nostri anno septimo.
{144v} Que quod possit possessiones ecclesie predicte pro melioribus comparandis.
Innocentius, etc., dilecto filio decano Lexoviensi, salutem et apostolicam benedictionem. Venerabilis frater noster Rothomagensis
archiepiscopus nobis humiliter supplicavit ut cum quasdam possessiones in utiliores sibi desideret permuttare, ac ali
as vendere per utilioribus comparandi de precio earundem, permuttandi ac vendendi de possessionibus huiusmodi usque ad summam
Mille marcharum argenti, sibi licenciam largiremur. Ipsius itaque precibus inclinati, discrecioni tue per apostolica
scripta mandamus, quatinus huiusmodi negocii circunstanciis sollicite indagagatis si ecclesie RothomagensisTravail
Eglise de Rouen ? expedire videris
et capitulum vel maior et sanior pars illius in hoc unanimiter concordabunt, ei, auctoritate nostra, iuramento quod de
non alienando et non vendendo possessiones eiusdem ecclesie prestitit non obstante, concedas licenciam postulatam.
Ita quod tamen quod non prius possessiones vendantur huiusmodi quam invenerit alias in quos illarum precium per manus
tuas integre convertatur. Proviso prudenter no quid pro iamdicte ecclesie utilitate concedimus in eiusdem possit
verger detrimentum, id que a te a domino requiratur. Datum Lugduni, xv kl novembris, pontificatus nostri anno septimo.***
Quod possit facere recipi sex litteratas puellas in sex monasteriis super provincie.
Innocentius, episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, salute et apostolicam benedictionem. De
vocionis tue precibus inclinati, faciendi recipe sex litteratas puellas in sex monasteriis tue provincie, singulas
in singulis, non obstante certo monialium numero, iuramento vel confirmation sedis apostolice, vel quacunque alia
firmitate vallato liberam tibi auctoritate presencium concedimus facultatem ; predicto statuto nichilominus in suo robo
re duraturo. Datum Lugduni xvi kl novembris, pontificatus nostri anno septimo.***
De compellendum ballivos et alios ut desistent a molestacione domini archiepiscopi.
Innocentius, etc., decano Belvacensi etc. Illa venerabilem fratrem nostrum archiepiscopum Rothomagensem prosequi
mur sinceritate favoris, ut libenter ipsius gravaminibus et iniuriis obviemus. Cum igitur, dicut idem exposuit
coram nobis, nonnulli religiosi iurisdictionem temporalem quam in quibusdam locis Rothomagensis et quarumdam
aliarum diocesim noscitur obtinere, per vim et potenciam ballivorum et aliarum secularium potestatum satagunt
enervare, nos nolentes ipsius in hac parte molestas et gravamina tolerare discretioni tue per apostolica scripta
mandamus quatinus predictos religiosos, ballivos et alios quod ab ipsius archiepiscopi super iniuriis et molestiis huiusmodi peni
tus conquiescant, monicione premissa, per censuram ecclesiasticam, appellacione remota, compella. Datum Lugduni, xiii
kl novembris pontificatus notri anno septimo.***
Coupé. . Ne clerici compellantur litigare coram secularibus.
Innocentius, etc., dilecto filio, decano Belvacensi salutem et apostolicam benedictionem. Sua nobis venerabilis frater noster, Rothoma
gensis archiepiscopus conquestione monstravit quod nonnulli ecclesiarum prelati, religiosi priviligiati, et etiam clerici seculares, et
quidam alii clerici et laici civitatis et diocesis Rothomagensis et quidam alii qui in ipsa civitate et diocesi bono tem
poralia obtinent et in aliis diocesibus commorantur, [illisible] cum contra clericos earundem civitatum et diocesum habent
aliquid questionis, sive agitur super rebus ecclesiasticis sive sit actio personalis, forum ipsius archiepiscopi pro sue voluntatis
arbitrio declinantes, ipsos coram ballivius aut prepositis carissimi in Christo filii nostri regis Francorum illustris aut aliis
iudicibus secularibus contra statuta Sanctorum patrum in derogationem divini iuris quod in Deo dicatis personis et rebus
attenditur, convenire presumunt. Et nisi coram eis respondeant bona eorum indebite saisiuntur, si autem hoc
inhibeatur per dictum archiepiscopum vel officiales eiusdem, dicte Balivi vel prepositi, aut alii iudices, ad capienda bona
illius qui super hiis proposuit vel proposuerit inhibicionis edictum extendunt temerarie manus suas. Quod si aliquando pre
fatus archiepiscopus vel clerici officiales, ipsius coram ballivis prepositis vel iudicibus secularibus super causis ecclesiasticis vel personalibus
actionibus ad iudicium evocentur, bona eorum in seculari iudicio litigare nolencium occupantur. Qua circa discretioni tue
per apostalica scripta mandavimus quatinus barones, ballivos, nobiles ac alios quoslibet qui in civitate vel diocesi Ro
thomagensi temporalem iurisdictionem exercent, quotiens ex parte dicti archiepiscopi [illisible] requisiti fuerint, ut de
rebus ecclesiasticis et personalibus actionibus clericorum dicte diocesis et civitatis ordine iudiciario se nullatenus
intromittant, quin potius ab huiusmodi gravaminibus ecclesiarum et clericorum ipsorum omnino desistant, monicione
{145r} premissa per excomunicationis in personas et in terras eorum interdicti sentencias apostolica auctoritate compellas. Ex parte
nostra districte prohibeas ne prelati vel clerici seu laici clericos vels personas ecclesiasticas predicte civitatis et diocesis
super rebus ecclesiasticis vel personalibus actionibus trahere in foro seculari presumant. Si quis autem huiusmodi
tenor prohibicionem tenore cognito auxilium de iudicio seculari poposcerit, eum canonica
censura percellas, non obstante aliqua sedis apostolice indulgencia quibuscunque concessa, quod excommunicari aut
terra ipsorum ecclesiastico interdicto supponi absque speciali eiusdem sedis mandato non possint seu qualibus
alia de qua plenam aut expressam fieri presentibus mencionem oporteat aut alia per quam mandati
nostri exequtio valeat impediri. Datum Lugduni, viiii kl aprilis pontificatus nostri anno septimo.***
Legitimationem ad cura… Coupé. .
Innocentius, etc., archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolica benedictionem exigentibus tue devotionis meritis, votis tuis liben
ter annuimus et petitiones tuas quartum cum Deo possumus, favorabiliter exaudimus. Tuis itaque supplicationibus
benignum inpartientes assensum dispensandum cum viginti litteratis tue diocesis defectum patientibus
geniture, dum modo non sine de adulterio vel incestuoso coitu procreati, ut quilibet eorum, huiusmodi non obstante
defectu, ad sacros ordines promoveri et beneficium ecclesiasticum etiam si curam animarum habeat, obtinere possit ple
nam tibi concedimus auctoritate presentium facultatem. Ita tamen quod si quam eorum ad episcopalem vocari contige
rit dignitatem, illam nequaquam recipiat absque mandato sedis apostolice speciali. Datum Lugduni v idus aprilis
pontificatus nostri anno quinto.***
Littere impetrate anno domini mo cco quinquagesimo.
Innocentius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri. Odoni archiepiscopo Rothomagensi.
Innocentius episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri***, archiepiscopo Rothomagensi salutem et apostolicam benedictionem. Apostolice
sedis benignitas sincere obsequencium vota fidelium favore benivolo prosequi consuevit et illorum personas
quos in sua devotione promptos invenerit et ferventes quibusdam titulis decencies decorare. Ut igitur
ex devocione quam ad nos et Romanam ecclesiam habere dinosceris, favorem apostolicum tibi sencias accre
visse, tuis devotis supplicacionibus inclinati auctoritate tibi presencium indulgemus, ut nullus delegatus seu sub
delegatus, exequtor vel etiam conservator, in personam tuam suspensionis, interdicti seu excommunicacionis sentencias valeat
promulgare, vel ingressum ecclesie tibi interdicere absque speciali sedis eiusdem mandato faciente ple
nam et expressam de vrbo ad verbum de indulgencia huiusmodi mencionem, etiam si contineatur in lit
teris ad eosdem delegatos et alios impetratis, quod presens vel aliqua alia sedis eiusdem indulgencia non obsistat. Nulli ergo
omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis
autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverint
incursurum. Datum Lugduni xiii kl octobris pontificatus nostri anno octavo.***
{145v} Dilectis filiis, priori predicatorum et ministris minorum fratrum provincialibus Francie.
Innocentius, etc., venerabilibus fratribus, Remensi, Bituricensi, Senonensi, Rothomagensi et Narbonensi, archiepiscopis, et episco
pis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum karissimus in Christo filius noster, rex Francie illustris, Terre SancteTravail
Terre sainte ? subsidum potenter et viriliter
in transmarinis partibus, prout patet per opera, prosequatur. Nos nolentes ut regni sui vires ad alia quacunque pia et necessaria
distrahantur, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus quatinus vos, archiepiscopi, in vestris civitatibus et diocesibus et
provinciis et filii prior et minister in eisdem civtatibus et diocesis ac provinciis ac toto regno predicto, usque ad passagium martii
anni sequentis non permittatis crucem crucem pro alio nisi duntaxat pro ipsius Terre SancteTravail
Terre sainte ? negocio predicari. Temeritatem ipsorum qui
contra presumpserint per censuram ecclesiasticam, appelatione postposita, compescendo. Non obstante si aliquibus quod excomunicari, suspendi vel
interdicti non valeant, a sede apostolica sit indultum et quibuslibet aliis indulgenciis, privilegiis vel litteris ab eadem sede obten
tis et obtinendis per que id impediri vel differri possit et de quibus specialem oporteat in presentibus fieri mentionem. Datum
lugduni, iii nonas martii pontificatus nostri anno septimo.***
Privilegium crucesignatorum.
Innocentius episcopus servorum servus servorum Dei, venerabilibus fratribus, Remensi, Bituricensi, Senonensi,
Rothomagensi et Narbonensi archiepiscopis et dilectis filiis priori predicatorum et ministro minorum fratrum provincialibus Francie. Salutem et apostolicam benedictionem. Planxit hactenus non paululum mater ecclesia dolorem suum,
videlicet miserabilem statum illius Terre SanctissimeTravail
Terre sainte ? quam olim Sanctis promissam patribus Dei filius, incli
natis celis homo factus inhabitans ipsam in propriam hereditatem, ad exibenda ibidem misteria humane redemp
tionis electam, suo pretioso sanguine consecravit. Luget adhuc amaritudine plena et merore confecta, quia
foris interficit gladius et domi mors similis est, inde hostibus eius alienos Deos colentibus factis in capite ac
prophanam mittentibus ad ipsius desiderabalia manum sanctuarum domini cuius etiam ingressum divina eis
interdicit prohibitio, polluendo. Hinc christicolis in christi sponsam insurgentibus et filiis vipereo more lacerantibus
matrem, cuius ubera lactaverunt, emittit luctus, multiplicat fletus, et inter singultus et suspiria vix res
pirans, clamat ad proximos, recurrit ad notos, et exponit domesticis fidei salvatoris instanciam qui sine
intermissione singulos fideles ad tirocinium suum vocat et necessitatem urgentissimam Terre SancteTravail
Terre sainte ?. Que
nisi, quod absit, modo in spiritu et virtute carissimi in Christo filii nostri regis Francie illustris, de paganorum
manibus liberetur, vix poterit postea de ipsius recuperatione sperari. Attendite itaque, universi catholici, quam ignominiosum, quam igno
miniosum sit locum illum nostre salutis primordium coinquinari spurciciis et tanto tempore ab immundissimis
gentibus contrectari. Consideret quilibet quam detestabile sit largitori omnium claudere dexteram et non suc
currere salvatorum, et apparebit aperte quod nec ad prostiganda huiusmodi opprobria, nec ad impendenda ei qui omnia largitur
auxilia, est ipsius fidelibus dormiendum. Nonne crimine lese maiestatis involvitur qui temporali domino inter inimicos
posito negat auxilium, eius que terram ab hostibus non defendit. Unde cum plus sit divinam quam humanam ledere ma
iestatem, non debet aliquis ad succurrendum Deo vivo et vero, Domino Ihesu Christo, excitantis tube sonitum vel ortantis vocis
preconium expectare, sed sine interpellatione currere, ut non tam penam effugiat quam regni celestis mercatur
fieri particeps et coheres. Consurgite igitur, strenui Francie pugiles Domini, athlete Divini ac milites
redemptoris, et ad tam sanctum opus et laudabile more progenitorum, vestrorum, qui ferventiores in necessitatibus existe
bant, virium vestrarum extrema conflantes, armemini protinus crucis galea contra eos qui sancta sanctorum coinquinant
et abhominationes in ea et immundicas introducunt. Festinate dum tempus habetis et est manus Domini contra
illos, ne forte avertatur ab eis per fidelium segniciem furor eius. Quia tunc non esset tutum cum eis
congredi nec cum tanta multitudine dimicare. Considerate, quesumus, ut prompciores sitis in huiusmodi negotio
predicti regis et fratrum suorum virtuosa opera nostris temporibus in audite, qui dimissis vel verius conversis in regis,
et in subsidium regalibus opibus, honorum culminibus et fastigiis dignitatum, assumentes causam pene penitus desperatam predictam,
prelium Domini preliantur, et manifeste videbitis quod is cuius est causa que agitur, ad pius ipsorum voluntates respiciens, au
xiliatur eis in bello mirifice, ac conterit et comminuit inimicos. Quid unquam potuisset credere quod Damiata, capud et clavis
Egypti, civitis adeo munitissima, et facta per artificium quodam modo inexpugnabilis, aliquo ingenio caperetur, quam
ex insperato Dominus conversis in fugam incolis, et aliis infinitis bellatoribus deputatis ad eius custodiam, quo sua
virtute deperterruit, in manu eiusdem regis sine lancea et pugna tradidit, ut magnificetur nunc et in perpetuum
vivam ostiamnomen eius. Certe nomini dubium est quod hoc non fuit opus hominis set divinum. Ne vero dictus rex solus
{146r} videatur crucem Domini baiulare, ut sitis una cum eo et predictis fratribus suis et momentanei laboris parti
cipes et eterni premii non expertes, exurgite ei in succursum viriliter et potenter, apprehendentes arma et
scutum ad uli ulciscendum illius iniuriam qui probra nostra diluit et se ipsum in cruce pro nobis vivam ostiam immolavit.
Et ut ad id eo libentius et animosius intendatis quo exinde dona spiritualia que temporalibus preferenda sunt perceperitis potio
ra. Nos de omnipotentis Dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi, et illa quam nobis Deus licet
indignis ligandi atque solvendi contulit potestate, omnibus qui laborem istum in propriis personis subierint et expen
sis, plenam suorum peccaminum veniam indulgemus et in retribucionem iustorum salutis eterne pollicemur augmentum.
Eis autem qui non in propriis personis illuc accesserint, sed in sius duntaxat expensis iuxta facultatem et qualitatem suam,
viros idoneos destinarint, et illis similiter qui in alienis expensis, in propriis tamen expensispersonis, accesserint et eis qui
quartam seu maiorem partem proventuum et obventionum de redditibus suis pro subsidio dicte terre, eidem, regi vel collec
toribus deputatis ad opus ipsius erogaverint, plenam suorum concedimus veniam peccatorum. Huius quoque remissionis
volumus et concedimus esse participes, iuxta quantitatem subsidii et devotionis affectum, omnes qui ad subventionem ipsius terre
de bonis suis decimam vel aliam partem eidem regi vel ad opus ipsius collectoribus ministrarint, aut circa premissapredicta consilium
et auxilium impenderint oportunum et qui pro eodem negocio auctoritate nostra predicaverint verbum crucis. Volumus etiam
crucesignatos illo privilegio, eaque immunitate gaudere, que in generali crucesignatorum indulgencia continetur. Si qui
vero profic proficiscentium illuc ad prestandas usuras iuramento tenentur astricti, creditores ipsorum ut remittant eis
Prestitum iuramentum et ab usurarum exactione desistant, de plano et absque sollempni strepitu, veritate cognita,
ecclesiastica precepimus districtione compelli. Quod si quisquam creditorum eos ad solucionem coegerit usurarum, cum ad restitu
tionem earum sub forma predicta simili cogi animadversione mandamus. Iudeos vero ad restituendas usuras ea qua convenit
precepimus censura compelli, et donec illas remiserint fidelium eis communio denegetur. Presbyteris autem et clericis qui, assumpto
vel assumendo crucis signaculo sunt personaliter profecturi et clericis parrochiales ecclesias non habentibus, qui fideliter tantum
transmiserint per bellatores idoneos, quantum expenderint si personaliter illuc irent presentium auctoritate concedimus ut proventus beneficio
rum suorum que perciperent tempore passagii vel missionis, cothidianis distribucionibus duntaxat exceptis integre percipiant
per triennium, ac si personaliter in ecclesiis in quibus beneficia ipsa obtinent residerent. Et si necesse fuerit, eos per idem
tempus vendere vel pignori obligare, non obstante contraria ipsarum ecclesiarum consuetudine vel statuto, iuramento
vel confirmatione sedis apostolice aut quacunque firmitate alia roboratis, vel litteris apostolicis de quibus specialem et expressam
oporteat in presentibus fieri mentionem. Seu etiam quod ipsorum aliqui de non impetrandis aliquibus indulgentiis vel non utendis
impetratis aut concessis iuramento prestito promiserunt. Et tam crucesignatos postquam receperint signum
crucis, cum uxoribus familiis et omnibus bonis ipsorum sub apostolice sedis protectione suscipimus eis que nichilominus indulgere
ut extra suas dioceses auctoritate litterarum apostolice sedis vel legatorum eius nequeant ad iudicium evocari. Statuentes
ut bona ipsorum ex tunc integra maneant et quieta, donec de ipsorum reditu vel obitu certissime cognoscatur.
Archiepiscopi vero et episcopi diocesani eorum crucesignatorum necnon et archidiaconi et eorum officiales nostra [illisible]freti auctoritate
non permittant predictos crucesignatos contra protectionis et indulgencie nostre tenorem ab aliquibus indebite molesta
ri. Molestatores huiusmodi per censuram ecclesiasticam appellacione post posita compescendo. Preterea volumus et presencium
auctoritate concedimus ut clerici et laici crucesignati et crucesignandi regni Francie, decimas non ratione ecclesie pacifi
ce detinentes, fructus eorum hactenus perceptes in Terre SancteTravail
Terre sainte ? subsidium convertere valeant per se ipsos vel
eidem regi secura consciencia exibere. Quo circa discretioni vostre per apostolica scripta mandamus quatinus vos
fratres archiepiscopi per vestras civitates et dioceses ad provincias, et vos filii, prior et minister per easdem
civitates et dioceses ac provincias et totum regnum Francie proponatis et proponi faciatis per alios quos ad hoc
idoneos noveritis verbum crucis eos ad id si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam appellacione postposita
compes[illisible]cendo. Preterea volumus et presencium auctem concedimus Et ut fideles christi liberius et ferventius currant
ad verbum domini audiendum omnibus vere penitentibus et confessis qui ad vostram et illorum quibus hoc commise
ritis sollempnem predicationem accesserint, in qualibet civitate, villa vel opido in qualibet convocatione seu statione
decem vel viginti, seu triginta vel quadraginta seu sexaginta dierum indulgenciam prout vos et illi quibus officium predica
cionis committendum duxeritis, largiamini, prout videntis expedire. Ut autem nichil omnino desit, ad com
missum vobis officium exequendum, absolvendi iuxta formam ecclesie manuum iniectores in clericos seculares et personas
religiosas, ac incendiarios, et excommunicatos pro decimas vel vicesima deputata pacis vel fidei, ac eiusdem terre negocio non soluta.
Necnon sacrilegos, sortilegos et eos qui contra prohibicionem aposotolice sedis vel legatotum ipsius sepulcrum domini visitarunt.
Illos quoque qui in partibus Albigensibus hereticis contra catholicos auxilium impenderunt, dum modo heretici vel eorum credentes nosceris,
{146v} ac eos qui portaverunt ferrum, arma, lignamina et merces prohibitas SarracenisSarrasins., vel alias contra christianos dederunt eis
consilium, auxilium vel favorem ; necnon clericos qui excommunicacionis sentenciam incurrerunt per bone memorie Galonem, tituli Sancti Martini
in Montibus presbyterum cardinalem, tunc in partibus Francie apostolice sedis legatum, in concubinarios promulgatam, et illos clericos in prelatu
ris dignitatibus vel personatibus constitutos, necnon presbyteros et religiosos quoslibet, qui contra constituciones ecclesie, leges vel fisicam audie
runt ac dispensandi cum irregularibus per quos premissa occasionne, vel pro eo quod forte excommunicati vel suspensi alias irregulari
tatem aliquam incurrerunt, dum tamen crucesignati existant vel recipiant signum existant vel recipiant signum crucis vel qui propriis expensis
alios pro se miserint bellatores vel iuxta qualitatem culpe et facultates suas conguram ad arbitrium vestrum
de facultatibus propriis miserint porcionem, nisi adeo gravis et enormis excessus fuerit manuum iniectorum
quod merito debeant ad sedem apostolicam destinari ; ac reconciliandi penitentes, dummodo sint crucesignati vel recipiant
signum crucis et alia vota peregrinacionis et abstinencie commutandi in votum huius pietatis et absolvendi eos ab
excommunicacionis sentencia lata a nobis vel venerabili fratro nostro episcopo Tusculano tunc in partibus Francie apostolice sedis legato
vel quolibet alio in ipsos crucesignatos alio qui non transfretaverunt in terminis ab aposotolica sede vel eius auctoritate statutis et dispensandi
cum clericis qui occasione huiusmodi irregularitatem aliquam incurrerunt plenam vobis ut per vos et alios hec valeatis
exequi concedimus facultatem. Proviso tamen quod predicti manuum iniectores et incendiarii iniuriam et dampna
passis satisfaciant competenter et debitores decime et vicesime debitam sattisfactionem impendant et
crucesignati de transfretando in termino statuendo a nobis sufficientem exibeant cautionem. Si vero aliqui
eorumdem legitimo fuerint impedimento detenti, eis redinendi votum crucis et vobis recipiendi huiusmodi
redemptiones nomine ipsius regis ac absolvendi eos a voto predicto, et indicendi ferias diebus predicationis, iuxta
vestre discretionis arbitrium, libera sit de nostra permissione facultas. Volumus etiam et mandamus ut pecunia
per vos et alios deputandos a nobis ob causas predictas auctoritate sedis apostolice recipienda vel colligenda in poste
rum tunc regi vel mandato ipsius, pro subsidio crucesancte integre assignetur, dummodo non sit aliter auctoritate sedis
apostolice deputata, et illi qui pecuniam huiusmodi promiserint solvere, ut tenebuntur ad solucionem ipsius per
censuram ecclesiasticam per vos vel per alios compellantur. Ceterum vos et illi quibus verbum huiusmodi commiseritis predican
dum. Rectores ecclesiarum regni eiusdem et predictarum civitatum et diocesum moneatis diligenter et efficaciter
inducatis, eos ad id si necesse fuerit per censuram ecclesiasticam compellendo, ut ipsi cum parrochianis suis ad
audiendum verbum crucis devote ac reverenter accedant, et in ipsis predicationibus ubi expedire videritis harum lit
terarum tenorem legatis et faciatis legi cum debita reverencia et exponi. Ceterum quia sicut accepimus
predicacionis officium quod pro iam dicto negocio imponimus vobis et aliis per questuarios impeditur, ne ipsi ne
gocio impedimentum vel obstaculum aliquod ingeratur, questuariis universis, si qui presentes fuerint, proponendi
aliquid populo, dum a vobis proponitur verbum crucis, licenciam penitus interdicere procuretis, temerita
tem eorum qui contra presumpserint per censuram eandem, appellatione postposita, compescendo. Ne vero os boni [illisible]
trituranti claudatur, liceat vobis, filii prior et minister in eodem officio laborantibus, si expedire videritis,
pro quinque evectionibus et totidem personis ad hoc necessariis procuraciones recipere moderatas, contradictores
per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita. compellendo. Ad hec volumus et districte precipimus, ut tam vos
quam illi quibus hoc officium commiseritis, qui simili vobiscum auctoritate fungantur, ita sitis universi et singuli in
premissis et sed exequendum solliciti, quod sine dilacione absque alio mandato, nec expectet unus alium, exequemini
ea fideliter et prudenter. Ita tamen quod in exequcione huiusmodi alter alterum non impediat nec perturbet. Non obstan
tibus si aliquibus quod excommunicari suspendi vel interdici non valeant ; a sede apostolica sit indultum et quibuslibet aliis indul
genciis, privilegiis, seu litteris ab eadem sede obtentis vel obtinendis, per que predicta impediri vel differi
possint et de quibus specialem oporteat in presentibus fieri mencionem. Datum Lugduni, iii kl. martii, ponti
ficatus anno septimo.***
{147r} Ludovicus dei gratia Francorum rex.
Frater Odo, permissione divina Rothomagensis ecclesieTravail
Eglise de Rouen ? minister indignus, univer
sis presents litteras inspecturis salute eternam in domino Ihesus Christo. Noveritis quod vir venerabilis
discretus magister Haymo quondam archidiaconus Pontisarensis, in manu excellentissimi
domini L. Dei gratia, regis Francorum illustris, nullo pacto cum ipso, H. ex parte
nostra aliquo modo prehabito archidiaconatus Pontisarensis sponte et liberaliter re
signasset, predictus que dominus rex illustris ad honorem Dei et Beate Marie
semper virginis archidiaconatum ipsum cum iure ac iurisdictione, ceterisque
omnibus ad eundem archidiaconatum pertinentibus nobis et ecclesie RothomagensiTravail
Eglise de Rouen ?
pie et liberaliter contulisset a nobis successoribus que nostris in perpetuum libere ac
pacifice possidendam. Nos accendentes esse indecens et indignum quod
dictus magister Haymo, qui tali fuerat predictus dignitate cum iam in diebus
suis processisset, confractus senio mendicarent, autem aliter quam tantam perso
nam deceret vivere cogeretur, eidem magistro Haymoni concedimus et do
namus intuitu Dei de concensu nostri Rothomagensis capituli quadraginta
libras parisiensis annue pensionis quo ad vixerit in habitu seculari, videlicet
viginti libras in festo Beati Michaelis in Monte Gargano et alias
viginta libras in festo resurrectionis Domini et adh annuatim et ad
hoc nos et successores nostros, consentientie dicto capitulo obligamus.
Nos vero Rothomagensis capitulum concessioni et donacioni huiusmodi consentimus.
In cuius rei testimonium nos archiepiscopus et capitulum supradicti presentes
litteras sigillis nostris fecimus sigillari. Datum Parisius, die sabbati, post
Penthecostem, anno domini mo cco lo quinto.
Ludovicus dei gratia Francie rex, ballivo Rothomagensis, salutem. Mandamus tibi
quatinus molendinarios molendinorum Rothomagensis dilecti et fidelis nostri
O., Rothomagensis archiepiscopi, necnon et successorum suorum in perpetuum capere
boscum in dominicus boscis nostris ad ipsa molendina de novo faci
enda seu renovanda prout in cirographo confecto super iuris
et consuetudinibus dictorum molendinorum plenius continentur, red
das que presentes litteras archiepiscopo memorato. Actum apud Vicenas, anno domini mo cco lo septimo mense maio die
veneris ante penthecostem.
{147v} Emende venatus in foresta.
Anno Domini mo cco lo quinto vii idus januarii in ecclesia Beate Marie de Alacri
Monte, domnius Radulphus de Baylolio, miles, emendavit nobis propter hoc quod venatus
fuerat in foresta nostra de Alacri Monte ; dominus Rogerus de Freauvilla et Johannes Lovel
plegii de emenda predicta. Item pro planchone fuit in emenda et dedit eosdem plegios
Eadem die et anno dominus Gaufridus de Mironmanil nobis emendavit
illud idem scilicet quod venatus fuerat, et quia acceperat de planchonibus, in dicta foresta sine licentia nostra : Dominus Gaufri
dus de capella et dominus Michael de Berneval plegii de dicta emenda,
predictis gagiacionibus emendarum interfuerunt dicti plegii, dominus Johannes de
Riparia, dominus Hugo Teysson, milites, magistri Willelmus de Donnestanvilla,
Johannes Suessionensis, Ricardus de Sapo, socii nostri, et plures alii.
Die vero veneris post festum Beate Lucie eiusdem anni in aula nostra Rothomagensi, dominus Nicholaus
de Sancta Bova, miles, nobis emendavit hoc quod venatus fuerat in foresta nostra predicta
sine licentia nostra et de hoc fuit plegius : dominus Johannes de Montuit, miles presen
tibus dictis magistris Johanne de Suessione, Ricardo de Sapo, Morello, clerico nostro et
pluribus aliis. Anno Domini mo [sic]
[cco]
lo quinto, vii idus januarii, in eadem ecclesia, dominus Hugo
Taysson, miles, emendavit nobis pro eo quod planchonnes acceperat in dicta foresta,
dominus Willelmus Buhure et dominus Johannes de Montuit plegii.
[sic]
[Anno Domini mo cco lo quinto, vii idus januarii in ecclesia Beate Marie de Alacri
Monte, dominus Johannes de Ripparia emendavit nobis pro eo quod planchones ac
ceperat in dicta foresta, senescallus de Augo plegius.]
Alinéa placé ici par renvoi (+)..
[sic]
[Dictis die et anno et loco domicella Eustachia emendavit nobis, per
prepositum suum, pro eo quod planchones acceperat in dicta foresta, et pro
eo quod servientes sui vim intulerant servientibus foreste predicte ; dominus
Gaufridus de Mironmanil, miles, plegius.]
Alinéa placé ici par renvoi (+)..
Anno Domini mo cco lo sexto die mercurii post epiphaniam, apud Alacrem Montem,
dominus Johannes de Sancto Martino, miles, emendavit nobis hoc videlicet quod unum aprum
ceperat in foresta nostra de Alacri Monte, licentia a nobis super hoc non obten
ta ; dominus Willelmus Gotram dominus Willelmus de Breaute, dominus Ivo Caletot,
milites, plegii de emenda.
Item, eodem die et anno, dominus Henricus de Pratellis, miles, illud idem
nobis emendavit dominus Rogerus de Freauvilla, miles, plegius de emenda.
{148r} Anno Domini mo cco lo sexto, die jovismercurii post epiphaniam, Reginaldus de
Mironmanilio, miles, in aula nostra de Alacri Monte, emendavit nobis hoc
quod in villa nostra Deppe ceperat, quendam equum in nostre iurisdictionis pre
iudicium et gravamen, et de emenda dedit nobis plegios dominum Nicho
laum de Hotot, Rogerum de Freauvilla, Radulphum de Baylot, et
Nicholaum de Sancta Bova milites, quemlibet in solidum.***
Littere contra crucesignatos laicos et clericos uxoratos.Encadré..
Alexander, episcopus, servus servorum Dei, venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis ac aliis ecclesiarum
prelatis per regnum Francie constitutis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte karissimi in Christo
filii nostri, regis Francorum illustris fuit propositum coram nobis, quod vos quominus idem rex
ac ballivi prepositi et officiales eius, ac barones et nobiles sui regni, laicos cruce
signatos eiusdem regni regis, etac baronum et nobilium predictorum iurisdictioni subiectos pro
delictis suis puniant in hiis in quibus cognitio ad secularem forum pertinet impe
ditis pro vestre libito voluntatis, sic que nonnulli crucesignati predicti regni tali
pretextu assumunt audaciam delinquendi. Quocirca universitati vestre per apostolica
scripta mandamus, quatinus, si ita est, non impediatis quominus idem rex, ballivi, pre
positi et officiales eius ac barones et nobiles predicti, contra crucesignatos laicos
terrarum suarum eis subditos in enormibus duntaxat criminibus qui sanguinis vindictam
requirunt procedant, consuetudine contraria non obstante. Datum Anagnie secondo
kl februarii pontificatus nostri anno sexto.***
Alexander, episcopus servus servorum Dei venerabilibus fratribus archiepiscopis et episcopis et dilectis filiis
aliis ecclesiarum prelatis per regnum Francie constitutis salutem et apostolicam benedictionem. Ex par
te karissimi in Christo filii nostri, regis Francie illustris, fuit propositum coram nobis, quod nonnulli
clerici bigami et viduarum mariti, et alii etiam clerici uxorati regni sui diversa maleficia
committere non verentur, que oculos divine maiestatis offendunt et homines scandali
zant. Quocirca universitati vestre per apostolica scripta mandamus quatinus non impediatis quo
minus idem rex, comites et barones ipsius regni, sub quorum iurisdictione male
factores ipsi consistunt, ipsos in enormibus duntaxat criminibus deprehensos qui sanguinis
penam requirunt, eis primitus clericali gradu previa ratione privatis, puniant, secundum quod
iusticia suadebit, consuetudine contraria non obstante. Datum Anagnie, secundo kl.
februarii, pontificatus nostri anno sexto.