Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo - Visitaciones Abrincensis diocesis
{62r} IX. Kl. Augusti. Apud Moretonium, et visitavimus capitulum Sancti Guillelmi FermerIncertitude.. Ibi sunt xvi canonici seculares, sed non sunt residentes, nisi quatuor. Jocelinus, canonicus, notatus est de negociacione et mittit porcos in forestam ad impinguandum. Rogerus, canonicus, habet filiam suam secum, que est quindecim annorum, vel circa. Firminus, vicarius prioris, negociator est. Omnes istos monuimus. Pernoctavimus in prioratu de Rocherio, cum expensis capituli predicti.***
IXVIII . Kl. Augusti. Ibidem, cum expensis prioratus. Ibi sunt monachi de Maiore Monasterio.
VIIIVII . Kl. Augusti. Apud Savigniacum, Cisterciensis ordinis, cum expensis monasterii.
VI. Kl. Augusti. Apud Sanctum Hylarium. Ibi sunt monachi de Sancto Benedicto exempti. [sic] [Fuimus ibi] cum expensis prioratus.
V. Kl. Augusti. Apud abbaciam Montis Morelli, ordinis Sancti Augustini. Ibi sunt xv canonici, intus commorantes, et extra viii, in prioratibus. Quatuor habent prioratus. Unus solus commoratur in uno prioratu; statuimus quod revocetur ad claustrum, vel adiungatur eis socius. Habent in redditibus circa dcc libras turonenses; non debent quin plus debeatur eis, de bono debito. Licet sepe computatur de statu domus, non computatur coram aliquibus qui eligantur a conven tu. Ordinavimus quod eligantur a conventu, coram quibus computetur. Debent pensiones circa xiiii libras. Habent circa x patronatus ecclesiarum. Leprosi non exhibentur in infirmaria, ut deberent; ordinavimus quod unicuique dentur necessaria, prout eius infirmitas requirit.***
II. Kl. Augustis. Apud SaceyumA déterminer... Ibi sunt tres monachi Maioris Monasterii. Visitavimus ibidem. Requisiti utrum fieret servicium cum nota, dixerunt quod sic, et de nocte. Requisiti utrum servarent silencium, dixerunt quod non. Requisiti utrum communiter viverent, dixerunt quod sic. Requisiti utrum vestirentur de communi, dixerunt quod sic. Requisiti utrum bene redderentur vestes veteres, in receptione novarum, responderunt quod sic, aliter non darentur. Requisiti utrum prior haberet curam animarum monachorum, responderunt quod sic. Requisiti utrum omnes essent sacerdotes, responderunt sic. Requisiti utrum omnes cclebrarent missas suas, responderunt quod ibi est quidam velus, qui, propter sui debilitatem, non celebrat. Requisiti utrum confitentur secundum statuta pape Gregorii, et etiam quod in hoc preveniunt statuta predicta; de communica cione, similiter. Requisiti quomodo iacent, dixerunt quod in culcitris ; interdiximus eis usum culcitrarum, nisi in casu necessitatis et a regula licito. Requisiti utrum carnes comederent, responderunt quod sic ; interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus regula permittit Habent in redditibus circa ducentas libras; non debent quin multo maiora debeantur eis.***
Kl. Augusti. Apud Montem Sancti Michaelis, cum expensis monasterii. In crastino, visitavimus ibidem. Invenimus quod ibi sunt xl monachi. Duo monachi in prioratibus [sic] [sunt] soli. Iniunximus abbati quod eis socios adiungeret, vel eos revocaret ad claustrum. Seculares et mulieres passim intrant claustrum. In prioratibus non servant ieiunia, et carnes comedunt passim; precepimus abbati ut abstineri faceret, et huiusmodi abutentes puniret. Habent in redditibus v libras turonenses; non debent quin multo maiora debeantur eis.***
IIII. Non. Augusti. Apud Lucernam, Premonstracensis ordinis, cum expensis monasterii. ad***
III. Non. [sic] [Augusti] . Apud Abrincas venimus, et recepti fuimus honorifice, cum processione et pulsatione campanarum. Invenimus quod ibi sunt quatuor sacerdotes qui celebrant maiorem missam ad maius altare, et faciunt omnes ebdomadas. Officium defunctorum dicunt aliquando sine nota. Aliqui clerici de choro pauperes negociantur; verumptamen decanus nescit eos nominare. Iniunximus eidem quod diligenter inquireret super hiis, et corrigeret.
{62v} Ipsa die, procuravit nos capitulum.***
II. Non. Augusti. Fuimus cum episcopo ibidem, et visitavimus episcopum.***
Non. Augusti. Venimus apud Parcum, manerium episcopi, cum expensis ipsius.