Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1249état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quadragesimo nono

Hii sunt qui venati fuerunt in garenna nostra, et emendaverunt :
Dominus Nicholaus de Sancta Bova, pro ipso est plegius Jordanus de Walequiervilla.
Dominus Gaufridus de Mirovilla, promisit facere emendam super omnem terram suam et nullum
alium dedit plegiam.
Guillelmus de Sancto Audoeno et Johannes de Borrel emendaverunt hoc quod verbera
verunt duos homines nostros. Guillelmus est plegius pro Johanne et dominus Eustachius de Cosanciis
est plegius pro Guillelmo de emenda.

Johannes, vicecomes de Longavilla dedit nobis plegios de emenda, videlicet Bartho
lomeum Fregant et ballivum de Novo Castro, pro eo quod ad mandatam curie Rothomagensis
non compulerat venire ad emendationem Guillelmum la Wele et eius uxorem, excommunicatos, pro
presbytero de Richardi Villa.

Guido filius domini Galteri dicti Potel, excommunicatus quia iniecerat manus violentas in
Hugonem, canonicum de Salicosa tandem dedit nobis fideiussores quod staret mandato nostro sub pena
centum librarum parisiensium, videlicet Guillelmum Peluquet de Gasmachiis et Matheum de Hanesiis
milites et ipsi intraverunt fideiussonem ad instanciam dicti Galterii. Idem que Galterus similiter
plegius extitit pro filio suo, et nos iniunximus [illisible] Guidoni ut quamcicius poterit satisfaciat leso
et impetret absolucionem suam a sentencia qua excommunicatus a canone, et nos fecimus ipsum absolvi a
sentencia auctoritate nostra in eum lata; et hoc factum fuit apud Guisegnies, die lune post octabas trans
lationis Beati Martini.

Richardus de Espeigniaco, excommunicatus quia combuxerat bordellum leprosi de ErquenciacoA déterminer..,
dedit nobis plegios de emenda Johannem de Gamachiis, militem, Radulphum de Danguto militem
et nos ipsum absolvi fecimus.

Decanus de Augo debet habere a Guillelmo filio Fulconis et Richardo Wadel plegios de stando
iuri coram nobis et de emenda, qui excommunicati erant pro fractione domus presbyteri de Graigniaco.

Mandavimus ipsi decano ul faceret inquisitionem super fractione, domus presbyteri de Graigniaco.

{149v} Emenda facti de Diepa.

Die sabbati ante festum Sancti Petri ad vincula, apud Alacrem Montem. Regnaudus de Milomesnil, et Guillelmus de
Sancto Audoeno, et Rogerus Goelli, et Robinus de Walequiervilla, emendaverunt, secundum quod ius dictaret, factum
quod fecerant apud Depam, et dederunt plegios quilibet [illisible] pro se usque ad centum marchas,
videlicet Regnaudus de Milomesnil, dominum de Bosco RaartA déterminer.., et dominum Nicholaum de Sancta
Bova, Guillelmus de Sancto Audoeno, dominum Gosselinum, fratrem suum, et dominum Gaufridum
de Milomesnilio, Rogerus Goelli, illos eosdem ultimo dictos et dictus Robinus
dominum [illisible] Radulphum dominum de Bosraardi, et dominum Gaufridum de Milomesnilio.***

Emenda pro fractione domus presbyteri de Greigniaco.

In festo Innocentum, anno Domini quadraginto nono, Robertus Clarelli, excommunicatus quia interfuit fractioni
domus presbyteri de Greigniaco, dedit nobis plegios de emenda Walterum Clarelli, patrem eius, militem,
et Heliam de Sancto Sulpicio, apud Alacrem Montem.***

In festo Beati Nicholai hiemalis, anno domini mo cco xlo nono, presentibus coram nobis, apud Longolium, archidiaconis Wlcassini Francie et Minoris Caleti, et nobilibus viris, domino de
HototA déterminer. Plusieurs possibilités.., Roberto de Normanvilla, Johannes de Torpes, Johannes Bordeti, Roberto de Bella
Fraxino, militibus, et quam pluribus aliis clericis et aliis, venit Jordanus de Briquigniaco,
miles, et emendavit nobis foreffactum quod fecerat in vicecomitatu de Depa, percu
tiendo magistrum Abraham, vicecomitem nostrum, promittens se sattisfacturum nobis pro iniu
riis, nobis et clerico percusso illatis ad voluntatem, et super hoc dedit plegios dominum
Nicholaum de Hotot, Robertum de Normanvilla et Johannem de Torpis, milites,
qui bona fide promiserunt, quod si dictus Jordanus deficeret vel resiliret de voluntate
nostra, se continerent ut plegii et infra octo dies postquam requisiti essent, tenerent
capcionem ut milites apud Depam, quousque emendatum nobis esset ad voluntatem
nostram per dictum Jordanum vel ipsorum aliquem pro omnibus ; et propter hoc, quia dicti milites
non habebant sigilla sua penes se, litteras istas sigillo nostro et sigillis predictorum ar
chidiaconorum ad peticionem ipsorum fecimus sigillari.***

Emenda prioris de Tornaio Sagiensis diocesis.

In vigilia Beati Marie Magdalene prior de Tornayo venit ad nos, apud Falesiam, et
emendavit nobis hoc quod visitacionem nostram subterfugerat et no
lebat nobis sattisfacere de procuracione nostra, et dedit nobis plegios magistrum Radulphum
de Rovres, officialem Sagiensem et Radulphum, presbyterum de Tornayo. Nos que eidem iniunxi
mus ut nobis sattisfaceret de procuracione, et emendam posuimus in sufferencia.

Anno domini mo cco quinquagesimo, emendavit nobis Petrus, vicecomes de Novo Castro,
hoc quod Quia barré. . iniecit manus violentas in JohannemPetrum, clericum facientem monitiones curie nostre, et dedit
plegios de emenda Matheum Porterium et Thomam de Nigello, burgenses de Novo Castro,
ad voluntatem nostram et hoc fuit in domo hospitali de Novo Castro, die lune post octabas epiphanie.

{150r} Die martis post translacionem Beati Nicholai ad nos venit Johannes de Monte Jovis,
miles, citatus ad dictam diem, quia matrimonium clandestinum contraxerat cum Hodeardi, relicta
ut dicitur dedit nobis iuravit stare iuri coram nobis, et dedit nobis plegium Radulphum de Ma
rinis, militem, de emenda, si invenerimus eum culpabilem, et nos assignavimus eidem diem Johannes
jovis post penthecostem, et mandavimus officialis ut citaret dictam Hodeardim et Simonem;
presbyterum de Monte Jovis, et illos quos dictus Simonem viderit, expedire et promiserunt dicti, milites, Johannes
per, iuramentum prestitum, et Radulphus per fidem prestitam in manu nostra, se adducturos presbyterum
de Leveimmont, qui dictum matrimonium celebravit. Item, debet dictus Johannes secum ad
dictam diem adducere alios plegios qui sufficere debeant.

Presbytero de Henorp.

Anno domini mo cco quinquagesimo secundo, feria quarto post quindenam pasche, apud Deivillam
in aula nostra, presentibus : dominis Petro de Quenovilla, Michaelo Mauconduit et Roberto de Normanvilla,
domino Matheo de Tria, militibus magistris Stephano de Lorriaco et Hugone de Corteriaco, sociis
nostris, et Stephano, presbytero de Blenello, Evrardo, clericis nostris, venit ad nos ibidem, Petrus. presbyter de Henorp, diocesis nostre, decanatus de Walemont, et dedit nobis plegios dictos Petrum de Quenovilla, Michaelem
Mauconduit et Robertum de Normanvilla, milites, usque ad sexaginta libras turonenses, quod ipse
stabit. Mandato nostro penitus de omnibus querelis super quibus convenitur coram nobis vel coram ipso officiali
et emendas solvet si nobis in aliquibus vel erga curiam nostrum obligatur, et de omnibus in quibus per inquisitionem
nostram legitime factam ipsum nobis constiterit deliquisse ; et hoc se facturum super sacrosancta ewangelia iuravit.
Dicti autem milites per fidem suam in manu nostra datam se pro ipso plegios constituerunt in forma premissa.***

Emenda de fractionis terre domini archiepiscopi de Cliponvilla.

Hii sunt qui fregerunt terram domini archiepiscopi de Cliponvilla, Johannes, filius Roberti de Grainvilla, militis,
Guillelmus, filius Johannis Bordeti, militis, Johannes, filius Richardi de Bovilla, militis et eagraverunt
emendam ad voluntatem domini archiepiscopi, et dederant fideiussores quilibet eorum. Galterum de Beusevilla,
et Hugonem Cauvelli ; et hoc fuit apud Flainvillam, sabbato post festum inventionis Sancte Crucis, anno
domini mo cco quinquagesimo secundo.***

Pro presbytero de Ermenovilla.

Eodem anno, in festo Sancti Johannis ante portam Latinam, Johannes, quondam presbyter de Ermenovilla, juravit
ad sancta Dei ewangelia, quod in dicta ecclesia de Ermenovilla cum pertinenciis nichil de cetero reclamabit, nec se oppo
net quominus ille qui auctoritate nostra in eadem fuerit institutus habeat et possideat dictam ecclesiam cum pertinenciis libere
et quiete. Iuravit etiam quod super hiis quod suspensus et excommunicatus fuerat auctoritate curie Rothomagensis, pro eo quod fructus dicte
ecclesie contra prohibicionem nostram violenter absportaverat et consumpserit licet ius aliquod in eadem ecclesia non haberet,
ipsosque non restituerat super hoc monitus, deligenter legitime staret ordinacioni seu voluntati nostre. Hiis presentibus :
magistris Simone, Wlcassini Francie et Reginaldo, Minoris Kaleti, archidiaconis, Robertuso, decano de Evrardi Mesnilio, Nicholao, presbytero de SenrevillaA déterminer.., Radulphi, presbytero Sancti Nicholai de Walles, Dionisio
dicti Simonis et Jocio dicti Regnaudi clericis.

{150v} Nos Guido Baiocensis, Fulco Lexoviensis, et Johannes Constanciensis, Dei gratia, episcopi, promittimus bona fide
in verbo, veritatis quod si forte capitula nostra seu alii subditi nostri compositionem initam inter reveren
dum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem archiepiscopum, pro se et successoribus suis, et ecclesia Rothomagensi, ex
una parte, et nos pro nobis et successoribus, ecclesiis et subditis nostris, ex altera, super articulis de
quibus inter nos et dictum reverendum patrem contentio vertebatur, in dicta compositione conten
tis ratam habere noluerint, efficaciter quantum in nobis erit supplicabimus domino pape pro confirma
tione dicte compositionis ab ipso obtinenda. Que nisi infra biennium obtenta fuerit, non ob
tinebunt robur ea que octo sunt in compositione prefata. Actum apud Pontem Audomari,
die lune post festum nativitatis Beati Johanni Baptiste, anno domini mo cco lmo sexto.***

Indulgencia de …… abbatis Sancti Audoeni.

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii Sancti Audoeni Rothomagensis, ordi
nis Sancti Benedicti salutem et apostolicam benedictionem. Ut pulcra et decora filia Ierusalem fidelibus et terribilis
infidelibus appareat ut castrorum acies ordinata, ecclesia variis insignitur titulis dignitatum
per quas tanquam ornata monilibus et circumamicta varietate illustratam virtutum exhibet maie
statem, et quod tandem in re habebit in se gerere se ostendens varietatem indicat per figu
ram. Quare sedes apostolica, mater omnium ecclesiarum et magistre, ecclesias alias tanquam adoles
centulas suas honorum insignibus libenter adornat pro meritis singulorum, sperans ut ornate
tanto se magnas aclatas diligentius studeant conservare, quanto propensus tenentur diligere
proprium et decorem. Eapropter dilecti in Christo filii vestris supplicationibus inclinati, tibi fili abbas,
et successoribus tuis imperpetuum utendi mitra, anulo, tunica, dalmatica, cirothecis et
sandaliis, ac benedicendi pallas altaris, et alia ornamenta ecclesiastica, conferendi primam ton
suram ac minores ordines, plenam concedimus auctoritate presencium facultatem. Nulli
ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu teme
rario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipotentis
Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius, se noverit incursurum. Datum Ananie, vii
kl. novembris, pontificatus nostri anno primo.

Appellatio abbatis et conventus.

Ego frater Hugo de Jocro, procurator viri religiosi abbatis et conventus monasterii Sancti Audoeni Rothomagensis nec non omnium et singulorum monachorum eiusdem monasterii appello
in scriptis ad sedem apostolicam nomine omnium et singulorum contra reverendum patrem archiepiscopum Rothomagensem, ex eo quod dictus pater fecit eos moneri ne utantur quibusdam indulgen
ciis et privilegiis a sede apostolica concessis eisdem, eosdem ad hoc minus iuste et sine
causa rationabili compellendo prout in mandato eiusdem patris ad magistrum Nicholaum
de Tubervilla directo, cum presentibus annexo plenius continetur. Contra ipsa indulta eisdem
privilegia nec non reverenciam et obedienciam sedi apostolice debitam temere venire presumens
statum ipsius abbatis et conventus et singulorum de monasterio et res protectioni sedis
apostolice supponens, et apostolos super premissis peto, quod si michi non dederitis et ex hoc similiter
ad sedem apostolicam in scriptis appello.

{151v} Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis de Cruce Sancti Leufredi et de Pratellis
abbatibus, Ebroicensis et Lexoviensis diocesium, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte dilectorum filiorum abbatis
et conventus monasterii Sancti Audoeni Rothomagensis, ordinis Sancti Benedicti, fuit nobis humiliter suppli
catum ut cum idem monasterium, propter grava dampna incendii et vinearum eius defectum,
magna inevitabiliter incurrerit onera debitorum, ne ipsius facultates vorago
absorbeat usurarum, congruum super hoc remedium adhibere paterna sollicitudine cu
raremus. Quo circa discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatinus si inveneritis quod idem
monasterium adeo sit obligatum debitis, quod ad exoneracionem ipsius sit providen
cia sedis apostolice oportuna, de proventibus ecclesiarum ad patronatum eius spectancium, cum
multas habere dicatur quas vacare contigerit, ad manus vestras usque ad quingentas mar
chas stellingorum per vos vel alios recipere ac insolucionem huiusmodi debitorum convertere
totaliter de ipsius abbatis consciencia, procuretis. Contradictores per censuram ecclesiasticam,
appellacione postposita compescendo. Proviso ut per hoc eedem ecclesie nequaquam debitis frau
dentur obsequiis, et in eis animarum cura nullatenus neglegatur. Quod si non ambo
hiis exequendis potueritis interesse, alter vestrum ea nichilominus exequatur. Datum Laterani, ii kl.
maii, pontificatus nostri anno secundo.

Alexander etc. Consuevit sedes apostolica precibus condescendere devotorum eorum que votis
favorem benivolum impartiri. Eapropter, dilecti in domino filii, vestris supplicationibus inclinati,
ut in altari parrochiali, quod in monasterio vestro consistit, ipsius cedente vel dece
dente rectore, deserviri per aliquem de vestris fratribus faciatis, nec teneamini ad
idem altare de cetero, secularem clericum presentare, auctoritate vobis presencium indulgemus. Nulli
ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere vel ei ausu temera
rio contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacionem omnipoten
tis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit incursurum. Datum, etc.***

{151v} Omnibus presentes litteras inspecturis, frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie
minister indignus, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Cum abbati et conventui Gemeticensibus
a felicis recordacionis Innocentio papa quarto de speciali gracia sit concessum, quod pro an
nua pensione triginta marcharum stellingorum quam ob reverenciam sedis apostolice conce
sserunt domino Alberto de Rocheta, liceat eis auctoritate apostolica unam vel duas vacantes
ecclesias de illis in quibus ius habent patronatus, et quarum proventibus possint annis singulis
dictas triginta marchas percipere, tam diu ad manus suas retinere, donec de quocunque sol
verint pro huiusmodi pensione, sit eis plenarie satisfactum, et iterum eisdem sit concessum
ab eodem domino papa de simili gracia quod pro centum libris turonensibus annue pensionis quam ob
eandem reverenciam concesserunt magistro Remigio, eiusdem domini capellano et
medico, unam vel plures vacantes ecclesias de illis similiter in quibus habent ius patro
natus, possint auctoritate supradicta licenter retinere tam diu ad manus suas, ac fructus
omnes libere percipere earumdem, salva, pro sustentacione presbiterorum qui servient in eisdem
et aliis omnibus ipsarum ecclesiarum oneribus supportandis, congrua porcione, donec de ipsis
ecclesiis pro tota pecunia quam pro pensione huiusmodi solverint fuerit sibi plenarie
satisfactum, et quod interim nullus, auctoritate apostolica, seu delegata vel ordinaria, seu quavis
auctoritate ipsas ecclesias conferre valeat, nec ipsi inviti ad ipsas ecclesias vel earum aliquam te
neantur aliquem presentare. Volentes modis omnibus iidem abbas et conventus
ut ecclesie ipse divinis officiis non fraudentur, nobis ad ecclesiam de Guisegnyaco, nullatenus inviti, sed voluntarie, Willelmum presbiterum, presentarunt,
ut in eadem serviat, et curam habeat animarum, de cuius ecclesie fructibus re
tinent ad manus suas prout sibi superius est concessum in litteris papa libus, trigin
ta libras turonenses percipiendas annis singulis per manum dicti Willelmi, residuo proventuum
et fructuum ipsius ecclesie reservato pro sui sustentacione et pro omnibus aliis ecclesie
omnibus supportandis, salvis et exceptis omnibus que consuete dicti abbas et conventus
in eadem ecclesia perceperunt. Quo videlicet Willelmo cedente vel decedente, deporta
cionem prout ante dicta privilegia habere consuevimus integre percipiemus in eadem, sub
eadem vero forma nobis ad ecclesiam de Torouvilla, Robertum, clericum, presentarunt,
de ipsius ecclesie fructibus ad manus suas eodem modo quo supra triginta quinque libras turonenses
retinentes, iure deportacionis nobis ut prius integre reservato, protestantes in primis
quod eisdem huiusmodi presentacio nullatenus noceat, et quod apostolice gracie sibi facte benefi
cium in nichilo minoretur. Satisfacto autem dictis abbati et conventui de tota pecunia quam pro
pensionibus huiusmodi solverint accrescet totum dictis presentatis in eisdem ecclesiis et habe
bunt easdem cum integritate quam ceteri presbyteri retroactis, temporibus habuerunt, exceptis
semper hiis que ante dicta privilegia dicti abbas et conventus Michaelis eisdem ecclesiis percipere
consueverunt. Nos itaque graciam nolentes impugnare apostolicam, ipsam ratam habemus,
et quod preordinatum est favorabiliter acceptamus. In cuius rei testimonium sigillum nostrum presentibus
litteris duximus apponendum. Datum apud Pontem Audomari, die sabbati post nativitatem Domini, anno
eiusdem mo cco lo septimo.

{152r} Frater Odo permissione divina Rothomagensis ecclesie minister indignus universis presentes litteras inspec
turis, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis quod nos dilecto et fideli nostro Reginaldo de
Alacri Monte, clerico, tradidimus ad firmam terras nostras tam essartantas quam tempore media essar
tandas, cum herbergegio de Craudale quod ibidem habemus usque ad sex annos termino inci
piente anno domini mo cco lo tertio, die festi assumptionis Beate Marie Virginis, ita scilicet
quod dictas, terras nostras teneat quousque collegerit sex augustos, sub conditionibus que secuntur : videlicet,
quod idem R. propriis sumptibus suis terras faciet excoli et seminari, segetes cum nostris et suis ex
pensis per medium colligi, et cum suis propriis in domo reponi faciet ; et de ipsis medietatem
habebit aliam vero nobis fideliter reservabit. Et ad dividendum vel porciendum fractus
ipsos mandatum nostrum expectare tenebitur et vocare. Terras vero quas rumpet cum expensis
nostris faciet essartari, marnaturas quoque et expensas quas pro sustinendis et relevandis
domibus expediet fieri persolvemus. Tegulariam siquidem que ibi est et erit nobis in
tegre retinemus. Cetera stramina dictorum bladorum tenebitur tam in fimo quam in aliis necessariis
expensis ibidem expendere et terras firmare, nec alibi deducentur sine nostra vel man
dati nostri licentia speciali. In cuius rei testimonium presentes litteras sigillo nostro fecimus
sigillari. Datum apud Alacrem Montem, die martis post festivitatem Beate Lucie, anno
domini mo cco lo tertio.***

Hec sunt que iurabunt aut iurare debent abrocatores Deppe, precepta a domino archiepiscopo
apud Longam Villam, xvi kl. januarii, anno dominim cco lo tertio :

Quod non nocebunt alicui mercatori, sive ipsis emere vel vendere volenti aut vendenti, vel ementi,
nec hac de causa merces illius avillabunt.

Item, quod nichil accipient de mercatis de quibus se primo intromiserint, que mediantibus aliis abrocato
ribus postea perfecta fuerint ipsis absentibus.

Item, quod non conducent quadrigas, nec pro eis conducendis seu locandis mercedem accipient, nisi
presentibus illis qui ducent quadrigas.
Item, quod non ponent pretium in aliquibus rebus.

Item, quod non recipient nec habebunt in custodia denarius venditorum, nisi per unam noctem
dum tamen possint habere copiam eorum quibus solvendi fuerint.

Item, quod fideliter consulent mercatoribus tam vendentibus quam ementibus in quorum mercatis erunt
mediatores.

Item quod nichil accipient occasione alicuius mercati, nisi quod statutum est in villa Deppe.

{152v} De permutacione prioram de Leoniscuria.
Universis presentes, etc., officialis curie Carnotensis, etc. Noverint universi nos litteras, domini Theobaldi, bone memorie
quondam Rothomagensis archiepiscopi et eiusdem loci capituli, anno domini mo cco xlmo sexto, die martis proxima ante festum
Beatorum apostolorum Symonis et Iude, inspexisse et verbo ad verbum legisse sub hac forma. Omnibus Christi fidelibus presen
tes litteras inspecturis, Th., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, salutem in Domino. Noveritis, universi quod, cum pete
remus procurationem in prioratu Sancti Petri de Leonis Curie quam nec nos nec predecessorum nostrorum perceperat
in eodem loco prioratu, Sancti Petri de Leonis curia barré. . sicut ab adversa parte dicebatur, tandem de assen
su capituli nostri ita convenit inter nos et abbatem et conventum monasterii Sancti Petri Carnotensis, ad quod dictus prioratus
dinoscitur pertinere : Quod nos et successores nostri singulis dictum prioratum, de iure nostro poterimus visitare,
et tunc quando visitaverimus quatuor libras parisienses tantummodo de bonis eiusdem prioratus pro procuratione nostra prior et
monachi eiusdem loci nobis et successoribus nostris semel in anno tantum solvere tenebuntur. Domos
autem suos ad hospitandum et utensilia ad utendum die qua procurationem nostram recipiemus nobis non
poterunt denegare. Si autem personaliter non visitaverimus nichil in eodem prioratu percipiemus.
In cuius rei testimonium et firmitatem presens scriptum sigilli nostri et sigilli capituli nostri munimine
fecimus roboravi. Datum anno domini mo cco xxo iiiio, in vigilia assumptionis Beate Marie.
Anno domini mo cco lo quinto, die veneris in vigilia nativitatis Domini, investivimus magistrum
Symonem, archidiaconum Rothomagensem, de prebenda Rothomagensi magistri Roberti de Milant si vacat, nomine
magistri Richardi de Sapo. Presentibus ipso archidiacono, fratribus Hardoino Waltero
de Mineriis, Morello clerico nostro.***

Anno domini millesimo cco xlmo nono, in crastino Sancti Thome apostoli, secundum quod accepimus ab abbate et ballivis
monasterii Sancti Audoeni ibidem existentibus, status fuit monasterii.

Debebatur eis mmmm libre cc libre lxxii lxii libre viii denarii de annata que incepit in festo Beatorum Petri et Pauli et de
arreragiis preteritorum annorum.

Summa bladorum reddendorum infra festum dictorum apostolorum tam de preterito, quam de anno currente usque ad dictum festum : d modii xxix ix modii.

Summa, debitorum que debebat monasterium ipso crastino Beati Thome mmm xiiii libre xiii solidi i denarius.

Anno domini mo cco quinquagesimo po, in festo sancte crucis, idibus septembris in festo sancte crucis, idibus septembris ajouté. ., status domus Sancti Audoeni Rothomagensis, quando dominus N. abbas recepit administrationem eiusdem :

Debebatur domui dicta die, in denariis m libre lxv libre xiiii denarii. Item in appreciacione bladorum iic libre xii libre x solidi.

Summa totius valoris, tam in denariis debitis quam in apreciacione bladorum est xiic libre lxxviii libre xi solidi ii denarii ; de qua summa debent
sustrahi viix libre que vix poterunt haberi, et ita remanent in debitis bene solvendis xic libre xxxvii libre xi solidi ii denarii.

Domus debebat in denariis xiiic libras lviii libras viii solidos vi denarios. Item, in debitis emersis post mortem abbatis
Hugonis xiiic libras viii libras.

Summa summarum prescriptorum debidorum que domus debuit iim libre vic lxvi libre viii solidi vi denarii. Qua summa iactata
contra debitum quod debebatur nobis, superavit debitum quod debebamus debitum quod debebatur nobis in m libris
vc libris xxviii libris xviii solidis iiii denariis que omnia debuimus plusquam habebamus.

{154r} Frater Odo, permissione divina Rothomagensis ecclesie minister indignus universis presentes litteras inspec
turis, salutem sempiternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis quod cum inter nos, ex una parte, et religiosos abbatem
et conventum de Ulteriori Portu, ex altera, super iure patronatus ecclesiarum de Regali Campo et de Aubeguimonte haberetur materia questionis, pro eo videlicet pro eo videlicet quod dicti abbas et conventus in dictis ec
clesiis, ex collacione nobilis domine comitisse de Augo in cuius foresta de novo fundate dicuntur, sibi ius
patronatus vendicare nitebantur, et nos ex adverso tam iuri communi quam possessioni in qua invenimus prede
cessores nostros inniteremur. Tandem inter nos et dictos religiosos, de bonorum virorum consilio, talis ami
cabilis compositio : videlicet quod ius patronatus ecclesie de Regali Campo nobis et successoribus nostris libere
et absque reclamatione dictorum religiosorum in perpetuum remanebit, iure patronatus ecclesie de Albeguimonte cum tertia garba eiusdem ecclesie dictis religiosis libere et pacifice in perpetuum remanente.
In cuius rei testimonium et confirmationem sigillum nostrum presentibus litteris duximus apponendum. Datum
apud Alacrem Montem anno domini millesimo cco quinquagesimo iii kl junii.***

Universis presentes litteras inspecturis, frater Willelmus, divina pacientia, monasterii de Ulteriori Portu dictus
abbas totusque eiusdem loci conventus, salutem in Domino. Noveritis quod cum inter nos, ex una parte, et venera
bilem patrem O., Dei gratia, Rothomogensem archiepiscopum ex altera, super iure patronatus ecclesiarum de Regali Campo et de Albini MonteA déterminer.. haberetur materia questionis, pro eo videlicet quod dictus dominus archiepiscopus
tam iuri communi quam possessioni in qua predecessores suos invenit innitens, sibi ius patronatus in
dictis ecclesiis vendicaret, et nos ex collacione nobilis domine comitisse de Augo, in cuius
foresta dicte ecclesie de novo sunt fundata, vendicaremus nobis ius patronatus in ecclesiis predictis.
Tandem inter nos et dominum archiepiscopum de bonorum virorum consilio, talis amicabilis compositio
intercessit : videlicet, quod ius patronatus ecclesie de Regali Campo domino Rothomagensi archiepiscopo et suis successoribus libere et pacifice in perpetuum remanebit : Iure patronatus ecclesie de
Albini MonteA déterminer.. cum tertia guerba eiusdem ecclesie nobis et successoribus nostris libere et pacifice in
perpetuam remanente. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus litteris duximus apponen
da. Datum anno domini millesimo cco quinquagesimo iio kl iunii.***

Notum sit omnibus quod ego Guillelmus de Calido Monte, miles, de consensu et voluntate Johanne uxoris mee,
et, Mathei filii mei primogeniti et aliorum heredum meorum, vendidi et concessi et penitus de reliqui : magistro
Galtero de Tornan pro quater centum libris et quinquaginta libris parisiensibus, quas michi pre manibus donavit,
quicquid habebam et possidebam apud boscum de Monjanvout, videlicet, in manerio, terris, nemoribus,
redditibus, campipartis, pasturagiis et garenna, in terris et nemoribus antedictis, et cum bosco librato
et cum terra que est ultra le WastA déterminer.. librata ad campipartum et duo feoda que dominus Radulphus de Heuden
cort et dominus Theobaldus de Chars, milites, de me tenebant cum pertinentiis et omni iure quod in supradictis
habebam vel habere poteram, tenendum dicto Galtero et eius heredibus de domino archiepiscopo Rothomagensi, per
reddituum et finem relevii. Que concessa fuerunt a domino Theobaldo, tunc Rothomagensi archiepiscopo, cui omnia supradicta
in manu sua resignavi et ad petitionem meam dictus Theobaldus, archiepiscopus Rothomagensis, homagium a dicto magistro
Galtero recepit. Et ego et mei heredes dicto Galtero et eius heredibus omnia supradicta tenemur garantiza
re. Quod ut ratum et stabile teneatur, presentem cartam eidem Galtero inde feci et eam
sigillo meo proprio confirmavi. Actum fuit hoc anno domini mo cco xxo nono, mense junii. Testibus
hiis : Th., tunc temporis archiepiscopo Rothomagensi, Galtero de Richepas, tunc thesaurario Rothomagensi, Johanne
de Sancto Ermelando, tunc cantore ecclesie Rothomagensis ; magistro Johanne de Sarcoas, magistro Girardo,
magistro Petro de Borgeignon, magistro Petro de Fonteneyo, magistro Gileberto de Comanvilla ; W.
Balbo, clerico,Johanne de Vineis, tunc ballivo Rothomagensi, Theobaldo de Chars, Radulpho de Waudencort, militibus ;
Guillelmo de Chambremer, canonico Baiocensi, Johanne, clerico ; Roberto de Nemore, qui cartam scripsit,
et multis aliis.

{154v} Anno domini mo cco lio, die martis post festum Beati RemigiiDyonisii constituerunt se plegios in manu domini
archiepiscopi Radulphus de Marines et Guillelmus de Bosco milites de l libris turonensibus pro rachamento feodi
de bosco Montis Jovis solvendis ad natale Domini, promittentes quod si tunc non solverentur,
extunc ad mandatum nostrum tenebunt prisionem apud Locum Veris et hoc fiduciaverunt in manu
domini archiepiscopi.

Die veneris post festum Beate Lucie, anno domini mo cco lo quinto, dominus Nicholaus de
Sancta Bova miles, nobis emendavit hoc quod venatus fuerat sine licentia nostro
in foresta nostra de Alacri Monte in aula nostra Rothomagensi, et dedit plegium
dominum Johannem de Montuit de emenda, presentibus, pre magistris Johanne de Sessuns, Ri
cardo de Sapo et Morello, nostris clericis pluribusque aliis.

Frater Simon, iuratus, dixit quod expedit amotio priorisse quam retentio. Croix devant la ligne. .

Frater Rogerus, iuratus, dixit quod dampnum esset temporale et utilitas spiritualis removere priorissam.

Frater Richardus, iuratus, dixit quod melius est retinere eam quam removere.

Soror Johanna, subpriorissa, iurata, dixit quod melius expedit removere. Croix devant la ligne. .

Soror Adelina dicta Comitissa, iurata, dixit quod melius est retinere.

Soror Maza, iurata, dixit quod melius est, credit, amovere eam. Croix devant la ligne. .

Soror Mabilla, iurata, dixit quod melius est quod retineatur.

Soror Petronilla, porteria, iurata, dixit quod melius est quod retineatur.

Soror Petronilla de Oberti Bosco, iurata, dixit quod bonum est amovere eam. Croix devant la ligne. .

Soror Tetia de Meleduno, iurata, dixit quod credit eam utiliorem totius monasterii.

Soror Amma, cantatrix, iurata, dixit quod melius est quod amoveatur. Croix devant la ligne. .

Soror Agnes de Rothomago, iurata, dixit quod melius est retinere.

Soror Johanna de Augo, dixit quod melius est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Sancta, iurata, dixit quod melius est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Lucia de Augo, iurata, dixit quod melius est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Petronilla de Donion, iurata, dixit quod melius est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Stephana de Vesillon, dixit quod melius est eam amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Lucia Fexart, iurata, dixit quod melius est eam amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Mathildis de Clara, iurata, dixit quod melius eam retinere.

Soror Clemencia de Castellione, iurata, dixit quod melius amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Johanna de Remia, iurata, dixit quod melius est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Mathildis de Orgolio, iurata, dixit quod melius est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Eremburgis de Obertivilla, dixit quod bonum est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Johanna de Aquetot, dixit quod bonum est retinere.

Soror de Vernone, dixit quod bonum est amovere. Croix devant la ligne. .

Mathildis de Bleinvilla, iurata, dixit quod bonum est amovere. Croix devant la ligne. .

Soror Stephana de Veisins, iurata, dixit quod bonum est retinere.

Eustachia de Veteri Manerio, dixit quod non est utilis. Croix devant la ligne. .

Soror Reimonda, iurata, dixit quod melius est amovere. Croix devant la ligne. .

Aalis de Petra, iurata, dixit quod melius est amovere. Les 5 lignes sont dans une colonne à droite. . Croix devant la ligne. .

{155r} In dedicatione ecclesie, in primis fiat tentorium ante portas ecclesie ubi reponantur reliquie, ymagines et corpus domini fiant ibi vigilie in honore
Dei et reliquiarum nocte precedente diem dedicationis. Ipsa nocte, remaneat ecclesia omnino vacua, et filii siqua corpora sunt in ea sepulta, amoveantur.
Non pulsetur in adventu archiepiscopi. Duodecim candele ponantur infra per duodecim cruces ; queratur crisma et oleum sanctum et due
patene calicium. Item, incensum grossum et minutum et duo thuribula vel saltem unum. Item, ponatur cupa plena aque ante
fores ecclesie et alia infra. Item, fiat crux de sabulo a dextro cornu altaris usque ad sinistram versus portam. Item, a sinistra
iuxta altare usque ad [illisible] dextram versus portam. Item, in quolibet brachio crucis ponantur cineres per viginti quatuor loca. Item, queratur
scabellum et carrelli ubi archiepiscopus recumbat in letaniis. Item, scala per quam possit attingere ad cruces. Item, scutella plena
cinerum et altera salis et potus vini. Item, mantilia ad extergenda altaria. Item, pro quolibet altare benedicendo coopertura
linea cerata. Item, pro quolibet altari benedicendo quinque cruces. Item, stupe et palee lignee ad removendum ignem et vasa ad mittendum eundem. Item, duo ceri qui
precedant archiepiscopum. Item, reliquie ad ponendum in altaribus. Item, cals et sabulum ad liniendum altaria, et cementarius
sit paratus. Item, fontes sint mundi et vacui. Item, parati sint duo diaconi induci abbatis quorum unus serviet archiepiscopo,
alter includetur includetur in ecclesia. Item, provideatur quod ecclesia possit libere circuiri. Item, aqua parata sit pro manibus, et ignis
pro thuribulis. Item, vasa ad portandum aquam et scutelle ad iactandum. Item, fiat aspersorium de ysopo.***

Reverendo patri ac domino, magistro et amico speciali O., Dei gratia, Tusculano episcopo, humilis eius et devotus
servus, filius, discipulus et amicus.

S., Dei gratia, Prenestino episcopo.

Hugoni, Dei gratia, tituli Sancte Sabine, presbytero cardinali.

Johanni, Dei gratia, tituli Sancti Laurencii in Lucina, presbytero cardinali.

Othoviano, Dei gratia, Sancte Marie in Via lata, diacono cardinali.

Petro, Dei gratia, Sancti Georgii ad Velum Aureum, diacono cardinali.

Othobono, Dei gratia, Sancti Adriani, diacono cardinali.

Ricardo, Dei gratia, Sancti Angeli, diacono cardinali.

Johanni, Dei gratia, Sancti Nicholai in carcere Tulliano diacono cardinali.***

{155v} Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, universis presentes litteras inspecturis, salutem eternam
in Domino Ihesu Christo. Noveritis quod nos dilectis et fidelibus nostris de Loco Veris, Rogero de Martreyo, Radulpho Bitandi et Guillelmo Anglico, tradidimus
ad firmam preposituram nostram de Loco Veris usque ad tres annos, termino incipiente in festo Beati Johannis Baptiste proximo venturo, quolibet anno pro nongentis
libris turonensibus, nobis vel mandato nostro reddendis apud Rothomagum hiis terminis, videlicet, in festo Beati Remigii trecentas libras, in purificatione
Beate Marie trecentas libras, et in festo Penthecostes. Trecentas libras, cum condicionibus infrascriptis, videlicet, quod nos retinemus medietatem
placiti spate et integre usurarum, et fractionem carceris nostri et harellam. Ita tamen quod si homines viginti vel triginta tantum inveniantur
in dicta harella, ipsi habebunt medietatem emendarum tantum. Omnia vero placita tam hereditatum quam aliorum, exceptis placitis foraneorum merca
torum que celeritatem requirunt, in vicecomitatu tenebuntur. Et si unum vel duos ex ipsis firmariis infra dictum terminum mori contigerit,
ille solus vel duo qui superstitus fuerint tenebuntur tenere predictam firmam et nobis satisfacere ad terminum supradictum. Si vero infra predictum ter
minum cedere vel decedere nos contingat, ipsi firmam predictam poterunt dimittere sattisfacto nobis vel mandato nostro pro rata temporis nostri.
Promiserunt autem dicti firmarii fide prestita corporali quod villam nostram de Loco Veris bene et fideliter custodient, nec iura nostra in aliquo sub
trahent vel diminuent, set quantum in ipsis erit fideliter conservabunt. Predictus autem Guillelmus nomine suo et aliorum sociorum suorum, promisit in
presencia nostra se daturum fideiussores sufficientes de dicta firma tenenda et solvenda, prout superius est expressum, senescallo nostro quamcito ab eo
fuerit requisitus. Et nos promisimus dictis firmariis quod predictam firmam non trademus aliis sine incremento sexaginta librarum turonensium pro quolibet anno
de quibus eis concessimus tertiam partem primi anni. Tempus autem dicti incrementi durabit usque ad instans festum Beate Marie Magdalene tantum.
Et ut omnia ista et singula rata et firma maneant, ea fecimus sigilli nostri munimine roborari. Datum apud Andeliacum, die veneris
post cineres, anno domini millesimo cco quinquagesimo secundo.***

Cum esset contencio inter reverendum patrem O. Dei gratia Rothomagensem archiepiscopum, ex una parte, et dominum
Robertum de Ivriaco, militem, ex altera, super eo quod dictus nobilis dicebat se habere omnem iusticiam melleiarum
homicidiorum, et quamlibet aliam in eos qui delinqunt in predictis et in quibuslibet aliis in aqua Eure apud Locum Veris, et alibi ubicunque fluat in maiori alveo dicte aque, ubi est cursus navium, per terram domini archiepiscopi,
et se et predecessores suos usos fuisse iusticia et iurisdictione predictis in locis supradictis.Que nega
bat idem archiepiscopus, asserens ad se pertinere iurisdictionem et iusticiam melleiarum, homicidiorum, fur
torum et aliorum delictorum consimilium commissorum in dicta aqua apud Locum Veris, et alibi ubicunque fluat
per terram suam et se et predecessores suos usos fuisse iusticia et iurisdictione predictis in eisdem
locis. Tandem consenserunt in hoc quod duo eligantur, a qualibet parte, iuris qui inquirant diligenter per
testes legittimos et iuratos qualiter dictus nobilis et sui predecessores usi fuerint iusticia
et iurisdictione predictis in supradicto cursu navium, et qualiter dictus archiepiscopus et sui predecessores usi
fuerint iusticia et iurisdictione predictis in eodem loco, et ille quem ipsi invenerint ita usum
fuisse seu suos predecessores, quod usus ille sibi valere debeat secundum ius et consue
tudinem terre remaneat in pacifica possessione iusticie et iurisdictionum predictarum per dictum
dictorum duorum electorum. Consenserunt etiam quod illis duobus restituantur infra certam diem
omnia que occasione contentionis predicte capta sunt et detenta, et ipsi duo de illis faciant et ordinent
prout sibi videbitur expedire et faciant emendari illi cuius bona inventa fuerint per dictum
ipsorum iniuste capta fuisse vel detenta, habita per ipsos super hoc inquisicione diligenti.

{156r} Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, universis presentes litteras inspecturis, salutem eternam in Domino
Ihesu Christo. Noveritis quod nos, pro nostris et ecclesie nostre negotiis, a dilecto nostro Bonifacio Bonisegnoris, mercatore Senonensi,
mille et ccc libras turonenses mutuo recepimus, et habuimus in pecunia numerata, bona fide promittentes nos sattisfacturos
in instantibus nundinis Latignati, Hugolino Belmontis et Renerio Petri, sociis dicti Bonifacii, de pecunia supradicta.
Renunciantes exceptioni non habite, non solute et non numerate pecunie, dolo et in factum et conditioni sine causa,
et omni iuris auxilio tam canonici quam civilis. In cuius rei testimonium presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum.
Datum Lugduni, feria secunda post festum Omnium Sanctorum, anno domini millesimo cco quinquagesimo.
Article cancellé. ***.

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri archiepiscopo Rothomagensi, salutem et apostolicam benedictionem. Lacrimabiliter Robertus
de Lauda Assonis, presbyter, in nostra presencia constitutus, exposuit quod cum ipse olim ad te super eo quod sine
tua licencia se fecerat ab alienis episcopis ad subdiaconatus et diaconatus ordines promoveri, felicis re
cordacionis Innocentii pape, predecessoris nostri, in communi forma litteras impetrasset, ut cum eo super executione
sic susceptorum ordinum misericorditer dispensares, tu, pro eo quod quinque episcoporum testimoniales litteras super suscepcio
ne ipsorum ordinum non habebat, noluisti cum ipso presbytero dispensare. Quia igitur idem presbyter propter hoc iam secundo ad
sedem apostolicam personaliter laboravit, fraternitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur attente per apostolica
scripta mandantes, quatinus super ipsum presbyterum aperiens misericordie tue vixera, sic te sibi circa premissa exhibeas propicium
et benignum, ut eum a dispensacionis gracia quam meritis illius se compati posse prospexeris occasione huiusmodi
non excludas. Datum Neapoli, idus maii, pontificatus nostri anno primo.***

Venerabili in Christo patri… Dei gracia, archiepiscopo Rothomagensi, frater Hugo, miseracione divina, tituli Sancte
Sabine presbyter cardinalis, salutem et sinceram in Domino caritatem. Ex parte Andree, rectoris
ecclesie de NovavillaA déterminer. Plusieurs possibilités.., decanatus christianitatis de Guamachiis, vestre diocesis, fuit propositum coram
nobis quod ipse in quendam laicum parrochianum suum, exigentibus culpis suis, tulit excommunicacionis
sentenciam sine scriptis contra statuta concilii Lugdunensis, propter quod sentenciam suspensionis inter
rit, et post modum sic ligatus in suis ordinibus ministravit, super quo sibi petiit per se
dem apostolicam provideri. Ideo que auctoritate domini pape, cuius penitenciarie curam gerimus, paternitati
vestre committimus, quatinus predicto, decano a suspensione huiusmodi absoluto et iniuncta sibi penitencia
salutari, eo quod ad tempus prout expedire videritis a suorum ordinum execucione suspen
so, tandem si bone fuerit conversacionis et vite, aliud que canonice non obsistat, super irre
gularitate exinde contracta secum misericorditer, dispensetis. Datum Rome apud Sanctam Sabinam,
iii idus decembris, pontificatus domini pape Alexandri iiii anno primo.

Apud Bonum Portum.
Anno domini mo cco quinquagesimo sexto, in festo nativitatis Beati Johannis Baptiste, tradidimus prepo
situram nostram de Loco Veris ad firmam eisdem hominibus et sub eisdem conditionibus quibus tradita fuit, anno domini
mo cco quinquagesimo secundo, usque ad tres annos, termino incipiente in hac die presenti, quolibet
anno pro nongentis et quinquaginta libris turonensibus, eisdem terminis solvendis quibus solute fuerunt
annis in traditione precedente. Nomina autem recipientium et conditiones in traditione opposite,
et termini et omnia alia, videri poterunt in pagina immediate antecedente.

{156v} Croix.. In nomine Domini nostri Ihesu Christi, amen. Anno nativitatis eiusdem, millesimo cco xl nono, pontificatus
domini Innocentii pape quarti anno septimo, indictione octava, mense octobris die vigesima sexta, in presentia mei
Bona Diei, scriniarii, et testium infra scriptorum ad hoc rogatorum, venerabilis pater dominus Odo, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, apud sedem apostolicam constitutus, confessus est et recognovit se, pro quibusdam suis
negociis et ecclesie sue et necessariis utilitatibus in Romanam curiam peragendis et utiliter expediendis,
mutuo recepisse et habuisse a Girardino Zamponi et Raynaldo Raynerii, solventibus pro se ipsis,
et Arnigo Abadingi, Philipo Rodulphi, Turclo fratre ipsius Raynaldi, Engiffredo de Garman
nis, Jacobo Bosoli, ac aliis eorum sociis Florentinis, Sennonensibus et Parisinensibus mercatoribus, mille ac non
gentas libras bonorum et legalium computabilium turonensium. De quibus idem dominus archiepiscopus se bene
quietum et pagatum vocavit, exceptioni non numerate et non solute sibi pecunie penitus renunciando.
Quas pretaxatas mille ac nongentas libras turonenses dictis mercatoribus vel uni eorum in solidum, autem
ipsorum certo nuncio presens instrumentum secum deferenti et resignanti, in proximis venturis nundinis maii
de Provino apud Provinum, tribus diebus antequam clametur hare hare ! dictus dominus archiepiscopus,
nomine suo et dicte ecclesie sue per stipulationem legitimam, se plene soluturum promisit ac integre red
diturum. Quod si dictis loco et termino predicta pecunia eisdem mercatoribus, ut dictum est non fuerit integre
persoluta, extunc in antea stipulacione predicta, dictus dominus archiepiscopus nomine sue et dicte ecclesie sue
promisit mercatoribus supradictis, pro dampnorum et interesse recompensacione, persolvere de singulis nundinis
in nundinas pro singulis decem libris predictis unam libram turonensem, et expensas unius mercatoris cum
equo et serviente, ubicunque fuerit usque, ad plenam solucionem totius pecunie supradicte. Quam supra
dictam dampnorum et interesse recompensacionem cum expensis predictis, idem dominus archiepiscopus promisit
mercatoribus supradictis in sortem dicti debiti nullatenus computare, et ac non detinere debitum supra
dictum, totum vel partem, contra dictorum mercatorum voluntatem sub pretextu recompensationis predicte ultra
terminum prelibatum. Pro quibus omnibus et singulis supradictis firmiter observandis et adimplendis, prefatus
dominus archiepiscopus se et successores suos dictis mercatoribus principales debitores in integrum consti
tuit et pagatores ; se ipsum, archiepiscopatum, bona archiepiscopalia, et dictam Rothomagensem ecclesiam
cum omnibus bonis suis mobilibus et immobilibus, proventibus atque redditibus, tam ecclesiasticis quam
mundanis, presentibus et futuris, idem dominus archiepiscopus usque ad solucionem dicte pecunie et
omnium predictorum, dictis mercatoribus propter hoc specialiter obligando. Et renunciavit in hiis omnibus
et singulis supradictis prefatus dominus archiepiscopus, nomine suo et dicte ecclesie Rothomagensis, omni
iuris auxilio canonici et civilis, privilegio clericatus et fori, consuetudini et statuto
beneficio restitucionis in integrum, omnibus apostolicis litteris et indulgenciis impetratis et impe
trandis et crucesignatis indul concessis et concedendis, constitucioni de duabus dietis conci
lii generalis, cunctis que constitucionibus editis in concilio Lugdunensi, et quod idem dominus ar
chiepiscopus eiusque successores aliquo in tempore non proponent dictam pecuniam in dicte ecclesie utilita
tem non fore conversam, exceptioni doli et in factum actioni et omni alii exceptioni, actioni, defensioni
et rei que contra instrumentum hoc obici possit vel factum. In cuius rei evidenciam pleniorem, presens
instrumentum dictus dominus archiepiscopus sui fecit sigilli munimine roborari. Actum Lugduni coram
hiis testibus : videlicet, fratre Waltero de Mineriis, magistris Henrico Saugerii et Evrar Trois t dans la marge. .
do, clericis dicti domini archiepiscopi, Roclavillano et Willelmo, camere familiaribus domini Deux t dans la marge. .
archiepiscopi supradicti.***

Et ego Bonadies, sacri Romani imperii scriniarius, quia predictis interfui, hoc instrumentum scripsi
et complevi rogatus. Signe. .

{157r} In decanatu de Walemont.

Apud BurnollesA déterminer., decima quodam que tradita est pro xv libris.

In decanatu Sancti Romani de Colebosco.

Apud Anglicam Villam, ii millia alectorum.

In decanatu de Fovilla.

Fovilla, viii libre ad duas synodos.

Cliponvilla.

Evrovilla.

In decanatu de Canvilla.

Apud Espinevillam, ii millia alectorum, de melioribus qui possint inveniri.

Guillelmus Hai, i libra peperis, pro feodo quod tenet de nobis.

Guillelmus de Estrain, viii libre ad duas sinodos.

Hec sunt ornamenta capellanie magistri Hugonis de Maudestor : primo, sex toallie ad altare, quarum
due sunt parate ; item, iiii custodes ad ponendum super toallias ; item, ii rochez, due albe una
parata alia non ; item, ii emiz, due stole cum duobus manipulis, due casule, duo corporalia
cum bursis suis, duplex cingulum, calix cum duobus ampullis. Hec omnia sunt apud Maudestor, et missale. Littera ordinacionis capellanie est apud Vernonem et habet eam
frater Robertus de Sancto Nicholao.***

Anno domini millesimo cco quinquagesimo secundo *** apud Sanctam Katherinam,
presentibus : magistris Guillelmo ; in Augo et Simone ; in Wlcassino Francie, Rothomagensis ecclesie archidiaconis, magistris Petro, officiali Rothomagensi et canonico Cameracensi, Guillelmo de Salomonisvilla,
Stephano de Lorriaco, canonicis Rothomagensibus, fratribus Hardoino et Petro, minoribus, sociis nostris, magistris
Petro de Alba Mallia, et Roberto de Sancto Petro Germano, et Guillelmo Jordani, Johanne Bistone, Guillelmo
jor de Plasseio, Evrardo, et Stephano, presbytero de Blenello, examinavimus Johannem, presbyterum, presenta
tum ad ecclesiam de BernetotDeux Bennetot existant.., in legenda Beate Cecilie. Dixit Valerianus, etc. Interrogatus
quid significant verbi ista tercio miliario ; primo respondit, le tierz miller, et postea nescio. Item, interrogatus qualiter
declinatur, transeuntibus ; dixit, hic et hoc transeuns. Item, interrogatus qualiter declinatur, transire ; dixit, transio,
transis, transivi, transire, transiundi, transiundo, transiundum, transimus, transior, transiris, et ulterius nichil voluit
dicere. Interrogatus que pars, omui ; dixit, adverbum. Interrogatus quid significat, optime ; dixit, multum et idem
quod valde. Interrogatus, conscius, cuius ligure et cuius speciei ; dixit, simplicis figure et primitive speciei. Interrogatus quomodo
declinatur, perferam ; dixit bene declinavit usque ad suspinum in quo dixit, perfertum, perfertu.

Item examinatus de mandato nostro a magistro Simone, archidiacono Wlcassini Francie, presentibus, fratribus Stephano Gordiano, fratrum minorum Rothomagensium
et Nicholao de Haquevilla, magistro Balduino, presbytero de Deppa, decano christianitatis Rothomagensis ; magistro Guillelmo Jordani,
ii kl junii, apud Deivillam, in aula inferiori iuxta capellam, in expositione ewangelii conversionis Sancti Pauli. Quia dilec
tissimi fratres annuam Beati Pauli, etc. Interrogatus quid significat, annuam ; dixit, annualem. Item, quid esset annualem ; dixit, multis
vicibus. Item, interrogatus quomodo multis vicibus ; dixit, cotidie. Item, interrogatus quid significarent hec verba restat ut aliquid vobis
de sancti ewangelii lectione intimare studeamus.

{157v} Quod vero faciant litteras quod non exeant portam, quod non comedant cum amici.

Dispensavimus cum fratre Guillelmo de Bauvis canonico de Ovilla [illisible]

Item, cum clerico Johannes Bovelli de Novo Castro.

Item cum duobus aliis.

Impetratis si … quod ego salva consciencia retinere possim ecclesiam Sancti AndreeA déterminer.. de
[illisible] non obstante quod aliam ecclesiam [illisible]
[Illisible]
[Illisible]

Dies … est assignata ad tercium diem octabarum Beati Remigii domino archiepiscopo militibus de Gamachiis
Rothomagensis vel ubi … dominus archiepiscopus.***

Item in festo Sancti Michaeli est assignata dies apud Mucegros ad faciendum … super dicta ecclesia.***

Die Martis in crastino s translationis Sancti Nicholai, anno domini millesimo cco quinquagesimo,
apud Joiacum, Ebroicensis diocesis, hora quasi prima, investivimus Stephanum de Giemo, clericum nostrum,
nomine magistri Roberti Mediolanensis, camerarii reverendi patris domini Johannis, Dei gratia, Sancti Nicholai
in carcere Tulliano diaconi cardinalis, de prebenda que fuit magistri Guillelmi de Sancto Quintino. Presentibus :
magistro Willelmo de Saana, archidiacono Wlcassini Gallici, et fratre Galtero de Mineriis, ordinus
minorum, sociis nostris.***

Charte effacée ?.

Ad ecclesiam de Petitvilla fuit nobis presentatus Richardus de Fontebosco, presbyter,
quem repulimus quia invenimus eum insufficientis litterature.

Anno domini mo cco lmo secundo, dominica ante festum annunciacionis dominice, Symon de Manseigniaco, miles
promisit nobis se soluturum quindecim libras turonenses super [illisible] infra octabas pasche , in quibus nobis tenetur racione
relevagii feodi quod a nobis tenere redebet, quod tenet redebet ab ipso Eustachius de Rylliaco, miles et quod tenere debet ;
quod quidem feodum situm est apud Pormor. De qua pecunia ad voluntatem nostram dictum terminum nobis solvenda constituerunt
se seu principales debitores dictus Eustachius et Johannes de Flava Curia, milites.

{158r} Innocentius, episcopus servus servorum Dei, ad perpetuam rei memoriam. Venerabilibus fratribus Rothomagensi archiepiscopo, ex parte una, et Sagiensi et Constanciensi episcopis pro se ac aliis Rothomagensis ecclesie suffraganeis,
ex altera, in nostra presencia constitutis, iidem episcopi proponere curaverunt quod dictus archiepiscopus
eiusque officiales appellaciones ab archidiaconis et aliis qui iurisdictioni ecclesiastice presunt, suffraganeorum ipsorum
subditis ad Rothomagensem curiam, omissis eisdem suffraganeis, interiectas admittant, quamquam id
Rothomagensis ecclesie de iure vel consuetudine minime pertinere noscatur ; ac in appellationum
causis quas ab ipsis suffraganeis eorumque officialibus ad eandem curiam ante diffinitivam sentenciam inter
poni contingit, citaciones faciunt et causas etiam ipsas quandocunque committunt causa probabili
seu legittima non expressa, et licet proponatur interdum ab interlocutoria vel diffinitivo nulla
tenus fore ad ipsam curiam, vel non infra decendium appellatum, aut aliquid aliud simile,
nichilominus tamen ipsi priusquam eis liqueat causam ad eos taliter fore delatam, inhibent ne
in illa sive ne ad execucionem sentencie procedatur, et id ipsam faciunt si obiciatur ex iniusta
causa vel minus legittima appellationem ante sentenciam interpositam extitisse, quia prius etiam quam
reperiatur ab eis appellacio tanquam emissa ex causa probabili et incipiant cognoscere de causa huiusmodi an
sit vera, et generaliter fere in qualibet appellacionis causa, in ipso primo citacionis edicto prohibent
ne habeatur processus in negocio principali. In subditos etiam suffraganeorum ipsorum, si circa
rem forte super qua interposita est ab aliis appellacio, agant aliquid vel attemptent, iurisdictionem assu
munt ; suspensionis quoque interdicti et excommunicacionis sentencias latas in appellantem ab eo a quo appellatum
ad ipsos proponitur revocant, de appellacione huiusmodi minime cognito, vel denunciant nullas esse ;
sive autem ad eos appellatum fuerit sive non, ipsi nichilominus de controversiis clericorum inter
se vel cum laicis littigancium ex consensu clericorum ipsorum absque diocesianorum suorum voluntate
cognoscunt ; subditos insuper dictorum suffraganeorum prefatus archiepiscopus suus que officialis si
eorum sentencias et precepta exequi, aut in causis per appellacionem devolutis ad eos testimonium
perhibere renuant requisiti, interdicto seu suspensione, vel excommunicacione, percellunt, quanquam
nec de iure nec de consuetudine ipsos liceat eosdem subditos ad hoc taliter coartare.
In officiales etiam eorumdem suffraganeorum et archidiaconos ac alios ipsorum subditos qui nolunt si
cuti nec tenentur coram ipsis de se querelantibus respondere, ecclesiasticam censuram exercent, et
sentencias excommunicacionis ab ipsis suffraganeis vel eorum officialibus, seu ab archidiaconis aut quibuslibet
ipsorum suffraganeorum subditis ecclesiasticam iurisdictionem habentibus promulgatas, inrequisitis
prorsus excommunicatoribus, pro sua voluntate relaxant. Preterea emendas pecuniarias eli
gunt iidem archiepiscopus eius que officialis ab excommunicatis, per eos in causis appellacionum inter
positarum ad ipsos, licet nullus predecessorum ipsius archiepiscopi hec fecerit, quia nec de iure
nec de consuetudine sibi competit a subditis eorumdem suffraganeorum sic excommunicatis, emen
das huiusmodi postulare. Illis vero qui proponunt se ab eisdem suffraganeis ad prefatam curiam
appellasse, ac fore per ipsos suffraganeos excommunicacionis vinculo innodates, protinus absolucionis
beneficium ad cautelam impendunt, quamquam nullus predecessor eiusdem archiepiscopi hoc
unquam, ullo fecisse tempore recolatur ; propter quod ecclesiastice censure favor non modicum di
minuitur. Quum si aliquis per quadraginta dies in excommunicacione permaneat, persona et bona illius
{158v} ad mandatum sui diocesiani per ballivum regis de more Normannie capiuntur et detinentur, quousque faciat
se absolvi ; set si prefato archiepiscopo liceat sic absolvere ad cautelam, universi excommunicati ad eam se
appellasse confingent, ut absolvantur taliter ab eodem, et sic auctoritas et libertas ecclesie Normannice,
de cohercendis excommunicatis in personis et bonis eorum, penitus quantum ad ipsos suffraganeos deperiret.
Idem, autem archiepiscopus in provinciali concilio contra antiquam et approbatam consuetudinem diffinivit se
libere posse suam visitare provinciam ante tempus quo licite fieri huiusmodi visitacio consuevit. Quum ex lon
ga consuetudine in Normannia est obtemptum quod archiepiscopus Rothomagensis de triennio in triennium
per suam provinciam officium visitacionis impendat. Pro parte vero ipsius archiepiscopi contra propositum exit
tit quod a sentenciis archidiaconorum suorum que officialium et aliorum qui subsunt predictis suffra
ganeis ad premissam curiam de longeva et observata consuetudine appellatur, et in possessio
ne vel quasi admittendi huiusmodi appellaciones est et fuit ecclesia Rothomagensis a temporibus retroactis, et talis etiam
consuetudo in pluribus aliis provinciis regni Francie observatur. Circa citaciones autem faciendas
in appellacionum causis quas ante diffinitivam sentenciam ab ipsis suffraganeis eorum que officialibus ad predictam
curiam interponi contingit et circa causarum ipsarum commissiones, respondit dictus archiepiscopus
se velle servare quod ius statuit in hac parte. Inhibiciones vero ne in ipso negocio
vel ad execucionem sentencie procedatur, tam ipse quam suus officialis priusquam constet causam per
appellacionem esse devolutam ad eos, vel antequam recipiant appellacionem tanquam emissam ex
causa probabili, et incipiant de causa cognoscere an sit vera, coguntur interdum facere propter eorumdem
suffraganeorum suorum que officialium difficultatem sive maliciam, qui appellantibus rationabiliter
minus iuste ab eis apostolos exhibere recusant, ut sic processus ipsius archiepiscopi vel
sui officialis in appellacionis causa impediatur vel etiam retardetur. Quum per ipsos apostolos, an appella
tum existeret vel non et utrum ex rationabili vel non rationabili causa, cito et facile appareret. Unde
quia non exhibentur, asserente parte altera ex iniusta causa, vel nullatenus aut non infra decem dies
appellatum fuisse, in horum probacione non unquam intervenit longa dilacio et non modicum tempus
fluit, propter quod sepe accidit quod in huiusmodi decursu temporis elapsis, quadraginta diebus ; appellans pre
textu excommunicacionis in eum forte, ab eo a quo appellaverat promulgate, ad mandatum excommunicacionis
secundum regionis consuetudinem capitur et arcius detinetur, sicque in appellacionis sue prosecucione
multipliciter impeditur, et icirco ad elidendum huiusmodi fraudem et tollendum tale appellantium peri
culum prefatus archiepiscopus suus que officialis premissas inhibiciones aliquando facere compelluntur.
In subditos quoque dictorum suffraganeorum, qui circa rem super qua est appellatum temere quid attemptent ;
tunc iidem archiepiscopus eiusque officiales auctoritatem exercent cum per hoc iurisdictionem im
pediant eorumdem, id enim frequenter ut ipsius archiepiscopi ipsius que officialis impediatur in appellacio
nis causa processus, littigantium astucia vel malicia ; seu dictorum suffraganeorum suorumque officialium
arguto studio procuratur. Suspensionis autem vel interdicti aut excommunicacionis sentencias latas in appellan
tem, ab eo a quo est appellantum ad ipsos, nequaquam de appellacione minime cognito, revocant
vel denunciant nullas esse, nisi post inhibicionem legittime factam ab eis ne procedatur
in causa, sint eedem sentencie promulgate. Nec super causis clericorum ex eorum consensu, absque
diocesianorum suorum voluntate sibi cognitionem assumunt, nisi in casu in quo id eis de iure
{159r} licere videtur, scilicet cum clericus movet contra laicum questionem ita quod laicus reus et clericus actor existat. Com
pellere vero subditos suffraganeorum ipsorum ad exequendum sentencias et precepta prefati, archiepiscopi sui que
officialis, ac ad perhibendum testimonium in causis per appellacionem devolutis ad eos, ipsi archiepiscopo et
officiali de antiquo consuetudine competit, et ecclesia Rothomagensis a tempore cuius non extat memo
ria fuit in possessione vel quasi compellendi taliter eosdem subditos ad premissa. In officiales
autem eorumdem suffraganeorum et archidiaconorum et alios illorum subditos, qui nolunt coram dicto
archiepiscopo vel eius officiali de se conquerentibus respondere, non passim iidem archiepiscopus
et officialis animadvertunt ecclesiasticam in ipsos exercendo censuram, nisi in casibus in quibus id lici
tum est eisdem, videlicet quando aliqua causa in qua predicte persone partes sunt et non iudices ad Rothomagensem curi
am
defertur per appellacionem [sic] [defertur per appellacionem] , vel quando predictorum suffraganeorum officiales iniuricentes cogni
cioni causarum nequiter iudicant et super delicto commisso ab eis iniudicio apud eamdem
curiam querela deponitur contra ipsos, quia de hoc non possent iidem suffraganei cognoscere
nec deberent, cum ipsorum et suorum officialium unum et idem sit consistorium sive au
ditorium, et quod ab illis in iudicio agitur, ab eis fieri merito reputaretur. Sentencias
vero excommunicacionis quando eas ipsi suffraganei vel sui officiales aut alii eorum subditi
tanquam causarum cognitores et iudices inter partes proferunt, relaxant predicti archiepiscopus
suusque officialis, cum appellatur ad ipsos presentibus partibus, excommunicatores minime requiren
do ; set cum apud eos contra ipsos excommunicatores de iniusta excommunicacione querela propo
nitur, tunc ad illius relaxacionem nisi requisitis eisdem excommunicatoribus non procedunt. Emen
das quoque pecuniarias ab excommunicatis per predictos suffraganeos et alios licenciatis prefati
archiepiscopus eius que officialis in causis appellacionum exigunt, cum in illis racione appellacionis
potestatem seu iurisdictionem obtineant, et secundum patrie consuetudinem ab excommunicatis
emende huiusmodi exigantur, quum alias censura ibi ecclesiastica modicum timeretur. Absolvere
autem ad cautelam de iure licet eisdem, et etiam idem archiepiscopus et sui etiam predecessores
fuerunt in possessione vel quasi taliter absolvendi. De visitacione vero archiepiscopus
ipse respondit quod non diffinivit se posse illam per suam provinciam impendere
ante tempus determinatum in constitucione super forma et modo visitandi a nobis
edita, negans consuetudinem quam in hoc altera pars allegat, quamvix talis consue
tudo sublata per constitutionem huiusmodi videatur. Nos igitur, premissis omnibus diligenter
auditis et plenius intellectis, sentenciando pronunciavimus eundem archiepiscopum admittendum
fore ad probandum consuetudinem quam allegat super appellacionibus que a sentenciis archidi
aconorum eorum que officialium et aliorum qui prefatis subsunt suffraganeis ad ipsius curiam
omissis eisdem suffraganeis enituntur, nec esse predictos archidiaconos et alios ut inter
sint probocioni huiusmodi evocandos, quia non refert quantum ad ipsos nec interest eorum experiri
vel contendere ad quem sit ab ipsorum sentenciis appellandum. Decernimus insuper quod archi
episcopus, vel eius officiales in appellacionum causis quas ab eisdem suffraganeis eorum que officialibus ad
ipsos ante diffinitivam sentencam interponi contingit, nullatenus citant partes nec committant
etiam aliis causas ipsas appellacionum causis probabilibus seu legittimis non expressis ; quod, si vocaturis partibus
{159v} vel·nullatenus aut non infra decem dies post interlocutoriam vel diffinitivam sentenciam appellatum fuisse, seu
aliquid aliud simile, sic que non esse per appellacionem ad eundem archiepiscopum, vel eius officiales delvolutum
negocium proponatur, iidem nisi prius ipsis constiterit causam ad eos taliter fore delatam prohibere ne in
illa sive ne ad execucionem procedatur sentencie non attemptent. Si autem obiciatur ex inica causa
seu minus legittima ante sentenciam appellacionem interpositam extitisse, ac ex eo non esse appellacionem huiusmodi
admittendam, nequaquam archiepiscopus vel eius officialis prohibeat ne procedatur in causa, nisi prius appellacione
recepta velud emissa ex causa rationabili, cognoscere incipiat de causa huiusmodi an sit vera, set
ut probacio super appellacione ac eius causa facilior et promptior esse possit, districte preceipimus quod
is a quo appellatur apostolos appellanti, secundum tenorem constitucionis nostre super hoc edite, tribu
at requisitus. Quos si non exhibuerit, extunc si forte in causa processerit, nisi appellacioni re
nunciatum fuerit, eius invalidus et irritus sit processus, nec pro remedio appellancium quia videt
sive ante sive post appellacionem sint excommunicati, etiam si iusta et admittenda sit appellacio,
nichilominus capiuntur, prius archiepiscopus vel eius officialis, ne procedatur audeat inhibere
quia sufficit iuris remedium in hac parte. Nam post appellacionem interpositam nichil est pe
nitus innovandum, et si secus forsitan presumatur, debet per iudicem appellacionis ante omnia revo
cari, et hoc utique semper est faciendum, cum post appellacionem a diffinitiva sentencia interpositam
aliquid innovatur, exceptis casibus in quibus etiam post sentenciam a iure appellacio prohibetur. Cum
vero immutatur aliquid post appellacionem ante sentenciam interiectam si hoc factum sit, postquam in
dex appellacionis ei a quo appellatum est inhibuit ne procederet, ex quo sibi constitit negocium ad
eum per appellacionem ex causa probabili interpositam fore delatum revocandum est protinus, licet forte
causa huiusmodi non sit vera ; alias autem non nisi postquam appellacionis causam constiterit veram esse. In
aliis autem suffraganeorum subditis qui circa rem de qua inter appellantem et appellatum controver
sia vertitur, agant aliquid vel attemptant, archiepiscopus vel eius officiales occasione huiusmodi iurisdictionem
aliquam non vendicent nec assumant. Sentencias vero interdicti suspensionis seu excommunicacionis in appellan
tem perlatas ab eo a quo appellatum proponitur, nullatenus ipsis non vocatis partibus, et de appellatione
non cognito, revocent aut denuncient esse nullas, nisi post inhibicionem rite factam

ab
eos ne procederetur ulterius, extiterint promulgate. Nec de causis clericorum tanquam iudi
ces, licet ipsi clerici forte consenciant, absque diocesianorum suorum voluntate cognoscant,
nisi clericus cum laico contendat, sit que ipse actor laicus vero reus. Super eo autem quod
archiepiscopus proponit sibi et eius officiali de consuetudine antiqua competere, cogere sub
ditos suffraganeorum suorum ad exequendum sentencias et precepta eius sui que officialis, ac ad
perhibendum testimonium in causis per appellacionem devolutis ad ipsos, decernimus eundem archi
episcopum ad probandum huiusmodi consuetudinem admittendum. In officialibus quoque suffraganeorum
respondere coram archiepiscopo vel eius officiali super delicto commisso ab eo in iu
dicio recusantes, quod archiepiscopus vel officialis suis animadvertere non presumat, quia
de huiusmodi eorum maleficio vel delicto seu quasi commisso, coram suo iudice debet agi ;
nec enim propter malam sentenciam seu iniquum iudicium forum alicuius iudicis quis sortitur.
Suffraganeus autem si requisitus ab eo qui gravatum se asserit sive lesum, de sui officialis
{160r}dolo vel maleficio inquirere seu cognoscere ac illum ad emendam cogere negligat, potest coram ipso
archiepiscopo vel eius officiali racione huiusmodi maleficii conveniri, sed si prius coram coram suffraganeo
de hoc suus conveniatur officialis non potest postmodum pretexu illius maleficii ad iudi
cium suffraganeus ipse trahi, sive illum absolvat, quia de delicto eiusdem non est sepius
inquirendum, sive ipsam condampnet, cum in bonis illius sit execucioni sentencia demandan
da, potest tamen ab ipso suffraganeo, si minus iuste absolverit, appellari. Quod si agatur ad re
vocacionem sentencie late ab officiali pro iuribus suffraganei cuius officialis existit, non ipse
officialis, sed potius idem suffraganeus defendere huiusmodi causam debet, sicut si ab ipso officiali
pro alia persona extranea sentencia lata esset, unde in hoc casu ipse suffraganeus pro cuiusmodi iuri
bus est prolata sentencia, cum sua sit causa coram archiepiscopo in iudicium est trahendus. Ce
terum ipsi archiepiscopo vel eius officiali non licet excommunicatis ab archidiacono vel aliis subditis
suffraganeorum ipsius archiepiscopi cum nec excommunicantium nec excommunicatorum sint iudices, ab
solucionis beneficium impartiri. Excommunicatos autem ab ipsis suffraganeis vel eorum offi
cialibus, possunt absolvere, si ab ipsis littigantibus ad eos fuerit provocatum, neutra vero partium
appellante ; si qua ipsarum per archiepiscopum vel eius officialem ab excommunicacione contra eam la
ta pro reliqua postulet se absolvi, vel alias coram eis de parte adversa querimoniam sue
appellacionis interposite deponat, non est in hoc ab ipsis cum sui non sint iudices audi
enda ; sed si excommunicatus deponat apud eos de suffraganeo, ut imponatur ei pena et pro suo
interesse super merita excommunicacione querelam audire utique debent eum ; secus autem si con
queratur de ipso ut relaxetur huiusmodi sentencia contra se ab eo pro alio promulgata. Quum tueri hanc
causam non ad ipsum suffraganeum set ad eum pro quo est sentencia lata spectat, ac si suffraganeus
vel extra iudicium pro suorum desensione iurium vel etiam in iudicio ex suo procedens officio,
inquirendo videlicet vel simile quid agendo aliquem excommunicet, in hoc casu conveniendus est
ipse suffraganeus coram archiepiscopo vel eius officiali, quia ipsius interest defendere
causam suam. Porro archiepiscopus et eius officialis excommunicatos a suffraganeis semper antequam causam
audire incipiant in casibus in quibus eis iurisdictio competit iuxta ecclesie formam debent
absolvere, ut pote si post diffinitivam fuerit excommunicacionis prolata sentencia et appellatum ad ipsos,
quum priusquam incipiat de appellacionis causa cognosci absolvi debet appellans, exceptis ca
sibus in quibus iura prohibent post sentenciam appellare. Similiter si suffraganeus extra iu
dicium excommunicet aliquem pro eius offensa vel pro sui defensione iuris, et super hoc ille
querimoniam proponat, est ipse primitus iuxta formam ecclesie absolvendus, nisi suffraga
neus se offerat probaturum quod pro manifesta offensa excommunicacionis eum vinculo innodarit.
Idem est etiam si quemquam pro presumpta contumacia, videlicet quia citatus in prefixo sibi termino
non comperuerit, excommunicacione constringat, quia si sic ligatus proposita querimonia petat ab
archiepiscopo se absolvi, sive quando suffraganeus ex suo processit officio, sive quando est
ad ipsum archiepiscopum ante diffinitivam sentenciam appellatum et ab adversario proponatur quod ab
solvendus non sit, nec pandi ei debeat iudicii aditus nisi prius expensas restituat et
in iudicio sisti exhibeat cautionem ; ipse quia respondeat quod recte contumax reputari
{160v} non debet, pro eo scilicet quod in itinere captus vel alias impedimento detentus, in termino comparere nequi
vit, debet tunc protinus iuxta formam ecclesie beneficium absolucionis impendi, sed si se con
tumacem confiteatur vel alias de contumacia sua constet, quia forte predixerat in iudicio quod mi
nime compareret ; tunc enim cum manifesta contumacia manifesta reputaretur offen
sa, non ei nisi primo expensarum satisfactione, ac de stando iudicio cautione prestita, est
absolucio impendenda, et hoc ipsum est in similibus observandum, sicuti si aliquis ad certum
locum citeretur, et ipse proponat ipsum sibi non esse tutum, et judex post ea in eum, quia non
probavit hoc nec comparvit, sentenciam excommunicacionis promulget. Nam tunc si excommnunicatus ipse
ad superiorem appellet, et ante omnia se ab eo petat absolvi, cum probare coram eo velit locum
ipsum non existere tutum sibi, est in hoc proculdubio audiendus, cum presumpta solum modo
ipsius contumacia videatur, sed si iudex pronunciasset locum esse ydoneum et securum et
ille non comparuisset, ac ideo excommunicasset eundem, ipse postmodum super hoc nisi post latam
interlocutariam infra decendium provocasset, nullatenus audiri deberet ; sed et si ex
causa legittima seu probabili quis appellet, puta quia locus ei non est tutus, et post appellacionem huiusmodi
excommunicacione ligetur, ac deinde constret superiori quod ad ipsum ex tali causa provocatum existit,
non tamen ilico pronunciari debet excommunicacionis sentenciam fore nullam, set potest eum ad cautelam
iuxta formam ecclesie relaxare. Sane si certum sit excommunicacionis sentenciam esse iustam, veluti
cum propter manifestaum excessum esse in aliquem promulgata superior iudex nisi forte peri
culum sit in mora excommunicatum ad excommunicatorem prorsus remittere nec absolvere debet
eum, nisi excommunicator requisitus maliciose illi absolucionis beneficium deneget exhibere
si vero constet iniustam esse huiusmodi sentenciam, nequaquam remittendus est ad suum ex
communicatorem excommunicatus, sed debet sine difficultate aliqua mox absolvi. Quod si
dubitetur utrum iusta sit vel iniusta, superior, nisi excommunicatori deferat, relaxare
iuxta formam ecclesie potest illam, quanquam honestius et consciencius agat si ei
deferat in hoc casu. Ubi autem superiori competit de excommunicacione cognos
cere absolucionem seu relaxacionem quam fecerit ipse tenet, licet forsitan sit iniusta.
Quum et si contra ius littigatoris non tamen contra ius constitucionis absolvit. De
nique a subditis suffraganeorum potest archiepiscopus emendas pecuniarias secundum
consuetudinem regionis exigere in casibus in quibus eis licet illos excommunicacionis vinculo in
nodare. Potest quoque archiepiscopus beneficium absolucionis iuxta formam ecclesie non
nunquam impendere ad cautelam, ut pote si asseratur in sentencia excommunicacionis intolera
bilem errorem fuisse patenter expressum, id est sub vi precepti vel mandati a parte in
ea contineri, quod communiter vel in suo genere est peccatum, voluti si dicat forte
aliquis se a suffraganeo excommunicatum fuisse pro eo quod pauperi elemosinam tribuebat, vel
quia faciebat aliquid aliud quod in se bonum est sive pium, aut quia non operabatur id
quod suo actu illicitum est et pravum et suffraganeus ipse asserat quod pro condigna
et rationabili causa, vel pro servanda et exequenda iusticia hoc illi prohibuisset, vel etiam in
iunxisset ; nam tunc archiepiscopus ad cautelam absolvere potest eum. Similiter si quis
proponat se ante diffinitivam sentenciam in iudicio vel extra post appellacionem ex causa legitti
ma interpositam vinculo excommunicacionis astrictum, potest archiepiscopus postquam de hoc sibi
{161r} constiterit, et priusquam incipiat de veritate cause appellacionis cognoscere, absolucionis illi
beneficium ad cautelam iuxta formam ecclesie impartiri. Demum visitacionem ab ar
chiepiscopo per suam provinciam secundum tenorem constitucionis super hoc a nobis edite,
deternimus iterandam. Non obstante consuetudine que super ipsius iteracio
ne visitacionis a suffraganeis allegatur. Per hoc autem arbitrio dudum prolato seu
composicioni inite super quibusdam ex premissis articulis inter prefatum archiepiscopum
et memoratum Sagiensem, episcopum, nec intendimus nec volumus derogare, quin nichi
lominus in sua permaneat firmitate. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc pagi
nam nostre sentencie diffinicionis et constitucionis infringere vel ei ausu temerario
contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis
Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum Agnanie, v idus
julii, pontificatus nostri anno duodecimo.***

Universis presentes litteras inspecturis, frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie mini
ster indignus, G. Baiocensi, F. Lexoviensi, et J. Constanciensi, eiusdem gratia, episcopi, salutem
eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis quod cum inter nos dictum archiepiscopum, ex parte una, et nos
dictos episcopos, pro nobis et ecclesiis et subditis nostris, ex altera, controversia verteretur super articulis
infrascriptis. Tandem inter nos intervenit amicabilis compositio sub forma inferius anno
tata : Primus articulus est de executione mandatorum nostri archidiaconi et officialis seu officialium
nostrorum Rothomagensium, et receptione commissionum a nobis et eisdem officialibus faciendarum
subditis dictorum suffraganeorum nostrorum. Secundus de compulsione et receptione testium
in causis per appellationem ad nos vel officialem seu officiales nostros Rothomagenses devolutis, seu
alias ad nos et ipsos de iure pertinentibus. Tertius est de recipiendis appellationibus
interpositis ad nos archiepiscopum et officialem seu officiales nostros predictos a subditis suffraganeorum
predictorum omissis modiis. Forma vero dicte compositionis talis est : Subditi suffraga
neorum predictorum in ipsorum diocesibus commorantes seu existentes, scilicet, decani rurales in
suis decanatibus, et presbyteri parrochiales in suis parrochiis et contiguis, priores non conven
tuales et alie ecclesiastice persone beneficiate in suis locis, nostra et officialis seu officialium
nostrorum Rothomagensium executiones et mandata facere et commissiones a nobis et eisdem
officialibus, factas recipere tenebuntur. Nullus abbas, nullus officialis suffraganeorum predictorum.
Nullus prior conventualis. Nullus canonicus seu persona ecclesie cathedralis. Nullus vi
carius deserviens maiori altari ecclesie cathedralis de civitatibus seu diocesibus predictorum suf
fraganeorum. Nullus clericus de propria familia eorumdem suffraganeorum, aliqua mandata nostra
{161v} vel curie nostre Rothomagensis recipere tenebitur aut exequi, nec commissionem recipere in quocunque casu,
salvo nobis et officia seu officialibus nostris Rothomagensibus circa personas officialium suffraganeorum predictorum
iure communi, si quis casus emerserit in quo nobis et dictis officialibus nostris Rothomagensibus iurisdictio
competat contra ipsos. Item, singuli subditi suffraganeorum predictorum compelli poterunt ad perhi
bendum testimonium veritati in causis delatis ad nos archiepiscopum et officialem seu officiales nostros Rothomagenses per appellationem seu alias ad nos et dictos officiales de iure pertinentibus in diocesibus suis
et non extra, nisi agatur de crimine hereseos, falsi, symonie, homicidii seu de pro
motione vel amotione persone prefacte seu preficiende per electionem in loco collegiato, in quibus ca
sibus poterunt ad nos et Rothomagensem curiam evocari, perhibituri ibidem testimonium veritati; per
sone supra excepte dictarum civitatum et diocesium tenebuntur perhibere testimonium, scilicet, abbates et pri
ores conventuales in suis locis et non alibi, cetere vero persone supra excepte earundem civi
tatum et diocesium in suis civitatibus et non alibi, hoc salvo quod in casibus immediate exceptis
videlicet de crimine hereseos et cetera, ubi testes poterunt compelli de iure communi, omnes persone
supra excepte evocari poterunt ad sedem Rothomagensem, vel ibi prope. Ita quod nos archiepiscopus, seu
dicti officiales nostri predictis personis vocatis ad perhibendum testimonium expensas ministrabimus
vel faciemus ministrari. Si autem aliquis de subditis suffraganeorum predictorum dicatur
contumax, negligens vel rebellis in hiis que facere vel exequi tenetur, sicut superius est
expressum, per nos et officialem seu officiales nostros Rothomagenses canonice punietur si culpabilis
inventus fuerit, per nos vel eosdem officialem seu officiales vel per aliquem idoneum destinatum
a nobis vel ab ipsis seu eorum altero inquisita super hoc primitus veritate. Item officiales Rothomagenses qui pro tempore fuerint iurabunt nobis archiepiscopo et successoribus nostris, seu capitulo Rothomagensi, sede vacante, infra duos menses priusquam fuerint in officio constituti, quod occasi
one negligentie, rebellionis seu contumacie predictarum, non punient scienter non pu
niendos, nec etiam puniendos ultra quam fuerint puniendi. Dies autem qua prestari de
buerit huiusmodi sacramentum significabitur competenter suffraganeis predictis et eorum successo
ribus et capitulis dictarum ecclesiarum cathedralium, sede vacante, ut veniant vel mittant
Rothomagum ad videndum prestari huiusmodi iuramentum ; si vero non venerint vel non miserint,
nichilominus dictum iuramentum prestabitur ea die. Item nos, archiepiscopus et successores nostri et
officiales Rothomagenses qui pro tempore fuerint, non recipiemus appellationes ad nos seu successores
nostros, vel officialem seu officiales predictos qui pro tempore fuerint interpositas a subditis suf
fraganeorum predictorum ac successorum ipsorum, mediis vel medio pretermissis. Nos
autem archiepiscopus predictus dictam compositionem pro nobis et successoribus nostris et ecclesia Rothomagensi
quantum in nobis est ratam habentes in verbo veritatis promittimus quod ipsam inviolabiliter
observabimus et bona fide pro posse nostro procurabimus et efficicatiter inducemus quantum in nobis est
{162r} capitulum Rothomagense quod suprascriptam compositionem ratam habeat approbet et confirmet.
Nos vero episcopi supradicti compositionem eandem pro nobis et successoribus, ecclesiis et subdi
tis nostris quantum in nobis est ratam habentes, in verbo veritatis promittimus quod nos
eam inviolabiliter observabimus et bona fide pro posse nostro procurabimus, et quantum in
nobis erit efficaciter inducemus capitula nostra et alios subditos nostros, quod ipsi sepe fatam
compositionem ratam habeant approbent et confirment, et si in aliquem seu in
aliquos subditorum nostrorum in hoc contumaces seu rebelles late fuerint suspensionis
interdicti vel excommunicationis sententie, per dictos archiepiscopum, officialem, seu officiales suos ipsas
sententias observabimus et faciemus in nostris diocesibus inviolabiliter observari. In cuius
rei testimonium sigilla nostra presentibus litteris duximus apponenda. Actum apud Pontem Audomari, die lune post nativitatem Sancti Johannis Baptiste, anno somini mo cco
quinquagesimo sexto.***