Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1255 (Évreux)état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto - Visitaciones Ebroicensis diocesis

{99v}Montoire.

XVIII. Kl. Julii. Intervimus diocesim Ebroicensem, et pernoctavimus apud Montoire. Summa expensarum vii libre vii solidi iii denarii.

XVII. Kl. Julii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt duo monachi solum set debent esse tres ad
minus. Non habent ibi nisi unum calicem, tam presbyter parrochie, quam monachi. Non habent regulam.
Iniunximus eis quod providerent sibi de una. Mulieres aliquando comedunt cum ipsis. Iniun
ximus eis quod non permiterent amodo eas comedere in domo sua. Passim comedunt car
nes. Iniunximus eis ut secundum regulam abstinerent, et si contra hoc delinquerent, ieiuna
rent sexta feria sequenti, secundum quod continetur in statutis. Habent in redditibus viiixx libras
debent modo circa libras. Item, iniunximus priori quod computet aliquando cum socio.

Daubou.

Ipsa die, pernoctavimus apud Daubou. Non sunt ibi monachi. Summa expensarum.

Bellus Mons Rogeri.

XVI. Kl. Julii. Visitavimus prioratum Belli Montis Rogeri. Ibi sunt ix monachi ; omnes
sunt presbyteri, exceptis duobus debent esse xii sed propter combustionem cuiusdam domus, non fuerant
nisi ix, a tempore combustionis. Comedunt ter in edomada carnes communiter. Inhibuimus
eis omnino abstinere, nisi quatenus regula permittit, et si in hoc delinquant, ieiunant sexta feria
sequenti in pane et aqua, secundum quod in statutis Gregorii pape continetur. Debent circa cc libras habent in
redditibus m libras. Locuntur in claustro cum secularibus. Inhibuimus eispriori ne hoc fieri amplius
permitteret. Summa expensarum, vii libre ix solidi v denarii.

Lierrutus.

XV. Kl. Julii. Visitavimus prioratum de Lierruto, ordinis Sancti Augustini. vii sunt ca
nonici ibi commorantes. Omnes sunt sacerdotes. Ter in edomada datur elemosina omnibus
venientibus ad eam. Habent in redditibus circa cc libras ; debent circa lx libras. Summa expense,
vi libre v solidi iii denarii.

Lira.

XIIII. Kl. Junii Julii. Visitavimus abbaciam de Lira. Ibi sunt xl monachi quorum xxii
sunt sacerdotes. Statuta pape Gregorii non leguntur. Iniunximus quod ad minus ter in anno le
gantur. Itinerantes non servant ieiunia. Iniunximus quod super hoc regulam. Observarent
in prioratibus Tâche.. Utuntur carnibus. Iniunximus hoc emendari. Habent in redditibus mm libras.
Debent xiic libras, vel circa. Iniunximus quod generales compoti annuncientur in capitulo, coram omnibus. Item, quod par
ciales compoti fiant ad minus quolibet mense coram abbate et aliquibus electis a conventu. Iniunxi
mus quod grenetarius de receptis suis computet. Item, quia abbas contrahebat mutuum aliquando, absque
consensu capituli. Item, quia prosilibat in verba contra fratres correptos in capitulo. Item, quia male prout videbatur in
firmis abbatem. Monuimus super hoc, alioquin ut hoc emendaret, alioquin contra ipsum procedemus prout ius ditabit.

Sanctus Sulpicius iuxta Aquilam.

XIII. Kl. Julii. Venimus apud Sanctum Sulpicium iuxta Aquilam et procurati fuimus ibidem.
Summa expense, vi libre viii solidi vi denarii.***

Reyum.

XII. Kl. Julii. Visitavimus prioratum de Reyo. Ibi sunt duo monachi. Non iacent
in eadem camera quia camera prioris nimis parva est prior promisit nobis quod hoc quam
cicius posset emendaret. Ter in edomada datur elemosina omnibus, venientibus ad
eam. Iniunximus socio prioris, qui non est presbyter, quod semel in mense confiteretur et communicaret. Non
{100r} Servant ieiunia regule, utuntur carnibus preter necessitatem. Iniunximus ista emen
dari, secundum quod continetur in regula et in statutis. Debent circa lxv libras. Habent in reddi
tibus iiixx libras vel plus. Quia vero domus non erant sufficientes, procuravit nos
prior apud Sanctum Sulpicium. Summa procuracionis, vi libre ii solidi ; set quia prior pauper erat, dari
ei fecimus sexaginta solidos.

Visitatio Sancti Sulpicii.

Eadem die, visitavimus priorem et monachos Sancti Sulpicii. Ibi sunt vii monachi quorum duo
non sunt professi licet alter illorum promotus fuerit in presbyteum, in ipso ordine. Iniunximus quod ille mo
nachus, qui non est presbyter, ad minus semel in mense confiteatur et communicet secundum regulam. Non legunt
statuta pape Gregorii. Iniunximus quod ea bis in anno legerent. Utuntur camisiis inhibuimus ne
professi eis uterentur. Non servant ieiunia regule, utuntur carnibus communiter preter necessita
tem. Monuimus et priorem et monachos ut a carnibus abstinerent secundum regulam, et si in
hoc delinquerent, penam contentam in statutis faciant. Item, quod ieiunia regule observarent.

Tyleres.

XI. Kl. Julii. Pernoctavimus apud Britolium, et ibi procuravit nos firmarius de Tyleres
manerii cuiusdam quod est abbatis Beccensis. Summa procuracionis, viii libre xvii solidi ii denarii.

Conches.

X. Kl. Julii. Visitavimus abbaciam de Conchis. Ibi sunt xxviii monachi. Omnes
sunt monachi preter duos. Iniunximus quod statuta pape Gregorii legantur ad minus ter in
anno. Elemosina quater in edomada datur omnibus venientibus ad eam bis clericis scolaribus
semel leprosis. In prioratibus non servant ieiunia et utuntur carnibus. Iniunximus
abbati ut in prioratibus faciat ieiunia plenius observari et quod interdicat eis usum
carnium nisi quatenus regula permittit. Item, iniunximus abbati quod bis in anno computet
generaliter coram aliquibus electis a conventu de statu domus ; parciales autem compotos faciat
similiter, coram aliquibus electis a conventu semel in quolibet mense. Debent circa ccc libras, et habent
in redditibus xiic libras. Summa expensarum, vii libre x solidi viii denarii.

IX. Kl. Julii. Apud Noam, Cisterciencis ordinis.

VIII. Kl. Julii. Procurati fuimus in abbacia Sancti Taurini set ipsa die, propter in
firmitatem nostram, ibidem non visitavimus. Summa expensarum, vii libre vii solidi ix denarii.

VII. Kl. Julii.

VI. Kl. Julii.

V. Kl. Julii.

IIII. Kl. Julii.

III. Kl. Julii Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem cum expensis nostris...

Ibidem, cum expensis nostris.

{100v} Sanctus Taurinus.

II. Kl. Julii. Visitavimus ibi. Abbas, tunc temporis erat in Constantino. Sunt ibi
xxviii monachi. Statuta pape Gregorii non leguntur. Iniunximus ea legi bis in anno
Non est ibi camerarius. Iniuximus priori quod ex parte nostro diceret abbati ut constitueret
aliquem camerarium. Debent circa cc libras sed habent salis estauramenta usque
ad nova. Ipsa  [sic] [die] pernoctavimus ibidem cum expensis nostris.***

Sanctus Salvator.

Kl. Julii. Visitavimus abbaciam Sancti Salvatoris. Exeunt aliquando claustrum, sine licencia.
Iniunximus hoc emendari. Ibi sunt lxi moniales. Iniunximus quod eisdem cibis
in refrectorio utuntur. Item, quod moniales existentes in infirmaria, non
jacentes in lecto, eisdem cibis utantur et ad eandem mensarm ille autem
que jacent in lectis, per se possunt comedere, et in lectis. Iniunximus quod abbati
ssa sepius visitet archas monialium inopinate accipiens claves archarum et
si invenerit ibi aliquid proprietatis, puniat eam sub cuius clave inventa fuerit proprietas.
Item, iniunximus quod in receptione novorum reddant vetera  [sic] [vestimenta] . Iniunximus iterum corri
gias ferratas amoverit. Iniunximus omnes infantes non velatas penitus amoveri.
Consuluimus eis quod quolibet mense confiterentur et communicarent. Inhibuimus ne parentes
monialium in hospiciis abbacie recipiantur, ad iacendum et comedendum. Item,
inhibuimus quod moniales non comedant cum ipsis. Item quod his vel ter in anno
generaliter computetur de statu domus coram aliquibus electis a conventu, et postea nuncietur in
capitulo. Item, parciales compoti fiant quolibet mense coram aliquibus electis a conventu, et
super hoc fiant scripta duo, quorum unum habeat aliqua electa a conventu reliquum re
maneat abbatisse. Habent in redditibus m libras ; debent cc l libras.

Ipsa die, procuravit nos abbatissa, apud Sanctum Taurinum. Summa expensarum, vii libre v solidi.***

Capitulum Ebroicensis.

VI. Non. Julii. Visitavimus capitulum Ebroicense et sermone Dei proposito in capitulo, tam
canonicis quam clericis chori, et ipsis clericis chori a capitulo recedentibus, visitavimus. Que
rentes in communi de officio divino, si tam de die quam de nocte et horis competentibus
fieret cum debita modulacione et responderunt quod sic. Item, si haberent ornamenta
sufficiencia et libros ; qui responderunt quod sic. Item, quesivimus si aliqui de clericis chori
erant infamati de vicio incontinencie qui responderunt quod non ad presens, et ulterius dixe
runt quod quando aliquis diffamabatur super dicto vicio, vel aliquo alio, per edomadarium et capitulum
optime puniebatur, ita quod non erat aliquis qui auderet aliquid publice, sive de
quo posset haberi suspicio, aliqua perpetrare. Et postea iniunximus eis ut in partem secederent,
et sigillatim et secreto vocavimus cantorem primo et ab ipso quesivimus utrum aliquis
canonicorum laboraret vicio incontinencie, vel ebriositatis, vel negociacionis, vel
alio de quo esset infamia; qui respondit quod non ad presens, quia solus Gaufridus
de Corcellis, qui super vicio incontinencie aliquando laboraverat, correptus super hoc
fuerat, et credebat quod ad presens cessaret infamia. Postea vocavimus quosdam alios
separatim et sigillatim; qui similiter responderunt. Ipsa die, capitulum predictum procuravit nos in domo
episcopi. Summa procuracionis, x libre xii solidi.

{101r} Episcopus.

V. Non. Julii. Convocatis nobiscum in camera nostra, archidiacono Guillelmo, thesaurario,
et quibusdam aliis, inquisivimus de statu episcopi, et invenimus omnia satis bene. Ipsa die,
procurati fuimus ex parte sua licet absens esset. Summa procuracionis, ix libre ix solidi x denarii.***

Crux Sancti Leufredi.

IIII. Non. Julii. Visitavimus abbaciam Crucis Sancti Leufredi. Ibi sunt viginti
monachi ; ib omnes sunt presbyteri, preter quatuor. Iniunximus abbati quod visitet vel faciat
visitari, semel quolibet anno, omnes prioratus suos. In prioratibus non servant ieiu
nia. Item, utuntur carnibus. Iniunximus hoc emendari. Item, iniunximus abbati quod par
ciales compoti fierent, quolibet mense, coram aliquibus electis a conventu. Debent circa
ccc libras. Habent in redditibus ccccc libras. Summa procuracionis, ix libre x solidi
v denarii.***

Joiacum.C entouré de deux points. .

III. Non. Julii. Visitavimus prioratum de Joiaco. Ibi sunt duo monachi. Ieiunia
non servantur bene iniunximus quod super hoc regulam observarent. Utuntur aliquando car
nibus, preter necessitatem. Iniunximus quod super  [sic] [hoc] statuta pape Gregorii observarent.
Summa procuracionis, vi libre v solidi v denarii.***

Codres.

II. Non. Julii. Visitavimus apud Codres. Ibi sunt duo monachi de Borgueil
prioratus habet in redditibus iiiic libras, de quibus reddere consueverunt cc
l libras abbacie sue. Iniunximus eis quod ieiunia regule plenius observarent.
Interdiximus eis usum carnium, nisi quatenus regula permittit. Summa, viii libre ii solidi iiii denarii.***

Houdrevilla.

Non. Julii. Visitavimus prioratum de Houdrevilla. Ibi sunt v monachi, ordinis Tiro
nensis. Omnes sunt sacerdotes. Non habent regulam. Iniunximus quod unam quererent.Utuntur
culcitris. Interdiximus eis usum carnium, nisi quatenus regula permittit. Ter in edomada,
datur elemosina omnibus ad eam venientibus. Debent circa c libras. Habent in redditibus
circa ixxx libras. Summa procuracionis, vi libre xi solidi iiii denarii.

Musiacum.

VIII. Id. Julii. Visitavimus prioratum de Musiaco. Ibi sunt quatuor monachi de Coluns.
Non iacent insimul, propter parvitatem domorum. Utuntur culcitris. Non habent regulam ;
quam querere eis iniunximus. Unus eorum utitur camisia; quam ei interdiximus. Utuntur
passim carnibus. Interdiximus eis omnino usum carnium, nisi quatenus regula permittit.
Debent circa cc ccc libras. Habent in redditibus circa viiixx libras. Non habent aliqua estaura
menta. Summa procuracionis, vi libre ii solidi iiii denarii parisienses.

Strata.

VII. Id. Julii. Apud Stratam, Cisterciensis ordinis, cum expensis monasterii.

Brolium.

VI. Id. Julii. Apud Brolium, Cisterciensis ordinis, cum expensis monasterii.

Loquendum cum episcopo, de Musiaco, propter bonus debitorum, de diminucione numeri monachorum.

{101v} Iuriacum.

V. Id. Julii. Visitavimus abbaciam de Ivriaco. Ibi sunt xiii monachi. Omnes
sunt sacerdotes. Utuntur carnibus, preter necessitatem. Interdiximus eis usum
carnibus carnium, nisi quatenus regula permittit. Redditus non sunt conscripti,
non computat abbas. Iniunximus hec emenderi. Debent circa iiiic libras.
Non est ibi infirmarius. Iniunximus abbati quod aliquem constitueret infirmarium, et
ipse abbas, de bursa sua, ministraret ei necessaria. Summa procuracionis, vii libre x solidi turonenses.

Verno.

IIII. Id. Julii. Visitavimus capitulum Vernonense. Non invenimus ibi aliquem canonicum, sed
solos vicarios. In ipsa ecclesia sunt ix canonici qui non resident ibi. Item, sunt ibi
ix vicarii, ibi residentes, quorum quinque sunt in ordine sacerdotis, duo in ordine dia
conatus, duo in ordine subdiaconatus a vicariis due misse quolibet die cele
brantur, maior missa, et alia missa de Beata Maria, et presbyter parrochialis celebrat
cotidie missam parrochialem. Ipsa die, procuravit nos capitulum in domo episcopi.
Summa, ix libre ii solidi iii denarii parisienses.