Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo primo
XV. Kl. Maii. Apud Petram Fixam.
XIIII. Kl. Maii. Apud Gaanayum.
XIII. Kl. Maii. Apud Disesiam.
XII. Kl. Maii. Apud Urziacum.
{33v} XI. Kl. Maii. Ibidem.
X. Kl. Maii. Apud Caritatem.
IX. Kl. Maii. Apud Pratum iuxta Danziacum.
VIII. Kl. Maii. Apud Sanctum Salvatorem in Puseya. Ibi presentatus nobis fuit ex parte prioris Levyensis de
Anglia quidam clericus ad
VII. Kl. Maii. Apud Summam Casam, cum expensis domini Senonensis.
VI. Kl. Maii. Apud Naaylliacum, cum expensis predictis.
V. Kl. Maii. Apud Neniosium.
IIII. Kl. Maii. Apud Meledunum.
III. Kl. Maii. Apud Parisius.
II. Kl. Maii. Apud Argentolium.
III. Non. Maii. Apud Pontisaram, cum expensis nostris.
II. Non. Apud Gisecium.
Rupis Guidonis.
Nonas. Maii. Apud Ruppem Guidonis, et visitavimus prioratum eiusdem. Requisiti quod erant monachi. Responderunt
quatuor, quia dominus ville unum monachum petierat, qui semper celebraret pro defunctis. Requisiti de officio diurno
et nocturno, dixerunt quod bene fierbat. Requisiti utrum communiter viverent, responderunt quod sic. Requisiti utrum prier dormi
ret et comederet cum eis, responderunt quod sic. Requisiti utrum observarent ieiunia regule, dixerunt quod sic, et temporibus suis. Requisiti de
confessionibus, dixerunt quod celebrabant quasi qualibet die omnes, et antequam celebrarent, confitebantur et accipiebant
disciplinam. Invenimus quod culcitris utebantur. Requisiti utrum carnes comederen. Responderunt quod, quando aliquis come
debat, bene corrigebatur. Habent in redditibus circa lx libras, et nichil debent.***
VIII. Id. Maii. Apud Salicosam.
VII. Id. Maii. Ibidem, et visitavimus prioratum Sancti Michaelis supra Vernonem. ii sunt ibi monachi de Monte Burgi. Invenimus quod separatim dormiebant,
videlicet in divisis cameris. Non dicunt horas cum nota, nec insimul aliquociens. Non servabant ieiunia regule,
carnes comedebant et passim seculares comedebant cum eis, clerici, laici et mulieres, et ipsi cum secula
ribus in villa. Die jovis cessabant frequenter a celebracione missarum. Frater Thomas proprietarius erat, et habebat
anulos aureos. Incedebat loricatus, de nocte, et est sine habitu monachali, et sequebatur inhonestas
societates ; multos de nocte vulneravit, clericos et laicos, et vulneratus fuit, et truncatus summitate digniti.
Mandavimus abbati quod eos amoveret, alioquin nos seisiremus locum et monachos expelleremus.
VI. Idus. Apud Salicosam.
V. Idus. Visitavimus capitulum Andeliacense. Omnia invenimus in bono statu. Petebat tamen decanus
quod pausacio fieret in medio psalmodie.
Eadem die, pernoctavimus apud [sic] [Montem] Duorum Amantium, cum expensis nostris.
IIII. Id. Rothomagi.
III. Id. Ibidem.
II. Id. Apud Deivillam.
Idus. Maii. Ibidem.
XVII. Kl. Junii. Ibidem.
XVI. Kl. Junii. Apud Sanctum Victorem in Caleto, cum expensis abbacie.
XV. Kl. Visitavimus ibidem, et invenimus quod ibi sunt xix monachi, sacerdotes quasi omnes. Carnes
comedunt in prioratibus foraneis id inhibuimus. Iniunximus abbati ut cum aliquo electo a conventu, compu
tet de statu domus, qui computacionem reportet in conventu. Habent in redditibus vic libras, et
debent circa cc libras. Pernoctavimus apud Alacrem Montem.
{34r} XIIII. Kl. Junii. Ibidem.
XIII. Kl. Junii. Ibidem.
Basquevillam.
XII. Kl. Junii. Ibidem Apud Basquevillam, cum expensis prioratus. Ibi sunt iiiior prioratus monachi.
Non legunt regulam. Non habent statuta Gregorii pape. Itinerantes non servant ieiunia, utuntur cul
citris. ieiunas comedunt Habent cc libras in redditibus ; debent circa iiii xx libras. Inhibuimus
eis culcitras et esum carnium, nisi quatinus regula permittit, et iniunximus quod regule ieiunium observarent
plenius.
XI. Kl. Junii. Apud Estotam Villam. Invenimus quod ibi morabatur prior solus, quia socius suus
mortuus fuerat, circa natalem Domini. Habet prioratus viixx libras [sic]
[in redditibus]
. Carnes comedunt et passim. Iniun
ximus priori quod procuret sibi, ad minus unum socium, infra assumpcionem Beate Virginis.***
X. Kl. Junii. Apud Walemunt. Ibi sunt xxiii monachi. In Anglia moratur unus
solus monachus, et in uno alio prioratu, unus solus similiter.***
IX. Kl. Junii. Apud Guerardi Villam, et visitavimus ibidem. Invenimus quod ibi sunt xi canonici commo
rantes. Solus canonicus moratur apud Bellum VisumA déterminer.. Ordinavimus quod detur ei socius, vel revocetur ad
claustrum. Plura debentur eis quam debeant. Omnia alia invenimus in bono statu. Prior erat extra
villam, quando ibi venimus.
VIII. Kl. Junii. Apud Monasterium Villare, cum expensis monasterii.
VII. Kl. Junii. Ibidem, et visitavimus abbatissam in capitulo. Omnia invenimus in bono statu circa eam.
VI. Kl. Junii. Apud Votum, cum expensis monasterii.
V. Kl. Junii. Apud Pratella, cum expensis nostris.
IIII. Kl. Junii.
III. Kl. Junii.
II. Kl. Junii.
Kl. Junii.
VI. Non. Junii Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem cum expensis nostris..
Ibidem cum expensis nostris.***
V. Non. Junii. Apud Gimeticos, cum expensis nostris.
IIII. Non. [sic] [Junii.]
III. Non.
II. Non. Junii IIII non et III non se rattachent au même paragraphe... Apud Sanctum Wandregisilum. Ibi sunt xxxiii monachi ; solent esse xl. Apud
Marcosios sunt moratur solus monachus ; ordinavimus quod revocetur vel detur ei socius. Unus non clamat alium.
Itinerantes non servant ieiunia. Abbas non visitat sufficienter prioratus foraneos ; non corrigit equaliter culpas,
quia aliquas sustinet. Item, abbas iracundus est, et servat signa rancoris. Item, parentibus suis tradit firmas, qui
male tractant eas. Item, nepoti suo qui secum equitat facit dari, vel dat, iii tres panes, licet habeat
gagia sua, sicuti et alii servientes. Item, [sic]
[invenimus]
quod abbas ex levi prorumpit in verba. Item, quod non computat,
{34v} nec sciret computare. Ita quod possit scire status domus. Item, parentes sui, quos habet circa se, distrahunt omnia bona, et huiusmodi signum
est quod habent domos lapideas et altas, et solebant habere miseras. Item, quod fere omnes habent ar
cas et claves. Item, Willelmus Gemeticus percusssit Willelmum de Boisello. Item, quod quidem carpentator
vidit Johannem de Saana, in atrio, iuxta portam ecclesie, solum cum muliere quadam loquentem et ri
dentem, et hoc dissimulavit abbas, quia familiaris suus est. Item, quod prior habet scriptorem
in villa, et male officiatur cantoria quam habet, propter hoc quia ibi ponit denarios cantorie. Male provi
detur infirmis. Redditus non sunt conscripti. Emelinus et Johannes de Castello non confitentur, nec celebrant,
II Non Juniie Fecimus apud Deivillam ut deberent. Reginaldus de Caudebec creditur leprosus, nec fuit osten
sus, licet preceperimus, et habuit puerum unum, de quadam muliere, in prioratu suo.
Nota : de luminari quod non sufficit ;
de mundicia altarium ;
de laicis ministrantibus in refrectorio.
VIII. Idus. Junii. Ibidem, et visitavimus prioratum de Bondevilla, et invenimus corrigendum, circa fratres, quod habent cla
ves et arcas proprias, et quod dormiant simul in eodem loco, et de die et de nocte, et comedant similiter.
Item, inhibendum est ne familia comedat in furno, qui est ante cellarium, propter scandalum quod inde
potest oriri. Item, quod moniales non vendant nec distrahant filum et lor fusees. Item, requiratur a quadam
de cognatione janitorie, que est specialis priorise, quod summa frumenti que debetur prioratui. Item, ibi est que
dam filia cuiusdam Burgensis de VallibusA déterminer., que stulta est. Circa priorissam invenimus, quod noluit minam
ordei, sitam in feodo monialium, quam habet abbas Sancti Georgii, retinere pro bursa. Item, quod est ac
ceptrix personarum, quantum ad vestes. Item, quod aliquibus set specialibus suis, melius providetur in infirma
ria, quam aliis ; minus enim sufficienter providetur infirmis. Item, quando est [sic]
[in]
infirmitorio, comedit ad
mensam, non cum aliis, nec vivit vita communi aliarum. Item, quod nimis errat, extra domum, et sine
domus negocio. Item, cum vadit Rothomagi, se bene moratur ibidem per tres dies, vel per quatuor. Item,
rixatris est et seminatrix discordiarum inter sorores, ita quod non potest habere pacem cum conventu,
nec aliquo. Item, parum habent capitula, et sorores bibunt in grangiis.
Loquendum quod habeant alium confessorem cum isto.
Item, quod mutetur ianitor quia parum discretus.
VII. Id. Junii.
VI. Id. Junii.
VI. Idus Junii Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam..
Apud Deivillam.
V. Id. Junii. Rothomagi.
IIII. Id. Junii. Ibidem, et celebravimus ordines.
III. Id. Junii. Rothomagi.
II. Idus Junii. Rothomagi. Tenuimus sinodum in aula nostra, propter multitudinem Pastorum, et commotionem
populi. Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Tenuimus in aula nostra….
Idus. Junii III Id, II Id et Id rattachés au terme Rothomagi... Rothomagi. Tenuimus sinodum in ecclesia, et venerunt ad nos maior et multi pares, et vidente
plena synodo, petierunt absolvi et fuerunt absoluti.
XVIII. Kl. Julii. Fuimus Rothomagi, et tenuimus sinodum decanorum, et comederunt nobiscum maior pares.
XVII. Kl. Julii. Fuimus apud Deivillam.
XVI. Kl. Julii. Ibidem.
XV. Kl. Julii. Ibidem Apud Aufaytum, cum expensis nostris.
XIIII. Kl. Julii. Apud Aufayacum cum expensis nostris et ibi confirmavimus, et inde venimus apud Longam Villam, et fuimus ibi cum propriis expensis.
XIII. Kl. Julii. Apud Alacrem.
XII. Kl. Julii.
XI. Kl. Julii.
X. Kl. Julii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Rothomagi Apud Alacrem Montem… ..
Apud Alacrem Montem. Ibi fecimus nobis minui.
{35r} IX. Kl. Julii. Apud Sanctum Victorem, cum expensis nostris.
VIII. Kl. Julii. [illisible] In nativitate Beati Johannis, benediximus ibidem abbatem de Bello Becco, et pernoctavimus apud
Deivillam.
VII. Kl. Julii.
VI. Kl. Julii.
VII. Kl. Julii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam. Egrotavimus gravi reumate..
Apud Deivillam. Egrotavimus gravi reumate.
VI. Kl. Julii.
V. Kl. Julii.
IIII. Kl. Julii.
III. Kl. Julii.
II. Kl. Julii.
Kl. Julii.
VI. Non. Julii.
V. Non. Julii.
IIII. Non.Julii.
III. Non. Julii.
II. Non. Julii.
Non. Julii.
VIII. Id. Julii.
VII. Id. Julii.
VI. Id. Julii.
V. Id. Julii.
IIII. Id. Julii Les 17 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam. ..
Apud Deivillam.
III. Id. Julii. Ibidem, ipsa die, fuit absolutus Matheus, dictus Grossus, ab excommunicacione qua
tenebatur, propter capcionem serviencium domini .., archiepiscopi, et ipse iuravit stare
mandato domini archiepiscopi super hoc, et se facturum quicquid dominus preciperet,
et de hoc dedit plegios, Gaufridum de Vauricher seniorem, Nicholaum
Giboyum, Johannem de Vauricher, et Andream de Sancto Leonardo, qui promise
runt se curaturos quod ipse m. faceret mandatis domini archiepiscopi, aut
ipsimet facerent.
II. Id. [sic] [Julii.] Ibidem.
Id. Julii. Ibidem.
XVIIII. Kl. Augusti. [sic] [Ibidem]
XVII. Kl. Augusti. Ibidem.
XVI. Kl. [sic] [Augusti.] Ibidem.
XV. Kl. Augusti.
XIIII. Kl. Augusti.
XIII. Kl. Augusti.
XII. Kl. Augusti.
XI, Kl. Augusti Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem..
Ibidem.
X. Kl. Augusti.
IX. Kl. Augusti.
VIII. Kl. Augusti.
VII. Kl. Augusti Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris...
Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris.
VI. [sic] [Kl. Augusti.] Apud Montem Duorum Amantium.
V. Kl. Augusti. Apud
{35v} IIII. Kl. Augusti. Apud Mortuum Mare Leonibus.
III. Kl. Augusti. Apud Sanctum Geremarum.
II. Kl. Augusti. Apud Clarum Montem. Belvacensis diocesis.
Kl. Augusti. Apud Compendium.
IIII. Non. Augusti. Noviomi.
III. Non. Augusti. Compendio.
II. Non. Augusti. Apud Novam Villam.
Non. Augusti. Apud Sanctum Geremarum de Flaviaco.
Novum Mercatum.
VIII. Id. Augusti. Apud Novum Mercatum, cum expensis prioratus. Ibi sunt iiiior monachi. Visitavimus ibidem, et invenimus quod omnes
sunt sacerdotes. Utuntur culcitris. Interdiximus usum culcitrarum. Debent circa xxvii libras. Non habent
statuta pape Gregorii. Iniunximus priori quod faciat ea scribi.***
Gornayum.
VII. Id. Augusti. Visitavimus, [sic]
[apud]
Gornaium, capitulum Sancti Hildeverti. Subdiaconus et diaconus non sunt
cotidie revestiti ; ordinavimus quod cotidie revestiantur. Simon notatus est de quadam coniugata. Decanus
infamatus est de ebriositate. Iniunximus
io qui firmas accipit et dimittit leproseriam, ut, infra quadraginta dies, ostendat ius suum eidem, quod
habet in capella predicta, et citetur coram nobis ad ostendendum ius predictum.***
Sanctus Albinus.
Ipsa die, visitavimus prioratum de Sancto Albino. Ibi sunt xiiii moniales. Recipiunt moniales per
simoniam. Inhibuimus ne aliqua recipiatur monialis absque nostra licencia speciali. Communiter inhibuimus
omnibus ne aliquid accipiant ab amicis, absque priorisse licencia speciali. Psallunt horas diurnas sine nota.
Iniunximus eis ut psallerent saltem cum bassa nota. Debent circa c solidos.***
Sanctus Laurencius in Leonibus.
VI. Id. Augusti. Apud Sanctum Laurencium in Leonibus. Ibi sunt xiiii canonici, omnes sacerdotes,
preter tres. Unus non clamat, alium. Iniunximus quod unus clamet alterum, et arceantur seculares a claustro.
Debent circa lx libras. Iniunximus priori ut quando orietur infamia de illis qui morantur in parrochiis, as
sumat, quendam electum a conventu ad faciendum inquisicionem super infamia predicta. Item, iniunximus priori
quod fratrem Robertum commorantem apud Brueriam, revocet ad claustrum.
V. Id. Augusti. Apud Bellum Beccum.
IIII. Id. Augusti. Ibidem.
III. Id. Augusti. Apud Deivillam.
II. Id. Augusti. Ibidem.
Id. Augusti. Ibidem.
XIX. Kl. Septembris. Rothomagi.
XVIII. Kl. Septembris. Ibidem, et celebravimus festum Beate Marie.
XVII. Kl. Septembris. Apud Deivillam.
XVI. Kl. Septembris. Ibidem.
XV. Kl. Septembris. Ibidem. Ipsa die, Robertus, dictus Buquet, et thesaurarius Sancti Audoeni asportaverunt nobis statum
domus sua hoc modo : hic fuit status domus Sancti Audoeni Rothomagensis, quando Hugo abbas de
cessit, anno Domini mo cco quinquagesimo primo.
Debebantur domui, in denariis bene solvendis,
{36r} viiic libre, iiiixx libre, viii libre, iiii solidi. Debebantur de frumento, xiiii modii, xix mine,
valentes cx libras, xviii solidos, ix denarios, quolibet modio appreciato vii libris, x solidis. Item, de mistolio
i modium, ii boisselli, valentes iiii libras, x solidos. Item, de avenis, xxiii modii, iiii sextarii,
iii bicheti, valentes iiiixx libras, xiii libras, viii solidos. Item, de avenis de Hez, ix modii.
xiii mine, valentes xxxviii libras, iii solidos. Summa xic libre, xxxvi libre, ii solidi, ix denarii.
Domus debebat xiic libras, viii libras, v solidos, viii denarios. Quibus jactis contra valorem, superavit
debitum valorem in lxxiii libris, xxiii denariis, que domus debent ultra quod habebat.
Sciendum est siquidem, quod nos habemus xiii palefridos bonos, sine roncinis armigerorum,
quadrigarium, aratrum, et sine aliis animalibus que habemus in domo nostra et maneriis
nostris. Item, vasa argentea domini abbatis.
XIIII. Kl. Septembris. Ibidem.
XIII. Kl. Septembris. Ibidem, et confirmavimus apud Sanctum Vincencium Rothomagensem.
XII. Kl. Septembris. Apud Braquetuit, cum expensis nostris.
XI. Kl. Septembris. Apud Alacrem Montem.
X. Kl. Septembris. Ibidem.
XI. Kl. Septembris. Ibidem.
VIII. Kl. Septembris. Ibidem.
VII. Kl. Septembris. Ibidem.
Sauquevilla.
VI. Kl. Septembris. Ibidem. Verumptamen fuimus apud Sauquevillam et visitavimus capitulum. Sex sunt ibi canonici,
duo quorum sunt curati parrochie per indiviso, et si aliquis curatorum sit absens, cum redit ad capitulum. Prebenda valet
xiiii libras. Non est aliquis distributor bladi distribucionum matutinarum, immo extorquent a debitoribus bladi, sive
deservierent, sive non; in manu nostra saisiri mandavimus dictum bladum, quousque ordinaverimus de distributore,
qui ipsum distribuat prout deservient. Aliquando non habent missam, nisi parrochialem, et aliquando parrochia non habet missam,
nisi magnam, quia dominus Georgius, unus ex curatis, est absens de consensu capituli; ordinavimus quod cantor
percipiat, de capellania dicti Georgii, xv libras, et eam deserviat, et habeat alium clericum cum illo quem habet. Item,
invenimus quod Ferricus, thesaurarius, infamatus est de quadam, que vocutur Aaliz de Warenne. Item, incedit per villam, et equitat
in habitu inhonesto, et in cusa capucio extracto. Magister Galterus ludit cum talis, et frequentat tabernas, et
notatur de incontinencia gravi. Thesaurarius debet ecclesie xv libras, et iuravit coram nobis quod quolibet anno
persolveret ecclesie predicte in festo Omnium Sanctorum quinquaginta solidos, et ad penthecostem quinquaginta solidos, quousque sit ei sattisfactum
ad plenum.
Buyeval.
V. Kl. Septembris. Apud Buievallem. Ibi sunt xxxiii moniales. Exeunt claustrum aliquotiens, licencia
non obtenta; istud inhibuimus. Seculares aliquotiens intrant claustrum, ut pote fratres aut parentes mo
nialium, et alii etiam. Inhibuimus ne aliquis secularis introducatur claustrum, nisi forte tales de quibus esset scanda
lum arcere eos. Debent circa xl. libras. Silencium bene non servatur. Moniales habent archas et
claves, tamen de licencia abbatisse ; et pernoctavimus apud Bellum Saltum.
IIII. Kl. Septembris. Dedicavimus ecclesiam Sancti AlbiniA déterminer.. iuxta Feritatem in Brayo, et pernoctavimus in prioratu de Feritate,
cum expensis parrochie.
III. Kl. Septembris. Apud Bellum Locum, cum expensis nostris.
{36v} II. Kl. Septembris. Ibidem.
Kl. Septembris. Apud Deivillam.
IIII. Non. Septembris. Ibidem, et ipsa die visitavimus prioratum de Monte Leprosorum. Invenimus quod ibi sunt x canonici.
Duos habent prioratus, Feritatem de Laperia, Senonensis diocesis, et Housseyam. Apud Feritatem debent esse
vi canonici; modo non sunt nisi quatuor. Capitulum non tenetur singulis diebus. Sepius non communicant clerici ;
ordinavimus quod clerici canonici confiteantur et communicent quolibet mense. Debent circa c libras.
III. Non. Septembris. Ibidem.
II. Non. Septembris. In Monte Duorum Amantum, cum propriis expensis.
Non. Septembris. Apud Salicosam, cum expensis nostris.
VIII. Id. Septembris. Apud Gisecium, cum expensis nostris.
VII. Id. Septembris. Apud Pontisaram.
VI. Id. Septembris. Apud ViacumA déterminer., et ipsa die visitavimus prioratum de Villarcellis. Ibi
sunt xx moniales, tamen sex earum ibi non erant ; quedam enim exiverat et nubxit
in seculo, et due, de mandato nostro et ordinacione precedenti, erant extra domum predictam.
Debent circa xxx libras, et iiii modios bladi. Habent quinque ovesequos, cc oves, xxv porcos.
V. Id. Septembris. Apud Marchesium Radulphi, cum expensis proprii i monasterii.
IIII. Id. Septembris. Visitavimus prioratum sancti Martini de Calvo Monte. Invenimus
quod nullum habebat socium ; eidem [sic]
[priori]
iniunximus ut querat et habeat socium, infra festum beati
Maglorii. Item, passim carnes comedit; esum carnium eidem omnino interdiximus, nisi quate
nus regula permittit. Item, ut ieiunia regule plenius observit. Prioratus habet in reddi
tibus xl libras, et debet circa l libras. Item, cum ab ipso petiissemus procuracionem, racione visi
tacionis, excusavit se propter paupertatem suam, tamen bene recognovit, presentibus Augi
et Wlcassini Francie archidiaconis, se nobis ipsam debere.
Ipsa die, cum nos mandassemus Gaufridum, priorem Beati Martini Pontisarensis, coram nobis,
iuri paraturum super hoc, quod cum abbas Pontisarensis procurasset erga, dominum Meldensem episcopum, quod in
prioratu suo de Moressart, Meldensis diocesis, onerato multis debitis et usuris, nulli morarentur
monachi ad tempus, ipse prior ab abbate petiit vel peti fecit dictum prioratum. Quem cumquia
non potuerat obtinere, misit episcopo litteras quod istud erat in detrimentum prioratus monasterii
sui, et quod revocaret monachos ad prioratum, quod et fieri mandavit episcopus. Item, petiit ab
abbate licenciam eundi Parisius, quam negavit eidem abbas, ut dicitur, et obtentu vel pretextu
illius licencie, perrexit Meldensem ad episcopum, propter huiusmodi prioratum, et attulit litteras ut monachi mitte
rentur ad prioratum. Que omnia bene recognovit coram nobis, hoc excepto quod dicebat abbatem sibi dedisse licenciam
eundi Parisius. Nos autem, aud ita ipsius huiusmodi confessione, ipsum absolvimus ab officio prioratus, et ipsum apud Gimeticos
misimus, moraturum ibidem quousque duxerimus revocandum.***
{37r} Ipsa die, pernoctavimus in prioratu Beate Marie eiusdem ville. Invenimus quod ibi sunt tres monachi,
omnes sacerdotes. Habent in redditibus c libras, et bene debent circa lx libras.
III. Id. Septembris. Apud Gisorcium, cum expensis nostris.
II. Id. Septembris. Apud Velliacum, cum expensis prioratus. Ibi erant duo monachi de Maiori Monasterio. Interrogavimus eos utrum facerent ibidem divinum officium. Responderunt quod sic ; utrum simul, dixerunt
quod sic ; utrum cum debita modulacione, dixerunt quod [sic]
[sic]
; utrum sepius celebrarent, dixerunt quod nulla die erant
sine missa, et de aliis quibusdam nobis responderunt, et de quibusdam non.
Id. Septembris. Apud Salicosam, cum expensis nostris.
XVIII. Kl. Octobris. Ibidem.
XVII. Kl. Octobris. Ibidem Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...
Cum expensis nostris.
XVI. Kl. Octobris. Ibi Apud
XV. Kl. Octobris. Ibidem, et celebravimus sacros ordines.
XIIII. Kl. Octobris. Apud Feritatem in Brayo, cum expensis nostris.
XIII. Kl. Octobris. Apud Sanctum Germanum super Alnam, cum expensis prioratus de Mortuo Mari.
XII. Kl Octobris. Apud Albam Malliam, cum expensis nostris.
XI. Kl. Ibidem, cum expensis abbacie, et visitavimus ibidem. Sunt ibi tredecim monachi ;
duo sunt in alia Anglia ; solent esse in conventu vinginti quinque monachi. Omnes sunt presbyteri, exceptis tribus ;
alii qui non sunt sacerdotes non communicant certis temporibus. Item, confitentur unus alteri, sicut volunt nec habent,
[illisible] sine licencia maiorum ; precepimus ut qui sine licencia exierit claustrum, in crastino abstineat
a vino. Item, seculares passim et indiferenter intrant claustrum, et ibi confabulantur; precepimus ut melius
servetur. Item, non habent statuta pape Gregorii, nisi in latino, licet precepissemus eos habere in romano.
Ieiunia regule non servantur, et maxime ab equitantibus. Item, comedunt carnes sine necessita
te, videlicet quilibet semel in quindena. Interdiximus eis hoc omnino. Item, aliquando remanet refecto
rium sine comestoribus, quia sunt in infirmaria. Inhibuimus hoc fieri. Item, seculares comedunt
in refectorio. Inhibuimus hoc fieri. Magister Rogerus, clericus abbatis, est lusor talorum et frequentator
lupanarium ; ostensum fuit abbati pluries; similiter Lagayte precepimus eos expelli. Non computatur in conventu.
Habent circiter m vc libras [sic]
[in redditibus]
. Item, ibi est nimia familia secularis, videlicet sex clerici, preter dictum gal barré Ro
gerum ; precepimus expelli, preter necessarios et honestos. Item, ibi sunt arrestavimus pensionem magistri
Girardi Coispel. Item nepos abbatis, qui est duodecim annorum, debet habere, post quinque annos, c solidos pensionis,
vel recipi in monachum. Debent circiter xiiiic libras turonenses abbas facet accepcionem personarum in [illisible]
cionibus. Abbas non iacet in dormitorio. Item, abbas defecit, in compoto suo ultimo, de centum vinginti
marchis, nec postea respondit de eis. Item, Garinetus, nepos abbatis, habet, de bonis abbacie, ultra quam
mereatur. Item, ipse habuit quendam roncinum, de bonis ecclesie. Item, abbas non est sufficiens ; [illisible]multa amiserunt
[illisible] propter insufficienciam suam, et est nescius. Droco, monachus, est rebellis abbati, et abbas nec prior nesciunt cui confitentur. Item,
detractor est et seminator discordiarum. Item, abbas obligavit fructus ecclesie de Haubecort, usque ad tres annos,
qui valent xl marchas. Item, lanas suas, usque ad duos annos, que valent l marchas.
Sigillum conventus non bene custoditur.
IIII. Kl. Octobris. Dedicavimus capellam leprosarie de Alba Mallia.
{37v} III. Kl. Octobris.
II. Kl. Octobris.
Kl. Octobris.
VI. Non. Octobris.
V. Non. Octobris Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem..
Apud Alacrem Montem.
IIII. Non. Octobris. Apud Ovillam.
III. Non. Octobris. Apud Ovillam, ubi sunt novem canonici, et tres alibi, videlicet duo in
prioratu quem unum habent, et unum apud Bellum Locum. Solent esse aliquando tredecim. Faciunt festum
dedicacionis ecclesie, licet non sit dedicata. Unus non clamat alium ; iniunximus quod si quis sit
conscius culpe fratris sui, et non clamaverit, abstineat feria sequenti in pane et aqua. Item,
iniunximus quod regula, semel in ebdomada, videlicet una die, [illisible] tota legatur ad mensam.
Aliquando exeunt claustrum sine licencia sed, et aliquando corrigitur, sed raro. Habent cccc libras ;
debent circiter c libras, cum xl libris, de decima. Signe. .
Adam, presbyter de Ivecrique, obligavit se nobis cui dedimus licenciam morandi in scholis usque
ad festum Sancti Johannis, ita tamen quod in quadragesima maneat in ecclesia sua, de reddendis xl
libris, ad mandatum nostrum, si inhoneste vivat, sive in scolis, sive alibi, et super hoc
obligavit ecclesiam suam nobis.
II. Non.Octobris. Apud Bellum Locum.
Non. Octobris. Apud Noionem.
VIII. Idus. Octobris. Apud Estrepigniacum.
VII. Idus. Octobris. Apud Calvum Montem.
VI. Id. Octobris. Ibidem, celebravimus sanctam sinodum Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...
Cum expensis nostris.
V. Id. [sic] [Octobris.] Apud Confluencium.
IIII. Id. [sic] [Octobris.] Apud Pratum sancti Gervasii Argentolium.
III. Id. [sic] [Octobris.] Apud Pratum sancti Gevasii iuxta Parisius.
II. Id. [sic] [Octobris.] Ibidem.
Id. Octobris. Ibidem.
XVII. Kl. Novembris. Ibidem.
XVI. Kl. Novembris.
XV. Kl. Novembris.
XIIII. Kl. Novembris.
XIII. Kl. Novembris.
XII. Kl. Novembris.
XI. Kl. Novembris Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem..
Ibidem.
{38r} X. Kl. Novembris. Apud Argentolium.
IX. Kl. Novembris. Apud Pontisaram.
VIII. Kl. Novembris. Apud VicumA déterminer..
VII. Kl. Novembris. Apud Salicosam.
VI. Kl. Novembris. Ibidem.
V. Kl. Novembris. Ibidem.
IIII. Kl. Novembris. Ibidem Apud Montem Duorum Amantum Les 7 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...
Cum expensis nostris.
III. Kl. Novembris. Apud Montem Sancte Katerine.
II. Kl. Novembris. Rothomagi.
Kl. Novembris. Ibidem.
IIII. Non. Novembris. Apud Deivillam.
III. Non. Novembris. Ibidem.
II. Non. Novembris. Ibidem.
Non. Novembris. Ibidem.
VIII. Id. Novembris. Rothomagi, et celebravimus sinodum Maioris archidiaconatus.
VII. Id. Novembris. Ibidem, et celebravimus maiorem synodum.
VI. Id. Novembris. Celebravimus sinodum decanorum et pernoctavimus apud Deivillam.
V. Id. Novembris. Apud Aufayum, cum expensis nostris.
IIII. Id. Novembris. Apud Alacrem Montem.
III. Id. Novembris. Ibidem.
II. Id. Novembris. Ibidem.
Idus. Novembris. Ibidem.
XVIII. Kl. Decembris. Ibidem.
XVII. Kl. Decembris. Ibidem.
XVI. Kl. Decembris. Ibidem.
XV. Kl. Decembris. Ibidem.
XIIII. Kl. Decembris. Ibidem.
XIII. Kl. Decembris. Ibidem.
XII. Kl. Decembris. Ibidem.
XI. Kl. Decembris.Ibidem.
X. Kl. Decembris. Ibidem.
IX. Kl. Decembris. Ibidem.
VIII. Kl. Decembris. Ibidem.
VII. Kl. Decembris. Ibidem.
VI. Kl. Decembris. Ibidem.
V. Kl. Decembris. Apud Deppam.
{38v} IIII. Kl. Decembris. Apud Alacrem Montem.
III. Kl. Decembris. Apud Aufayum, cum expensis nostris.
II. Kl. Decembris. Apud Deivillam.***
Kl. Decembris. Visitavimus monasterium Sancti Amandi. Ibi sunt xliiii moniales velate ; nulle
moniales sunt apud Saanam. Ordinavimus ut confiteantur quolibet mense et communicent. Item, ordinavimus ut,
post annum, profiteantur ordinem, dum tamen pro in quintodecimo anno constitute sint. Item, inhibuimus ne
aliqua monialis mittat aliquid de cibariis suis, nisi per manum elemosinarie. Tantumdem debetur eis quantum debent.
Iniunximus abbatisse, licet alias iniunxissemus eidem, ut bis vel ter in anno computet de receptis et misiis
et de statu sui monasterii, coram aliquibus electis a conventu.
Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.
IIII. Non. Decembris. Rothomagi.
III. Non. Decembris. Ibidem.
II. Non. Decembris. Visitavimus prioratum Magdalene Rothomagensis. Ordinavimus quod sorores,
qualibet sexta feria, celebrent capitulum. Item, ordinavimus quod quolibet mense confiteantur et communicent. Debent
circa c libras, et [sic]
[habent]
sufficienciam bladi et estauramentorum usque ad nova. Habent m libras in redditibus.
Pernoctavimus apud Deivillam.
Non. Decembris. Ibidem.
VIII. Id. Decembris. Ibidem.
VII. Id. Decembris. Ibidem.
VI. Id. Decembris. Ibidem.
V. Id. Decembris. Ibidem.
IIII. Id. Decembris. Ibidem.***
III. Id. Decembris. Visitavimus Pratum. Ibi sunt xviii monachi. Omnes sunt sacerdotes, preter tres.
Solent esse xxv monachi. Debent circa vi[illisible]c libras, absque debito abbatis, quod est viiic xxx librarum. Omnia
alia invenimus in bono statu.***
III. Id. Decembris. Ibidem.***
Sanctus AudoenusCroix..
Id. Decembris. Visitavimus monasterium Sancti Audoeni Rothomogensis. Ibi sunt l monachi. Aliquando
comedunt in cameris ; istud inhibuimus. Omnes sunt sacerdotes, preter tres. Carnes comedunt et
frangunt ieiunia regule ; ordinavimus ut statutum pape Gregorii super hiis observetur. Item, inhi
{39r}buimus ne bibant in villa, nisi in locis religiosis.
XIX. Id. DecembrisJanuarii. Apud Deivillam.
Nota : de prioratu Sancti EgidiiA déterminer. et de Espauburgo.
Capitulum Rothomagensis.
XVIII. Kl. Januarii. Visitavimus capitulum Rothomagensis ecclesie, in capitulo, et proposito verbo Domini in
capitulo. Invenimus defectus quo ad divinum officium et disposicionem rerum temporalium, maxime quo ad red
ditus de Anglia. Item, inquisito de vita et conversacione bachelariorum. Invenimus dictum Videleu superde frequen
tacione tabernarum et incontinencia diffamatum ; verumptamen capitulum ipsum iam monuerat. Item, Rubeum, presbyterum, de incontinencia similiter.
Item, dictum Album, monachum. De canonicis autem, invenimus magistrum Johannem de Sancto Laudo
diffamatum de incontinencia, de quadam ceciscente ; assumptis autem et vocatis nobiscum archidiacono,
maiore cantore, et archidiacono Minoris Caleti, ipsum de huiusmodi monuimus : ipse autem, affirmando, res
pondit quod ex quo fuerat ordinatus in sacerdotem, non habuerat rem cum ea ; et dixit quod maritus suus mor
tuus erat ; et nos eidem iniunximus ut, ad scandalum evitandum, ipsam mitteret extra villam,
quod se facturum promisit. Item, magistrum Guillelmum de Salomonis Villa invenimus de incontinencia et pluribus
aliis diffamatum ; et nos eidem iniunximus ut in loco uno frequentiuscontinue moraretur, in quo posset haberi verum
testimonium de ipsius vita et conversacione. Ipse autem nobis promisit firmiter quod a Rothomago
non recederet, sine nostra et capituli licencia speciali.***
Ipsa die, fuimus apud Deivillam.***
XVII. Kl. Januarii. Apud Deivillam.
XVI. Kl. Januarii. Ibidem.
XV. Kl. Januarii. Ibidem.
XIIII. Kl. Janunrii. Ibidem.
XIII. Kl. Januarii. Ibidem.
XII. Kl. Januarii. Ibidem.
XI. Kl. Januarii. Rothomagi.
X. Kl. Januarii. Ibidem, et celebravimus ordines in capella nostra.
IX. Kl. Januarii. Ibidem.
VIII. Kl. Januarii. Ibidem, celebravimus natalem Domini.
VII. Kl. Januarii. Ibidem.
VI. Kl. Januarii. Ibidem.
V. Kl. Januarii. Ibidem, et misimus litteras nostras Nostras ajouté. . universis decanis diocesis nostre, sub hac forma :
Frater Odo, et cetera, dilectis filiis universis decanis in civitate Rothomagensi et diocesi constituti,
salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Urgentibus ecclesie negociis et, multiplicatis necessitatibus,
provinciale concilium decrevimus convocare, in quo venerabiles fratres nostri Rothomagensis ecclesie suffraganei,
et abbates, archidiaconi, decani ecclesiarum, priores conventuales et capitula, et alia loca colle
giata, secularia et religiosa Rothomagensis provincie debeant congregari. Quo circa, univer
sitati vestre mandamus quatinus quilibet vestrum, in decanatu suo, citet abbates, decanos, ar
{39v} chidiaconos, priores conventuales, capitula et conventus et alia loca collegiata, religiosa et secularia, ut
in instanti festo Beati Vincencii, per se vel per procuratores sufficientes, Rothomagi ita tempesti
ve compareant, quod ipsa die possimus in sacro concilio residere ; et nobis quid inde feceritis rescriba
tis. Datum, et cetera. Sub forma vero subscripta misimus litteras nostras episcopo Baiocensi :
Frater Odo, et cetera, venerabili fratri G., eiusdem gracia, episcopo Baiocensi, salutem eternam
in Domino Ihesu Christo, et sinceram in Domino caritatem. Urgentibus ecclesie negociis et mul
tiplicatis necessitatibus, provinciale concilium decrevimus convocandum, in quo venerabiles fratres
nostri Rothomagensis ecclesie suffraganei, et abbates, archidiaconi, decani ecclesiarum, priores conven
tuales, capitula cathedralia et alia loca collegiata, secularia et religiosa Rothomagensis provincie et diocesis debeant congregari. Quo circa, fraternitati vestre mandamus qua
tinus, prout moris est, et vestre interest dignitatis, citetis venerabiles fratres nostros Rothomagensis
ecclesie suffraganeos, abbates, priores, decanos, archidiaconos, capitula cathedralia, con
ventus, et alia loca collegiata, religiosa et secularia, ut in festo Beati Vincencii, per
se vel per procuratores sufficientes, Rothomagi ita tempestive compareant, quod ipsa die
possimus in sacro concilio residere ; et vos, dictis die, loco et hora, similiter intersitis ;
nobis qui inde feceritis, rescribatis. Datum, et cetera.Charte cancellée..
IIII. Kl. Januarii. Ibidem.
III. Kl. Januarii. Ibidem.
II. Kl. Januarii. Ibidem, et misimus litteras nostras domino Baiocensi sub hac forma :
Littere per convocacione ad concilium provinciale. Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, venerabili fratri G., Dei
eiusdem gracia, Baiocensi episcopo, salutem eternam in Domino Ihesu Christo, cum sincere vinculo carita
tis. Cum nuper litteras nostras vobis direxerimus pro provinciali concilio convocando, nos inten
cionem nostram apercius declarantes, vobis mandamus quatinus venerabiles fratres nostros Rothomagensis
ecclesie suffraganeos citetis ; capitula vero ecclesiarum cathedralium invitetis, prout moris
est, et nostre interest dignitatis, ut dicti suffraganei personaliter, et capitula per procuratores
idoneos, Rothomagi, in festo Beati Vicentii, conveniant ad provinciale concilium celebran
dum nobiscum, ita tempestive ut eadem die possimus in concilio residere ; et vos,
dictis die, loco et hora, in eodem concilio personaliter intersitis. Cum autem intenda
mus de consilio nostro et aliorum venerabilium fratrum nostrorum tractare cum archidiaconis ecclesiarum cathe
dralium, nec non cum .., abbatibus, prioratibus, conventualibus Rothomagensis provincie, exceptis
Cisterciensibus, super quibusdam articulis qui predictas personas specialiter tangere dinoscuntur,
et sine ipsorum presencia commode non possent aliquatenus expediri, vobis mandamus qua
tinus vos, in vestra diocesi, et per alios venerabiles fratres nostros, in suis diocesibus significetis et signi
ficari faciatis predictis personis, ut si voluerunt , et sua crediderint interesse, per se
vel per procuratores idoneos, dictis die et loco intersint, ut cum ipsis de vestro et
aliorum suffraganeorum nostrorum consilio super predictis articulis ita tractare et procedere
possimus, quod ad honorem Dei cedat et commodum animarum. Quid inde feceritis
nobis per vestras patentes litteras rescribatis. Datum exc apud Deivillam, dominica post
natalem Domini, anno eiusdem mo cco quinquagesimo primo.
{40r} Kl. Januarii. Ibidem, et eadem die, emanaverunt littere subsequentes a curia nostra : Frater
Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignusTravail
Eglise de Rouen, universis decanis in civitate
et diocesi Rothomagensi constitutis, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Cum nos, urgentibus
negociis et multiplicatis ecclesie necessitatibus, mandaverimus sacrum provinciale concilium Rothomagense, in instanti festo Beati Vincencii, convocari, et dictis loco et die intendamus, de
consilio venerabilium fratrum nostrorum Rothomagensis ecclesie suffragneorum, tractare cum abbatibus et prioribus
conventualibus Rothomagensis provincie, exceptis Cisterciensibus, super quibusdam articulis qui predictas
personas specialiter tangere dinoscuntur, ac sine ipsorum presencia commode non possent
aliquatenus expediri, vobis mandamus quatinus unusquisque vestrum in suo decanatu denun
ciet omnibus abbatibus et prioribus conventualibus, Cistenciensibus duntaxat exceptis, ut si
voluerint et sua crediderint interesse, per se vel per idoneos procuratores, dictis die et loco
intersint, ut cum ipsis, de venerabilium fratrum nostrorum Rothomagensis ecclesieTravail
Eglise de Rouen suffraganeorum consilio,
super predictis articulis, ita tractare et procedere valeamus, quod ad honorem Dei cedat
et commodum animarum ; quid inde feceritis nobis per vestras patentes litteras rescriba
tis. Datum apud Deivillam, feria secunda in octabis natalis Domini, anno eiusdem mo cco lo io.
IIII. Non. Januarii. Ibidem.
III. Non. Januarii. Ibidem.
II. Non. Januarii. Gemeticis, cum expensis nostris.
Non. Januarii. Apud Becum Helluini.
Ipsa die, magister Johannes, clericus, presentatus
nobis a Johanne de Mucegros, scutifero, ad ecclesiam
de Mucegros, et non receptus, appellavit pro se
et dicto scutifero, quia noluimus ipsum J. reci
pere. Nos autem quia Johannes, scutifer mi
nor erat, nec terram suam habebat a regina, et quia
excommunicatus, et quia de patronatu nostro erat
ipsa ecclesia, noluimus ipsum admittere ad eandem Paragraphe encadré..
VIII. Id. Januarii. Ibidem.
VII: Id. [sic] [Januarii.] Ibidem.
VI. Id. [sic] [Januarii.] Ibidem.
V. Id. [sic] [Januarii.] Ibidem.
IIII. Id. [sic] [Januarii.] Ibidem.
III. Id. [sic] [Januarii.] Ibidem Apud Pontem Audo, et dedicavimus ecclesiam eiusdem ville.
II. Id. [sic]
[Januarii.]
Dedicavimus ecclesiam de Bervilla, et pernoctavimus apud Bosseium, cum expensis
parrochianorum de Bervilla.
Id. Januarii. Apud Gemeticos, cum expensis nostris.
XIX. Kl. Februarii. Dedicavimus maius altare Gemeticense et pernoctavimus ibidem,
cum expensis eiusdem loci.
XVIII. Kl. Februarii.
XVII. Kl. Februarii.
XVI. Kl. Februarii.
XV. Kl. Februarii.
XIIII. Kl. Februarii.
XIII. Kl. Februarii Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam...
Apud Deivillam.
XII. Kl. Februarii. Rothomagi.
{40v} Concilium provinciale.
XI. Kl. Februarii. Rothomagi, et ipsa die, celebravimus sacrum provinciale concilium,
presentibus ibidem venerabilibus fratribus Rothomagensis ecclesie suffraganeisTravail
Eglise de Rouen, et procuratori
bus ecclesiarum cathedralium eiusdem provincie, excepte Ebroicensi capitulo,
qui licet ad idem concilium, per venerabilem fratrem nostrum, G. Dei gracia, Baiocensem episcopum,
auctoritate nostra, sicut et alia capitula nostre provincie, invitati fuissent, nullum
tamen procuratorem miserunt, quem concilium exigebat. Eadem autem die,
nos in concilio residentes, presentibus venerabilibus fratribus memoralis, ipsorum
requisito consilio, diffinivimus reiteracionem visitacionis provincie nostre a
nobis faciendam in hec verba : Diffinivimus per nos procedendum esse ad
visitacionem provincie nostre, ubi et quando viderimus faciendum. Item, in
eodem concilio, presentibus predictis fratribus et dictorum capitulorum procuratoribus,
de consilio ipsorum fratrum, electi fuerunt inquisitores, viri providi et honesti,
qui in suis diocesibus, prout inferius continetur, inquirant super hiis que ad re
formacionem morum et excessuum correctionem pertinent, et ad proximo
futurum provinciale concilium ea que reformacione et correctione digna
invenerint, referant iuxta formam concilii generalis. In
cesi
in Baiocensi, Magister Adam, decanus de Noron, et Radulphus, decanus de Baioca ;
in Ebroicensi, magister Stephanus, archidiaconus, et Egidius de Villa Baium, canonicus
Ebroicensis ; in Lexoviensi, magister Ricardus de Woelen, presbyter de Cana
pevilla, et magister Robertus, presbyter de Curva Spina ; in Abrincensi, magister
Willelmus de Turi et magister Johannes, archidiaconi ; in Sagiensi , magister
Nicholaus, persona ecclesie de Molinis, et Amicus Dei, decanus Argentomii ; in
Constenciensi, Robertus Le Sor, decanus de Podiis, et Robertus Piedefust, de
canus de Carenton. Ordo autem episcoporum sedencium ad sacrum concilium fuit talis :
nos eramus in medio, et a parte nostra dextra, erat post nos immediate dominus Baiocensis,
et post ipsum Ebroicensis, et post Ebroicensem Lexoviensis ; a parte autem sinistra, post
nos immediate erat dominus Abrincensis, et post ipsum Sagiensis, et post Sagiensem Constanciensis. Celebrato autem concilio, recessimus cantando : Te deum.
X. Kl. Februarii. Ibidem.
IX. Kl. Februarii. Apud Deivillam.
VIII. Kl. Februarii. Apud Afayum.
VII. Kl. Februarii. Apud Alacrem Montem.
VI. Kl. Februarii. Ibidem.
{41r} V. Kl. Februarii. Ibidem.
IIII. Kl. Februarii. Apud Albam Malliam.
III. Kl. Februarii. Ambianis.
II. Kl. Februarii. Apud Bapalmas.
Kl. Februarii. Cameracis, in abbacia Sancti Alberti.
IIII. Non. Februarii. Ibidem in domo episcopi, cum expensis episcopi.
III. Non. [sic] [Februarii.] Apud Vacelles, ordinis Cisterciensis.
II. Non. [sic] [Februarii.] Apud Sanctum Quintinum.
Non. [sic] [Februarii.] Apud Nigellam.
VIII. Id. FebruariiMartii. Apud Montem Desiderii.
VII. Id. [sic] [Februarii.] Apud Conticium.
VI. Id. [sic] [Februarii.] Apud Albam Malliam.
V. Id. [sic] [Februarii.] Apud Alacrem Montem.
IIII. Id. Februarii. Apud Aufayam cum expensis nostris.
III. Id. Februarii. Apud Deivillam.
II. Id. Februarii. Rothomagi. Ipsa die eiecimus ab ecclesia penitentiarios.
Kl. Id. Februarii. Apud Montem. Les 4 paragraphe sont bâtonnés..
IIII. Id. [sic] [Februarii.] Ibidem.
III. Id. Februarii. Ibidem.
II. Id. Februarii. Apud Aufayum.
Id. Februarii. Apud Deivillam.
XVI. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Apud Rothomagum, et ipsa die, eiecimus penitentiarios ab ecclesia.
XV. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Apud Montem Duorum Amantum, cum expensis nostris.
XIIII. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Apud Salicosam, cum expensis nostris.
XIII. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Apud Gisecium, cum expensis nostris.
XII. Kl.Februarii [sic] [Martii.] Apud Argentolium.
XI. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Parisiis, apud Sanctum Maglorium.
X. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Ibidem.
IX. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Apud Argentolium.
VIII. Kl. Februarii [sic] [Martii.] Apud Pontisaram, cum expensis nostris Le mois inscrit sur les 8 lignes précédentes était Februarii : barré et note pour annoncer que martii...
VII. Kl. Martii. Apud Gisorcium.
VI. Kl. Martii. Ibidem, et celebravimus sacros ordines.
{41v} V. Kl. Martii. Apud Noionem, cum expensis nostris.
IIII. Kl. Martii. Apud Sanctum Matheum de Ermentruvilla.***
Trait. .
III. Kl. Martii. Ibidem.
Ipsa die, ibidem, Theobaldum de Castro, clericum et crucesignatum, quem in domo nostra Rothomagensi captum detinebamus,
ut pote suspectum de homicidio, reddidimus Gaufrido de Valle Richerii seniori, Reginaldo de Castro,
Bertino de Castro, Andree de Sancto Leonardo, Clementi de Senooz, civibus Rothomagensibus, in forma
et condicionibus infra scriptis. Videlicet, quod ipsi cives omnes et singuli promiserunt pers se, reddituros nobis
vel mandato nostro, in domo nostra Rothomagensi ipsum Theobaldum in statu in quo est, per fidem corporalem
ab unoquoque ipsorum in manu nostra prestitam, et sub pena mille librarum turonensium quilibet in solidis,
in crastino octabarum pasche, auditurum ius super inquisicione quam interim fieri faciemus super
homicidio quod dictus, Theobaldus dicitur perpetrasse, nisi infra diem dominicam qua cantatur : Isti
sunt dies, ipsi cives liberacionem plenam dicti Theobaldi erga nos meruerunt obtinere.
II. Kl. Martii. Ibidem.***
Bellus LocusCroix..
Kl. Martii. Apud Bellum Locum, et visitavimus ibidem crastino. Invenimus quod ibi sunt
xii canonici. Apud Montem Medium est solus canonicus ; precepimus districte priori ut infra pascham
adiungat ei socium. Omnes sunt sacerdotes, preter duos. Debent circa cc libras ; debetur
eis circa cc libre, sed adhuc debent decimam regis duorum annorum, et sufficiencia habent
instauramenta usque ad nova, excepta avena.
Chevrevilla.
VI. IdNon. [sic] [Martii] Apud Chevrevillam, cum expensis prioratus. Nulli sunt ibi monachi.***
Ibidem. Nos P., miseracione divina, Rothomagensis electus, et H., eius gracia, Sagiensis episcopus, notum
facimus universis presentes litteras inspecturis, quod cum inter nos, pro nobis et ecclesiis nostris,
ad invicem questio verteretur, super eo quod nos electus dicebamus quod nos archiepiscopus Rothomagensis, tempore visi
tacionis sue faciende in diocesi Sagiensi, de causis et querelis subditorum episcopi Sagiensis ad ipsum per simplicem
querelam delatis cognoscere poterat. Item, quod archiepiscopi Rothomagenses et eius officiales eorundem indifferen
ter admittere possunt appellaciones facias ab archidiacono, vel decanis ruralibus Sagiensis diocesis, episcopo
pretermisso, et quod archiepiscopi Rothomagenses et officiales eorum mandare possunt, per sentencias excommunicationes et suspen
sionis, seu alio modo, compelli subditos episcopi, delegationes eorum recipere, exequciones facere. Sentencias
exequi, citationes facere ac testimonium perhibere, et nos Sagiensis episcopus hec omnia negaremus. Tandem,
{42r} de communi assensu et unanimi voluntate compromisimus, super premissis in viros venerabiles Hugonem,
archidiaconum Rothomogensem, et magistrum Guillelmum, officialem Sagiensem, promittentes invicem pro nobis
et ecclesiis nostris alte et basse, sub pena ducentarum marcharum, servare et perpetuo tenere quicquid
ipsi super premissis statuerent seu ordinaverint ad voluntatem, pace, vel arbitrio vel iudicio : vo
lentes penam nobis invicem et successoribus nostris, et contra nos et successores nostros commis
sam esse, et eam posse exigi, relegatis exceptionibus omnibus, si quis nostrum vel successorum
nostrorum, non servaremus vel veniremus contra predictam, obligantes nos invicem et successores
nostros, sub eadem pena, quod faciemus capitula nostra ratum hoc promissum habere, et ea que
predicti arbitri duxerint promulganda. Et volentes quod pena soluta si aliquo modo contra fie
ret, eorum dictum nichilhominus firmum et stabile perseveret. In quorum testimonium, presentes
litteras sigillorum nostrorum munimine duximus roborandas. Actum mense marcio, in festo
Beati Benedicti, anno Domini mo cco xxxo sexto.
In nomine Patris, et Filii et Spiritus Sancti, amen. Cum in nos, Hugonem, archidiaconum
Rothomagensem, et magistrum Guillelmum de Rouris, officialem Sagiensem, a venerabilibus patribus P., Dei
gracia, Rothomagensi electo, et Hugone, episcopo Sagiensi, compromissum extiterit in hac forma : Nos
P., miseracione divina, Rothomagensis electus, et H., eiusdem gracia, episcopus Sagiensis, notum facimus
universis presentes litteras inspecturis, quod cum inter nos pro nobis, et cetera, ut supra usque in
finem, videlicet in festo Beati Benedicti. Nos, collacione et deliberacione, habita dili
genti, et consideratis circumstanciis predicti negocii, ac intendentes ad pacem
et quietem dictorum venerabilium patrum, et ecclesiarum, et subditorum ipsorum, sub pena predicta
arbitramur et dicimus, quod de cetero archiepiscopus Rothomagensis, vel officialis ipsius, non recipiat
appellaciones factas seu faciendas ab archidiaconis vel decanis ruralibus episcopi Sagiensis
diocesis, Sagiensi episcopo pretermisso. Item, sub eadem pena arbitramur et dicimus, quod archiepiscopus Rothomagensis,
seu officialis ipsius, possit compellere subditos episcopi Sagiensis, subdelegaciones recipere, exequciones
et citaciones facere, sentencias exequi, ac testimonium perhibere, et excommunicare, suspendere, seu alio
modo compellere contradictores seu rebelles, excepto quod non tenebuntur citare ad mandatum
dictorum archiepiscopi, vel eius officialis,aliquem extra diocesim Sagiensem, nisi aliter fieri causa racionabili
suaderet; nec Sagiensis episcopus quominus, ut dictum est, predicta fiant, aliquatenus se opponet.
Item, sub eadem pena dicimus et arbitramur, quod cum archiepiscopus Rothomagensis visitaverit decetero
diocesim Sagiensem, possit cognoscere de causis quo ad eum deferentur de subditis episcopi Sagi
ensis, per simplicem querelam, donec in diocesi extiterit Sagiensi. Et ne partes graventur, arbitramur
et dicimus sub eadem pena, quod de ipsis causis non intromittat se dictus archiepiscopus extra diocesim
Sagiensem, set cum exibit diocesim, vel exient, causas iam incohatas coram se totaliter et earum
{42v} quo terminate fuerint, exequciones committet in eodem statu in quo eas dimittet episcopo Sagiensi,
nisi probabiliter proponeretur suspectus ; in quo casu, alicui de subditis episcopi Sagiensis, dictas causas
et exequciones, idem archiepiscopus committet, et ipse episcopus tenebitur recipere commissiones easdem, cum dictus
archiepiscopus, prout supradictum est, easdem sibi duxerit committendos, excepte quod intromettere se
possit archiepiscopus iamdictus de predictis causis, iam coram se incohatis, vel terminatis, extra diocesim Sa
giensem, si partes consenserint super hiis. Per hec, autem que dicta sunt a nobis, non in nullo intendimus derogare
vel detrahere composicioni facte, per venerabilem patrem, dominum Sabinensem, inter predictos archiepiscopum et episcopum, vel
specificacioni seu supplecioni facte postea circa eam per ipsos. Dicti autem electus et episcopus ar
bitrium et dictum predictum incontinenti approbaverunt et ratum habuerunt expresse. In
quorum testimomum presens scriptum sigillorum nostrorum munimine duximus roborandum. Actum
anno Domini mo cco xxxo sexto, menso marcio, in festo beati Benedicti.
Omnibus hec visuris, officialis Rothomagensis, salutem in Domino. Noveritis nos, anno domini mo cco quinquagesimo
primo, die veneris post dominicam qua cantatur Reminiscere, litteras quasdam sigillo venerabilium virorum et re
ligiosorum, G., prioris, totiusque conventus ecclesie SagiensisTravail
Eglise de Sées, ut prima facie apparebat, sigillatas, vidisse
et diligenter inspexisse in hec verba : Universis presentes litteras inspecturis, Gillebertus, prior, totus
que conventus ecclesie SagiensisTravail
Eglise de Sées, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod nos composicionem
factam in curia romana per bone memorie J., episcopum Sabinensem inter venerabilem patrem Hugonem,
episcopum nostrum, et ecclesiam nostram, ex una parte, et procuratores felicis memorie Mauricii,
Rothomagensis archiepicopi, pro se et ecclesia RothomagensiTravail
Eglise de Rouen, ex altera, et adiectiones et declara
ciones super ea factas, post modum per predictum nostrum episcopo et reverendum patrem P., Rothomagensem
archiepiscopum, tunc electum successorem dicti Mauricii, et arbitrium latum a venerabilibus viris
Hugone Pisano, Rothomagensi archidiacono, et Willelmo, officiali Sagiensi, inter dictos patres reveren
dos P., Rothomagensem archiepiscopum, tunc electum, et H., episcopum nostrum, super eo quod idem electus
dicebat Rothomagenses archiepiscopos, tempore visitacionis, posse cognoscere, in dyocesi Sagiensi,
de causis et querelis subditorum episcopi Sagiensis ad ipsum per simplicem querelam delatis,
et quod Rothomagenses archiepiscopi et eorum officiales indifferenter admittere poterant appellacio
nes factas ab audiencia archidiaconi, vel decanorum ruralium Sagiensis diocesis, episcopo preter
misso. Et quod archiepiscopi Rothomagenses et eorum officiales subditos episcopi compellere possunt,
recipere delegaciones, exequciones et citaciones facere, sentencias exequi, ac testimonium
perhibere. De quibus in eos extitit compromissum. Rata habemus et firma, promittentes,
sub pena in arbitrio premissa, predicta omnia inviolabiliter observare; et si contingat predictas
composiciones, in pluribus cedulis scriptas, in una carta redigi, eam libenter sigillabimus,
cum a venerabili patre Rothomagensi archiepiscopo fuerimus requisiti. Et ut hec rata et firma per
maneant, has litteras sigilli nostri munimine duximus roborandas. Actum apud Sagium,
anno Domini mo cco xxxo octavo, sabbato, post ascencionem Domini. Hoc autem quod vidimus
testamur sub sigillo curie Rothomagensis. Datum dictis die et anno.
Universis presentes litteras inspecturis, G., Dei gracia, Baiocensis, W., Abrincensis. J., Ebroicensis, G., Sagiensis, F., Lexoviensis, J., Constanciencis, episcopi, salutem in Domino. Noveritis quod nos,
Simonem, clericum, latorem presencium, procuratorem nostrum, constituimus ad proponendum, coram reverendo patre O., Dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, gravamina nobis, ecclesiis nostris et subditis
nostris, ab eodem et officialibus suis et vices eius gerentibus, contra tenorem Remensis constitucionis et contra iustitiam, illata, et ad appellendum ab eo et officialibus eius, pro nobis et ecclesiis et subditis nostris, ab universis
gravaminibus et singulis que proponet, et ne ulterius in predictis vel aliis, nos, ecclesias et subditos vostros gravare presumat, vel aliquid in nostrum, vel ecclesiarum nostrarum , seu subditos nostrorum preiudicium attemptare,
et ad petendum apostolos et recipiendum ab archiepiscopo et officialibus memoratis, valeat. Datum anno Domini m cc quinquagesimo primo, in crastino beati Vincencii martiris.
{43r} Appellacio facta contra nos a suffraganeos nostris. Sanctissimo patri ac domino Innocencio, Dei gracia, sancte Romane ecclesie summo pontifici, frater Odo, eiusdem
permissione, Rothomagensis ecclesie minister indignus, devota pedum oscula beatorum. Vestra noverit sanctitas reverenda,
quod Simon, clericus, procurator venerabilum fratrum nostrorum Rothomagensis ecclesie suffraganeorumTravail
Eglise de Rouen, in nostra constitutus presencia, presentibus quatuor
ex ipsis, videlicet, Baiocensi, Sagiensi , Lexoviensi et Constancienci, episcopis , anno Domini millesimo cc quinquagesimo primo, die lune
post, dominicam qua cantatur Reminiscere, dictos suffraganeos, eorum ecclesios et subditos gravatos a nobis et officialibus nostris et vices
nostras gerentibus, proposuit in hec verba : Hec sunt gravamina que inferunt archiepiscopus et eius officiales et vices gerentibustes
suffraganeis et eorum subditis, ab archidiaconis et aliis subiectis suffraganeorum appellaciones, omissis suffraganeis eorum subdi,
interpositas recipiunt. In causa interposita a suffraganeis ad archiepiscopum citant et committunt, causam causa probabili seu
legitima non expressa. Item, cum ab interloqutoria seu sentencia proponitur appellatum, licet neget altera pars appellatum,
seu infra decendum appellatum fuisse, vel simile quid proponat, nichilominus inhibent ne in illa causa, vel ad exequcionem sentencie
procedatur. Item, licet obiciatur ante sentenciam, ex iniusta causa seu minus legitima appellatum fuisse, licet non sit
appellacio recepta, tanquam ex causa probabili emissa, nec de causa proposita inceperint cognoscere an sit vera, nichilhominus inhibent
ne procedatur in causas, immo in qualibet causa appellacionis, in primo citatorio, inhibent ne in negocio procedatur. Item,
contra tertium qui in re de qua appellatum est aliquid attemptat, iurisdictionem sibi vindicant et exercent. Item,
sentencias suspensionis, excommunicacionis et interdicti in appellacione ab eo a quo appellatum proponitur latas, non cognito de appella
cione, legitime revocant seu denunciant nullas esse. Item, sive sit appellatum sive non, ex consensu clericorum
seu clerici et laici, sine consensu diocesianorum suorum, cognoscunt de causis eorumdem. Item, subditos suffra
ganeorum, sentencias et precepta eorum exequi, et in causis ad eos per appellacionem devolutis, testimonium perhibere, compellunt.
Item, officiales suffraganeorum et, alios subditos, per simplicem querelam, cogunt in sua presencia respondere. Item, sentencias
latas a suffraganeis officialibus, archidiaconis seu quibuslibet eorumdem suffraganeorum subditis iurisdictionem habentibus, omissis
excommunicatoribus, relaxant. Item, in officiales suffraganeorum et alios eorum subditos animadvertunt, pro eo quod nolunt
coram eis querelantibus respondere. Item, per simplicem querelam, de suffraganeis conquerentes audiunt, sive conten
ciosam iurisdictionem exerceant suffraganei, sive voluntariam. Item, emendas pecuniarias petunt ab excommunicatis a se,
in causis appellacionis. Hiis propositis, idem procurator sedem apostolicam appellavit in hec verba : Quia vos, domine
archiepiscope , et officiales vestri et, gerentes vices vestras, gravastis et gravatis suffraganeos vestros, ecclesias et subditos
ipsorum in premissis articulis , contra ius et contra tenorem Remensis constitucionis, et ne ulterius ipsos, ecclesias et
eorum subditos, in hiis seu in aliis gravetis, et ne in preiudicium ipsorum ecclesiarum et subditorum aliquid
contra iusticiam attemptetis, pro ipsis eccleiis et subditis, ab universis predictis gravaminibus et singulis, ego
Simon, procurator dictorum suffraganeorum, sedem apostolicam apello in scriptis, et apostolos peto instanter. Post
hec, idem procurator incontinenti etiam appellacionem interposuit in hec verba : Item, cum de consuetudine
antiqua et approbata, teneatur archiepiscopus Rothomagensis pro tempore, expectore lapsum triennii post visitacionem suam,
ante quam reiteret visitacionem in provincia, et vos, contra predictam consuetudinem, diffinieritis quod visitacio
nem reiterabitis quando vobis placuerit, et ne predictam visitacionem reincipiatis facere ante predictum tempus
triennii, ego prefatus Simon, procurator, pro ipsis ecclesiis et subditis eorum, sedem apostolicam appello in scriptis, et apostolos peto
instanter. Nos vero, istis appellacionibus non duximus deferendum, propter plures raciones, quarum Aliquas
fecimus inferius annotari. Prime non detulimus; nam cum ipsa die ante appellacionem interpositam dicti
quatuor fratres nostri, coram nobis, ut dictum est, presentes, nobis exposuissent articulos supradictos, quesivimus ab
eisdem quatuor singulariter, quod nobis exponerent utrum unusquisque ipsorum, in omnibus predictis articulis, aut in aliquibus,
et in quibus, a nobis, officialibus nostris, vel vices nostras gerentibus, diceret se gravatum, offerentes cuilibet
eorundem, super hiis super quibus diceret se gravatum, remedium apponere oportunum ; et hoc idem post a
ppellacionem ipsis et procuratoribus predictis, obtulimus diligenter. Quorum nullus voluit exprimere certum vel certos articulos,
in quibus vel in quo se gravatum assereret , nec fuit aliquis qui diceret in omnibus se gravatum. Procurator vero pro dictis suf
fraganeis absentibus, super premissis requisitus a nobis, in forma predicta, nullum certum voluit dare responsum. Item, quia multi
de dictis articulis in se continebant falsitatem. Plures vero ex illis, de antiqua et approbata consuetudine, nobis et nostre
ecclesie competebant. Nonnulla etiam in eisdem articulis contenta, ut pote iuri et racioni consona, minime debebant grava
mina reputari. Secunde vero appellacioni, ut pote contra ius interposite, et quia nec est consuetudo quod procurator pro consuetudint pretendebat,
et quia in hoc casu consuetudinem locum habere non credimus, non duximus deferendum. Datum anno Domini m cc
quinquagesimo primo, die veneris, post festum Beati Mathei, apostoli.
{43v} ***
NoioNoyion.
V. IdNon. Martii. Apud Noyonem, cum expensis prioratus. Ibi erant vii monachi. Omnia invenimus in bono statu, ex
cepto quod sacrista, licet bonus homo credatur, non confitebatur secundum statuta pape Gregorii. Iniunximus
ei ut iuxta dicta statuta confiteretur. DebentHabent circa d libras in redditibus, et debent circa xiiixx libras.
IIII. IdNon. Martii. Apud Deivillam, et fuit nobiscum, dominus Belvacensis.
III. IdNon. Martii. Apud Locum Veris.
II. IdNon. Martii. Ibidem.
[Illisible]
Salicosa.
Non. Martii. Apud Salicosam, cum expensis prioratus. Ibi sunt xiii canonici. Unus mori
salus canonicus in Duo canonici morantur soli in duobus prioratibus. Viii sunt ibi sacerdotes.
Debent circa ut in alia visitacione contenta ut in xxxiiii folio, vel circa.
Gaani.
VIII. Id. Martii. Apud Gaaniacum, et visitavimus ibidem. Aliqui utuntur culcitris, sed
propter necessitatem, ut dicunt ; iniunximus eis ut post primam legant lectionem unam de regula.
Item, invenimus quod plene non observabant ieiunia regule. Iniunximus quod plenius observarent.
Item, aliquando utuntur carnibus ; ipsis interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus regula permit
tit. Item, ibi sunt iii monachi, et alio anno erant quatuor, et dixerunt nobis quod non erat
ibi certus numerus ; abbas enim mittit monachos ad voluntatem suam, aliquociens plus et
aliquociens minus. De omnes redditus cedunt in usus monasterii Sancti Audoeni, preter
victum monachorum in prioratu commorancium.
Garenna.
VII. Id. Martii. Apud Sanctum Martinum in Garenna. Invenimus quod erant quatuor mo
nachi, omnes sacerdotes, et solent esse quinque. Duo ipsorum, videlicet Willelmus, sacrista, et Richardus, sonor, sunt ebriosi et levis capitis ;
non confitentur secundum statuta pape Gregorii singulis mensibus; carnes aliquando comedunt, absque
necessitate. Item, aliqui ipsorum, licet intersint multociens in choro, non psallunt dum psalluntur hore.
Item, vadunt ad Secanam, licencia non obtenta a priore. Debent circa iiiixx libras.
Sufficiencia
habent instauramenta, preter avenam.
VI. Id. Martii. Apud Gisecium.
V. Id. Martii. Ibidem, cum expensis de Gaynolet.Les deux paragraphes se situent sur la même ligne que habent instauramenta, preter avenam. .
Gysecium.
IIII. Id. Martii. Apud Gisecium. Claustrum non servatur. Utuntur culcitris ; abbas dicit esse talem consue
tudinem.sunt sex monachi et prior. Consuluimus ut uterentur materatiis. Non servant ieiunia, non
abstinent a carnibus ; precepimus servari et abstineri. Fuimus procurati.
Sanctus Laurencius in Warenna.
III. Id. Martii. Apud Sanctum Laurencium in WarennaA déterminer. fuimus procurati. Precepimus legi statuta pape Gregorii. Utuntur
culcitris. Consuluimus quod abstineant. Item, quod abstineant a carnibus, nisi in casibus concessis. Debent circiter trigenta libras.
Habent bladum et vinum satis, avenam parum.
{44r} Pennes.
II. Id. Martii. Apud Pennes, et visitavimus ibidem. Prior adhuc non emit calicem, quamvix iniunxeramus
alias unum emere. Solvunt pro decima xx libras, v sunt monachi. Capitulum non tenetur, nec vene acci
piuntur. Non servant statuta pape Gregorii quantum ad confessionem. Iniunximus quod observarent
firmiter ad hoc statuta. Utuntur carnibus. Iniunximus quod abstinerent, nisi quatenus regula
permittit. Debent circa xxx libras ; tamen habent adhoc totum bladum suum. Item, iniunximus priori
ut emeret calicem et missale.
Serenz.
Idus. Ipsa die, venimus apud Serenz, et visitavimus ibidem. Non habent statuta pape Gregorii.
Iniunximus quod emant ea vel faciant scribi. Item, iniunximus eis quod quolibet mense ad minus
confiterent priori suo secundum statuta regule. Non servant ieiunia regule. Iniunximus
observare secundum regulam utuntur carnibus ; precepimus abstinere secundum regulam.***
Pontisara.
Id. Martii. Apud Sanctum Martinum de Pontisara, et visitavimus ibidem. xxvii sunt
ibi monachi. Omnes sunt sacerdotes, preter decem. Debent circa xic libras. Libras non e Red
ditus non erant conscripti in libris pluribus, ut iniunxeramus prius ; iniunximus ut conscribe
rentur. Item, inhibuimus ne Gaufridum, quondam priorem, neque Stephanum eius socium, recipi
ant neque in monachos neque aliter, nisi de mandato nostro. Abbas parum visitat prioratus
foraneos. Parentes abbatis, gravant monasterium, et prioratus, maxime illum de
Tours. Prepositus non comedit in refectorio, et cibis laucioribus utitur. Iniunximus ei quod hec omnia
emendaret.***
XVI. Kl. Aprilis. Visitavimus capitulum sancti Melloni. Paucos habent Rochetos et
amictus amictus ; capitulum debet querere sufficientes. Alios invenimus eos in satis bono statu
pernoctavimus apud Sanctum Martinum, et persolverunt nobis centum solidos parisienses,
nomine procuracionis, et stramina, et lectos, et fenum pro equis, et ligna.
XV. Kl. Aprilis. Apud Sanctum Martinum, cum expensis nostris.
Leonis Curia.
XIIII. Kl. Aprilis. Apud Leonis Curiam. Visitavimus ibidem. Utuntur carnibus, in minucionibus,
et quando veniunt religiosi de domo sua, propter societatem ; et nos iniunximus inhibentes ne
super hoc frangerent regulam propter societatem. Debent l libras, sed debetur eis bene xvii
libre. In domo sunt monachi.
Mortuus Mare.
XIIII. Kl. Aprilis. Apud Mortuum Mare in Leonibus, cum expensis monasterii.
Piri.
XIII. Kl. Aprilis. [sic] [Apud] Piros, cum expensis prioratus. Nulli sunt ibi ad presens monachi.
Sancta Katherina.
XII. Kl. Aprilis. Apud Sanctam Katerinam, cum expensis monasterii. Visitavimus ipsa die.
{44v} Ibi sunt xxxii monachi. Unus non clamat alium ; ordinavimus quod se clament mutuo. In prioratu
de Villanis est quidam monachus ; ordinavimus quod adiungatur ei socius infra mensem post pascha. Ordi
navimus etiam quod statuatur camerarius qui distribuat vestes et calciamenta. Item, statuimus quod bona ad
elemosinam statuta distribuantur absque diminucione.
XI. Kl. Aprilis. Rothomagi.
X. Kl. Aprilis. Ibidem.
IX. Kl. Aprilis. Ibidem.
VIII. Kl. Aprilis. Ibidem.
VII. Kl. Aprilis. Ibidem.
VI. Kl. Aprilis. Ibidem.
V. Kl. Aprilis. Ibidem, et consecravimus sanctum crisma. Et consecravimus Sanctum Crisma entouré. .
IIII. Kl. Aprilis. Ibidem.