Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto
Kl. Febriarii. Apud Cornevillam procurati fuimus. Summa procuracionis, vii libre ii solidi vi denarii.
IIII. Non. Febriarii. Videlicet in festo purificacionis Beate Marie, visitavimus ibidem. Ibi sunt et misiis coram toto con ventu, vel adminus coram aliquibus a conventu [sic] , et de [sic] fiant scripta quorum unum remaneat alicui electo a conventu et aliud abbati et aliud ballivo. De bent lx libras, et non habent satis estauramenta usque ad annum.
viii canonici commorantes. In una parrochia moratur unus canonicus solus. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Illi qui non sunt presbyteri, non communicant nisi ter in anno. Iniunximus abbati quod ipse computet de receptisIpsa die, pernoctavimus ibidem, cum expensis [sic] .
III. Non. Febriarii. Apud Beccum.
Il. Non.Febriarii. Apud Burgum Eschardi, cum expensis nostris.
Non. Febriarii.
VIII. Id. Febriarii.
VII. Id. Febriarii.
VI. Id. Febriarii.
V. Id. Febriarii.
IIII. Id. Febriarii Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de apud Deivillam...
Apud Deivillam.
Anno Domini mo cco lo quinto, die jovis post octabas purificacionis Beate Marie Virginis. Ego Thomas presbyter, quondam rector ecclesie de Belenni, Belvacensis diocesis, presentibus ad ecclesiam Sancti Medardi iuxta Belvaium liberam et vacantem, a priore de Longavilla , vero patrono dicte Giffardiecclesie Sancti Medardi, reverendo patri O., Dei gracia, Rothomagensi , ad ecclesiam prolibatam, ab interlocutoriam dicti patris ad sedem apostolicam in scriptis archiepiscopo appello, pro eo quod dictus pater me canonice sibi presentatum, per interlocutoriam pronunciavit iniuste ad dictam ecclesiam Medardi non esse admittendum, ideo quod sufficienter non vide bam seu lumen oculorum sufficiens non habebam ad exequendum officium quod presbytero parrochi ali curato incumbit. Licet ego Thomas habebam lumen oculorum sufficiens ad legen dum, et ad omnia ecclesiastica ministeria que ad curatum presbyterum pertinent peragenda. Quod probare et verum fore docere me obtuli et adhuc offero competenter. Propter quod ego Thomas, sentiens indebite me gravari in scriptis sedem apostolicam appello ob precedens gravamen et apostolos peto michi dari et sigillari quos si dare denegaverit, iterum in scriptis, propter hoc, ad sedem apostolicam appello. Die vero precedenti, exami natus fuit in epistola de Naaman, et repertus fuit insufficientis visus quantum ad curam animarum regendam, et ad ecclesiastica ministeria peragenda. Presentibus Simone, archidiacono, magistro Ricardo de Sapo, canonico Rothomagensi, magistro Petro Hasart, decano Christianitatis, ***decano de Ponte Audomari, fratribus Guillelmo de Pereio, Johanne de Cotevrart, Hardoino de Yreci, Galtero de Mineriis, de ordine fratrum minorum, Petro de Mesnillo.
III. Id. Febriarii.
II. Id. Febriarii Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de apud Deivillam...
Apud Deivillam.
Id. Febriarii. Videlicet dominica septuagesime, sermocinavimus in ecclesia Rothomagensi, et pernoctavimus apud Ermentruvillam.
XVI. Kl. Martii. Ibidem.
XV. Kl. Martii. Ibidem. Qua die, Ricardus de Sihiervilla presbyter, legit nobis scriptum Domine archiepiscope. Ego Willelmus de Sehiervilla, clericus, patronus pro parte ecclesie Sancti Phileberti de Sehiervilla pro me sedem apostolicam appello et pro Roberto de Sehiervilla, milite, fratre meo, similiter patrono pro parte dicte ecclesie, procurator constitutus ad hoc : ab eodem Roberto. per litteras procuracionis sigillo suo sigillatas, propter hoc quod nos ad dictam ecclesiam liberam et vacantem, Ricardum de Sehiervilla, presbyterum, ydoneam personam, a nobis vobis presentatem, sine causa racionabili recipere recusastis et peto apostolos michi pro me et dicto milite dari. Et ego similiter, domine, Ricardus de Sihiervilla, presbyter, a vobis sedem apostolicam appello, propter hoc quod me recipere ad dictam ecclesiam, ad predictorum Willelmi et Roberti presentacionem legiti mam recusastis et non vultis recipere, et peto apostolos michi dari ; et in scriptis, domine, fiunt appellacionnes predicte.
sequens, loco appellacionisReverendo in Christo patri ac domino O., Dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, Robertus de Sihiervilla miles et Willelmus de Sehiervilla, clericus patroni ecclesie Sancti Phileberti de Sehiervilla in decanatu , salutem et reverenciam patri ac domino debitam ac devotam. Paternitati vestre de Pavelli notum facimus quod nos Ricardum de Sehiervilla, clericum, latorem presentium, laudabilem et honestum, ad predictam ecclesiam de Sehiervilla liberam et vacantem, cuius ius patronatus nobis dinoscitur pertinere, de communi assensu nostro vobis presentamus, paternitatem vestram humiliter implorantes, quatinus predictum clericum ad predictam ecclesiam de Sehiervilla divine pieta tis intuitu diligenter recipiatis. Datum anno domini mo cco quinquagesimo quinto, die dominica proxima post nativitatem Beate Marie Virginis.
Reverendo in Christo patri ac domino, O. dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, Robertus de Sehiervilla, miles et Willelmus de Sehiervilla, clericus, patroni ecclesie Sancti Philiberti de Sehiervilla in decanatu de Pavelli. Salutem et reverenciam patri ad domino debitam et devotam. Paternitati vestre. Notum facimus, quod nos Ricardum de Sehiervilla, tunc temporis clericum, quando eidem litteras presentacionis contulimus, modo presbyterum, latorem presencium, lauda bilem et honestum, ad predictam ecclesiam de Sehiervilla liberam et vacantem, cuius ius patronatus nobis dignoscitur pertinere, de communi assensu nostro vobis presenta vimus, prout in litteris eidem clerico a nobis confectis, litteris presentibus annexis, videbitis, predictum Richardum, modo presbyterum, ad predictam ecclesiam liberam et vacantem, cuius ius patronatus nobis dignoscitur de Sehiervilla pertinere, de communi assensu nostro vobis alias presentatis paternitatem ve stram humiliter implorantes, quatinus predictum presbyterum ad predictam ecclesiam de divine pietatis intuitu diligenter recipiatis. Datum anno Sehiervilla domini m cc quinquagesimo quinto, die lune proxima ante nativitatem domini.
Anno predicto, die mercurii ante nativitatem domini apud Ementruvillam, fuit nobis dictus presbyter ad dictam ecclesiam presentibus.
Eisdem die et anno, dictus clericus qui dicebat se patronatum pro parte dicte ecclesie de Sehiervilla, nobis exhibuit litteras que sequuntur, sigillatas sigillo Roberti militis, fratris eius, prout prima facie apparebat : Omnibus hec visuris, Robertus de Sehier villa, miles, salutem in Domino. Noveritis me Guillelmum de Sehiervilla clericum fratrem meum latorem presencium, meum constitu isse procuratorem ad presentandum Richardum de Sehiervilla, presbyterum, laudabilem et honestum, ad ecclesiam Sancti Philiberti de Sehier cuius medietas iuris patronatus michi dignoscitur pertinere et ad dominum papam, seu ad curiam romanam, si ne villa cesse fuerit, pro me appellandum. Ratum et gratum habiturus quicquid in omnibus supradictis dictus Willelmus, clericus, pro me duxerit vel egerit faciendum ; et hoc universis, litteris presentibus sigillo meo sigillatis, significo. Datum anno Domini mo cco quinquagesimo quinto die lune proxima ante nativitatem Domini.
XIIII. Kl. Martii. Ibidem.
XIII. Kl. Martii. Ibidem.
Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister in dignus, et Fulco, Dei gratia Lexoviensis episcopus. Universis presentes litteras inspecturis, salutem eternam in Domino Ihesu Christo. Noveritis quod cum inter nos contentio verteretur, super eo quod nos episcopus Lexoviensis, nomine nostro, et ecclesie nostre Lexoviensis dicebamus ius et iuri dictionem episcopalem et ius parrochiale in Guillelmum, dictum Choplilart, et homines suos de LonguemareIncertitude.., ad nos et ecclesiam nostram pertinere, nobis archiepiscopo Rothomagensi, nomine nostro, et ecclesie nostre contrarium asserentibus, et diceremus premissa ad nos et ecclesiam nostram spectare. Tandem, pro bono pacis, super dicta contencione compromisimus in viros venerabiles et discretos, magistros Simonem, archidiaconum Rothomagensem, et Guillelmum de Saun, archidiaconum ArgieIncertitude.., in ecclesia Lexoviensi, promittentes bona fide nos inviolabiliter servaturos quicquid dicti duo arbitri super dicta contencione, pace seu iudicio, dixerint concorditer, seu arbitrari fuerint, et dixerunt ordinandum, sub pena centum librarum turonensium, a parte resilienre a dicto, vel arbitriu, seu ordinacione predicte pacis observanti, seu observare parate dictum vel arbitrium seu ordinacionem eorum in solidis solvendarum, sub hac forma, quod si dicti duo arbitri in premisso negocio concordare nequiverint, volumus quod tercius arbiter, videlicet cantor Rothomagensis qui nunc est, dictis duobus arbitris in dicto negocio adiungatur. Quorum arbitrorum maioris partis dictum, vel arbitrium seu ordinacionem super premissa contencione, sub pena predicta nos promittimus servaturos La fin du texte se trouve à la fin du folio 112 recto. Les 3 premières lignes sont placées à droite des XIIII et XIII kl Martii, les 4 lignes suivantes sont centrées, les 7 lignes suivantes prennent toutes la pages (absence de marge à gauche), les trois dernières lignes du texte sont dans le bas du folio 112, r....
Sanctam Katerinam, cum expensis nostris.
XII. Kl. Martii. ApudXI. Kl. Martii. Apud Fraxinos.
X. Kl. Martii. Ibidem. Recepimus procuratorium sequens. Universis presentesabbas, et conventus Sancti Audoeni Rothomagensis. Salutem in Domino. Noveritis quod nos dilectum nostrum magistrum Bernardum de Gisorcio clericum, latorem presencium, nostrum costi tuimus procuratorem, ad appellandum coram reverendo patre O. Dei gracia, Rothomagensi archiepiseopo, ne mo eligant seu postulent personam preficiendam nachi Sancti Victoris in Kaleto sibi in abbatem nisi de monasterio Sancti Audoeni Rothomagensis. Ratum et gratum habituri quicquid dictus procurator, super premissis et aliis dictam appellacionem contingentibus prout nobis et monasterio nostro viderit expedire, duxerit faciendum, et hec omnibus quorum interest tenore presentium significamus. Datum anno domini m cc l quinto die sabbati ante festum Sancti Petri ad cathedram. Qua, die idem procurator appellavit in hec verba : Ego Bernardus de Gisorcio, procurator abbatis et conventus Sancti Audoeni Rothomagensis, pro pono coram vobis, reverende pater archiepiscope Rothomagensis, nomine eorumdem, quod dicti religiosi sunt et fuerunt in tali quasi possessione, quod monachi Sancti Victoris , vestre in Kaletodyocesis, eligunt et elegerunt, seu postulant et postularunt personam preficiendum in abbatem eorundem, tempore quo ibidem erat preficiendus abbas, aliquem de gremio monasterii Sancti Audoeni Rothomagensis. Unde appello in scriptis ad sedem apostolicam, coram nobis, contra predictos monachos Sancti Victoris, nomine dictorum abbatis et conventus Sancti Audoeni ne aliquem confirmetis in abbatem Sancti Victoris, seu munus benedictionis impendatis, ad electionem, seu postulacionem monachorum dictorum , nisi de gremio monasterii Sancti VictorisSancti Audoeni Rothomagensis eligatur seu postuletur, et apostolos peto. Presentibus : Simone archidiacono, Guillelmo, thesaurario, P., archidiacono Maioris Kaleti, Radulfo de Chevrii, canonico Rothomagensi, Roberto et Morello, clericis vostris et pluribus aliis.
litteras inspecturis,Traits signalant qu'il s'agit de la suite du folio précédent. .Prout prius est expressum. Volumus autem quod dictum compromissum infra nativitatem Beate Marie Virginis proximo venturam terminetur, nisi de consensu nostro fuerit prorogatum. In cuius rei testimonium, etc. Datum anno Domini mo cco lo quinto, mense februario.
IX. Kl. Martii. ApudVIII. Kl. Martii. Apud Genesvillam.
VII. Kl. Martii. Pontisaram.
VI. Kl. Martii. Parisius.
VI. Kl. Martii.
V. Kl. Martii.
IIII. Kl. Martii.
III. Kl. Martii.
II. Kl. Martii.
Kl. Martii.
VI. Non. Martii Les 7 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Parisius...
V. Non. Martii. Apud Sanctum Dyonisium.
IIII. Non. Martii. Apud Pontisaram, cum expensis nostris.
III. Non. Martii. Ipsa die facta nobis fuit professio sequens. Ego Acho, electus pastor monasterii Sancti Victoris in Caleto et confirmatus, tibi pater Odo Rothomagensis archiepiscope tuis que successoribus, et ecclesie Rothomagensi obedienciam et reverenciam promitto, et propria manu confirmo. Croix..
Sanctus Mellonus Pontisarensis.
II. Non. Martii. Visitavimus capitulum Sancti Melloni Pontisarensis. Statuimus seu ordinavimus quod qui non intraret infra primum Gloria primi psalmi chorum haberetur pro deficiente. Statuimus seu in iunximus quod statuerentur pene debite pro marreciis, et eas facerem levari firmiter. Non habent nisi duo gradualia ; non habent nisi duos antiphonarios, defectus phalteri, preter alios defectus qui sunt in alia visitacione. Lucas, vicarius, celebrat extra ecclesiam Beati Melloni, contra iuramentum suum, et est infamata, de incontinencia adhuc, sicut in alia visitacione. Item vadit per villam in supertunicali et in tabardo. Item, consuetus est exire de officio, sine licencia. Item, dominus Vincencius similiter consuetus est exire de officio. Iniunximus quod ordinarium suum omnino observarent. Inhibuimus omnibus ne decetero irent per villam cum tabardis, nec in aliis locis, sine causa racionabili. Item, inhi buimus dicto Luce ne decetero cantet in capellannia castri quod si contra venire presumpserit ipsum animadversione debita puniemus. Preterea nobis dedit litteras, quod si de cetero recidivet, habebit vicariam suam pro resignata. Capitulum debet nobis nomine procuracionis, c solidos parisienses, et hospicium paratum lignis, lectis, ciphis, potis, utensilibus ad coquinam.
Sanctus Petrus Pontisarensis.
Ipsa die visitavimus prioratum Sancti Petri. Ibi sunt quinque monachi. Debent ccc libras abbati, et alibi lx libras. Iniunximus quod qualibet die post preciosa ad primam, dicatur unum capilulum re gule.***
Sanctus Martinus.
Non. Martii. Visitavimus abbaciam Sancti Martini Pontisarensis. Conventus est separatus. Non erant nisi ix in conventu, et duo in infirmaria quorum unus est leprosus, et alius est infirmus. Inhihuimus abbati ne aliquem re cipiat in monachum nec aliquem hospitem, sine nostra licencia, nisi sit de familia regis, vel talis cui possit hospicium prohiberi sine dampno hospicii. Monachi habent claves et arcas. Iniuniximus abbati quod pluries in anno improvise acciperet claves et visitaret arcas ad removendum proprietatem. Quando separatus fuit conventus
De prioratu de Waumondois, sine licencia invadiato. [sic] vii [sic] xv solidi iii denarii.
c libras, et modo similiter debent xiiiic libras, set habent vinum et bladum ad venden dum, que valent vc libras, de quibus ponent cc libras in factura vinearum, et, ccc libras ad debita pro solvenda. Inhibuimus abbati, coram magistris Symone Rothomagensi, et Petro de Ons, Maioris Caleti, archidiaconis, et preposito Pontisarensi, sub pena excommunicacionis, ne aliquem quem posset evitare sine gravi jactura abbacie, reciperet hospitem. Item, sub eadem pena, ne sine manda to nostro daret aliquam pensionem novam. Item, ne daret aliquam domorum suarum ad tres annos vel quatuor alicui burgensi vel alii, sine mandato nostro. Item quia aliqua audie ramus de incontinencia prepositi Sancti Martini Pontisarensis. Monuimus cum, presentibus dictis archidiacono, et Morello, clerico nostro, ut a frequentacione domus Agnetis de Maudestor et cuiusdam de Bello Monte, que moratur apud Vallem GirodiA déterminer.. in Pontisara, et que cuiusdam que manet ad Capellam, et de quacunque alia quia si ipsum ex nunc inveni remus infamatum de incontinencia, contra ipsum procederemus quantum dictaret ordo iuris. ***Summa procuracionis, vii libre xy solidi iiii denarii set eis dari fecimus xxxv solidosiiii denarios.
debebant xiiiiVIII. Id. Martii. Ibidem.
VII. Id. Martii. Apud Calvum Montem, cum expensis nostris.
VI. Id. Martii. Ibidem, cum expensis prioratus. Summa procuracionis, vi libre xiii solidi.
V. Id. Martii. Visitavimus. Ibi sunt tres monachi Sancti Geremari Flaviacensis. Non servant ie iunia regule. Passim utuntur carnibus sicuti seculares ; set nobis dixerunt quod esus carnium non est de substancia regule, et quod dominus papa dispensavit cum eis super hiis que non sunt de substancia regule, et ideo ad presens sic sustinuimus. Habent de consuetudine quod qui vult micam accipere accipit. Debent iiiixx libras.
Ipsa die, pernoctavimus apud Gisorcium.
IIII. Id. Martii. Ibidem. Qua die, in presencia nostra, Garnerus et Adelina de Calvo
Monte, coniuges, iuraverunt se amodo tractare ad invicem maritali affectione.III. Id. Martii. Ibidem.
II. Id. Martii. Apud Fraxinos.
Id. Martii. Ibidem.
XVII. Kl.
Aprilis. Ibidem, cum domino rege.Mortuus Mare.
XVI. Kl. Aprilis. Apud Mortuum Mare.
XV. Kl. Aprilis. Apud Goiacum.
XIIII. Kl. Aprilis. Ibidem.
XIII. Kl. Aprilis.
XII. Kl. Aprilis.
XI Kl. Aprilis.
X. Kl. Aprilis Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Sanctum Matheum...
Apud Sanctum Matheum.
IX. Kl. Aprilis.
VIII. Kl. Aprilis Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Beccum...
Apud Beccum.
VII. Kl. Aprilis.
VI. Kl. Aprilis.
V. Kl. Aprilis Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Pontem Audomari...
Apud Pontem Audomari.
IIII. Kl. Aprilis. Apud Burgum Eschardi.
III. Kl. Aprilis. Visitavimus ibidem. Ibi sunt decem monachi canonici nuper fuerant duo mortui. Omnes sunt sacerdotes, preter tres. Iniunximus quod frequentarent con fessiones, ad minus semel in mense. Debetur eis c libre, plusquam debeant, et habent satis estauramenta usque ad nova. Prior male providet, et dure sive tarde, suis canonicis vestimenta. Iniunximus hoc emendari. Item, iniunximus priori quod in bien nio, cuilibet canonico daret unam pelliciam.
Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, viii libre xi solidi iiii denarii.
II. Kl. Aprilis. Apud Ermentruvillam.
Kl. Aprilis. Celebravimus sacros ordines apud Pratum, et pernoctavimus apud Ermentruvillam.
IIII. Non. Aprilis. Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris.
Capravilla. III. Non. Aprilis. Procurati fuimus apud Capramvillam. Summa, viii libre xi solidi i denarius.
II. Non. Aprilis. Apud Fraxinos.
Insula Dei.
Non. Aprilis. Apud Insulam Dei, Premonstracensis ordinis. Cum ibi venissemus causa visitacionis, nobis ostenderunt duo transcripta litterarum. Primum erat sigil latum ; cuius tenor talis erat. Omnibus presentes litteras inspecturis G. Dei [sic] paciam Laudunensis dictus abbas, vices gerens abbatis Premonstracensis, et eiusdem ordi nis capitulum generale, in domino salutem. Noveritis indulgenciam a domino papa, toti ordini concessam nos habere sub hac forma : Omnia monasteria tam Premonstracensis quam alia eiusdem ordinis, per visitatores in generali capitulo constitutos, et non per alios qui non sint eiusdem ordinis, facta diligenti inquisicione per testes iuratos in secreto et in aperto, proul viderint expedire, annis singulis uniformiter, visitentur tam in capite quam in membris. Item, aliud transcriptum non sigillatum vidimus sub hoc forma : Innocencius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati Premonstracensi, eiusque coabbati bus et conventibus universis Premonstracensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Pro divini honore nominis cuius laudibus sollicita diligencia deservitis, id digne vobis ab apostoli ca sede conceditur, per quod vestra religio decoris augmentum et status tranquilli materiam consequatur. Cum itaque Premonstracensis ecclesia que capup est totius vestri ordinis, postquam ipse prout asseritis extitit institutus a tribus primis abbatibus ac annuis visitatoribus, omnes vero alie ecclesie ipsius ordinis semper a Premonstracensibus et prioribus abbatibus ac visitatoribus et aliis de ordine ipso destinatis ab eis, et nullo alio, nisi de mandato sedis apostoli ce, visitate fuerint, vel correcte, ac in privilegio eidem ordini ab apostolica sede con cesso, habeatur expresse quod si quid in personis et ecclesiis ipsius fuerit corrigendum, ad audienciam Premonstracensis capituli referatur, ut ibi, prout iusticie et honestati congruerit, emendetur. Nos devocionis vestre precibus annuentes, quod predicte Premonstracenses et alie ecclesie, sicut olim sic et in posterum a prefatis abbatibus ac visitatoribus et aliis de ordine sepedicto duntaxat, et a nullo alio sinc mandato sedis apostolice plenam faciente de presentibus mencionem, visitari possint aut corrigi, vobis auctoritate apostolica indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignacione omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum eius Petri et Pauli, se noverit incursurum. Datum Lugduni kalendis septembris, pontificatus nostri anno octavo.
Summa procuracionis, vi libre v solidi ii denarii.
Pira.
VIII. Id. Aprilis. Apud Pira procurati fuimus. Summa, vii libre ix solidi viii denarii.
VII. Id. Aprilis. Apud Bellum Locum visitavimus. Ibi sunt xiii canonici commoran***
tes ; ix sunt sacerdotes. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emen dari. Debent cc libras et lx libras ; set debetur eis bene c libre, de debito bono et bene solubili. Non est ibi elemosinarius. Item, pauperes non habent domum ubi possint esse quando pluit. Inhibuimus ne aliquis det de elemosina aliquid servientibus suis vel aliis. Item, iniunximus priori ut preficeret aliquem elemosinarium.Ipsa die, procurati fuimus. Summa, vii libre ix solidi v denarii.
VI. Id. Aprilis.
V. Id. Aprilis.
IIII. Id. Aprilis Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Rothomagi...
Sanctus Laudus.
III. Id. Aprilis. Visitavimus apud Sanctum Laudum Rothomagensem. Ibi sunt ad presens viii canonici : tantum alii canonici recesserunt de mandato episcopi Constanciensis. Unus clamat alium. Omnes sunt sacerdotes, preter unum. Debent vic libras xlviii libras.
Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, viii libre vii solidi i denarius.
II. Id. Aprilis.
Idus. Aprilis.
XVIII. Kl. Maii.
XVII. Kl. Maii.
XVI. Kl. Maii Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Rothomagi...
XV. Kl. Maii.
XIIII. Kl. Maii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de apud Deivillam...
Apud Deivillam.