Apparat critique
- Version par défaut
Statuta super reformacione monachorum ordinis sancti Benedicti a felicis recordationis Gregorio papa nono edita
{122v} In permis, ordinamus quod omnes monachi constitute infra abbatiam secundum regulam Beati Benedicti, mox ut audierint signum,
relictis agendis omnibus, cum nichil sit divino, operi proponendum, ad ecclesiam cum debita maturitate festinent, et cum ti
more et reverencia Dei in ecclesia serviant, et secundum regulam principium, medium et finem horarum tenentes, et in puritate consciencie
et [illisible]animi devocione offerant Domino sacrificium laudis fructum labiorum suorum singulis. Singulis mensibus in monasteriis fiat omnium fratrum
confessio, ad quam omnes et singuli sine qualibet excusacione accedant. Provideat autem abbas ut in prima dominica mensis corpori et san
guini Domini Ihesu Christi comunicent quod si aliqua de causa aliquis duxerit abstinendum, causam, ei vel priori seu penitentiariis ab abbate deputatis
non differat intimare, ut eius iudicio vel abstineat vel ad acommunionem accedat. Rigor disipline servetur in capitulo ; silencium
in ecclesia, in claustro, refectorio dormitorio teneatur. Pena transgressionibus secundum statute regularia imponenda. Omnibus autem ad
religionem ingredi volentibus exponantur hoc tria sepius et specialius ista tria scilicet, obediencia, continencia, sine proprio vivere. Cir
ca ingressum vero et agressum noviciorum quod regula statuit obevrvetur. Admittendis noviciis predicentur dura et aspera et
eisdem admissis legatur et exponatur regula ter in anno ; probationi terminis a Beato Benedicto constitutis et noviciis deputetur, fidelis instructor
et nulla eis omnino donec professi fuerint amministratio comittatur. Completo ergo probacionis anno, novicii statim professionem faciant et benedictionem
recipiant quod si facere noluerint, mox recedant. Nullus autem qui etatis sue annum octavum decimum non attigerit admittatur
nec de talibus admittendis promissio ulla fiat. Prioratus decanatus, prepositure et cetere omnes amministraciones gratis et abqsue ulla
venalitate et pactione, non nisi discretis et bonis monachis conferantur, et prioratus conventuales non nisi sacerdotibus cons commitantur
vel talibus qui infra annum promoveantur quod si infra annum promoti non fuerint prioratus amittant. Si quis autem monachus pro huiusmodi
aliquando dedisse vel promisse inventus fuerit simoniacus habeatur et a sic obtento removeatur, et nunquam in ordine ipso dignitatem habeat vel amministracionem. Ab
bas vero qui vendiderit tanquam simoniacus puniatur. Si quis autem per interventum secularium personarum committi sibi obedienciam vel prioratum
deposc deposcat, nunquam illam obtineat, in aliam infra annum. Prioratum conventualium quoque priores non destituantur
sine racionabili causa. Nec ullus prior litteras confirmacionis habeat quod de suo prioratu vel obediencia non debeat amoveri ; que
si obtenta fuerit sit irrita ipso iure. Illud quoque districtius inhibemus nec ne quis monachus plures habeat abbacias vel prioratus vel abbaciam
et prioratum nec in pluribus monasteriis monachatum et qui administracionem habet in abbacia exterius, nullam cum ea [sic]
[cum ea nullam]
habeat,
nisi forte interiori administracio sit annexa. Nec aliquo prioratu unus solus monachus commoratus, set illi qui solus est socius mo
nachus adiungatur vel monachi aut socii si ipsius loci suppetant facultates, alioquin revocatur ad claustrum, proviso tamen
de facultatibus ecclesie alicui sacerdoti ne debitas obsequiis defraudetur. Cum autem abbas balliva sive preposituram vel curam
aliquorum redditum alicui de fratribus committere noluerit firmam cum ipso non faciat nec plegios ab ipso recipiat vel requirat
et abbas districte precipiat hiis qui in administracione constituti fuerint quod neminem concuciant vel calumpniam faciant, nec in
iuriis aut exactionibus indebitis opprimant nec carius vendant ad terminum, nec contractus faciant inhonestos. De prioribus obe
diencariis et monachis temporalem amministracionem habentibus, ballivis seu prepositis in infirmitate gravi decumbentibus, statui
mus ut amministraciones suas et universa que habent de ipsis facta racione, sine mora, confessione prima, resignent et assignet abbati.
Circ Croix au-dessus. .Circa qualitatem ciborum et habitus, precepimus observari ut omnes monachi habeant vestes de uno vestiario et comestionibus
que per cameras fieri solent penitus interdictis in uno refectorio de una coquina, de uno pane et uno potu regulariter refi
ciantur. Salva pitancia que ad maiorem mensam ex certa causa fierideferri consuevit, nisi forte, in infirmitorio vel seorsum comedant
cum abbate.Croix. Ab idibus septembris usque ad capud quadragesime secundum regulam Beati Benedicti reficiantur ad nonam, et in aliis
temporibus secundum regulam eandem, et eo moderamine ciborum quod describit regula et ordinatis pitanciis si qando eas fieri
contigerit sint contenti nec aliquis sibi in par cibo et potu delicaciora parari vel extra deferri faciat vel recipiat presen
tata, set quicquid presentatum fuerit coram illo qui tunc conventui preest deferatur et ipse taliter provideat, sive de hiis, sive de aliis
pitanciis, quod illorum confortet naturam qui delicati vel debiles commode communibus cibis uti non possunt. [Illisible] In infirmitorio
et refectorio cifis argenteis vel aureis, seu etiam pedem vel circulum argenteum vel aureum habentibus non utantur, nec zonam vel cultellum cum
ornatu auri vel argenti deferre licitum sit alicui vel habere. In infirmirtorio autem nullus carnes comedat nisi monachus vel
conversus qui infirmis fuerit, aut propter debilitatem corporis ad infirmitorium missusCroix.. Nullus monacus in quocumque loco, sive
in domo sit ordinis sive extra, carnes comedat, nisi secundum quod in regula continetur. Illas autem carnium refectiones que
sanis in quibusdam monasteriis certis temporibus consueverunt hactenus exhiberi penitus inhibemus, et sicut interdicimum usum
carnium, ita falsaturas de certis carnibus denegamus.Croix.. Si quis comedere carnes contra predicata presumpserit semel vel etiam
secundo regulari subiaceat discipline si tercio quarta et sexta feria proximus in pane et aqua ieiunet, quod si in consuetudi
nem duxerit subiaceat gravi culpe. Abbas vero si in hoc deliquerit, secunda, quarta et sexta feria sit pane et aqua contentus. Si autem in consuetudinem duxerit, nec monitus a diocesiano vel visitatoribus, corrigere se voluerit, amministracione privetur.
Infirmis autem fratribus in cibariis, in lectis et servitoribus et aliis necessariis secundum quod eorum requirit infirmitas et con
tinetur in regula, precipimus provideri, et in hiis omnibus si infirmarius inventus fuerit in defectu, per proprium abbatem vel
{123r} priorem ; abbas vero vel prior per visitatores, cum ad locum accesserint, pena puniatur configna. Illud etiam observari precipimus
ut de vestimentis et calciamentis ordinatis congruo tempore provideatur tam monachis quam conversis. Et ne propter hoc alicui detur
pecunia districtus inhibemus. Monachi communibus indumentis et religiosis induti, sicut in claustro ita foris exeuntes honeste se habe
ant nec incedant sine cuculla et habitu regulari, nec capam habeant coloratam, nec cum sella minus regulari, [illisible] sumptuosa vel clavorum
ornatu decorate superfluo aliquis equitare presumat. Calcaria deaurata vel deargentata non habeant ferratura ad ornatum
in frenis prorsus amota. Nec cirotegis per digitos distinctis nec ocreis rostratis quis utatur. Nullus in quocunque loco utatur tuniciis
vel coopertoriis de bruneto vel alio panno colorato, vel pellibus silvaticis, vel lineis camissis, vel linteaminibus, set vestiti dormiant et cincti
sicut in regula continetur, nec vestes scissas habeant ante vel retro. Nullus prior claustralis vel alius monachus cameram, equos; familiam,
hernesium sibi approbriet vel de eius usu contendat, set si ex necessitate vel utilitate oporteat eum exire, per illum qui preest in necessariis provi
deatur eidem. Precipimus insuper ut omnes abbates et priores consilio omnium fratrum quibus presunt, vel maioris et sanioris partis ipsorum, cum faciendum
est mutuum vel innovandum, hoc ita faciant quod omnibus liqueat quanta summa, quibus creditoribus, quibus condicionibus et quibus terminis debeatur, et in quos usus
contractum mutuum sit conversum. Et ut domorum status cercior habeatur singulis tribus mensibus coram abbate seu priore, si ibi non est abbas, et senioribus,
reddant officiales de suis officiis racionem, computationem de omnibus expensis et receptis fideliter facientes. Abbates et priores his in annon in
kalendis octobris, collectis annuis fructibus, et in kalendis aprilis statum domus sue in capitulo vel coram senioribus et etiam coram visitatoribus, cum venerint,
plenarie manifestent ; abbas autem vel prior sive prepositus, qui in predictis racioniis gravia debita suppresserit fraudulenter, ab amministracione quam
obtinet penitus repellatur. Si vero abbas vel prior sine consensu conventus sui contraxerit mutuum, non teneatur monasterium, nisi quatenus
probatum fuerit in utilitatem ecclesie fuisse conversum. Nullus quoque abbas vel prior prioratum aut grangiam, pensionem aut prebendam mona
chalem personis secularibus donare audeat ; pensionem vero nullam vendant vel commutet nec alienet, nisi in casibus a iure concessis, nec etiam
donet, set sciat alienacionem sibi penitus interdictam. Monachi proprietarii excomunicentur ab abbatibus suis, et si in morte proprietarius inventus fuerit,
ecclesiastica careat sepultura. Nullus prorsus nisi pro officio sibi commisso archam cum clave sine licencia abbatis habeat, et quotienscunque abbas
petierit clavis eidem tradatur, et si aliter habet, eo ipso proprietarius reputetur. Excommunicacionis sententiam in proprietarios, abbas semel in anno, scilicet
in ramis palmarum, sollempniter in capitulo publicabit, et si post aliquis inventus fuerit habere proprium ballivum si quam habet amittat, nec infra annum sibi alia committatur, nec tunc
nisi proprio restituto et peracta Travail
Doute sur l’interpréatation de bonnin. Abréviation = pma surmonté d’un trait ou pnia surmonté d’un trait. penitencia competenti. Abbas qui scienter proprium concesserit monacho, vel punire contempserit, suspendatur
ad tempus. Proprium autem intelligimus secundum Beati Benedicti regulam. Set nec accomodatem, neque locatum, neque depositum aliquis omnino
monachus vel conversus nomine suo recipiat, nec etiam monasterii nomine, nisi de abbatis vel conventus licencia speciali. Set neque mutuum
ultra illam quantitatem quam moderatam taxari volumus per capitulum et abbatem. Ipse autem abbas det singulis prout cuique opsu erit, ut
non sit personarum accepcio, sed infirmitarium accepcioconsideracio habeatur. Illud quoque districte precipimus, ne quis abbas consanguineo suo egenti, vel non
egenti immobilia ecclesie sue concedat, nec etiam mobilia donet nisi aliquid modicum nomine elemosine largiatur. Et qui de immobilibus contra presump
serit, ab eadem amoveatur ecclesia, prioribus et officialibus, si eos talia commisisse constiterit, ab amministracionibus prorsus amotis et alias, prout
pene qualitas exigerit, graviter puniendis. Claustri, refectorii, dormitorii et chori, quando cantatur officium, custodia certis committatur personis,
et nulla mulier permittatur intrare, predicta loca neque chorum quando cantatur ibidem, nisi forte in consecracionibus et indulgenciis ecclesiarum et festo principali
ecclesie et exequiis mortuorum, aliquas mulierum per claustrum vel chorum transire contingat, exceptis nobilibus qui patrones sunt monasterii, vel aliis nobilibus quibus sine gravi scandalo non posset
introitus denegari, et eisdem certis horis et temporibus poterit ingressus ab abbate vel priore concedi. Salvis indulgenciis super hoc certis personis a sede
apostolica concessis vel etiam concedendis. Quod si contra presumptum fuerit officialis per cuius ostium mulier intraverit, abbas quoque vel prior si hoc fieri
mandaverit, pro qualibet vice in pane et aqua die una ieiunet. Abbates vel priores si servientes seculares secum habuerint equitantes de
propria vel communi familia, non nisi maturos habeant et honestos, et in habitu non lascivo. Volumus quoque et mandamus ut in quolibet monasterio
vel prioratu abbas vel prior, aut ipsis cessantibus, visitatores qui pro tempore fuerint, secundum possibilitatem locorum hospitalitatem ordinent ad elemosinas
faciendas, certo hospicio ad recipiendos pauperes et alios hospites et ministro idoneo qui eis deserviat deputato ; et si alicui persone religiose hos
picium negatum fuerit, qui hospicio deputatus tunc fuerit tribus diebus ieiunet in pane et aqua. Inhibemus enim sub incomminacione dampnacionis eterne ne
possessiones aut redditus ad elemosinam sive ad hospitalitem vel infirmariam deputati vel collecti ab eisdem usibus extrahantur. Si contra hoc presumptum
fuerit, non teneat, sed ad usus revocentur predictos, et si abbates contra venire presumpserint ab amministracione per visitatores, monachi per abbates, suspendantur
et suspensi maneant quandiu secundum qualitatem delicti viderint expedire. Et quia non est defraudanda pauperum elemosina, nullus de cibis qui sibi
ministranter in mensa, nullus de vestimentis veteribus vel calciamentis, cum recipit nova, defraudet elemosinam, sed hec omnia ad manus elemosinarii
perveniant qui eadem pauperibus largiatur, nec alicui dentur nova qui vetera non resignet. Inhibemus quoque districtius ne libera detur monachis evagandi
potestas, nec detur claustralibus licencia revidendi secularia, nisi forte rarissime et ex causa racionabili et ad tempus modicum. Matura quoque societate
eisdem, ad custodiam deputata, et ipsi horas dicant in via et de libro provideatur eisdem, et cuilibet monacho loquendi cum muliere sine honestis
testibus duobus vel tribus, licencia denegetur. Monachus qui in abbacia sive in prioratu moram fecerit, si sine licencia superioris clausuras domus exire
presumpserit, regulari pena subdatur. Illud quoque districtius precepimus quod monachi qui in prioratibus exterioribus commorantur in divinis serviciis in
honestate habitus et ciborum abstinencia suis abbaciis se conforment, et iaceant vestiti et cincti sicut monachi in dormitorio abbacie ; quod etiam
b omnibus qui iacent extra dormitorium precipimus observari. Nec mulieres in aliquo loco ad monachorum servicium presencialiter admittantur. Denique,
cum abates et priores discurrere vel vagari non debeant ; volumus ut in claustro cum fratribus sedeant et divinis intersint, maxime vigiliis,
capitulo et collacioni et aliis divinis officiis cum eisdem, nisi causa necessaria vel utili et honesta fuerint impediti. Nullus abbas vel mo
{123v}nachus prope monasterium suum vel cellam monasterii sui, ad leucam suam in domo seculari comedat vel pernoctet. Ceterum quia in multis
monasteriis a paucis intelligitur regula cum legitur, precepimus ut lectio regule, cum legitur in capitulo propter minores, statim exponatur in vulgari
ab illo qui capitulum tenet vel alio cui ipse duxerit iniungendum. Circa equitaturas abbatum hoc moderamen volumus proprium observari, ut nullus
abbas de familia sua continua ultra decem habeat equitantes, et de suis quilibet monachus aliquem pannum portet. Minores tamen abbates,
secundum facultates secundum domorum, equitatum minori numero sint contenti. Omnes autem abbates redditus abbacie, tam capitis
quam membrorum, redigantur in scriptis, et obvenciones que certe non sunt fideliter estimentur, et unum scriptum inde habeat abbas penes se
et prior aliud cum conventu, et utrumque secreto apud se habeant. Decernimus etiam quod si paupertas loci, vel defectus ordinis, seu pena
delicti hoc exigerit ut de sedibus propriis monachi aliqui emittantur, abbates ad quos misse fuerint persone huiusmodi eos recipere
non recusent quamdiu visitatoribus visum fuerit expedire, nisi tales fuerint quod eorum conversacio non possit sine gravi scandalo tolerari.
Quod si eos recipere noluerint cum possint, per visitatores compellantur. Qualiter autem circa premissas personas procedi
debeat in constitucione nostra super hoc a nobis edita continetur, quam ad cautelam presentibus duximus inserendum ; cuius
tenor talis est. Ne religiosi vagandi occasionem habentes salutis proprie detrimentum incurrant et sanguis eorum
de prelatorum manibus requiratur. Statuimus ut presidentes capitulis celebrandis secundum statutum concilii generalis,
seu patres abbates sive priores, fugitivos et eiectos de ordine suo requirant sollicite annuatim ; quod si in monasteriis
suis recipi possint secundum ordinem regularem, abbates seu priores eorum monitione premissa ecclesiastica censura compellant
ad recepcionem ipsorum, salva ordinis disciplina. Quod si hoc regularis ordo non patitur, auctoritate nostra provideant ut apud eadem mo
nasteria, in locis competentibus, absque gravi scandalo fieri poterit, alioquin in aliis religiosis domibus eiusdem ordinis
ad agendam ibi penitenciam talibus vite necessaria ministrentur. Si vero huiusmodi fugitivos et eiectos inobedientes invenerint,
eos excommunicent et tamdiu faciant ab ecclesiarum prelatis excomunicatos publice nunciari donec ad mandatum ipsorum humiliter
revertentur. Predicta omnia volumus quod abbates et priores, qui in suis ecclesiis proprium abbatem non habent, faciant in suis mo
nasteriis, cellis, obedienciis et aliis locis sibi subditis inviolabiliter observari, alioquin visitatores transgressores pun
iant regulariter et predicta faciant observari. Salva nichilominus et servata in predictis omnibus Beati Benedicti regula, quam sciant
precipue ad correctionem et reformationem ordine se habere magnam. Precipimus etiam in virtute obediencie quod abbas
vel prior si absens fuerit abbas, legi faciat et exponi diligenter supradicta omnia in capitulo ter in anno, videlicet infra
octavas festivitatum nativitatis Domini, pasche resurrectionis, et assumptionis Beate Virginis. Abbas vero hec omnia di
ligenter observeret et ab aliis faciat observari, alioquin, si super hiis negligens fuerit, secundum transgressionis sue vel negligen
cie qualitatem taliter puniatur, quod pena illius sit aliis in exemplum ; et si forsan, culpis suis exigentibus, abbatem ab amministra
cione contigerit amoveri, nulla ei aliquorum reddituum fiat promissio set in hoc pocius ipsius anime provideatur ut salubrem
agat penitenciam de commissis. Precepimus autem, sub incriminatione divini iudicii, ut abbates, qui in capitulo provinciali pro tempore
fuerint, viros prudentes et providos et timentes Deum in ipso capitulo provinciali visitatores instituant, qui omnes abbacias, et [illisible]
prioris prioratus, abbates proprios non habentes, eiusdem provincie visitent infra annum, et secundum hanc ordinationem nostram in cor
rectione et reformacione procedant, et ea que emendari preceperint sub sigillis suis in singulis dimittant monasteriis, et ea repor
tent ad sequentis anni capitulum tradenda substituendis visitatoribus, ut sic omnium monasteriorum obediencia vel
transgressio appareat. Cuiuslibet autem provincio visitatores de quinquennio in quinquennium nobis rescribant ea que correxerint
et statuerint observanda.