Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto
{119v} XV. Kl. Julii. Apud Deivillam.
XIIII. Kl. Julii. Apud Deivillam.
XIIII. Kl. Julii. Apud Pontem Arche.
XIII. Kl. Julii. Apud Locum Veris.
XII. Kl. Julii.
XI. Kl. Julii.
IX. Kl. Julii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos..
Apud Fraxinos.
VIII. Kl. Julii. Apud Bonum Portum.
VII. Kl. Julii. Apud Burgum Eschardi.
VI. Kl. Julii. Apud Pontem Audomari. Ipsa die, reformata fuit
pax inter nos et suffraganeos nostros.
V. Kl. Julii. Apud Beccum.
IIII. Kl. Julii. Apud Locum Veris.
III. Kl. Julii. Apud Salicosam.
Cornu Cervinum.
II. Kl. Julii. Apud Sanctum Laurencium in Cornu Cervino. Visitavimus. Ibi sunt iiiior mo
nachi de Valle Josaphas Carnotensi. Tres sunt presbyteri. Debent lxx libras. Omnia alia
invenimus satis in bono statu. Summa procuracionis, c solidi iiii denarii parisienses.
Kl. Julii. Apud Aupec.
VI. Non. Julii.
V. Non. Julii.
IIII. Non. Julii.
III. Non. Julii.
II. Non. Julii. Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Parisius..
Non. Julii. Apud Sanctum Dyonisium.
VIII. Id. Julii. Apud Conflans.
VII. Id Julii.
VI. Id. Julii.
V. Id. Julii. Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Pontisare..
Domus Dei Pontisarensis.
IIII. Id. Julii. Visitavimus Domum Dei Pontisarensem. Decem sunt ibi fratres,
computato presbytero. Quinque sunt sorores. Fratres aliquando comedunt in villa. Nichil
invenimus ibi ordinatum.
Hii sunt redditus quos habere dicitur dicta domus ; xxiiii arpenta terre in
quatuor locis, in diocesibus Parisiensi, Belvacensi et Rothomagensi ; xvi arpenta
vinearum, absque arpento quod dicitur eis subtractum ; in censibus xvi libras ;
tria arpenta pratorum ; unum molendinum, quod valet, xii modios bladi ;
decima de Aneriaco, que valet vi modios due partes sunt bladi,
tercia avene ; apud Hues, vi sextaria bladi, et v minas bladi, v
avene.
{120r} Vicus.
III. Id. Julii. Apud Vicum. Presbyter de Gadencort debet nobis modium avene
annui redditus quando venimus apud Vicum.
II. Id. Julii. Apud Gonesvillam.
Id. Julii. Apud Marines cum expensis nostris.
XVII. Kl. Augusti. Dedicavimus ecclesiam de Marinis.
Leonis Curia.
XVI. Kl. Augusti. Apud Leonis Curiam. Habuimus iiiior libras parisienses, pro procuracione
nostra, et domos, et utensilia, secundum quod continetur in compromissione.
XV. Kl. Augusti. Visitavimus ibidem. Ibi sunt tres monachi. Frater Willelmus Aurelianensis
non confitetur priori suo. Quidam novicius exeunt domosum sine licencia. Utuntur passim
carnibus. Interdiximus eis esum carnium nisi quatenus regula permittit. Non
servant ieiunia regule. Monuimus eos ut super hoc regulam observa
rent. Habent in redditibus vixxx libras; debent c libras. Iniunximus priori quod mandaret
abbati quod fratrem Willelmum, infamatum de incontinencia et pluribus aliis viciis, et no
vicium qui non potest alios invare in officio, infra assumpcionem Beate Marie amove
ret, alioquin cum pudore dictum fratrem Willelmum amovebimus a dicto prioratu.***
Sanctus Martinus de Hec.
Ipsa die, visitavimus prioratum Sancti Martini de Hec. Ibi sunt duo monachi Sancti
Maglorii Parisiensis. Debent circa viii libras, set eis debentur circa iiiior libre. Habent in redditibus circa xl libras. Prior infamatus est de quadam que vocatur Isabella, de Calvo
Monte, que concepit quandam puellam ex ipso priore. Habuimus pro procuracione xl solidos parisienses.***
Ressuns.
XIIII. Kl. Augusti. Apud Ressuns, ordinis Premonstracensis. Summa procuracionis, vi libre iiii solidi i denarius.***
Novum Mercatum.
XIII. Kl. Augusti. Apud Novum Mercatum. Ibi sunt v monachi Sancti Ebrul
phi. Non dicunt nonam in monasterio, licet ibi dicant alias horas. Iniunximus
hoc emendari. Utuntur culcitris. Non habent regulam. Utuntur carnibus passim. Iniunxi
mus omnia ista emendari secundum regulam. Frater Johannes de Aufay [illisible] et frater
Alexander non sunt bene obedientes. Item, frater Johannes litigiosus [sic]
[est]
, et potator ultra
mensuram. Monuimus eum ut super hiis se de cetero abstineret, alioquin contra
ipsum procederemus, prout de iure esset procedendum. Summa procuracionis vi libre xvi solidi iiii denarii.***
Sanctus Laurencius in Leonibus.
XII. Kl. Augusti. Apud Sanctum Laurencium in Leonibus. Fuimus procurati. Summa procuracionis, vii libre
et xv denarii.
{120v} Sanctus Laurencius in Leonibus.
XI. Kl. Augusti. Visitavimus. Ibi sunt xiiii canonici. Unus non clamat alium. Iniunxi
mus hoc emendari. Est ibi quidam conversus qui rancorem habet cum quodam alio. Iniunximus priori
quod in primo capitulo in quo essent, faceret rancorem remitti et utrique venam accipere. Debent
viiixx libras. Male providetur infirmis ; minus tempestive ministrantur cape et pellicie. Iniunximus
hoc emendari.***
Bella Osannam.
Ipsa die, procurati fuimus apud Bellam Osannam. Summa procuracionis, cxiii solidi.***
Sanctus Albinus.
X. Kl. Augusti. Visitavimus prioratum monialium Sancti Albini. Ibi sunt xv moniales. Non
dicunt super cum nota horas suas. Est ibi parrochia, set non est presbyter curatus. Inhibuimus
ne parentes monialium jaceant in domo, nec comedant nec bibant cum monialibus in
domo. Item, inhihuimus ne aliqua recipiatur in monialem, sine speciali mandato nostro, et si reciperetur, habeatur pro non moniali.
Debent circa xl libras et plus. Velum autulimus Aelidi de Rothomago et Eustache de Estre
pigniaco, ad tempus, propter earum fornicacionem. Item Agnetem de Ponte misimus apud lepro
sariam Rothomagensem, quia consensit fornicacioni dicte Eustachie, et etiam procuravit, prout fama
clamat, et quia dedit dicte Eustachie herbas bibere, ut interliceretur puer conceptus in dicta
Eustachia secundum quod dicitur per famam. Priorissam absolvimus a prioratu suo. Penam infligendam
Anastasie, subpriorisse, propter infamacionem incontinencie sue, nobis retinuimus quousque ibi preficiatur
priorissa.***
Capitulum Gornaii.
Ipsa die, visitavimus capitulum Gornaii. Ibi sunt tres canonici residentes ; vi sunt
scolares, et unus vagabundus. Omnia invenimus in bono statu.
Hospitale de Gornaio.
Ipsa die visitavimus hospitale Domus Dei de Gornaio. Ibi sunt iiiior fratres, et unus
capellanus, et tres sorores. Fratres et sorores ibi recipiuntur de consensu fratrum domus,
capituli, et burgensium Gornai. Fratres bibunt aliquando in tabernis, et comedunt
in taberna villa sine licencia ; monuimus decanum Gornaii ut ipse corrigat
fratres qui excedunt in premissis. Valet domus circa c libras. Inhibuimus capellano dicte,
dicte ne audiat confessiones fratrum et sororum, seu infirmorum dicte domus, sine
speciali licencia nostra, vel presbyteri Beate Marie, in cuius parrochia situm est hospitale predictum.
Velliacus.
IX. Kl. Augusti. Procurati fuirmus apud Velliacum. Summa, vi libre xiiii solidi viii denarii.
VIII. Kl. Augusti. Visitavimus ibidem. Ibi sunt tres monachi maioris mo
nasterii. De novo venerant ibi.
VII. Kl. Augusti. Apud Pennes. Monuimus dominum Eustachium de Noeriis
militem, diffamatum de quodam adulterio, presentibus : Petro, archidiacono Caleti, Ri
cardo de Sapo, canonico Rothomagensi, fratribus Hardoino, et Waltero, Morel
lo et Roberto clericis nostris. Summa, vii libre vii solidi vii denarii.
{121r} Pennes.
VI. Kl. Augusti. Visitavimus ibidem, priore de Capella ibidem existente. Ibi sunt quinque mo
nachi. Et apud Capellam, promisimus priori quod ei accommodaremus vi libras parisienses, usque ad
purificacionem Beate Marie, ad emendum calicem qui eis deficiebat. Iniunximus eis quod ad minus semel
in mense confiteretur quislibet, alioquin si priorem. Invenerimus alias negligentem ipsum propter hoc
puniemus. Utuntur carnibus passim. Inhibuimus eis esum carnium nisi quatenus regula permittit.
Prioratus Capelle debet circa l libras, et habet in redditibus xlv libras.
Serancius.
Ipsa die procurati fuimus apud Serancium Boticularii. Habuimus lxx solidos parisienses nomine
procuracionis, utensilia domus, foramen pro equis et stramina pro familia et equis, et
ligna.
V. Kl. Augusti. Visitavimus ibidem. Ibi sunt tres monachi Sancti Geremari.
Non servant ieiunia regule. Utuntur carnibus passim. Iniunximus eis ut super
hoc regulam observarenl. Debent xl libras ; habent in redditibus vixx libras.
IIII. Kl. Augusti.
III. Kl. Augusti.
II. Kl. Augusti.
Kl. Augusti.
IIII Non. Augusti.
III. Non. Augusti Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos...
Apud Fraxinos
II. Non. Augusti. Apud Fraxinos. Ipsa die iniunximus magistro Vincencio, dicto Grossim et etiam inhibui
mus, ne ipse decetero quibusdam graciis concessis comiti Augi, de quibus se dicit execu
torem, aliquo modo utatur, donec a nobis aliud receperit in mandatis, signantes eidem quod si contra
mandatum nostrum ven[illisible]erit contra ipsum procedemus prout de iure fuerit faciendum.
Eadem die, Petrus Carnifex, de parrochia de Mucegros dedit treugas Girardo, clerico de Mucegros, ad usus et consue
tudines Normannie sub pena xx librarum [illisible], et iuravit ad sancta Dei evangelia, quod decetero
nec per se, nec per suos, ei malum aliquatenus procuraret ; et si aliquis ei vellet procurare, eidern Girar
do clerico hoc intimaret, si hoc modo aliquo presciret. De qua pecunia Petrus Bunel constituit se
plegium, in presencia nostra, ad peticionem dicti Petri Carnificis.
Non. Augusti. Apud Fraxinos. Matheus, frater Petri de Gamachiis, militis, et pruvinus
eius militis, in nostra presencia constituti, iurati, interrogati in virtute prestiti
iuramenti, utrum quemdam nuncium deferentem litteras curie Rothomagensis verberavissent, et
quo modo, dixerunt quod eum verberaverant percuciendo cum in capite, in humeris et
brachiis, cum duobus baculis, proiciendo eum ad terrarn. Requisiti utrum sciebant eum esse nuncium Rothomagensis
archiepiscopi dixerunt quod nec sciebant nec credebant set ideo cum verberaverant, quia quedam
mulier dixerat eis quod ille nuncius venerat ad citandum dictum militem. Requisiti
utrum de mandalo vel voluntate dicti militis hoc fecissent, dixerunt quod non immo, credebant quod ei dis
plicuisset, quia secutus fuit eos, et non potens eos assequi, clamabat quando verberabant
dictum nuncium marifaites. Quo facto, ipsi iuraverunt se staturos ordinacioni nostre
{121v} super premissa offensa, dato dicto milite fideiussore pro ipsis super hoc, ad penam decem
librarum pro quolibet, et hoc facto, assignavimus eis diem lune in vigilia assumpcionis Beate Marie Rothomagi,
ad audiendam ordinacionem nostram predictam. Presentibus Petro, archidiacono, magistro Ri
chardo de Sapo, decano de Gamachiis, Milone, presbytero de Sauceio.
VIII. Id. Augusti.
VII. Id. Augusti.
VI. Id. Augusti.
V. Id. Augusti.
IIII. Id. Augusti Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos...
Apud Fraxinos.
Noion.
III. Id. Augusti. Visitavimus prioratum de Noione. Iniunximusvenimus ibi
vii monachos.Omnes, preter unus, sunt sacerdotes. Interdiximus eis esum
carnium; nisi quatenus regula permittit. Debent vixx libras.
Summa procuracionis, vi libre xii solidi ix denarii.
II. Id. Augusti. Apud Sanctam Katerinam, cum expensis nostris.
Id. Augusti. Apud Deivillam.
XIX. Kl. Septembris. Rothomagi. Ibi vidimus litteras subsequentes.
Alexander, episcopus, servus servorum Dei dilecto filio magistro Johanni de Putot, rectori
ecclesie Sancti Georgii iuxta Fontes, Rothomagensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Volentes
tibi obtentu dilecti filii abbatis Fiscanensis, graciam facere specialem, ut in ecclesia Sancti
Georgii iuxta Fontes, Rothomagensis diocesis, curam animarum habente, quam obtines,
per quinquennium in scolis, vel eiusdem abbatis insistens obsequiis, per idoneum
pacias vicarium deserviri, eiusdem ecclesie redditus interim, integre ac
si resideres in ea personaliter percepturus. Nec medio tempore compelli
valeas ad suscipiendos superiores ordines, vel ad faciendam residenciam
in eadem. Non obstante iuramento quod de ordinibus successive re
cipiendis, et personali residencia in eadem ecclesia facienda diceris presti
tisse, vel si loci diocesano ab apostolica sede concessum sit ut non obstan
tibus indulgenciis huiusmodi, rectores ecclesiarum parrochialium sue diocesis
compellere valeat ad predicta, auctoritate tibi presencium indulgemus. Nulli ergo omni
no liceat hanc paginam nostre concessionis infrinfringere, vel ei ausu
temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indig
{122r} nacionem omnipotentis Dei et Beatorum Apostolorum Petri et Pauli, eius se noverit in
cursurum. Datum Anagnie, ii idus septembris, pontificatus nostri anno primo.
XVIII. Kl. Septembris. Ibidem. Celebravimus festum assumpcionis Beate Marie.
XVII. Kl. Septembris. Apud Pontem Arche.
XVI. Kl. Septembris. Apud Vernonem.
XV. Kl. Septembris.
XIIII. Kl. Septembris. Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Locum veris..
Apud Locum Veris.
XIII. Kl. Septembris.
XII. Kl. Septembris. Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Pontem Arche..
Apud Pontem Arche.
XI. Kl. Septembris. Apud Fraxinos.
X. Kl. Septembris. Apud Locum Veris. Cum castellanus domini regis
de Valle Redolii cepisset in garenna de Valle Redolii Willelmum dictum Piquet
et Willelmum de Conte molins, armigeros, et ipsi evasissent manus serviencium dicti
Castellani, venerunt, usque ad Locum Veris ; quos dictus castellanus secutus est usque
ad dictam villam nostram, et ibi eos cepit de facto, licet de iure non posset, et
duxit eos usque ad Vallem Redolii in prissionem. Quod cum venisset ad noticiam
nostram, videntes quod premissa facta fuerant in prejudicium nostrum et ecclesie nostre
cum totalis iusticia dicte ville ad nos pertineat, ad regem accessimus, et ab
ipso [illisible] impetravimus litteras subsequentes, exposito ei facto supradicto. Ludovicus,
Dei gracia, Francorum rex, ballivo Rothomagensi, salutem. Datum est nobis intelligi quod
castellanus noster, Vallis Redolii, cepit in iusticia dilecti et fidelis nostri Rothomagensis ar
chiepiscopi, in villa sua que dicitur Lovers, duos homines captos a servientibus suis
in garenna Vallis Redolii, qui duo homines manus evaserant et serviencium
castellani predicti. Unde tibi mandamus quatinus si ita est predictum locum resaisiri fa
cias de ipsis duobus hominibus prout fuerit faciendum, ne ipsius archiepiscopi
contingat iusticiam [illisible] in posterum impediri occasione huiusmodi facti.
Hoc autem facto, reddas huiusmodi litteras archiepiscopo antedicto. Actum apud abba
ciam Beate Marie regalis iuxta Pontisaram, anno Domini m cc l sexto. Die
autem mercurii, in vigilia Beati Bartholomei, anno incarnacionis Domini predicto, Willelmus de Voysius, ballivus Rothomagensis
tunc temporis, venit apud Locum Veris, et in aula nostra dicte ville resai
sivit nos, de mandato regis prescripto, de predictis duobus armigeris qui capti fuerant in dicta villa.
Nobis Odone, Rothomagensi archiepiscopo, Petro, Caleti archidiacono, Ricardo de Sapo,
canonico Rothomagensi, fratre Hardoino de ordine minorum, Bartholomeo dicto Fergant,
vice comite Pontis Arche, Domino Gaufrido de Roncheroles, milite, et
Johanne, eius fratre Radulpho, clerico dicti ballivi Roberto de Andeliaco, Hugone, ele
mosinario et Morello, clericis nostris, Rogero de Martreio, Radulpho Bitaudi,
Willelmo Anglico, prepositis ville, et pluribus aliis predicti presentibus. Quo facto, dictos armigeros
retinuimus in prisionem nostram. Quo facto, reddidimus dictos armigeros receptis prius
plegiis, quod ipsi stabunt iuri coram nobis, vel ballivo nostro, si aliquis velit petere aliquid
ab eis pro facto pro quo capti fuerunt. Plegii autem fuerunt dominus Gaufridus de Ronche
roles, et Johannes eius frater, et pro emenda nostra similiter.