Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo – Incipiunt visitaciones Sagiensis diocesis
{59v} II. Kl. Julii. Pernoctavimus apud Sanctum Petrum super Divam, cum expensis monasterii.
In crastino, visitavimus ibidem, presenti domino Sagiense. Ibi sunt xxx monachi. Nullos habent
prioratus citra mare, duos habent in Anglia. Sunt aliqui qui transgregi non confitentur quolibet mense ; sta
tuimus quod statutum pape Gregorii plenius observetur. Omnes sunt sacerdotes, preter tres. Itinerantes
non observant ieiunia regule. Ordinavimus quod omnes observent. Item aliquociens comedunt
carnes absque necessitate. Omnino interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus regula permittit.
Habent in redditibus circa mm libras et xxx marchas de Anglia. Ordinavimus quod aliqui eligan
tur a conventu qui audiant compotum abbatis et statum domus. Debent pensiones circa xl libras.
Nichil debent, immo debetur eis. Hospites minus honeste recipiuntur, quia partem hospitalarie tra
diderunt cuidam laico. Iniunximus abbati ut infra triduum statuat aliquem monachum qui minis
tret honorabiliter hospitibus ministret, et abbas suppleat de suo si defuerit, et inhibuimus et ne
biberet unum post triduum, quousque hec fecisset. Abbas non iacet in dormitorio, nec surgit ad
matutinas. Abbas non computat cum conventu. Promisit se premissa emendaturum. Item, abbas
promisit quod priori, granetario et coquinario, ostenderet et revelaret quicquid habebat, cum
clamaretur contra ipsum, quod multa habebat que nesciebantur.
Kl. Julii. Apud Perrerias, cum expensis prioratus. Ibi sunt monachi de monasterio Maioris Monasterii
Turonensis exempti.
VI. Non. Julii. Apud Trunum, cum expensis prioratus de Colunchiis.
V. Non. Julii. Apud Tornaium. Ibi sunt monachi de Cruce Sancti Leufredi duo. Prior
licet loqutus fuisset nobiscum die postera, tamen non interfuit quando ibi fuimus, immo
se absentavit. Nos autem, sicuti potuimus, per socium suum monachum, visitavimus prioratum.
Comedunt carnes absque necessitate, nec servant ieiunia regule ; iniunximus eis ut
ab esu carnium abstinerent, et ieiunia regule plenius observarent, et dixit mo
nacho ut priori diceret quod infra octo dies ad nos accederet, ubicumque essemus, emen
daturus nobis quia subterfugerat visitacionem nostram, alioquin ipsum bravius puniremus.
IIII. Non. [sic] [Julii.] Apud Planchas, cum expensis nostris.
III. Non. [sic]
[Julii.]
Ibidem, cum expensis prioratus. Visitavimus ibidem. Duo sunt ibi mona
chi de Sancto Petro Carnotensi. Utuntur culcitris. Non habent regulam scriptam in prioratu, neque statuta
pape Gregorii. Prior non confitetur quolibet mense, secundum statuta pape Gregorii. Non psallunt insimul horas cano
nicas. Non observant ieiunia regule. Prior comedit carnes. Habent in redditibus lxiiii libras ; debent circa
xx libras. Prior non computat cum socio suo m de statu domus. Iniunximus ut habeat regulam et statuta.
Interdiximus eis omnino usum culcitrarum et esum carnium, nisi quatenus regula permittit. Item, statuimus
quod plenius observent ieiunia regule, quod quolibet mense confiteantur secundum statuta pape Gregorii, et sepius
missam celebrent, et psallant pariter horas suas, et dormiant simul in una domo.
II. Non. Julii. Apud Trapam, Cisterciensis ordinis, cum expensis monasterii.
Non. Julii. Apud Mauritaniam, cum expensis decani et capituli eiusdem loci, et visitando, in
venimus, non habent breve sufficiens. Statutum non servatur de ingressu et egressu.
De statucione pene
cum iuramento de hiis
qui non veniunt
ad horas.
Si aliquis.
{60r} *** Omnibus Christi fidelibus presentes litteras inspecturis, Theobaldus, dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, salutem in Domino. Noverit universitas
vestra quod cum contencio esset inter nos, ex una parte, et religiosos viros, P., abbatem, et conventum Beati Dionisii in Francia, ex altera, super visi
tacione et procuracione prioratus eorum Sancte Gauburgis, siti in provincia nostra, videlicet in diocesi Sagiensi, quem ad nos pertinerespectare iure
metropolitano dicebamus, ipsis contrarium asserentibus, tandem pro bono pacis inter nos amicabiliter compositum est in hunc modum.
Si quidem prefatum prioratum de triennio in triennium visita[illisible]bimus, si nobis placuerit, et de iure nostro poterimus visitare. Tempore vero
visitacionis, pro procuracione, de bonis prioratus a priore seu detentore eiusdem domus, nobis et successoribus nostris quadraginta
solidi persolventur ; et nos et successores nostri dicta pecunia contenti, amplius in dicto prioratu nomine procuracionis, non poterimus
exigere vel reclamare. Prior autem, vel quicumque detentor prefati prioratus, nobis vel successoribus nostris, domos non poterunt dene
gare. Ut autem predicta composicio debitam obtineat firmitatem, de consensu capituli nostri celebrata est et confirmata.
In cuius rei testimonium, presentibus litteris sigillum nostrum et sigillum predicti capituli fecimus apponi, in robur et
munimen. Datum anno gracie millesimo cco xx iiiio mense junio.
VIII. Id. Julii. Apud Sanctam Gauburgim. Ibi sunt monachi de Sancto Dionisio in
Francia. Prior non erat ibi. Immo monachi sui ipsum fecerant vocari apud Sanctum
Dionisium. Noluerunt nobis aliquid respondere, dicentes se exemptos esse. Verumptamen fama
laborabat contra aliquos monachos ipsius loci, de incontinencia et discursu per villam.***
VII. Id. Julii. Apud Domnam Mariam. Ibi sunt duo monachi Gemeticences. Non servant
ieiunia regule. Habent in redditibus cxx libras. Iniunximus ut plenius observarent ieiunia.
VI. Id. Julii. Ibidem, cum expensis nostris.
V. Id. Julii. Ibidem, cum expensis nostris.
IIII. Id. Apud Sanctum Martinum de Belesma, cum expensis prioratus. Ibi sunt
monachi ordinis Maioris Monasterii, et cum procuracionem nostram nobis solvissent, pro ipso prioratu,
diximus eis, presentibus magistris Simone de Sancto Petro super Divam, canonico Lexoviense, Roberto de
Grainvilla, canonico Rothomagense, Theobaldo, scolastico Lexoviense, Stephano de Lorriaco, clericis et sociis
nostris, fratribus Guillelmo de Guerchia, Petro Belini, de ordine minorum et Stephano de Giemo, clerico nostro, ut
in crastino pararent nobis procuracionem nostram de Sancto Leonardo, in castro de Belesma ; qui omnino negaverunt
negaverunt nobis. Nos autem obtulimus eis quod daremus eis terminum octo dierum, infra quem osten
derent nobis rationes, si quas haberent, quare ad dictam procuracionem minime tenerentur, et ab ipsis requisi
vimus utrum ipsum terminum acceptarent. Qui non responderunt; tamen dixerunt quod haberent consilium, et preter
ista, et ante omnia ista, ipsi appelleverunt sedem apostolicam, quia procuracionem ipsam exigebamus inde
bitam et inconsuetam ; et in continenti redeuntes de consilio, responderunt quod nec diem acceptarent
nec raciones alias assignarent. Scriptum appellacionis sue fuit hoc : Quum vos, reverende pater .., Dei gracia,
Rothomagensis archiepiscope, a priore et monachis de Belisma, petitis consuetam et indebitam procuracionem et vultis
indebite extorquere, ideo dicti prior et monachi, in hoc sencientes se gravari, se et sua possunt in protectione
domini pape, et sedem apostolicam in scriptis appellunt, ne aliquid contra eos et sua attemptetis, et petunt instanter apostolos.
{60v} In crastino, interrogavimus ipsos de statu domus. Qui dixerunt quod habebant abbatem et priorem per quos se corri
gerent, si ibi erat aliquid corrigendum ; et nos eidcm diximus quod infra Beate Virginis ostenderent nobis privile
gia sua, si qua haberent, quod non deberemus visitacionem ibidem execere.
Ipsa die, pernoctavimus apud sanctum GrodograndumA déterminer., cum expensis nostris.***
II. Id. [sic]
[Julii]
Apud Alenconium. Ibi sunt duo monachi de Longo Latu ; solent esse tres. Ordinavimus quod suppleatur numerus. Non servant ieiunia regule ; iniun
ximus priori ut plenius ea observaret et faceret observari. Carnes comedunt absque necessitate ;
interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus regula permittit. Habent in redditibus viixx libras turonenses ;
debent circa xxv libras. Prior non computat cum socio suo, de statu domus. Statuimus ut socii
sui sciant omnes statum domus.
Id. Julii. Apud Sanctum Martinum Sagiensem. Ibi sunt xxxv monachi. Omnes sunt sacerdo
tes, preter tres. Non habent statuta pape Gregorii in gallico. Non servant ieiunia regule in priora
tibus foraneis. Iniunximus abbati quod ea observari faceret. Utuntur culcitris in prioratibus.
Comedunt carnes absque necessitate ; interdiximus eis esum carnium, nisi quatenus regula permittit.
Habent in redditibus xviic libras ; debent circa viicc libras.
XVII. Kl. Augusti. Apud Sanctum Gervasium, cathedralem ecclesiam Sagiensem. Ibi sunt
viginti quatuor canonici. Unus canonicus solus deservit in quadam ecclesia Cenomannensis diocesis.
Omnes sunt sacerdotes, exceptis tribus. Illi qui non sunt sacerdotes, non communicant, nisi semel in anno.
Ordinavimus ut communicent in pascha, in natali Domini, et in festo penthecostes. Claustrum
non bene servatur. Immo intrant seculares claustrum, nec servatur silenciam, nec in claustro, nec
in ecclesia et sedent seculares, clerici et presbyteri cum canonicis, in choro. Aliqui canonici habent
sargias radiatas. Iniunximus episcopo ut sargias radiatas faceret removeri. Habent reddi
tus circa m cc libras. Habent ecclesias, ubi deserviunt vicarii seculares, qui non habent curam
animarum. Ordinavimus quod ipsi vicari presententur episcopo ut recipiant ab ipso curam animarum.
Seculares comedunt cum eis in refectorio. Debent pensiones circa xxxiii libras. Plus debetur
eis quam debeant, et habent sufficiencia estauramenta. Archidiaconi emunt equos
suos, per se ipsos. Canonici bibunt in villa. Prior aliquantulum est remissus, et impotens est ad exer
cendum officium. Item, quasdam personas ibidem invenimus diffamatos. Que inferius continentur in lit
teris quas episcopo Sagiensi misimus, sub hac forma :
Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, venerabili fratri G., dei gracia, Sagi
ensi episcopo, salutem eternam in Domino lhesu christo. Ex iniuncti nobis officii debito, causa exercende visitacionis, ad
Sagiensem ecclesiam accedentes. Ibidem invenimus aliqua reformanda, que conniventibus oculis pertransire nolumus nec
debemus. Propter que, cum ibidem frequenter conversemini, de negligencia redarguere nos possemus,
nisi alias vestra diligencia redimeret culpam istam. Invenimus enim quod sacrosanctum et venerabile corpus Christi
circa maius altare non habetur, quod transeuntibus per chorum et ibidem orantibus haberi deberet pre oculis,
ut ipsorum devotio augeretur. Item, invenimus quod silencium ibi non tantum infringitur. Immo, penitus non servatur
et etiam in ecclesia, claustro, refectorio, dormitorio. Canonici, coram secularibus, de verbis prorumpunt in
iurgia, alii alios, et diviuum officium perturbando. Item, invenimus quod huiusmodi obiurgantes per aliquem non ar
centur. Item, quod claustrum minime custoditur, et in ipso claustro confabulantur et sedent canonici cum
secularibus, nec est qui prohibeat intrare volentes. Item, quod canonici, seculares, tam clericos quam laicos, etiam
minus honestas personas ad comedendum secum invitant, et in refectorium introducunt, etiam
licencia non obtenta. Item, quod hospitalitas nullatenus observatur, nec est qui recipiat hospites, ut
deberet. Item, invenimus in dormitorio sargias sive tapetia inhonesta, ut pote radiata. Item,
multos canonicorum graviter diffamatos : archidiaconos scilicet, quasi omnes, de proprietate notatos, nec
de emolumentis duorum archidiaconatuum computant cum priore ; fratrem Oliverium, de inobedi
encia sive proterviia ; Gervasium, cellerarium, et cantorem, de incontinencia et nimio discursu per
villam, et potacione in villa, et sine societate multociens, et licencia non petita.
{61r} Item, iidem cantor et cellerarius frequenter remanent de completorio et matutinis. Item, dictum celle
rarium notatum invenimus de proprietate, et missam suam celebrare negligit et penitus pretermittit.
Item, invenimus quod Hugo Cortillers infamatus est de negociacione, proprietate, incontinencia ac ebriositate.
Item, invenimus quod Willelmus de Herbeio notatus est de proprietate et incontinencia, et inhonestam habet
vestem, ut pote diversicolorem, et etiam utitur extra domum, sine superlicio et coloba. Item, invenimus
quod cum vos ad claustrum, propter inhonestum gestum eius, misissetis eundem, ipsum ad assisias ator
natum suum fecerint, et inde habet vagandi et recidivandi occasionem. Item, invenimus quod canonici
in villam euntes passim bibunt cum secularibus, in domibus eorumdem. Item, invenimus quod, in ecclesiis
parrochialibus, habent vicarios non curatos, propter quod periculum imminet animarum, nec vobis fuerint presen
tati. Unde vobis mandamus quatinus huiusmodi omnes excessus talilter corrigatis, et correctionem vestram
ita faciatis observari, quod de ampliori negligencia non possitis merito reprehendi; nobis quid
inde feceritis rescribentes, ut et nos ipsi manum, si necesse fuerit, apponamus. Datum apud Brayosam,
dominica ante festum Beatorum Jacobi et Christophori, anno Domini millesimo cco quinquagesimo.***
XVI. Kl. Augusti. Visitavimus monasterium monialium Beate Marie de Almeneschis. Ibi sunt
xxxiiii moniales. Omnes sunt proprietarie : habent pelves, lebetes, cupreos, proprios, et monilia. Item, contrahunt
debita per villam, et comedunt, et sedent in mensis per societates. Unicuique ministratur pecunia ad provi
dendum sibi de coquina et cibariis. Multe remanent de completorio et matutinis, et bibunt post comple
torium. Theophana est ebriosa. Nec habent regulam vel terminum confitendi, aut communicandi. Soror
Hola nuper habuit puerum de quodam Michaele de Valle Guidonis.Seculares passim mirant claustrum, et loquuntur
cum monialibus. Item, nunquam cenant in refectorio. Dionisia Dehatim infamata est de magistro Nichoalo
de Bleve. Bene rixantur in claustro et choro. Aaliz, cantatrix, habuit puerum de Christiano. Item,
priorissa quondam habuit unum puerum. Non habent abbatissam, quia nuper fuit mortua ; de ipsa
creanda compromiserunt in nos et dominum Sagiensem, et habemus litteras compromissi, quarum tenor
scriptus est in cxxvi folio.***
Ipsa die, pernoctavimus in monasterio de Silliaco, Premonstracensis ordinis, cum expensis monasteri.
XV. Kl. Augusti. Apud Sanctum Andream de Gofer, Cisterciensis ordinis, et transe
undo, visitavimus prioratum de Brivis. Ibi sunt duo monachi Sancti Martini Sagiensis.
Socius prioris aliquando exit domum, licencia non petita ; istud et inhibuimus. Nec communicat nec confi
tetur secundum statuta pape Gregorii ; ordinavimus quod statuta predicta circa hec observentur. Item, non observant
ieiunia regule et carnes comedunt ; precepimus eis ut observarent ieiunia, et esum [sic]
[carnium]
eis interdiximus,
{61v} nisi quatenus regula permittit. Habent redditus circa l libras ; debent circa xx libras ; et cum nos, ratione visitationes predicte, ab ipso prioratu
procuracionem peteremus, abbas et conventus Sancti Martini Sagiensis, pro prioratu predicto,
nobis eam omnino negavit, et demum super ipsa contencione compromisimus in episcopum Sagiensem,
et litteras eorum habuimus sub hac forma : Universis presentes litteras inspecturis .., abbas et conventus Sancti Martini Sagiensis, salutem in
Domino. Universitati vestre, tenore presencium, notum fiat quod cum reverendus pater O., dei gracia,
Rothomagensis archiepiscopus, ex officii sui debito, suam provenciam visitaret, in Sagiensi diocesi
constitutus, et a prioratu de Breies, monasterii nostri, eiusdem diocesis, procuracionem peteret ;
racione visitacionis quam ibi dicebat se habere, et nos ipsi diceremus ad hoc certis
racionibus non teneri, tandem nos et benedictus reverendus pater O., super contencione predicta,
in venerabilem patrem nostrum G., Dei gracia, Sagiensem episcopum, compromisimus, promittentes sub pena centum
marcharum argenti, quod ratum et gratum habebimus quicquid per ipsum super premissis fuerit arbi
tratum. Datum anno Domini millesimo cc quinquagesimo, in vigilia Beate Marie Magdalene.***
Ipsa die, qua fuit festum Beate Margarite, visitavimus, transeundo, prioratum Beate Mar
garite et celebravimus ibi missam. Ibi suint xxiiii moniales. Non servant silencium.
[illisible] Vadunt in curiam, sine licencia. Seculares intrant claustrum. Non vestiuntur de
communi, propter paupertatem. Habent c libras redditus. Inhibuimus ne aliqua vadat in curiam
sine licencia priorisse, et ordinavimus quod melius servaretur claustrum, et quod quantum poterunt
servent communitatem.***
XIIII. Kl. Augusti. Apud Sanctum Johannem de Phalesia, cum expensis monas
terii. Ibi sunt, canonici Premonstracences.***
XIII. Kl. Augusti. Ibidem, et dedicavimus, ipsa die, ecclesiam fratrum minorum eiusdem ville,
et comedimus ibidem.***
XII. Kl. Augusti. Apud Braiosam. Ibi sunt duo monachi de Sanmuro.***
XI. Kl. Augusti. Apud monasterium de Lonlayo, Cenomannensis diocesis, cum expensis nostris.
X. KI. Augusti. Apud
Universis presentes litteras inspecturis, Philippus, prior de Biardis, Abrincensis diocesis, salutem in Domino. Noveri
tis quod cum reverendus pater O., dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, suam provinciam visitans, a prioratu nostro
procuracionem suam, racione visitacionis, exigeret. Nos ei ipsam non negantes, quantum nostre suppetunt facul
tates. Immo paupertatis allegantes privilegium, eidem supplicavimus ut nobis parceret in hac parte, et ipse,
sui gracia, nostris precibus inclinatus, et nostre paupertati compaciens, nobis hac vice dimisit eandem. In cuius
rei testimonium, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum apud Montem Morelli, feria
sexta post festum Beatorum Jacobi et Christophori, anno Domini millesimoo cco quinquagesimo.