| Intitulé | 
               
                  Érasme
                      🔎 
                   
                  Erasmi Roterodami adagiorum chiliades tres, ac centuriae fere totidem. Quià nihil aliud cupio q(uam) prodesse vobis Studiosi.
                     Cu(m) venisset in manus meas Erasmi Roterodami, hominis undecunq(ue), doctiss. hoc adagioru(m) opus eruditum, varium, plenu(m)
                     bonae frugis, & quod possit vel cum ipsa antiquitate certare, intermissis antiquis autorib. quos paraveram excudendos, illud
                     curavimus imprimendum, rati profututum vobis & multitudine ipsa adagioru(m), quae ex plurimis autorib. tam latinis, quam graecis
                     studiose collegit summis certe laborib. summis vigilis, & multis locis apud utriusq(ue) linguae autores orbiter vel correctis
                     acute, vel expositis erudite. Docet praetera quot modis ex hisce adagiis capere utilitatem liceat, puta que(m)admodum ad varios
                     usus acco(m)modari possint. Adde q(uod) circiter dece(m) millia versuum ex Homero, Euripide, & caeteris graecis eode(m) metro
                     in hoc opere fideliter & docte tralata habe(n)tur, praeter plurima ex Platone, Demosthene, & idgenus aliis. An autem verus
                     sim ἰδδὺ ῥόδδσ ἰδδὺ κοὺ δ` ωέδεμα Nam quod dicitur αὐτὸς αὐχν αὐλεῖ. Praeponitur hisce adagiis duplex indiex. Alter secundum
                     literas alphabeti nostri, nam quae graeca sunt latina quoq(ue) habentur. Alter per capita rerum
                   
                   
                     Adresse bibliographique : 
                     Tubingae 
                     in aedibus Thomae Anshelmi Badensis 
                     impensis providi viri Lodovici Hornecken Coloniensis incolae 
                     Anno M. D. XIIII. Mense Martio 
                   
                |