Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Ordinaire 46 de l’abbaye du Mont Saint-Michel« [Guillelmus Durandus, Rationale Divinorum Officiorum] », état d’établissement du texte annoté par Louis Chevalier, sous la responsabilité de Louis Chevalier, consulté le . [En ligne : ]

[Guillelmus Durandus, Rationale Divinorum Officiorum]

p 77Porro notandum est ad ostendendum desiderium antiquorum patrum in fine Aduentus cantantur septem antiphone, unaquaque secundum ordinem suum suo die usque ad Natale, que incipiunt ab O ; prima est O Sapientia. Sunt autem septem, quia diriguntur ad Christum, in quo requieuit Spiritus Sanctus sapientie et intellectus, spiritus {p.12, Avranches_BM_46}consilii et fortitudinis, per que septem dona sue incarnationis nobis graciam ministrauit, prout in ipsis septem antiphonis apparet. Sunt etiam septem, quia cantantur in designatione antiquorum patrum qui, septenario seruientes, aduentum Domini expectabant, unde in omnibus dicitur : Veni. Vel sunt septem propter septem dona Spiritus Sancti que Christus ueniens largitus est mundo et per que expectantes illuminati sunt. Et sunt omnes secundi doni [sic], quia quelibet loquitur de utroque aduentu. Secundo, quia significant nobis geminam dilectionem, scilicet Dei et proximi. Tercio, propter geminam Christi, ad quem diriguntur, naturam, unde : Gemine gygas substantie. Quarto, quia ipse antiphone notant desiderium tam antiquorum patrum exspectancium primum Saluatoris aduentum quam modernorum exspectancium secundum. Omnes ergo sunt secundi toni, in signum quod secundum exspectamus aduentum. Et aduerte quia ille que habent in principio uerba pertinencia ad diuinitatem pertinent ad eos qui exspectant primum, ut O Sapientia et O Adonay. Adonay autem generaliter interpretatur Dominus, quia dominatur cuncte creature, uel quia omnis creatura dominatui eius seruit. Ille uero que habent uerba pertinencia ad humanitatem pertinent ad exspectantes secundum, ut O Radix Iesse et O Clauis Dauid. Sunt etiam quedam que utrique conueniunt, ut O Rex gentium, nam Dei Filius dicitur rex secundum diuinitatem, iuxta illud : Deus iudicium tuum etc., et etiam secundum humanitatem, iuxta illud : Domine in uirtute tua letabitur rex etc. Sepius tamen secundum humanitatem rex dicitur, quia secundum eam unctus est oleo leticie pre participibus tuis.

p 78Rursus Ecclesia in hiis septem antiphonis ostendit multiplicitatem morbi sui et ad quamlibet petit remedium sui morbi. Nam ante Filii Dei aduentum in carne eramus ignorantes siue ceci penis eternis addicti, secundum dyaboli mala peccati consuetudine uincti, tenebris obuoluti, exules a patria et expulsi. Ideoque indigebamus doctore, redemptore, liberatore, eductore, illuminatore et saluatore. Quia igitur ignorantes eramus, ideo ab omni ipso doceri indigebamus, unde in prima antiphona clamamus dicentes : O Sapientia que ex ore etc. Quia uero parum prodesset si doceremur et non redimeremur, ideo in secunda ab ipso redimi postulamus dicentes : O Adonay etc. Sed quia nil prodesset si essemus docti et redempti et adhuc post redemptionem detineremur captiui, ideo in tercia petimus liberari : O Radix Iesse etc. Sed quid prodesset captiuis si essent redempti et liberati, si tamen nondum essent ab omni uinculo absoluti, ut scilicet sub peccato essent uincti, libere quo uellent ire non possent, ideo in quarta ab omnibus peccati uinculis educi petimus : O Clauis Dauid etc. Preterea quia hii qui diu fuerunt in carcere oculos habent obtenebratos nec clare uidere possunt, ideo post {p.13, Avranches_BM_46}absolutionem a carcere restat nos illuminari, ut uideamus quo ire debeamus, et ideo in quinta hoc petimus dicentes : O Oriens splendor etc. Sed si essemus docti et ab inimicis penitus liberati et illuminati, quod ualeret nisi deberemus saluari O Rex gentium etc., in qua petimus salutem gentium, et O Emmanuel etc., in qua petimus salutem Iudeorum.
In quibusdam uero ecclesiis adduntur alie due : prima in honorem beate Marie Virginis que concepit, secunda pro angelo qui ad Virginem introiuit ; uel in honorem sancti Thome, cuius festum tunc accidit. Due quidem adduntur, ut perficiatur nouenarius numerus, ad designandum quod per septem dona Spiritus Sancti perueniemus ad nouem ordines quorum quilibet desiderabat Christi natiuitatem, ut impleretur numerus illorum qui de celo ceciderunt. Sed non sunt nisi septem habentes : Veni. Omnes autem incipiunt per O, quod pocius admiratiue ponitur quam uocatiue. Cantantur in uesperis, quia Dominus uenit in uespera mundi. Hic est Helyas qui sero carne et in mane pane uescitur, Dominus scilicet noster, qui in ultima etate mundi carnem assumpsit et diluculo resurgens in panem angelorum transiuitSources
Guillaume Durand, Rationale Divinorum Officiorum (Livre VI, chapitre 11)
. Et notandum est quod per octo dies in quibus O ante uigiliam Domini a prima usque ad ultimam celebramus semper uadit conuentus ad collationem in capitulum post uesperas, antequam ad potum in refectorium reuertaturapparat
Et notandum est quod, per octo dies in quibus O ante uigiliam Domini a prima usque ad ultimam celebramus, semper uadit conuentus ad collationem in capitulum post uesperas, antequam ad potum in refectorium reuertatur add.marg. X..
.

Apparat :

a. Et notandum est quod, per octo dies in quibus O ante uigiliam Domini a prima usque ad ultimam celebramus, semper uadit conuentus ad collationem in capitulum post uesperas, antequam ad potum in refectorium reuertatur add.marg. X. | 

Sources :

α. Guillaume Durand, Rationale Divinorum Officiorum (Livre VI, chapitre 11) |