Apparat critique
- Version par défaut
[Prologus]
p 1{f.25r, Avranches_BM_216}Quoniam ecclesiastica officia ab Aduentu Domini, quod est tempus renouationis, incipiunt, merito ab hoc tempore duximus initium assumendumSources
Guillaume Durand, Rationale Divinorum Officiorum. Livre VI, chapitre 2.
p 2In primis est distinctio temporum premittenda. Siquidem annus solaris quatuor temporum successione dilabitur, scilicet hyems, in quo semina iaciuntur ; veris, in quo seminata prodeunt et in spicas acuuntur ; estatis, in qua messes albescunt et falce succiduntur ; et autumpni, in quo per uentilationem grana a paleis separata in horreis reponuntur. Sic et magnus uite presentis annus, durans ab inicio seculi usque ad finem mondi, quatuor temporum uarietate mensuratur.
p 3Primum tempus fit deuiationis in genere humano, scilicet ab Adam usque ad Moysen, in quo declinauerunt homines a cultu Dei, qui uera lux est, facti ydolatre et nichil illuminationis habentes doctrine ; simul inutiles facti sunt et non esset qui faceret bonum etiam usque ad unum. Tunc reliquit homo Deum creatorem suum et de lapide dixit : Tu es Deus meus. Hoc tempus, quia fit ignorancie et cecitatis, bene concordat hyemi, in quo obscuritas regnat.
p 4Secundum tempus fit reuocationis, seu renouationis, scilicet a Moyse usque ad natiuitatem Christi, in quo edocti sunt homines per legem et prophetas de aduentu Christi, de curatione peccati et dilectione unius Dei. Tunc Dominus dixit ad Israel : Audi Israel Dominum Deum tuum adorabis Sources
Dt 6, 4 etc. ; et doctus est homo quid sibi, quid Deo, quid proximo facere tenebatur. Postea suscitauit prophetas, ut scilicet predicatio homines magis ac magis ab erroribus reuocaret. Hoc tempus concordat cum uere, quod habet aliquid luminis sed multum obscuritatis.
p 5Tercium tempus fit regressionis, seu reconciliationis et uisitationis, scilicet a natiuitate Christi usque ad ascentionem eiusdem, per quam facta est gratia hominibus et predicatio euvangelii, de quo dicitur : Ecce nunc tempus acceptabile Sources
2 Cor 6, 2, etc. Hoc est enim tempus gratie quo Oriens nos uisitauit ex alto, in quo etiam tempore Dominus, qui est sol iusticie, mondum sui presencia uisitauit et propria doctrina sufficienter illustrauit. Hoc tempus concordat {f.25v, Avranches_BM_216}cum estate in qua claritas regnat.
p 6Quartum tempus est peregrinationis, scilicet ab ascentione Domini usque ad diem iudicii, ubi erit consummatio seculi ; quod tempus est multum habens luminis, quia Dei misericordia reuelata sunt diuina misteria. Habet tamen aliquid obscuritatis, hoc nostra negligencia faciente, et sic concordat cum antumpno, qui habet aliquid obscuritatis sed amplius claritatis.
p 7In primo tempore uiror fidei, flos spei, fructus caritatis, frigore infidelitatis exaruit. In secundo, uinea Domini aliquantulum uiruit et floruit. In tercio uirens et florens fructus uberrimos attulit. In quarto cadentibus foliis uerborum decolorari cepit. Rursus tempus deuiationis dictum est tempus culpe et pene. Nam propter ipsam deuiationem homo subiectus est culpe et propter culpam pene. Vnde dixit Dominus : Cum uenerit Filius hominis putas inueniet fidem super terram Sources
Lc 18, 8 ? Tempus reuocationis dicitur tempus doctrine et prophetie propter Decalogum, per quod Deus docuit genus humanum. Tempus reconciliationis dicitur tempus libertatis et gratie ac leticie. Tempus peregrinationis dicitur tempus luctus et pene, siue laboris et penitentie, quod nos facimus declinationis et negligencie. Primum est desperationis, secundum respirationis, tercium liberationis, quartum exercitationis. Hec quatuor tempora representat Ecclesia singulis annis ; siue status Ecclesie per hec quatuor tempora uariatur.
p 7Tempus hyemis apparat
et deuiationis post hyemis add. A46., in quo mors regnauit, representat ecclesia a Septuagesima usque ad Pascha ; recolens casum et penam primorum parentum propter eorum culpam, et ideo, excepto Gloria Patri, cantica leticie subticentur. Siletur enim Gloria in excelsis, quod in testimonium pacis auditum est, quando ueritas de terra orta est Sources
Ps 84, 12 etc.
p 8Tempus ueris et renouationis seu reuocationis representat Ecclesia in Aduentu Domini usque ad natiuitatem eius per quem omnia renouata sunt. Vnde ad notandum quod patres illius temporis habuerunt aliquid luminis sed multum obscuritatis respectu sequencium, minora cantica leticie cantantur apparat
cantantur : cantant A46., scilicet Gloria Patri et Alleluya, sed maiora supprimit, scilicet Gloria in excelsis, Te Deum laudamus {f.26r, Avranches_BM_216}et sequencias, ut ibi dicetur. Quia enim hoc tempore peccatum regnauit, non per ignoranciam, ut mors prius, sed propter carnis infirmitatem, ideo canitur Alleluya, quia patres huius temporis sub lege fuerunt, sed Gloria in excelsis subsiletur apparat
subsiletur : siletur A46 ., quod est signum pacis et iusticie, quam lex dare nequiuit.
p 9Tempus estatis et reconciliationis siue regressionis representat ecclesia ab octauis Pashe [sic] usque ad octauam Penthecostes ; quia enim per paschalem agnum reconciliamur Deo, ideo omnia cantica leticie decantantur et fere post omnes dictiones Alleluya multiplicatur, ad significandum gaudium de nostra resurrectione habitum. Significat enim tempus illud statum felicitatis eterne. Tunc etiam Gloria in excelsis canitur, quia in resurrectione iusticia, id est caritas, perficietur et pax plena dabitur. Dupplex etiam Alleluya canitur in Albis in dominicis diebus apparat
diebus om. A46. et in festis illius temporis, et tunc stantes oramus. In priuatis feriis Gloria in excelsis et duplex Alleluya non canitur ; sed semper Alleluya preterquam in Septuagesima dicatur ut ibi dicitur.
p 10Tempus antomni [sic] et peregrinationis representat Ecclesia ab octauis Penthecostes usque ad Aduentum Domini, quia nobis Deo reconciliatis non restat nisi ut nos peregrinos reputemus, cum psalmista dicentes : Aduena ego sum et peregrinus Sources
Ps 38, 13. Cantat etiam omnia leticie cantica ad designandum gaudium de hoc quod sunt diuina misteria reuelata. Quandoque tamen aliqua cantica leticie subticet, nec multiplicat Alleluya, sicut fecit in tempore precedenti, ad notandum declinationem a bono quam in nobis negligencia nostra parit. Et cantat Alleluya in spe resurrectionis apparat
et gloria in excelsis post resurrectionis add. A46., pro iusticia reddita. Item cotidie apparat
dicit post cotidie add. A46. Alleluya sed non Gloria in excelsis, ut sub Aduentu dicitur. Cantat etiam Alleluya post graduale in signum laboris per quem ad patriam vite transeundum est. Ex premissis enim colligitur euidenter quod recte in principio hyemis homo apparat
quasi post homo add. A46. desperans dixit : Circumdederunt me gemitus mortis Sources
Ps 17, 5-6. In principio veris quasi resperans dixit : Ad te leuaui animam meam Sources
Ps 24, 1. In principio estatis architectus Ecclesie, Petrus, renatis per baptismum et illuminatis per gratiam dicit : Quasi modo geniti Sources
1 P 2, 2. In principio autumpni, exultans de omni apparat
omni : Dei A46. misericordia dicit : Domine in tua misericordia spe{f.26v, Avranches_BM_216}raui Sources
Ps 12, 6, sed attendens miseriam in quam ex sua negligencia lapsus est, statim subiungit uersiculum : Vsquequo Domine obliuisceris me in finem Sources
Ps 12, 1 ? Et graduale : Ego dixi Domine miserere mei Sources
Ps 40, 5 etc.
p 11Rursus hec quatuor tempora considantur secundum apparat
quatuor post secundum add. A46. principales diei partes, que sunt : nox, pertinens ad tempus deuiationis. Nox enim obscura est, et ydolatre ceci erant. Et aurora, pertinens ad tempus reuocationis. Meridies, pertinens ad tempus reconciliationis uel regressionis. Et uespera, pertinens ad tempus peregrinationis.
p 12Et designantur etiam per quatuor Christi principales actiones, que sunt : natiuitas, actio apparat
actio om. A46. passio, resurrectio et aduentus ad iudicium. Ad natiuitatem enim pertinet circumcisio, apparitio, bptismus [sic] et purificatio. Ad passionem autem ieiunum [sic] et temptatio. Ad resurrectionem, ascensio in celum et Spiritus Sancti missio. Ad aduentum ad iudicium, transfiguratio et miraculorum operatio. Item passio comparatur hyemi ; natiuitas ueri ; resurrectio estati ; aduentus ad iudicium autumpno, quando sedebit uetustus dierum tenens uentilabrum in manu sua et mundabit aream suam Sources
Mt 3, 12, etc. Item natiuitas Christi concordat tempori reuocationis uel renouationis propter prophetas, qui eum multis modis predixerunt. Passio, tempori deuiationis propter penam culpe primorum parentum. Resurrectio, tempori regressionis propter leticiam. Aduentus ad iudicium, tempori peregrinationis, quia huius tempus durabit usque ad diem iudicii. Tempus ergo reuocationis vel renouationis, que facta est per legem et prophetas, durat usque ad Natale Domini tantum, ut dictum est. Alii dicunt quod usque ad Septuagesimam, et ibi incipit tempus deuiationis. Sed secundum primum dictum queritur de tempore quod est a Natali Domini usque ad Septuagesimam, sub quo dictorum temporum contineatur. Super quo dicunt quidam quod tempus quod est a Natali Domini usque ad octauas Epyphanie pertinet ad tempus regressionis, quod est tempus gaudii sicut et illud : unde et in quibusdam ecclesiis tunc albis utuntur vestimemtis [sic], sicut in tempore paschali, neque tunc ieiunatur nec genua flectuntur. Reliqua vero pars, scilicet ab octauis Epyphanie usque ad Septuagesimam, sub tempore peregri{f.27r, Avranches_BM_216}nationis continetur, et licet Ysaias legatur in die natalis Domini, non ideo secundum ipsos dies illa est de tempore reuocationis. Alia enim consideratione hoc fit et ante euvangelium in nocturnis et ante epistolam in missa ; supponitur enim tunc basis columpne ut per utrumque testamentum Christi natiuitas comprobetur.
p 13Item queritur quare a tempore ueris uel renouationis incipiunt officia Ecclesie. Videtur enim quod deberent incipere a tempore hyemis uel deuiationis, quia prius est deuiatio quam a deuiatione reuocatio. Preterea, et in tempore deuiationis primus liber theologie, scilicet Genesis. Super hoc dicunt quidam quod hoc facit Ecclesia ne incipiat ab errore. Sed certe non dicitur tempus illud deuiationis eo quod Ecclesia illo tempore deuiet, sed quia errorem primorum parentum recolit, ut nos ad penitentiam trahat ; et ideo hec ratio non placet. Est ergo ratio quia apparat
enim post quia add. A46. per aduentum Domini omnia noua facta sunt, unde Apocalypsis : Ecce noua facio omnia Sources
Ap 21, 5. In honorem aduentus eius a tempore renouationis incipit Ecclesia officium suum. Preterea si inciperet ab hyeme utens uerbis desperationis, posset homo illa audiens desperare. Merito ergo incipit a uere, ut, cum postea audiens uerba desperationis, non desperet, quia precessit certa promissio uere liberationis, que fit in Aduentu. Incipit ergo a tempore renouationis uel reuocationis, in quo tenet remSources
Guillaume Durand , Rationale Divinorum Officiorum. Livre VI, chapitre 1.
Apparat :
a. et deuiationis post hyemis add. A46 | b. cantantur : cantant A46 | c. subsiletur : siletur A46 | d. diebus om. A46 | e. et gloria in excelsis post resurrectionis add. A46 | f. dicit post cotidie add. A46 | g. quasi post homo add. A46 | h. omni : Dei A46 | i. quatuor post secundum add. A46 | j. actio om. A46 | k. enim post quia add. A46 |
Sources :
α. Guillaume Durand, Rationale Divinorum Officiorum. Livre VI, chapitre 2 | β. Dt 6, 4 | γ. 2 Cor 6, 2 | δ. Lc 18, 8 | ε. Ps 84, 12 | ζ. Ps 38, 13 | η. Ps 17, 5-6 | θ. Ps 24, 1 | ι. 1 P 2, 2 | κ. Ps 12, 6 | λ. Ps 12, 1 | μ. Ps 40, 5 | ν. Mt 3, 12 | ξ. Ap 21, 5 | ο. Guillaume Durand , Rationale Divinorum Officiorum. Livre VI, chapitre 1 |