[Adventus Domini] p Possesseur Bibliothèque patrimoniale d'Avranches
p Cote Avranches, Bibl. patr., ms 39
p Date XIIIe siècle
p Cotes anciennes 1.0.43 (f. Av) ; n°63 (f. Av)
p Analyse
p Bibliographie
p vepres {F. 21v, Avranches_BP_39} [Ad uesperas antiphona ] Missus est Gabriel angelus ad Mariam uirginem desponsatam Ioseph . [Capitulum ] [E]cce uirgo concipiet et pariet filium et uocabitur nomen eius Emmanuel. Butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum . Responsorium Aue Maria gratia plena . Antiphona Beatam me dicent omnes generationes quia ancillam humilem respexit Deus . [Canticum ] Magnificat . [Oratio ] [D]eus, qui de beate Marie uirginis utero uerbum tuum, angelo nunciante, carnem suscipere uoluisti, presta supplicibus tuis, ut, qui uere eam Dei genitricem credimus, eius apud te intercessionibus adiuuemur. Per [eundem Dominum] .
p matines [Ad matutinas inuitatorium ] Aue Maria gratia plena Dominus tecum . [Psalmus ] Venite . [Antiphona ] Angelus Domini nuntiauit Marie et concepit de Spiritu sancto alleluia . [Psalmus ] Domine, Dominus noster . [Psalmus ] Celi enarrant . [Psalmus ] Domini est terra . [Psalmus ] Eructauit . [Psalmus ] Deus noster refugium . [Psalmus ] Magnus Dominus . [Lectio ] [A]ue Maria, gratia plena, Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Salutat angelus puellam uiri salutacionis ignaram, terretur Virgo nouitate uerborum. Ad quam angelus dixit : Ne timeas, Maria ; inuenisti enim gratiam apud Dominum. Ne, inquit, a conspectu meo, mater Domini mei, terrearis : ego conceptionis tue nuntius adueni, non ut uirginitatem amitteres interueni ; ipse me misit ad te, qui est nasciturus ex te. Concipies enim et paries filium ; non cuiuslibet meriti hominem, sed tocius mundi Saluatorem . [Responsorium ] Missus est Gabriel angelus ad Mariam uirginem desponsatam Ioseph nuncians ei uerbum et expauescit uirgo de lumine ne timeas Maria inuenisti gratiam apud Dominum ecce concipies et paries et uocabitur altissimi filius . [Versus ] Aue Maria gratia plena Dominus tecum . [Responsorium ] Ecce . [Lectio ] [R]ecole, Maria, in libro Ysaiae, prophete uirginem quam parituram legisti ; et gaude atque exulta, quia tu esse meruisti. Tu ibi prefigurata es Virgo, tu ecce concipies in utero, non de uiro, sed de Spiritu sanctum [sic] : et grauida eris, et {F. 22r, Avranches_BP_39} incorrupta manebis. Paries quidem filium, et uirginitatis non patieris detrimentum. Efficieris grauida, et eris mater semper intacta. Sencies pondera uentris, et pudorem non perdes castitatis. Intumescent ubera tua, et intacta manebunt uirginalia tua . [Responsorium ] Aue Maria gratia plena Dominus tecum Spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi quod enim ex te nascetur sanctum uocabitur filius Dei . [Versus ] Quomodo fiet istud quoniam uirum non cognosco et respondens angelus dixit ei . [Responsorium ] Spiritus . [Lectio ] [E]cce ancilla Domini, fiat mihi secundum uerbum tuum. O felix obedientia, o insignis gratia, que dum humiliter fidem dedit, celi in se opificem corporauit. Impleuit in ea Dominus, quod dudum promiserat : Obedientiam malo quam sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocaustum. Hec fuit uera obedientia omni sacrificio graciosior [sic], hec fuit cunctis hostiis acceptior ; hinc promeruit gloriam, quam ipsa postmodum plausit : Ecce, ait, ex hoc beatam me dicent omnes generationes . [Responsorium ] Ecce uirgo concipiet et pariet filium dicit Dominus et uocabitur nomen eius admirabilis Deus fortis . [Versus ] Super solium Dauid et super regnum eius sedebit in eternum . [Responsorium ] Admirabilis . Gloria . [Antiphona ] Ne timeas Maria inuenisti gratiam apud Dominum ecce concipies et paries filium alleluia . [Psalmus ] Benedixisti . [Psalmus ] Fundamenta . [Psalmus ] Cantate . [Psalmus ] Dominus regnauit, exultet . [Psalmus ] Cantate . [Psalmus ] Dominus regnauit irascantur . [Antiphona ] Rorate celi desuper . [Oratio ] [Q]uesumus, omnipotens Deus, tua nos protectione custodi et castimoniam pacem mentibus nostris atque corporibus, intercedente sancta Maria, propiciatus indulge, ut, ueniente sponso filio tuo unigenito, accensis lampadibus eius digni prestolemur occursum. Qui tecum uiuit .
p laudes Ad laudes antiphona Spiritus sanctus . Capitulum Ecce uirgo et cetera. Responsorium Aue Maria et cetera. Hymnus O gloriosa domina . In euangelium antiphona Benedicta tu . Oratio Deus qui de beate Marie .
p prime Ad primam antiphona Ecce uirgo .
p tierce Ad tertiam antiphona Aue Maria . Capitulum Ecce uirgo . Versus [responsorium ] Benedicta tu in mulieribus . Oratio Deus qui de .
p sexte Ad sextam antiphona Quomodo fiet istud angele Dei quia uirum non cognosco Maria uirgo Christi Spiritus sanctus superueniet in te et uirtus altissimi obumbrabit tibi . Capitulum Rorate celi desuper . Versus [responsorium ] Egredietur uirga . Oratio Quesumus omnipotens Deus . Require infra.
p none Ad nonam antiphona Ecce ancilla Domini . Capitulum Egredietur uirga . Versus [responsorium ] Speciosa facta es . Oratio Gratiam tuam a apparat Ad laudes... Oratio. Gratiam tuam Add. A39 . .
Apparat :
a. Ad laudes... Oratio. Gratiam tuam Add. A39 |