Apparat critique
- Version par défaut
Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo nono - Ebroycensis dyocesis
Hic incipit Ebroycensis dyocesisEncadré..
Crux Sancti Leuffredi.
IX. Kl. Maii. Per Dei gratiam, accessimus ad abbatiam de Cruce Sancti Leuffredi,
Ebroycensis dyocesis, et in capitulo ipsius loci a nobis proposito verbo Dei, visitavimus
ibidem. Invenimus enim ibi sexdecim monachos commorantes, quorum tres erant novi
cii. Omnes erant sacerdotes, preter illos tres novicios. Precepimus abbati quod prioratus forin
secos visitaret, et faceret in eis ieiunia et alias observantias ordinis observari.
Item, quod archas monachorum frequentius solito inspiceret. Debebant xic libras.
Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, ix libre vi solidi *** Somme entourée...
Verno.
VIII. Kl. Maii. Visitavimus capitulum ecclesie Beate Marie de Vernone, verbo
Dei, ipso adiuvante, a nobis in choro ipsius ecclesie prius proposito capellanis et
vicariis astantibus ibidem et quibusdam laicis. Novem sunt ibi prebende. Nullus
de canonicis residebat ibidem. Novem erant ibi vicarii, quorum quinque erant sacerdo
tes ; duo dyaconi et duo subdyaconi. Quatuor erant ibi clerici qui satis pro mo
dicis stipendiis ecclesiam continue frequentabant, dicti vicarii non erant adeo perpe
tui quin domini eorum possent eos amovere pro sue libito voluntatis. Ipsa die,
procurati fuimus a procuratore capituli in domo de Becco. Summa procurationis, xi libre
xiii solidi xi denarii Somme entourée...
{356v} Joiacum.
VII. Kl. Maii. Procurati fuimus in prioratu de Joy. Summa procurationis, ix libre
v solidi vii denariiSomme entourée...
VI. Kl. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus dictum prioratum. Ibi erant
duo [sic]
[monachi]
Gemeticenses. Habebant in redditibus circa vc libras, et inde reddere
tenebantur abbacie quod ultra victum suum et familie sue poterant
reservare. Vescebantur carnibus aliquociens preter necessitatem.
Ipsa die, fuimus in domo domini episcopi Ebroycensis, cum expensis eius.
Capitulum.
V. Kl. Maii. Per Dei gratiam, intravimus capitulum Ebroycense, et ibi a nobis,
presente R. Dei gratia episcopo dicti loci, canonicis et clericis, capellanis que ecclesie
Ebroycensis astantibus ibidem proposito verbo Dei cum eius adiutorio, inquisi
vimus diligenter de statu ecclesie prout potuimus, et invenimus eum in
bono [sic]
[statu]
existere, per Dei gratiam, hoc excepto quod decanus inibi minime resi
debat ut tenebatur, et tunc precepimus circa hoc consilium apponi, prout
fieri posset efficarum et maturum. Ipsa die, procurati fuimus a capitulo dicti
loci in domibus episcopi. Summa procurationis, xviii libre xix solidi viii denarii Somme entourée...
Sanctus Taurinus.
IIII. Kl. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus abbaciam Sancti Taurini. Ibi
erant xxiii monachi. Omnes sacerdotes, preter sex. Precepimus abbati quod
frequentius solito archas monachorum inspiceret et videret ne quid propri
etatis haberent. Debebant m libras ; debebantur eis iic libre. Alia, per Dei
gratiam, invenimus in bono statu. Ipsa die, procurati fuimus ibidem.
Summa procurationis, vi libre xviii solidi sine vino de quo non potuit haberi compotus Somme entourée. ..
Sanctus Salvator.
III. Kl. Maii. Per Dei gratiam, accessimus ad abbatiam Sancti Salvatoris. Ibi
que a nobis proposito verbo Dei, ipso Domino adiuvante, processimus ad visitatio
nem. Invenimus ibi lxi moniales velatas, et due erant ve
lande que quidem quanquam iam recepte fuissent tamen expectabant loca sua.
Precepimus quod residuum panis cuiuslibet monialis cederet in elemosinam.
Item, inhibuimus ne moniales comederent cum parentibus suis in domo sive
in abbacia. Inhibuimus etiam ne canes, aves, escurellos haberent. Item, ne
hec que de serico operantur acuarios elemosinarias et huiusmodi facerent sed ea
que pertinuerint ad cultum Dei. Item, ne corrigias ferratas haberent. Inhibui
mus nichilominus abbatisse ne ulterius daret alicui moniali licentiam exe
undi, nisi cum bona a societate. Tres habebat conventus ancillas communes,
et plures speciales erant in dispendium domus ; quare precepimus quod ulterius non
essent ibi ancille alique speciales sed si necesse esset numerus communium augeretur. Item. Pre
cepimus abbatisse quod melius solito provideret infirmis. Debebant iiiic libras ; sol
vebant decimam de xic libris et l. Ipsa die, procurati fuimus ab eis apud
Sanctum Taurinum. Summa procurationis x libre xxiii denarii Somme entourée...
{357r} Yverium.
II. Kl. Maii. Procurati fuimus apud Yvereium. Summa procurationis, ix libre iii solidi iii denarii Somme entourée...
Kl. Maii. Videlicet in festo Beatorum Philippi et Jacobi in vigilia ascensionis,
visitavimus abbaciam de Yvereio predictam. Ibi erant xv monachi com
morantes. Omnes erant sacerdotes preter unum. Precepimus abbati qui no
vus erat, quod prioratus forinsecos visitaret, adminus semel quo
libet anno, ne quid proprietatis haberent. Precepimus abbati quod sepius so
lito computaret coram conventu, vel coram maioribus electis et
datis a conventu. Debebant.
Brollium.
Ipsa die, fuimus in abbacia de Brollio, Cisterciensis ordinis, cum expensis
eiusdem abbacie. Non computavimus.
VI. Non. Maii. Videlicet in die ascensionis Domini, pernoctavimus apud Mo
tellam in domo Amalrici de Musiaco armigeri nepotis nostri, quia quia
dictus [illisible] armiger cum multa instancia nos rogaverat super eo, cum prior
de Musiaco, qui nos tunc recipere tenebatur et procurare, domos inha
biles habebat ad recipiendum nos. Quanquam vero potuissemus de iure acce
pisse a dicto priore procurationem integram, tamen quia pauper erat et debitis onera
tus, ab ipso tantum accepimus centum solidos nomine procurationis, et in verita
te prior dicti loci tenetur nobis ad procurationem integram quandocunque in dicta
dyocesi visitationis officium exercemus.
Musiacum.
V. Non. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Musiaco. Ibi
erant quatuor monachi de Columbis. Omnes erant sacerdotes. Vescebantur
carnibus preter necessitatem, minus convenienter servabant ieiunia regule.
Domus loci erant prave. Debebant vixx libras ; pauca habebant estaura
menta.
Heudrevilla.
Ipsa die, per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Heudrevilla. Ibi erant
tres monachi de Tyron commorantes ; nullam tenebant regulam.
Invenimus in ecclesia loci tria dolia vini. Inhibuimus eis ne aliquid ul
terius in templo reponerent, sed quam mundius possent illud tenerent.
Item, precepimus eis quod frequentius solito confiterentur et communicarent, immo
celebrarent. Item, precepimus quod antiquiores ancillas solito tenerent et in
suspectas. Debebant circa c libras ; habebant estauramenta satis ad annum preter
avenam ; solvunt decimam de iic libris. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa pro
curationis, vi libre
vi solidi vi denarii Somme entourée...
Coudres.
IIII. Non. Maii. Visitavimus domum de Coudres. Ibi
erant duo monachi de Bourguel. Prior non iacebat cum socio suo. Precepimus
quod simul in una camera iacerent. Non servabant statuta regule in aliquo.
Prior prout dixit nobis reddebat abbati suo annuatim iic et l libras, et de
residuo regebat domum. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Noluit com
putare.
{357v} Tyllieres.
III. Non. Maii. Accessimus ad domum de Tylleriis ad abbatiam de Bec
co Helluini pertinentem. Invenimus domos discoopertas, et manerium totum mi
serabiliter circa edificia deformatum. Pernoctavimus apud Brithulium, in castro domini
regis, ubi procurati fuimus a custode manerii supradicti. Summa procurationis, x libre xvi
solidi xi denarii Somme entourée...
Sanctus Sulpicius.
II. Non. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum Sancti Sulpicii iuxta Aquilam.
Ibi erant octo monachi Sancti Launomari Blesensis. Pauca habebant altaria. Non
servabant statuta regule quo ad esum carnium, ieiunia et alia. Raro confitebantur.
Habebant estauramenta satis ad annum preter vinum. Pauca debebant ;
habent in redditibus circa iiic libras.
Summa procurationis,
vii libre ix solidi
viii denarii Somme entourée. ..
Reyum.
Non. Maii. Visitavimus prioratum de Reyo prope Aquilam.
Ibi erant duo monachi Sancti Launomari Blesensis. Nullam servabant regulam
passim et indifferenter comedebant carnes. Inhibuimus eis ne mulieres de
villa comederent cum eis, sicut consueverant, cum maritis suis aliquotiens. Ves
cebantur carnibus, et hoc faciebant ex permissu abbatis sui, ut dixit prior. Socius prioris
tunc abfuit. Habebant in redditibus iiiixx x libras, et de tanto solverunt decimam.
Ipsa die, procurati fuimus ibi. Summa procurationis vi libre xvii solidi ii denarii Somme entourée... Fecimus eis reddi lx
solidos turonenses et dari pro eo quod erat debitis oneratus. Ipse enim debebat circa c libras.
Lyra.
VIII. Id. Maii. Per Dei gratiam accessimus ad abbatiam de Lyra et facto a no
bis sermone in capitulo, Domino adiuvante, processimus ad visitationem. Invenimus quod
ibi xxxvii monachos commorantes. Omnes erant sacerdotes preter septem ;
erant in Anglia, xv monachi. Invenimus defectum circa frequentationem
confessionum. Precepimus expresse quod frequentius solito confiterentur. Item, precepimus
claustrum melius solito custodiri, et certam custodiam in introitu claustri appo
ni. Qualibet die fiebat ibi elemosina. Debebant xviiic libras, quarum
viiic et lxvi erant ad usuras. Dampnum maximum habuerant in
Anglia, ut dicebant. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Non computavimus.***
VII. Id. Maii. Procurati fuimus in abbatia de Conches.
VI. Id. Maii. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam predictam. Ibi eranl xxv
monachi, quorum duo erant novicii ; solebant esse plures. Abbas dixit nobis [sic]
[quod]
nu
merum augmentaret. Inhibuimus ne seculares loquerentur cum monachis in claus
tro. Precepimus abbati quod in prioratibus quo ad esum carnium prout posset faceret
observari regulam. Pauca debebant, et aliqua debebantur eis. Estauramenta
habebant satis ad annum. Bene erat eis per Dei gratiam.
Noa.
Ipsa die, fuimus in abbatia de Noa, Cisterciensis ordinis,
cum expensis abbatie.
Non computavimus Non computavimus entouré...
Bellus Mons Rogeri.
V. Id. Maii. Procurati fuimus in prioratu de Bello Monte Rogeri pertinente
ad monasterium de Becco Helluini. Summa procurationis, ix libre xii solidi iiii denarii Somme entourée...
{358r} IIII. Id. Maii. Videlicet in die penthecostes, per Dei gratiam, celebravimus mis
sam in pontificalibus in capella superiori in prioratu predicto, et postea predica
vimus supra, prope vetus castrum domini regis. Ipsa que die fuimus in eodem
prioratu cum expensis nostris.
Eadem die visitavimus prioratum predictum. Invenimus ibi sex monachos de Becco
Helluini. Solebant esse plures, sed numerus fuerat diminutus propter edificia sump
tuosa que construebant. Abbas vendiderat quadraginta marchas stellingorum que debebant esse prioratus ;
loqui debuimus cum abbate de hoc. Debebant iiiic libras ; debebantur eis iic. Estau
ramenta habebant satis ad annum, preter avenam.
Daubue.
III. Id. Maii. Videlicet in crastino penthecostes, accessimus ad prioratum sive
domum de Daubue, pertinentem ad monasterium Beati Audoeni Rothomagensis, ibi
que invenimus quendam firmarium, videlicet Petrum de Bicauf, qui reddebat an
nuatim monasterio Beati Audoeni iiiixx modios tam bladi quam avene, et viixx
libras turonenses. Non procuravit nos illa die, sed die sequenti, prout patebit inferius.
Montoire.
Ipsa die, visitavimus prioratum de Montoire. Ibi erant duo monachi
Sancti Audoeni, debent esse tres. Non habebant nisi unicum calicem in capella
manerii et in ecclesia parrochialiTravail
Encoder?. Precepimus quod unum haberent in capella. Inhi
buimus eis ne amplius permitterent comedere mulieres in domo sua,
sicut alias fecerant. Habebant in redditibus iic libras et l ; debebant iiiixx
libras. Habebant estauramenta ad annum preter vinum et avenam. Ipsa die, procu
rati fuimus ibi. Summa procurationis *** Somme entourée...***
Ballolium.
II. Id. Maii. Per Dei gratiam, accessimus ad prioratum de Ballolio, perti
nentem ad monasterium Beati Audoeni Rothomagensis. Invenimus ibi
*** firmarium, qui solvebat et reddebat annuatim monasterio predicto
iiiixx modios tam bladi, quam ordei, quam avene, et c libras turonenses. Ipsa die,
procuravit nos in castro nostro de Gaillone, pro eo quod domus de Bal
lolio erant minus apte et minus convenientes ad recipiendum nos.
Summa procurationis, viii libre xv solidi v denarii parisienses Somme entourée...***
Bonus Portus.
Id. Maii. Fuimus apud Bonum Portum, cum sumptibus abbatie.
Non computavimus Non computavimus entouré...
XVII. Kl. Junii. Procurati fuimus apud Maretot, a firmario domus
de Daubue predicte. Summa procurationis, ix libre xv solidi Somme entourée...