Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1267« Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo septimo

{333r} V. Id. Maii. Apud Bellum Montem in Algia, cum expensis nostris.

IIII. Id. Maii. Apud Pontem Audomari.

Cornevilla.Deux croix. .

III. Id. Maii. Per Dei gratiam, accessimus ad abbatiam de Cornevilla, licet nundum
fuisset annus elapsus quod visitaveramus eandem, sed illuc ad petitionem abbatis accessimus,
propter contentionem quandam que erat inter eum et fratrem Osbertum, qui eundem abbatem accu
sabat super multis criminibus. Invenimus enim quod unus non clamabat alium. Prece
pimus abbati quod diligentiam attentam circa hoc apponeret et puniret illum quem sciret nolle
delinquentem clamare. Item, precepimus quod omnes libri conscriberentur in quadam scedu
la vel quaterno et quod repeterent illos quos accomodaverant ; magister Guillelmus
Bienvenu habebat quedam decreta. Item, precepimus abbati quod daret canonicis confessores, reten
tis sibi quibusdam casibus. Visitatores ordinis preceperant quod canonici non sacerdotes quibuslibet
duabus ebdomadis semel adminus confiterentur et comunicarent. Frater Adam Picardus nunquam confessus
fuerat abbati nec ab ipso licentiam petierat alii confitendi. Precepimus ei quod ipse in hoc emendaret se.
Frater Henricus Surdus rancorem conceperat et diu habuerat contra quendam novicium et fratrem Robertum, concanonicum
suum, presbyterum, quod nobis multum displicuit, et licet in ipsa visitatione in pleno capitulo ipsos
reconciliari fecissemus tamen precepimus dicto Henrico expresse quod ab hoc se summopere custodi
ret. Item precepimus abbati quod melius solito provideret infirmis. Item, inhibuimus ei ne
decetero permitteret seculares confabulari in claustro, nec loqui cum canonicis ut solebant. Item, precepimus quod, ex
quo ballivum habere nolebat, saltem ipsemet compotos suos bene et congrue facere coram ali
quibus maioribus de conventu studeret. Debebant xiixx libras, quarum maior pars presbytero de Ro
etot
Incertitude.. debebatur. Preterea sciendum est quod cum frater Osbertus de Porta quedam diceret coram
nobis vel renovaret que proposuerat coram officiali nostro, Rothomagi, prout in libello
coram dicto officiali edito continetur, que quidem crimina sapiebant contra fratrem Nicholaum de
Cruce, abbatem suum, iidem abbas et frater Osbertus spontanei consenserunt, in pleno capitulo,
quod nos de plano, sine strepitu iudicii, aquibuscunque vellemus, sive de conventu
sive de extra tam religiosis quam secularibus, inquireremus per nos vel per alium, sive per alios, veritatem
super criminibus supradictis, et si inveniremus iuxta arbitrium nostrum abbatem predictum culpa
bilem predictum in predictis vel aliquo predictorum, nos eundem, secundum quod nobis videretur, puniremus. Et
similiter, si inveniremus iuxta arbitrium nostrum dictum fratrem Osbertum aliquid vel aliqua
proposuisse in quibus abbatem predictum non inveniremus iuxta arbitrium nostrum culpabilem, ipsum
fratrem O. puniremus secundum quod videretur nobis. Presentibus : magistris G., archidiacono Mino
ris Caleti
, Johanne de Gemeticis, canonico Rothomagensi, prioribus de Burgo Acardi et hospitalis Sancti Johannis de Ponte Audomari , fratribus Adam Rigaudi, Nicholao de Alto Villari, magistro Guillelmo
Bienvenu, Herberto, Roberto et Johanne, clericis nostris. Nos autem ibi procurati fuimus ea die, et die
sequente, per Dei gratiam, inde recessimus, magistro Johanne de Gemeticis ibi dimisso ut de
premissis inquireret loco nostri.

II. Id. Maii. Apud Maretot.

{333v} Id. Maii.

XVII. Kl. Junii.

XVI. Kl. Junii.

XV. Kl. Junii.

XV. Kl. Junii.

XIIII. Kl. Junii.

XIII. Kl. Junii. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense. .

Apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense.

XII. Kl. Junii. Apud Pyntardivillam, ubi tunc habuimus nobiscum venerabiles fratres
nostros, O. Baiocensem et R. Ebroycensem, Dei gratia, episcopos, et magistrum Giraldum Pictavensem.

XI. Kl. Junii. Apud Vernonem, ubi erat tunc dominus rex.

X. Kl. Junii. Ibidem. Qua die, auctoritate domini legati, cuius litteras recepimus super hoc, absolvimus dominum
Robertum de Freschennis, vicecomitem Rothomagensem, ab excomunicatione quam incurrerat occasione detentio
nis Gileberti clerici, et iniectionis manuum in eundem et eidem iniunximus penitentiam competentem,
videlicet quod infra instans festum Beati Remigii limina Beati Michaelis visitaret, et diceret
l Pater Noster et Ave Maria, et v solidos pauperibus erogaret, et per tres dies, videlicet sexta feria,
ieiunaret.

IX. Kl. Junii.

VIII. Kl. Junii. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillonem. .

Apud Gaillonem.

VII. Kl. Junii. Videlicet in ascensione Domini, ibidem.

VI. Kl. Junii. Ibidem. Qua die, fecit nobis homagium Gauguenis Duret, armiger, gener domini Gui
donis de Malo Leone, militis, de quodam feodo quod idem miles dedit uxori dicti armigeri in
maritagium, quum quidem idem miles tenuerat Albam Viam de nobis et hoc facto, idem mi
les et Robertus Balduini constituerunt se fideiussores pro dicto armigero pro releveio, si quod
habere deberemus.

V. Kl. Junii. Apud Gaillonem.

IIII. Kl. Junii. Apud Vernonem.

III. Kl. Junii. Apud Meduntam.

II. Kl. Junii. Apud Sanctum Germanum in Laya.

Kl. Junii.

De Petro de Sancto Remigio armigero.

IIII. Non. Junii. Qua die, absolvimus seu absolvi fecimus per fratrem Adam, fratrem nostrum Petrum
de Sancto Remigio, armigerum, ab excomunicatione qua ligatus erat ab officiali nostro Rothomagensi, occasione quinquaginta
librarum turonensium in quibus idem P. tenebatur dicto officiali, ratione cuiusdam emende, sub hac forma
videlicet, quod nisi infra instans festum Beati Remigii eidem officiali satisfaceret de dicta pecunie quantita
te, ipse statim in pristinam sententiam retruderetur. Magister Johannes de Flainvilla, cantor Rothomagensis
pro ipso P. principalem debitorem et redditorem constituit  [sic] [se] super dictis quinquaginta libris, si idem P. de
hiis non satisfaceret infra terminum memoratum.
Presentibus in aula nostra Parisiensi, coram fratre Adam loco nostri magistro J. de Flainvilla, cantore, G. de Flavacort,
archidiacono Minoris Caleti, dominis Herberto de Villaribus, Ingerranno Guengenno, militibus.
Renvoi (//). . Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

III. Non. Junii.

II Non. Junii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

Non. Junii. Videlicet in die penthecostes, ibidem. Qua quidem die, per Dei gratiam, dominus
Ph., primogenitus domini regis Francie et multi nobiles regni Francie, cum eo accincti
fuerunt cingulo militarii ; et nos rex Navarre, comes Drocensis, dominus de Harecort ac
multi alii nobiles crucem assumpsimus, Domino adiuvante, a domino legato, in insula Beate Marie,
ubi, domino rege et dicto legato, multis que prelatis Francie et baronibus presentibus, ac etiam mul
titudine cleri et populi copiosa inibi congregata predicavimus.

{334r} VIII. Id. Junii. Parisius.

VII. Id. Junii. Apud Sanctum Dyonisium.

VI. Id. Junii. Apud Sanctum Martinum iuxta Pontisaram.

V. Id. Junii. Apud Brayum subtus Baudemont.

IIII. Id. Junii. Apud Fraxinos.

De magistro Johanne dicto Fabro, parrochia de Chambortio.

III. Id. Junii. Videlicet in festo Beati Barnabe apostoli, per Dei gratiam, celebravimus sacros
ordines apud Andeleium. Qua die, ordinatus fuit in presbyterum magister Johannes dictus Faber,
rector ecclesie de Chambortio, et iuramento prestito, [illisible] promisit se stare voluntati nostre
super eo quod per multa tempora non curaverat representare se ad ordines nec in dicta ecclesia
resederat preter nostram licentiam contra iuramentum suum, quod in receptione sua prestiterat, temere veniendo, et pernoctavimus apud Fraxinos.

Capravilla.Deux croix..

II. Id. Junii. Procurati fuimus apud Capravillam, videlicet in die Sancte Trinitatis.

Summa procurationis, vii libre
x solidi Somme entourée...

Id. Junii. Apud Deivillam.

XVIII. Kl. Julii. Per Dei gratiam, celebravimus Rothomagi sacram synodum.

XVII. Kl. Julii. Tenuimus in camera nostra superiori Rothomagensi synodum decanorumTravail
Distinguer les différents synodes ? Encoder chambre supérieure?
.
Inter alia autem que ibi coram eis fecimus, ordinavimus seu statuimus quod singuli sa
cerdotes qui non venirent ad synodos Rothomagenses quadraginta solidos turonenses
solvere tenerentur de absentia cuiuslibet synodi, nisi constaret eos impedimenta le
gitima habuisse, distribuendos iuxta arbitrium nostrum seu erogandos.

De presbytero de Charcio.

Ipsa die quam assignaveramus presbytero de Charcio ad purgandum se manu septima sacer
dotum, super vicio incontinencie de quo fuerat et erat graviter diffamatus, precipue de
Germana de Asneriis, comparuit coram nobis. Verum, quia secum adduxerat quosdam
sacerdotes minus ydoneos, ut pote tales qui de conversatione eius et vita non potuerant
plenam noticiam habuisse, eidem super premissis diem crastinum assumptionis assignavimus ad
purgandum se legitime super premissis ut dictum est, per sex presbyteros notos, et bone fame et
vicinos. Ipsa die, pernoctavimus apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

XVI. Kl. Julii. Apud Maretot.

XV. Kl. Julii.

XIIII. Kl. Julii.

XIII. Kl. Julii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

XII. Kl. Julii. Apud Maretot.

XI. Kl. Julii. Per Dei gratiam, desponsavimus Henricum Louvel cum Petronilla de Val
le Richerii et celebravimus benedictionem nuptialem in ecclesia Beate Marie Rotunde Rothomagensis.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

X. Kl. Julii. Apud Maretot.

IX. Kl. Julii. Apud Gaillonem.

VIII. Kl. Julii. Videlicet in festo nativitatis Beati Johannis Baptiste apud Gaillonem.

VII. Kl. Julii.

VI. Kl. Julii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Gaillonem. .

Apud Gaillonem.

V. Kl. Julii. Apud Vernonem.

IIII. Kl. Julii. Apud Meduntam.

III. Kl. Julii. Videlicet in festo Beatorum Petri et Pauli.

{334v} II. Kl. Julii.

Kl. Julii.

Parisius.

VI. Non. Julii. Qua die, cum Dei adiutorio, et de licentia domini episcopi parisiensis petita super
hoc et obtenta electionem in Lexoviensi celebratam ecclesia [sic] [ecclesia celebratam] de domino Guidone de Merula,
examinatis primitus electionis predicte processu et persona electi, in aula manerii nostri Parisiensis, exi
gente iusticia, de prudentum et bonorum consilio duximus confirmandum.

V. Non. Julii.

IIII. Non. Julii.

III. Non. Julii.

II. Non. Julii.

Non. Julii.

VIII. Id. Julii.

VII. Id. Julii. Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

VI. Id. Julii. Apud Sanctum Dyonisium in Francia.

V. Id. Julii. Apud Lusarchias.

IIII. Id. Julii. Apud Silvanectum.

III. Id. Julii. Apud Compendium.

II. Id. Julii. Apud Noviomum.

Id. Julii. Apud Gornaium super Arundam.

XVII. Kl. Augusti. Apud Braiellam, in manerio episcopi Belvacensis sede vacante, cum
expensis nostris.

Novum Mercatum.Deux croix..

XVI. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum
de Novo Mercato
. Ibi erant tres monachi Sancti Ebrulphi, videlicet, fratres Victor, prior,
Guillelmus de Phalesia, Petrus de Noione, Hugo de Britulio. Vescebantur carnibus
ter in ebdomada, et dicebant quod hoc erat ex permissu abbatis. Pravos habebant libros,
precipue gradalia. Precepimus priori, sicut alias feceramus in aliis visitationibus, quod
claustrum mundum tenerent, aut saltem omnino illud clauderent versus claustrum. Debebant
c libras abbati suo et alibi x libras. Ipsa die, fuimus ibi procurati. Summa procurationis, ix libre Somme entourée..

Sanctus Laurencius in Leonibus.Deux croix..

XV. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum Sancti Laurencii in Leonibus.
Ibi erant xvi canonici commorantes, quorum duo erant novicii. Unus non clamat alium.
Quatuor conversi erant in prioratu et duo extra, et due converse. Inhibuimus fratri Ricar
do ne ulterius loqueretur cum filia sua propria quam habebat ; eorum enim collo
cutio scandalisaverat multos. Inhibuimus etiam priori ne ipsam permitteret frequentare domum
nec intrare, et si forsan dictus Ricardus contrafaceret, graviter puniretur, aut per subtractionem vini
et ciborum aut alio modo, secundum quod prior faciendum videret. Debebant xvixx libras, quarum
viixx debebantur presbytero de Pucheio quondam. Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono
statu. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, viii libre Somme entourée..

Noientum.Croix..

XIIII. Kl. Augusti. Procurati fuimus a firmario domus seu prioratus de Noiento prope Novum Castrum. Summa procurationis, xi libre x solidi Somme entourée..

Domus Dei de Novo Castro.

Ipsa die, visitavimus hospitale sive domum Dei de Novo Castro. Ibi erant duo
canonici, cum priore presbyteri, tres conversi, sex sorores converse, due ancille seculares servi
entes infirmis. Precepimus quod fratres conversi et converse adminus quinquies vel quater confite
{335r}Feuillet déchiré..rentur per annum et communicarent. Item, quod canonici frequentius solito confiterentur priori suo.
Debebant c libras ; debebantur eis lx libre.

XIII. Kl. Augusti. Apud Alacrem Montem.

XII. Kl. Augusti. Apud Deppam.

XI. Kl. Augusti. Videlicet in festo Beate Marie Magdalene, apud Deppam, et predica
vimus, per Dei gratiam, in cimiterio ecclesie dicti loci.

X. Kl. Augusti. Apud Alacrem Montem.

IX. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, dedicavimus ecclesiam Beate Agathes de Alacri Monte.

VIII. Kl. Augusti. Videlicet in festo Beati Jacobi, celebravimus missam apud Sanctum Jacobum de
Tristevilla
.

Evremodium.Deux croix..

VII. Kl. Augusti. Cum Dei adiutorio, visitavimus prioratum de Evremodio.
Ibi erant ix monachi de Becco. Debent esse xiii sed propter multiplicia domus
gravamina fuerat numerus diminutus. Precepimus priori quod frequenter archas mo
nachorum inspiceret. Ter in ebdomada datur elemosina generalis omnibus venientibus ad eam.
Debebant vic libras. Ipsa die, procurati fuimus a priore in manerio nostro de Alacri
Monte. Summa procurationis, vii libre iii solidi Somme entourée..

Sauquevilla.

VI. Kl. Augusti. Cum Dei adiutorio, accessimus ad ecclesiam Beate Marie de Sau
quevilla
, et ibi visitavimus prout potuimus. Non enim invenimus de toto capitulo nisi
magistrum Raduphum, curatum parrochie, cantorem et surdum. Invenimus etiam ecclesiam
et personis destitutam et debitis obsequiis defraudatam. Parum devote et sollempniter celebra
batur officium divinum. Quia vero invenimus quod aliquos redditus qui ab antiquo duntaxat
residentibus deputati fuerant absportabant absentes. Precepimus predictis magistro
Radulpho et cantori quod monerent Ferricum, thesaurarium, et Galterum dictum Grossum, qui dictam de
serverant ecclesiam absque licencia et contra statutum ecclesie antiqum et approbatum ut ad eandem
redirent ibidem debitam facturi residentiam et servituri fideliter, prout tenebantur, ali
oquin subtraherent eis prorsus bona illa que residentibus debentur, et distribui face
rent ea hiis qui residerent. Item, quod aliquem de capitulo ydoneum et fidelem constitue
rent, qui bona pertinentia ad communiam reciperet et ea distribueret prout esset
faciendum. Item, quod statuerent inter se ut semel quolibet anno generale capitulum teneretur
ibidem aliqua certa die qua tractaretur de statu ecclesie et quod in ipso capitulo fieret ab hiis
qui presentes essent robur obtineret firmitatis. Nichil de Anglia habuerant per mul
ta tempora. Ibi sunt sex prebende.

Longolium.Croix..

Ipsa die, per Dei gratiam, procurati fuimus apud Longolium ab eius loci firma
rio. ***Summa procurationis, xi libre x solidi Somme entourée...

Basquevilla la Martel.Croix..

V. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Basquevilla la Martel.
Ibi erant iiiior monachi de Tyron, videlicet, Clemens, prior, Radulphus de Parisius, Johannes de Cor
bevilla, Galterus de Crasvilla. Ter in ebdomada utebantur carnibus ut dicebant. Non
servabant ieiunia regula. Debebant lvi libras,·pauca habebant estauramenta.
Ibi procurati fuimus ea die. Summa procurationis, viii libre Somme entourée..

Longavilla.Deux croix..

IIII. Kl. Augusti. Procurati fuimus apud Longam Villam. Non computaverunt.

Ipsa die, fructus prebende que fuit domini Senebaldi permutavimus magistro Johanni de
Gemeticis cum fructibus prebende quam idem J. obtinebat, et fructus illius permutavimus sta
tim archidiacono Johanni de Noentello, cum fructibus prebende quam habebat.

{335v} Altifagus.Deux croix..

III. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Altifago. Ibi erant sex
monachi Sancti Ebrulphi, videlicet, fratres Nicholaus Mahiart, prior, Droco de Novo Mer
cato, Alexander de Ponchardon, Henricus de Pio Monte, Robertus de Bleva, Radulphus de
Usseio. Omnes erant sacerdotes, preter fratrem Radulphum de Usseio cui precepimus quod frequenter
confiteretur et communicaret adminus semel quolibet mense. Vescebantur carnibus aliquotiens preter necessita
tem. Prior erat novus. Debebant viixx et x libras, preter emendam regis. Habebant
estauramenta sufficienter, ut dicebant. Ibi procurati fuimus ea die. Summa procurationis, viii libre Somme encadrée...

Sanctus Victor.Deux croix..

II. Kl. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam Sancti Victoris in Caleto. Ibi erant decem
monachi commorantes, octo extra qui dispersi et missi fuerant per loca varia, propter paupertatem abbacie omnes commoran
tes erant sacerdotes, preter unum, cui iniunximus quod frequentius solito confiteretur et communicaret ad mi
nus quater vel quinquies per annum. Item, precepimus abbati quod statuta pape Gregorii faceret legi
frequenter in capitulo. Item, quod compotos suos faceret et recitaret coram aliquo vel aliquibus
de conventu. Debebant circa iiiic libras. Alia, per Dei gratiam, invenimus satis in bono statu
excepto quod frater Thomas se infestum seu exosum omnibus reddedat propter turpiloquia
convicia et probra que frequenter pluribus irrationabiliter inferebat, et eundem etiam coram no
bis, in capitulo invenimus litigiosum et murmurosum. Ibi procurati fuimus ea die.
Noluerunt computare.***

Kl. Augusti. Videlicet in festo Beati Petri ad Vincula.

IIII. Non. Augusti.

III. Non. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

Sanctus Georgius.Deux croix..

II. Non Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam Sancti Georgii de Bauquiervilla.
Ibi erant xxv monachi commorantes, quorum duo erant novicii. Omnes erant sacer
dotes preter duos. Plura debebantur eis quam debebant. Multum bene erat eis, per Dei gratiam,
nam ipsos invenimus circa spiritualia et temporalia in optimo statu. Ibi procura
ti fuimus ea die. Summa procurationis viii libre Somme entourée..

Gemeticus.Deux croix..

Non. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam Gemeticensem. Ibi erant xlv
monachi commorantes. Omnes erant sacerdotes preter xii G ; extra erant xxi. Unus
erat cum abbate Sancti Victoris. Debebant circa m libras ; debebantur eis circa iiiim, quorum aliqua
erant male solubilia. Invenimus eos, per Dei gratiam, in bono statu. Verumtamen
quia nonnulli opinionem malam aliquantulum habuerant et habebant de gestu et habitu
abbatis. Monuimus eum secreto die subsequente in camera in qua iacere consuevimus
super hiis que secuntur. Presentibus magistris J. archidiacono Maioris Caleti, J. de Gemeticis,
fratribus Adam Rigaudi, Henrico de Housseio de ordine minorum et Johanne de Morgneval clerico
nostro quod libentius solito consuleret priorem et maiores et maturiores de conventu
super hiis que facturus esset ut consultius et tutius ageret. Item quod edificia sumptuosa non inci
peret sine ipsorum consilio et voluntate. Item quod illam summam pecunie, quam eis dimise
rat abbas Robertus, dispersam satageret aggregare. Item quod cum hospitibus non confa
bularetur nec iocundaretur ita tarde ut solebat. Consueverat enim, ut intelleximus
de nocte cum hospitibus quibuslibet vigilare, iocare et bibere. Ita quod propter hoc mona
chi assistentes eidem plurimum gravabantur. Item quod honestius et simplicius equitare
studeret, et in omnibus maturius se gerere et habere. Inhibuimus etiam ei ne amplius
prioratum de Villarcellis frequentaret, sed omnino vitaret eundem.

{336r} Ipsa die, fuimus apud Calidum Beccum, cum expensis nostris.

VIII. Id. Augusti. Per Dei gratiam, dedicavimus ecclesiam de Calido Becco, et ab eiusdem
ville presbytero procurati fuimus apud Sanctum Wandregilum, ratione dedicationis predicte.

Burgus Acardi.Deux croix..

VII. Id. Augusti. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Burgo Acardi. Ibi
erant xii canonici commorantes, quorum unus, videlicet, Gaufridus dictus Boite incarcera
tus erat ibi ; extra erant in obedientiis ix. Precepimus priori quod frequentius solito
visitaret forinsecos canonicos, precipue illos qui morantur apud heremum. Quia
vero prior non repetierat summam magistri Guillelmi Autissiodorensis a magistro Nicholao,
rectore ecclesie de Bosco Guillelmi, quam dudum eidem accomodaverat idem prior, prout prece
peramus ei in aliis visitationibus, iniunximus ei penitentiam. Debebant xiiixx libras ; debe
bantur eis viiixx libre, in debitis bene solubilibus, pro terminis preteritis, et habebant estau
ramenta multa. Ibi procurati fuimus ea die. Summa procurationis, viii libre Somme encadrée..***

VI. Id. Augusti. Apud Pyntardivillam.

V. Id. Augusti. Videlicet in festo Beati Laurencii, ibidem.

IIII. Id. Augusti. Apud Maretot.

III. Id. Septembris. Ibidem.

II. Id. Augusti. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

Id. Augusti. Rothomagi.

XIX. Kl. Septembris. Videlicet dominica proxima ante assumptionem Beate Marie, predicavimus in atrio Sancti Gervasii , et illuc ivimus cum processionibus.

XVIII. Kl. Septembris. Videlicet in die assumptionis, celebravimus, per Dei gratiam, Rothomagi
festivitatem diei.

XVII. Kl. Septembris.

XVI. Kl. Septembris.

XV. Kl. Septembris. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

Sanctus Audoenus Rothomagensis.Deux croix..

XIIII.  [sic] [Kl.] Septembris. Per Dei gratiam, visitavimus monasterium Beati Audoeni Rothomagensis
Ibi erant lviii monachi. Omnes erant sacerdotes, preter octo. Invenimus, per Dei gratiam,
eos in bono statu circa spiritualia. Verumtamen plurimum turbabatur officium propter parro
chiam. Debebant iiiim viiiic xii libras v solidos turonenses ; debebantur eis in debitis ma
le solubilibus, ut dicebant, iim vic libre turonenses. Quingente libre turonenses de dicto
debito quod debebant erant ad usuras. Ipsa die, fuimus apud Deivillam, cum
expensis nostris.

XIII. Kl. Septembris. Rothomagi.

XII. Kl. Septembris. Cum Dei adiutorio, consecravimus in ecclesia Rothomagensi venerabilem fratrem nostrum G. de Merula,
episcopum, assistentibus nobis venerabilis fratribus nostris suffraganeis ecclesie RothomagensisTravail
Encoder Eglise de Rouen?
.

XI. Kl. Septembris.

X. Kl. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Maretot. .

Apud Maretot.

IX. Kl. Septembris. Videlicet in festo Beati Bartholomei apostoli ibidem.

VIII. Kl. Septembris. Apud Maretot.

VII. Kl. Septembris. Apud Burgum Acardi, cum expensis nostris.

{336v} VI. Kl. Septembris. Apud Cormelias, cum expensis nostris.

V. Kl. Septembris. Videlicet dominica in festo Beati Augustini, interfuimus receptioni
venerabilis fratris nostri G. de Merula, Dei gratia, Lexoviensis episcopi, et pernoctavimus apud Lexovias.

IIII. Kl. Septembris. Apud Pontem Audomari videlicet in festo decollationis Beati Johannis.

Concilium provinciale.

III. Kl. Septembris. Ibidem. Qua die, per Dei gratiam celebravimus concilium provinciale in ecclesia Beati Audoeni eiusdem loci cui interfuerunt venerabiles fratres nostri ecclesie Rothomagensis Travail
Encoder Eglise de Rouen ?

suffraganei, O. Baiocensis, R. Abryncensis, G. Lexoviensis, Th. Sagiensis, J. Constan
ciensis
, Dei gratia, episcopi, et R. Ebroycensis abfuit, qui quidem per patentes litteras se legi
time excusavit. Et tunc ibi, cum Dei adiutorio, fecimus et ordinavimus que
facere debebamus secundum quod res et negotia deposcebant inter que legi fecimus
in publico et recitari statuta quedam que in scedula hic interserta continentur.

II. Kl. Septembris. Fuimus apud Sanctum Philibertum in manerio episcopi Abryncensis,
cum expensis eiusdem.

Kl. Septembris.

IIII. Non Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

III. Non. Septembris.

II. Non. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Gaillonem. .

Apud Gaillonem.***

Non. Septembris.

VIII. Id. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

VII. Id. Septembris. Apud Gornaium.

VI. Id. Septembris. Videlicet in die nativitatis Beate Marie, celebravimus mag
nam missam in ecclesia Beate Marie de Gornaio, et predicavimus in cimiterio dicti
loci.

Leprosaria de Gornaio.Deux croix..

Ipsa die, per Dei gratiam, visitavimus leprosariam eiusdem loci. Ibi erant unus
capellanus, quinque conversi, due converse et duo leprosi. Capellanus percipiebat ibi tantum
quantum unus conversus. Inhibuimus eis ne ulterius comederent in villa, ut solebant.
Debebant circa xx libras, et estauramenta habebant fere ad annum. Pernoctavimus in
dicta villa, cum expensis nostris.

Capitulum Gornaii.Deux croix..

V. Id. Septembris. Per Dei gratiam, visitavimus capitulum dicti loci. Ibi invenimus residen
tes decanum, thesaurarium, et Mathiam de Monte Forti, canonicum. Reginaldus, ma
tricularius, Johannes de Estrepeigniaco et frater thesaurarii iunior, erant diffama
ti ex eo quod ut dicebatur, spoliaverant Iudeos verberaverant burgenses de nocte, pis
cati fuerant in vivario domini regis. Precepimus capitulo quod eos super hiis corrigerent et
punirent, et omnia ista emendarent infra festum Beati Remigii sequens. Preterea, quia
Mathias predictus diffamatus fuerat multis annis de quadam muliere de Andeleio,
quam quidem per multa tempora tenuerat in domo propria, ipsum monuimus expresse quod
amplius non permitteret eam frequentare domum suam, et non cohabitaret cum ea, et ab in
continentie vicio abstineret. Item, quia thesaurarius nimis curtas robas et superlicia
habuerat et habebat, iniunximus ei ut honestioribus de indumentis uteretur, et matu
{337r} rius solito se gereret et haberet.

Domus Dei.Croix..

Ipsa die, adiuvante Domino, visitavimus domum Dei eiusdem loci. Ibi e
rant tres fratres, sex sorores. Debebant lx solidos. Domus erat, per Dei
gratiam, in bono statu.

Sanctus Albinus.Deux croix..

Eadem die, per Dei gratiam, visitavimus moniales Sancti Albini. Ibi erant
xiiicim moniales commorantes, quarum tres erant in vindemiis. Inhibuimus, sicut
alias fecimus, expresse ne aliqua reciperetur absque nostra licentia speciali. Quia vero
Anastasia officium suppriorisse dimiserat propria voluntate, ipsam corripuimus et Renvoi.. correxi
mus super eo, et eidem iniunximus penitentiam quam vidimus expedire, et demum fecimus
eam reassumere officium supradictum. Item, precepimus Richeudim ab officio cellerarie
amoveri ; minus enim sufficienter in officio huiusmodi se habuerat. Thomas,
rector ecclesie de ForgiisIncertitude.. frequentabat domum cum scandalo et Johannes de Me
nerval clericus, similiter ; quos precepimus arceri a domo omnimodo prout
fieri posset. Nichil factum fuerat de eo quod preceperamus fieri de gallinis et pullis
in alia visitatione. Item, precepimus, sicut alias fecimus expresse quendam mo
lendinarium dictum Frongnet eici penitus a domo. Debebant circa xxx
libras. Ipsa die, pernoctavimus apud Bellam Osennam, videlicet iii Id.
Septembris.

Bella Osenna.Deux croix..

IIII. Id. Septembris. Fuimus apud Feritatem in Brayo, cum expensis ville.

Summa procurationis.Encadré..

III. Id. Septembris. Per Dei gratiam, dedicavimus ecclesiam dicti loci, et
pernoctavimus apud Sygiacum et procurati fuimus ibidem a priore
loci et sciendum est quod procuratio nostra non potest excedere summam decem librarum turonensium,
secundum quod continetur in littera confecta super compositione quadam inita inter nos et priorem.

Sygiacum.Deux croix..

II. Id. Septembris. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum predictum. Ibi erant sex
monachi Sancti Audoeni Rothomagensis, videlicet, fratres Nicholaus de la Luee, Honfre
dus de Loco Veris, Johannes des Genestois, Ricardus de Godarvilla, Guillelmus de Bello
Monte, Guillelmus de Pratis. Semel qualibet ebdomada datur elemosina omnibus venienti
bus ad eam. Debebant circa iic libras. Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

Id. Septembris. Apud Deivillam.

XVIII. Kl. Octobris. Videlicet in exaltatione Sancte Crucis ibidem.

XVII. Kl. Octobris. Ibidem.

XVI. Kl. Octobris. Ibidem.

XV. Kl. Octobris. Apud Waliquervillam, cum expensis nostris.

XIIII. Kl. Octobris. Per Dei gratiam, dedicavimus ecclesiam dicti loci, et per
noctavimus ibi, cum expensis ville.

XIII. Kl. Octobris. Apud Deivillam.

{337v} Sanctus Amandus Rothomagensis.

XII. Kl. Octobris. Per Dei gratiam, visitavimus abbatiam Beati Amandi Rothomagensis. Ibi erant
septem moniales velate et septem puellule in habitu seculari iam recepte ve
lande. Precepimus quod omnes ancille solverentur de communi et tenerentur sub certa mer
cede. Inhibuimus ne aliqua reciperetur sine licentia nostra speciali. Item, quod omnes ancille super
flue amoverentur. Habebant unum conversum ; precepimus abbatisse quod ipsa de converso illo curam
sollicitam et debitam gereret, videlicet, quod frequenter confiteretur debitis temporibus et communicaret qui
quidem conversus custodiebat firmum domus. Item, precepimus abbatisse quod ipsa in compo
tis suis audiendis et faciendis vocaret secum priorissam vel suppriorissam, aut
aliquam aliam de conventu maiorem. Item, quod elemosinam satageret augmentare. Item
quod ostium claustri faceret diligentissime custodiri. Inhibuimus etiam ne aliquid
fieret ibi de serico, nisi id solum quod divino cultui conveniret. Debebant vc libras.
Dedimus eis ad ipsorum petitionem, duos confessores, thesaurarium et penitentiarum, et
pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.

XI. Kl. Octobris. Videlicet in festo Beati Mathei celebravimus missam in ecclesia Sancti Mathei prope Pontem Rothomagensem, et predicavimus ibi, Domino concedente.

X. Kl. Octobris.

IX. Kl. Octobris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

VIII. Kl. Octobris. Ibidem, per Dei gratiam, celebravimus sacros ordines
apud Deivillam.

VII. Kl. Octobris. Pernoctavimus in domo domini Ricardi de Monte Tyardi, militis,
cum expensis eius et parrochianorum ecclesie Beate Marie de Alneto.

VI. Kl. Octobris. Dedicavimus, cum Dei adiutorio, ecclesiam supradictam, et pernocta
vimus in domo presbyteri de Osebosc, cum expensis nostris.

V. Kl. Octobris. Dedicavimus ecclesiam eiusdem loci, Domino adiuvante, et ibidem
fuimus ipsa die cum expensis rectoris et ville.

IIII. Kl. Octobris. In abbatia de Voto, cum expensis nostris.

III. Kl. Octobris. Videlicet in festo Beati Michaelis in Monte Gargano, apud Tanquarvillam, et cele
bravimus in ecclesia parrochiali eiusdem loci missam et predicavimus, Domino adiuvante, et fuimus, cum ex
expensis camerarii in castro eiusdem.

II. Kl. Octobris. Dedicavimus cappellam Beate Marie sitam in castro predicto, Domino adiuvante,
et fuimus ibi ipsa die cum expensis camerarii.

Kl. Octobris. Apud Sanctum Wandregisilum, cum expensis nostris.

VI. Non. Octobris. Apud Deivillam.

V. Non. Octobris. Rothomagi.

IIII. Non. Octobris. Videlicet in festo Beati Francisci, Rothomagi.

III. Non. Octobris.

II. Non. Octobris.

Non. Octobris. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense, cui intereramus cotidie. .

Apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense, cui intereramus
cotidie.

{338r} VIII. Id. Octobris.

VII. Id. Octobris. Videlicet in festo Beati Dyonisii.

VI. Id. Octobris.

V. Id. Octobris

IIII. Id. Octobris. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense, cui intereramus cotidie, Domino adiuvante..

Apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense, cui intereramus
cotidie, Domino adiuvante.

III. Id. Octobris. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

II. Id. Octobris. Apud Gaillonem.

Id. Octobris. Apud Fraxinos. Qua die, nobiscum habuimus dominum legatum Francie.

XVII. Kl. Novembris. Rothomagi.

XVI. Kl. Novembris. Ibidem, cebravit [sic] [celebravit] concilium idem legatus, pro decima exigenda.

XV. Kl. Novembris. Apud Fraxinos.

XIIII. Kl. Novembris. Apud Sanctum Geremarum de Flaviaco, cum expensis nostris.

XIII. Kl. Novembris. Apud Novam Villam in Hecio.

XII. Kl. Novembris. Apud Compendium.

XI. Kl. Novembris. Suessionis.

X. Kl. Novembris. Videlicet in festo Beati Romani, apud Juncheriacum.

IX. Kl. Novembris.

VIII. Kl. Novembris.

VII. Kl. Novembris.

VI. Kl. Novembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Remis, cum rege, pro negotio comitis Barri. .

Remis, cum rege, pro negotio comitis Barri.

V. Kl. Novembris. Videlicet in festo Beatorum Symonis et Iude, ibidem.

IIII. Kl. Novembris. Ibidem.

III. Kl. Novembris. Apud Fimes.

II. Kl. Novembris. Suessionis.

Kl. Novembris. Videlicet in festo Omnium Sanctorum, per Dei gratiam, celebravimus missam
magnam in monasterio fratrum minorum Suessionensium, et pransi fuimus in domo episcopi eiusdem
loci, cum domino legato Francie.

IIII. Non. Novembris. Apud Compendium.

III. Non. Novembris. Apud Clarum Montem.

II. Non. Novembris. Apud Sanctum Quentinum Belvacensem.

Gisortium.Deux croix..

Non. Novembris. Apud Gisortium in prioratu Sancti Audoeni. Ubi percepimus
septem libras turonenses, in quibus domus ipsa tenetur nobis tantummodo annuatim
nomine procurationis quando semel in anno accedimus ad eandem et nichil amplius
possumus nec debemus exigere ratione huiusmodi.

VIII. Id. Novembris. Apud Fraxinos.

VII. Id. Novembris. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

{338v} VI. Kl. Novembris. Per Dei gatiam, celebravimus sacram synodum Rothomagensem.

V. Id. Novembris. Celebravimus synodum decanorum.

Ipsa die, que assignata fuerat Andree, presbytero capelle Sancti AudoeniA déterminer.. diffamato de Mathil
di, parrochiana sua, qui quidem huiusmodi recognoverat infamiam et Petro, presbytero de BuscoA déterminer..,
similiter diffamato de Agnete, eandem recognoscenti infamiam, ad purgandum se [illisible] le
gitime super hoc, defecerunt ambo in purgatione ; quibus, presentibus coram nobis assigna
vimus diem veneris post subsequens festum Beate Lucie ad audiendum ius super premissis
Rothomagi vel ibi prope.

Eadem die, pernoctavimus apud Maretot.

IIII. Id. Novembris. Apud Vernonem.

III. Id. Novembris. Apud Mellentum videlicet in festo Beati Martini Hyemalis.

II. Id. Novembris.

Id. Novembris.

XVIII. Kl. Decembris.

XVII. Kl. Decembris.

XVI. Kl. Decembris.

XV. Kl. Decembris.

XIIII. Kl. Decembris.

XIII. Kl. Decembris.

XII. Kl. Decembris.

XI. Kl. Decembris.

X. Kl. Decembris. In festo Sancte Cecilie.

IX. Kl. Decembris.

VIII. Kl. Decembris.

VII. Kl. Decembris. In festo Beate Katherine.

VI. Kl. Decembris.

V. Kl. Decembris.

IIII. Kl. Decembris.

III. Kl. Decembris.

II. Kl. Decembris. In festo Beati Andree.

Kl. Decembris.

IIII. Non. Decembris.

III. Non. Decembris.

II. Non. Decembris.

Non. Decembris.

VIII. Id. Decembris. In festo Beati Nicholai.

VII. Id. Decembris. Les 26 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius, propter pallamentum. .

Parisius, propter pallamentum.

VI. Id. Decembris. In conception Beate Marie.

V. Id. Decembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Asnerias. .

Apud Asnerias.

IIII. Id. Decembris. Apud Verberiam.

{339r} III. Id. Decembris. Apud Noviomum.

II. Id. Decembris. Apud Ham.

Id. Decembris. Apud Sanctum Quintinum, in festo Beate Lucie.

XIX. Kl. Januarii. Apud Goy.

XVIII. Kl. Januarii.

XVII. Kl. Januarii.

XVI. Kl. Januarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Cameratum, propter concilium quinque dyocesim, videlicet cameracensis, Leodiensis, Tullensis, Metensis et Virdunensis. .

Apud Cameratum, propter concilium quinque dyocesim, videlicet Ca
meracensis
, Leodiensis, Tullensis, Metensis et Virdunensis.

XV. Kl. Januarii. Apud Bapaumes.

XIIII. Kl. Januarii. Apud Corbeiam.

XIII. Kl. Januarii. Apud Pois.

Fulcardi Mons.

XII. Kl. Januarii. Apud Fulcardi Montem, cum expensis abbacie.

XI. Kl. Januarii. Apud Sanctum Sydonium.

X. Kl. Januarii. Rothomagi, et fecimus nostrum O.

IX. Kl. Januarii. Ibidem. Ipsa die, resignavit in manu nostra ecclesiam de Vernon
niel
Guirardus, rector eiusdem.

VIII. Kl. Januarii. Celebravimus, per Dei gratiam, festum nativitatis Domini ibidem.

VII. Kl. Januarii. Apud Deivillam.

VI. Kl. Januarii. Apud Gemeticum, cum expensis nostris.

V. Kl. Januarii. Apud Pontem Audomari.

Apparat :

a. Deux croix.  | b. Incertitude. | c.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense.  | d.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Gaillonem.  | e.  Renvoi (//).  | f.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | g.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | h. Deux croix. | i.  Somme entourée. | j.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Pyntarvillam.  | k.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Gaillonem.  | l.  Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | m. Deux croix. | n.  Somme entourée | o. Deux croix. | p.  Somme entourée | q. Croix. | r.  Somme entourée | s. Feuillet déchiré. | t. Deux croix. | u.  Somme entourée | v. Croix. | w.  Somme entourée. | x. Croix. | y.  Somme entourée | z. Deux croix. | aa. Deux croix. | ab.  Somme encadrée. | ac. Deux croix. | ad.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam.  | ae. Deux croix. | af.  Somme entourée | ag. Deux croix. | ah. Deux croix. | ai.  Somme encadrée | aj.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam.  | ak. Deux croix. | al.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Maretot.  | am.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Pyntarvillam.  | an.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Gaillonem.  | ao.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos.  | ap. Deux croix. | aq. Deux croix. | ar. Croix. | as. Deux croix. | at.  Renvoi. | au. Incertitude. | av. Deux croix. | aw. Encadré. | ax. Deux croix. | ay.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam.  | az.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense, cui intereramus cotidie.  | ba.  Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Deivillam, propter scacarium Rothomagense, cui intereramus cotidie, Domino adiuvante. | bb.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Remis, cum rege, pro negotio comitis Barri.  | bc. Deux croix. | bd. A déterminer. | be. A déterminer. | bf.  Les 26 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius, propter pallamentum.  | bg.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Asnerias.  | bh.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Cameratum, propter concilium quinque dyocesim, videlicet cameracensis, Leodiensis, Tullensis, Metensis et Virdunensis.  |