Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1259« Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo nono

Hoc annus quinquagesimo nonus.

Apud Fraxinos perendinavimus propter infirmitatem tibie nostre.

{208v} XVIII. Kl. Maii.

XVII. Kl. Maii.

XVI. Kl. Maii.

XV. Kl. Maii.

XIIII. Kl. Maii.

XIII. Kl. Maii. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

XII. Kl. Maii. Recepimus litteras domini regis, continentes quod nos ad
eundem, visis eisdem litteris apud Fontem Bliaudi graviter egrotantem, re
moto impedimento quolibet, festinaremus ; quod quidem neglecta infir
mitatis nostre gravitate fecimus tempestive, et apud Genevillam pernocta
vimus ipsa die et ibidem alium nuncium habuimus specialem, nobis eiusdem domini re
gis deferentem litteras, per quas nobis remandavit quod ultra non progrederemus, quia ipse
se alleviatum per Dei gratiam, sentiebat et convalescebat, et ibidem reman
simus.

XI. Kl. Maii. Ibidem, cum expensis nostris.

X. Kl. Maii. Tertio, habuimus litteras domini regis, continentes quod adeo infirmabatur
quod valde sibi timebat de morte propinqua. Quibus visis, statim iter arripuimus
ad eundem, non tamen sine difficultate magna, cum adiutorio tam equorum quam
currus festinando, et pernoctavimus Parisius ipsa die.

IX. Kl. Maii. Apud Fontem Bleaudi, et ibidem invenimus dominum regem
lecto decubantem, per Dei gratiam, satis in bono statu.

VIII. Kl. Maii.

VII. Kl Maii.

VI. Kl. Maii.

V. Kl. Maii. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem. .

Ibidem.

IIII. Kl. Maii. Apud Meledunum.

III. Kl. Maii. Apud Novam Villam Sancti Georgii.

II. Kl. Maii. Apud Sanctum Clodoaldum ubi febre et reumate graviter afflicti,
stare et lecto detubare coacti fuimus, ultra progredi non valentes.·

Kl. Maii.

VI. Non. Maii.

V. Non. Maii.

IIII. Non. Maii.

III. Non. Maii.

II. Non. Maii.

Non. Maii.

Octavo. Idus. Maii. Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Sanctum Clodoaldum….

Apud Sanctum Clodoaldum, propter infirmitatem.

{209r} VII. Idus. Maii.

VI. Idus. Maii.

V. Idus. Maii.

IIII. Idus. Maii.

III. Idus. Maii.

II. Idus. Maii. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Sanctum Clodoaldum….

Apud Sanctum Clodoaldum, propter infirmitatem.

Ipsa die coram fratre Adam Rigaudi et magistro Ricardo de Sappo, canonico Rothomagensi, consti
tutus Johannes de Rotoirs, armiger, qui se dicit patronum ecclesie eiusdem loci pre
sente decano Fulcardi Montis, petiit dictum decanum admitti ad dictam ecclesiam, quem
dicebat se presentasse die veneris crucis adorande novissime preterita ad eandem.
Dicti vero frater A. et magister R., non credentes presentationem a dicto predictam, decano predicto
die veneris factam esse, sed potius ius conferendi dictam ecclesiam ad dominum archiepiscopum
propter lapsum temporis devolutum esse dictum decanum ad dictam ecclesiam admittere noluerunt.
Verumtamen concesserunt dicto armigero quod ab hac die usque ad diem martis proximam
post Penthecostem, non curreret tempus contra eum, quin idem ius haberet in ecclesia
supradicta quod habebat ipsa die, mercurii ante rogationes ; et iidem decani diem mar
tis assignaverunt dicto armigero, coram dicto archiepiscopo, ubicunque esset ipsa die
ad faciendum super hoc quicquid de iure posset fieri, previa ratione.

Idus. Maii.

XVII. Kl. Junii.

XVI. Kl. Junii.

XV. Kl. Junii.

XIIII. Kl. Junii.

XIII. Kl. Junii.

XII. Kl. Junii.

XI. Kl. Junii.

X. Kl. Junii.

IX. Kl. Junii.

VIII. Kl. Junii.

VII. Kl. Junii.

VI. Kl. Junii.

V. Kl. Junii.

IIII. Kl. Junii.

III. Kl. Junii.

II. Kl. Junii.

Kl. Junii. Hic fuit Penthecostes. Les 18 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Sanctum Clodoaldum..

Apud Sanctum Clodoaldum.

IIII. Non. Junii.

III. Non. Junii.

II. Non. Junii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem. .

Ibidem.

{209v} Non. Junii.

VIII. Idus. Junii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Clodoaldum. .

Apud Sanctum Clodoaldum.

VII. Idus. Junii. Ipsa die, celebravit ordines vice nostra venerabilis frater noster Th.,
Dei gracia, Sagiensis episcopus, apud Pratum iuxta Rothomagum.

VI. Idus. Junii.

V. Idus. Junii.

IIII. Idus. Junii.

III. Idus. Junii.

II. Idus. Junii.

Idus. Junii.

XVIII. Kl. Julii.

XVII. Kl. Julii. Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Clodoaldum. .

Apud Sanctum Clodoaldum.

XVI. Kl. Julii.

XV. Kl. Julii.

XIIII. Kl. Julii.

XIII. Kl. Julii.

XII. Kl. Julii. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

XI. Kl. Julii. Apud Sanctum Clodoaldum.

X. Kl. Julii. Apud Poissiacum.

IX. Kl. Julii. Apud Meduntam.

VIII. Kl. Julii. Apud Vernonem.

VII. Kl. Julii.

VI. Kl. Julii.

V. Kl. Julii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

IIII. Kl. Julii. Apud Goy.

III. Kl. Julii. Apud Rothomagum, et celebravimus in maiori ecclesia cum Dei adiutorio,
magnam missam, et eadem die comederunt nobiscum omnes canonici residentes
et clerici chori.

II. Kl. Julii.

Kl. Julii.

VI. Non. Julii.

V. Non. Julii.

IIII. Non. Julii.

III. Non. Julii.

II. Non. Julii.

Non. Julii. Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

Sanctus Sydonius.Deux croix..

VIII. Idus. Julii. Visitavimus prioratum Sancti Sydonii. Ibi erant
tres monachi cum priore, omnes erant sacerdotes. Utebantur carnibus preter
necessitatem, et sine licentia abbatis sui. Plura debebantur eis quam deberent.
Prior non multum frequenter celebrabat, licet cum pluries super hoc hoc monu
issemus, alia erant satis in bono statu. Ibidem procurati fuimus
ipsa die.

Summa procurationis viii libre vii denarii.Somme encadrée..

{210r} Moniales. Deux croix. .

VII. Idus. Julii. Visitavimus moniales eiusdem loci : ibidem proposito ver
bo Dei. Ibi erant xv moniales due erant apud Sanctam Austrebertam.
Frequenter pretermittebant dicere horas suas ad notam. Nimis
morabantur alique earum, quando contingebat eas exire de licentia priorisse.
Precepimus quod prefigeretur talibus brevior terminus revertendi. Debebant
circa c libras. Johanna Martel erat rebellis et inobediens, et rixabatur cum
priorissa, et perrexerat equitans, cum cappa de burneta ad manicas, ad pa
rentes, et habebat nuncium proprium, quem ad eosdem pluries destinabat.
Nicholaa pepererat in domo eadem die cene et dicebatur quod conce
perat de magistro Symone, persona Sancti Sydonii ; baptizatus autem fuit puer in
monasterio earumdem, et postmodum missus fuit ad quandam sororem puerpere.
Ipsa iacuit ibidem, et purificata fuit apud eas. In partu habuit
duas mulieres de villa obstetrices. Item, alias alium peperit puerum, quem concoperat
ex eodem Symone. Ministrabatur singulis portio panis, et fragmenta
non cedebant in elemosinam, immo, vendebant vel dabant illud residui
quod erat ad libitum sue voluntatis. Priorissa habebatur suspecta de Ricardo
de Malcomble ; dicebatur etiam quod male tractabat bona et negotia dicte
domus, et quod celabat fructus aliquos et redditus. Idem Ricardus iacuerat
in domo cum fratre et parentibus priorisse, et sepe comederat ibidem. Conven
tus concesserat et promiserat quatuor neptibus quarumdam monialium quod eas
in moniales reciperent et velarent, si nos confentur vellemus ; super qua con
cessione singule habebant litteras conventus, quas nos in pleno capitulo fregimus
et laceravimus, concessionem huiusmodi penitus irritantes, et iterum inhibuimus
eis expresse ne aliquam reciperent nec velarent absque nostra licencia speciali. Nos
vero demum, audito quod priorissa minus sufficienter in tractandis negociis et rebus
ministrandis se habuerat et habebat, compotum habere voluimus ab eadem, et deputa
vimus, ad compotum audiendum, priorem Aule Puellarum et priorem de Belencombre.***

Bures. Deux croix. .

Ipsa die, pernoctavimus apud Bures, et procurati fuimus ibidem.***

VI. Idus. Julii. Visitavimus ibidem. Ibi erant duo monachi de Prato. Ter
in ebdomada datur elemosina omnibus venientibus ad eam. Non servant ieiunia regule,
propter occupationes varias ut dicebant. Utebantur carnibus preter necessitatem.
Iniunximus eis ut secundum regulam abstinerent, vel dispensationem peterent
ab abbate qui potest super hoc, ut dicitur, dispensare, et tamen ad conscienciam recur
rerent. Debebant circa xx libras. Summa procurationis, viii libre ix solidi Somme encadrée..***

Eadem die, confirmavimus in ecclesia parrochiali de Buris.

Wanchy. Deux croix. .

Ipsa die, procurati fuimus apud Wanchy. Summa procurationis.***

V. Idus. Julii. Confirmavimus in parrochiali ecclesia de Wanchy, et
pernoctavimus apud Alacrem Montem. Summa procurationis, vii libre ix solidi iii denariiSomme encadrée..

{210v} IIII. Idus. Julii.

III. Idus. Julii. Apud Alacrem Montem.

Ipsa die assignavimus Galtero, presbytero de Buievilla, Rothomagi coram nobis, diem
Martis ante assumptionem Beate Marie Virginis, nobis ad obicienda responsurus.

Mortuus Mare super Alnam. Croix. .

II. Idus. Julii. Procurati fuimus apud Mortuum Mare super Alnam a
firmario magistri Odonis de Sancto Dyonisio, qui dictam domum habet ad dies
suos. Summa procurationis, xi libre xix solidi x denariiSomme encadrée..

Idus. Julii. Visitavimus ibidem. Ibi erant duo monachi de Haues.
Non bene vivebant in caritate, sed erant in rancore. Frater Odo de Mor
tuo Mari non comedebat cum fratre Guillelmo Anglico, nec dicebat horas suas
diurnas nec nocturnas cum eo, et comedebat in castello et in tabernis ville. In
iunximus autem ei quod ipse erga dictum G. caritative et curialiter ac amicabiliter se habe
ret, et decetero comederet et diceret horas suas cum eodem. Preterea, quum vi
dimus domos aliquantulum ruinosas et cancellum monasterii non esse reparatum,
sicut preceperamus in alia visitatione, precepimus domino Durando, presbytero
dicte ville tunc temporis firmario dicte domus quod ipse manerium totum tam in
coopertura quam reedificatione faceret reparari de bonis et rebus sue firme et nichil inde
redderet magistro Odoni de Sancto Dyonisio donec domus essent reparate competenter.***

Albamallia.Croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Albammalliam. Summa procurationis, vii libre x solidi
ix denariiSomme encadrée..***

XVII. Kl. Augusti. Visitavimus ibidem, sermone finito. Ibi erant
xvii monachi tres erant in Anglia. Precepimus quod statuta pape Gregorii
servarentur. Item, quod libros vel aliquem de libris ecclesie non accommodarent
alicui, sine memoriali equivalente, vel certis litteris de rehabendis, et quod
cedula in qua conscribuntur libri ecclesie adminus semel in anno in capitulo
legeretur. Item, precepimus abbati quod frequenter in archis monachorum suorum
videret, ne aliquid proprietatis haberent, et eas infra mensem aperiret.
Ter in ebdomada datur elemosina omnibus venientibus ad eam. Debebant iiiic libras
et xl habebant in denariis lxx libras parisienses et ducentas et quinquaginta minas
bladi ad vendendum, supra victum sufficientem usque ad festum Sancti Remigii, et
habebant vina usque ad nova et vestimenta et calciamenta usque ad pre
dictum festum. Precepimus quod non darentur nova nisi vetera redderentur.
Dominus Eustachius erat graviter infamatus de quadam muliere, de qua alias
correctus fuerat ; promisit nobis quod ab ea de cetero abstineret. Precepimus
abbati quod prosequeretur penam quam propter hoc inchoaverat circa eum.
Item, iniunximus abbati quod mittius solito cum monachis loqueretur, et curi
alius eos corriperet, prout posset in vera caritate. Nos vero demum, Guillelmum Anglicum
ad tempus amovimus ab abbatia, pro eo quod contentiosus erat et verbis contende
bat cum abbate, et quod clamaverat ad regem et ipsum precepimus ad Gemeticum
destinari, ibidem moraturus donec a nobis revocaretur.

Ipsa die, pernoctavimus ibidem, cum expensis nostris.

{211r} Buievaus.

XVI. Kl. Augusti. Visitavimus moniales de Buievaus. Erant xxxiii ;
Tres erant ibi converse pedissete et una conversa. Inhibuimus abbatisse
ne aliquam monialem permitteret solam exire, nec daret licentiam visitandi
parentes, nisi ad modicum tempus. Septies in anno communionem recipiunt cor
poris Domini, secundum regulam ordinis sui, sed plus confitentur. Redditus conscripti
sunt in quodam rotulo. Debebant lvi libras, preter hec que debebant ser
vientibus suis. Abbatissa dat cuilibet moniali, per annum, xii solidos pro
vestibus tantummodo, et singule earum provident sibi de residuo. Parum habebant bladum.
Precepimus quod compoti fierent coram conventu, vel aliquibus a conventu electis.

Bellus Saltus. Deux croix. .

Ipsa die, visitavimus apud Bellum Saltum. Ibi erant duo monachi de
Becco Helluini. Habebant regulam scriptam. Ter datur ibidem in ebdomada elemosina omnibus
venientibus ad eam. Debebant abbati circa iic libras, et alibi xx libras. Utuntur car
nibus, sed hoc est, ut dicunt, de licentia abbatis, et de hoc habent bonam conscientiam.
Bene debebatur eis circa vixx libre, tam in debito bene solubili quam male solubili. Habebant
equos plures quam oporteret, quod nobis displicuit.***

Eadem die, ibidem fuimus procurati. Summa procurationis, vii libre v solidi vi denarii Somme encadrée...***

XV. Kl. Augusti. Apud Sanctum Geremarum Flaviacensem, cum expensis nostris.

Calvus Mons. Deux croix. .

XIIII. Kl. Augusti. Visitavimus prioratum Calvi Montis in Alleria. Erant
tres monachi Sancti Geremari Flaviacensis cum priore. Ter datur ibidem in ebdomada
elemosina omnibus venientibus ad eam. Non bene servabant ieiunia regule, et co
medebant carnes preter necessitatem passim et indifferenter, et de
hoc habebant bonam conscienciam. Diximus autem abbati suo, qui huic visitationi
presens interfuit, quod super hiis duobus articulis consilium apponeret, prout
secundum Deum et salutem animarum eorum videret apponendum. Debebant circa c libras
habent in redditibus viixx libras. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, viii  [sic] [libre] xiii solidi i denarius Somme encadrée...

Gisortium. Trois croix dont une stylisée. .

XIII. Kl. Augusti. Fecimus sermonem in ecclesia parrochiali de Gisortio, et con
firmavimus ibidem. Ipsa die, pernoctavimus in prioratu Sancti Audoeni eiusdem
loci, et habuimus a priore septem libras turonenses nomine procurationis, in quibus
nobis tenetur annis singulis dictus prior, nomine procurationis, tantummodo, cum ad dictum lo
cum semel in anno divertimus.

XII. Kl. Augusti.

XI. Kl. Augusti.

X. Kl. Augusti.

IX. Kl. Augusti.

VIII. Kl. Augusti.

VII. Kl. Augusti.

VI. Kl. Augusti. Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos..

Apud Fraxinos.

{211v} V. Kl. Augusti.

IIII. Kl. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Locum veris..

Apud Locum Veris.

Capravilla. Deux croix. .

III. Kl. Augusti. Procurati fuimus a firmario domus de Capravilla.

Mons Duorum Amantium. Deux croix..

II. Kl. Augusti. Visitavimus prioratum Montis Duorum Amantium. Habent iiiior
prioratus extra. Ibi erant xiiii canonici commorantes. Omnes erant sacerdotes, preter
duos. Male observabatur silentium, male providebatur quibusdam in vestimentis
et calciamentis. Precepimus quod in receptione novorum vetera redderentur. Male
providebatur infirmis. Precepimus hoc emendari. Altercatio fuit inter eos coram
nobis, super eo quod melius provisum fuerat uni quam alii in cibariis, in convalescen
cia infirmitatum, ut dicebant quidam ex eis. Pauca fiebant in caritate apud
eos. Debebatur eis plus quam debebant. Inhibuimus priori ne ita de facili liti
garet ut solebat nec tam frequenter iret Rothomagi ut consueverat. Item,
precepimus eidem ut infirmis melius faceret provideri, et quod redditus domus
denuo dilucidius faceret conscribi, quorum transcriptum vel librum in quo conscriberentur,
omnibus canonicis et in publicum exhiberetur. Item, precepimus eidem quod canonicis in vestitu
competentius solito provideret. Ibidem procurati fuimus ipsa dieEncadré.. Summa procurationis, x libre v solidi.Somme encadrée..

Pirus. Deux croix. .

Kl. Augusti. Procurati fuimus a firmario domus de Piris. Summa procurationis,
viii libre
v solidi vi denariiSomme encadrée..

IIII. Non. Augusti. Pransi fuimus cum domino rege, in castro Gaillardi, et pernoc
tavimus apud Fraxinos.

III. Non. Augusti. Apud Leones in Foresta, ibidem domino rege existente.

II. Non. Augusti. Apud Gornayum, cum domino rege.

Non. Augusti. Apud Gisortium.

VIII. Idus. Augusti. Ibidem. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Cum domino rege. .

Cum domino rege.

VII. Idus. Augusti.

VI. Idus. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

V. Idus. Augusti. Apud Deivillam.

IIII. Idus. Augusti. Cum Dei adiutorio fecimus sermonem in claustro
fratrum minorum, et pernoctavimus apud Deivillam.

III. Idus. Augusti.

II. Idus. Augusti.

Idus. Augusti. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Apud Deivillam.

XIX. Kl. Septembris. Apud Rothomagum et proposuimus, cum Dei adiutorio verbum Dei in
capitulo Rothomagense.

Ipsa die, de mandato nostro, assignaverunt officialis noster Rothomagensis et archidiaconus,
Ricardo, presbytero de Calevilla, decanatus de Basquevilla, diem crastinum, festi instantis Sancti
Michaelis ad audiendam voluntatem nostram super eo quod erat incontinentie vitio
notatus et diffamatus ; quod quidem confessus fuit coram nobis.

{212r} XVIII. Kl. Septembris. Celebravimus festum assumptionis Beate Marie Rothomagi.

XVII. Kl. Septembris. Ibidem.

Ipsa die, indiximus purgationem Hugoni, presbytero de Clara, manu septima sacerdotum,

super
incontinencia, ad quam faciendam assignavimus ei diem octabarum nativitatis Beate
Marie Virginis, coram nobis Rothomagi, vel coram officiali nostro Rothomagensi, presente
magistro Symone, archidiacono Rothomagensi.

Eadem die constitutus coram nobis magister Gaufridus rector ecclesie de Kenou
villa
, emendavit nobis hoc quod ecclesiam suam predictam longo tempore deserverat, et
Bononiam iverat a nobis super hoc licencia non obtenta, et promisit nobis se stare nostre
super hoc voluntati.

XVI. Kl. Septembris. Celebravimus benedictionem monialium apud Sanctum Amandum
Rothomagensem
, et pernoctavimus apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

XV. Kl. Septembris. Apud Fraxinos.

XIIII. Kl. Septembris. Pransi fuimus cum domino Symone de Monte Forti, in castro
de Neaffle
, et pernoctavimus apud Calvum Montem.

XIII. Kl. Septembris. Apud Braiellam, in manerio episcopi Belvacensis, cum expensis eiusdem.

XII. Kl. Septembris. Apud Gornayum super Arundam.

XI. Kl. Septembris. Apud Noviomum.

X. Kl. Septembris. Apud Compendium.

IX. Kl. Septembris. Apud Novam Villam in Hecio.

VIII. Kl. Septembris. Apud Calvum Montem.

VII. Kl. Septembris.

VI. Kl. Septembris.

V. Kl. Septembris. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos..

Apud Fraxinos.

Velliacum. Deux croix. .

IIII. KI. Septembris. Procurati fuimus apud Velliacum. Ibi sunt duo mona
chi Maioris Monasterii. Summa procurationis, vi libre viii solidi ix denariiSomme encadrée..

III. Kl. Septembris. Apud Vernonem, domino rege ibi existente.

II. Kl. Septembris. Celebravimus, cum Dei adiutorio, benedictionem monialium
de Thesauro Beate Marie, in monasterio earumdem dicto domino rege presente,
et pransi fuimus apud Brayum super Baudemont, pernoctavimus que apud
Vernonem.

Kl. Septembris. Ibidem. Qua die, Petrus, clericus ballivi de Gisortio, dedit nobis
plegium dominum Odonem de Villaribus, militem, de reponendis in manu nostra
bonis Roberti Billete, ad voluntatem nostram.

{212v} IIII. Non. Septembris.

III. Non. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Vallem Rodolii cum rege..

Apud Vallem Rodolii, cum rege.

II. Non. Septembris.

Non. Septembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pontem arche cum rege...

Apud Pontem Arche, cum rege.

VIII. Idus. Septembris. Apud Ermentruvillam .

Ipsa die, protulimus quandam sententiam in hunc modum : In nomine Patris, et
Filii, et Spiritus Sancti, amen. Cum Henricus, rector capelle de BellencuriaIncertitude., per de
canum Calvi Montis
pro tempore, de mandato nostro, termine citationis, edictis in eadem
capella publice propositis, fuerit evocatus, et post citationes huiusmodi per sex men
ses et adhuc amplius expectatus, ad eandem capellam reverti, ac etiam residere
minime curaverit, prout per litteras patentes eiusdem decani nobis constat  [sic] [per sententiam diffinitivam] qui nunc est
cum que perempter citatus ut hac instanti die dominica compareret coram nobis, au
diturus jus super premissis, per se vel per alium non comparuerit, memoratum Hen
ricum, contumaciter absentem, dicta capella privamus per sententiam diffinitivam [sic], patro
no ipsius capelle aliam ydoneam personam presentandi licentiam conceden
tes.

VII. Idus. Septembris. Apud Rothomagum, et sermonem, cum Dei adiutorio, feci
mus in maiori ecclesia, presente domino rege.

VI. Idus. Septembris. Celebravimus ibidem festum nativitatis Beate Marie
Virginis, et comedit nobiscum dominus rex in aula maiori.

V. Idus. Septembris. Apud Pontem Arche.

IIII. Idus. Septembris. Apud Fraxinos.

III. Idus. Septembris. Apud Gisortium.

II. Idus. Septembris. Apud Pontisaram.

Idus. Septembris.

XVIII. Kl. Octobris.

XVII. Kl. Octobris.

XVI. Kl. Octobris.

XV. Kl. Octobris.

XIIII. Kl. Octobris. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

XIII. Kl. Octobris. Apud Meulentum.

XII. Kl. Octobris. Celebravimus, cum Dei adiutorio, sacros ordines in prioratu
de Gisetio
, et pernoctavimus apud Meullentum in prioratu Sancti Nicasii, cum expensis nostris.

{213r} XI. Kl. Octobris.

X. Kl. Octobris.

IX. Kl. Octobris.

VIII. Kl. Octobris.

VII. Kl. Octobris.

VI. Kl. Octobris.

V. Kl. Octobris.

IIII. Kl. Octobris.

III. Kl. Octobris.

II. Kl. Octobris.

Kl. Octobris. Les 11 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

Sanctus Martinus Pontisarensem. Deux croix. .

VI. Non. Octobris. Apud Sanctum Martinum Pontisarensem, cum expensis nostris.

V. Non. Octobris. Visitavimus ibidem. Ibi erant viginti monachi commorantes,
tres alii iverant Romam, et appellaverunt ab abbate et contra eum. Habent duodecim
prioratus in quorum singulis esse debent monachi. Apud Bouriz non erant tunc
temporis monachi. Precepimus abbati quod ibidem reponeret duos monachos indilate. Non
erat ibi prior. Precepimus abbati ut aliquem preficeret in priorem. Non habebant preposi
tum, nec granetarium. Semel in mense communicant illi qui non sunt sacerdotes.
Iniunximus abbati ut penitentiam iniungeret salutatem quam videret iniungendam,
illis maxime de prioratibus foraneis, qui preter necessitatem carnes comederent, et
ieiunia regule non servarent. Habebant vina multa et blada, sed nesciebant
estimare. Collatione autem omnium que debebant et que debebantur eis, et solutis usuris, debebant
xiiic libras. Hondoinus, presbyter, erat ibi de mandato nostro et voluntate abbatis et conventus
qui iuvabat abbatem in gerendis negociis ecclesie et tractandis. Ibidem procurati fuimus
ipsa die. Summa procurationis, vii libre v solidi vii denarii Somme encadrée...

IIII. Non. Octobris. Predicavimus in claustro fratrum minorum Pontisarensium et celebra
vimus, cum Dei adiutorio, magnam missam, comedimus que cum ipsis in conventu,
in festo Beati Francisci.

Sanctus Mellonus. Croix..

III. Non. Octobris. Visitavimus capitulum Sancti Melloni, sermone Dei ibi prius proposito.
Ibi erant duo canonici residentes, dominus Lucas et magister Robertus. Novem vica
rii, duo capellani. Decem sunt ibi prebende. Libri non erant sufficienter
ligati. Tantam patiebantur defectum pallarum quod multotiens altare nudum
ob defectum huiusmodi remanebat. Item, Robertus Minarius erat contentiosus, et
rixabatur cum sociis. Monuimus eum ut decetero se a rixis et verbis contumeliosis
cohiberet. Item, vicarii ibant per villam in tabardis. Inhibuimus eis expresse ne
tabardis amodo uterentur, alioquin aufferrentur eis et converterentur in opus fa
brice ecclesie Sancti Melloni super quibus auctoritatem et potestatem dedimus domino Luce,
canonico Sancti Melloni cohercendi eos super hoc per censuram ecclesiasticam, si necesse esset. Item, capella
{213v} domini Ricardi, matricularii minus sufficienter ministrabat ecclesie ea que debebat necessario inve
nire, ut pote candelas in choro psallentibus ; erat negligens in accedendis cereis et
in pulsandis campanis, et in preparando et tradendo lectionario hora congrua.
Monuimus dictum dominum Ricardum per eundem capellanum, ut hec omnia ministraret, et faceret diligen
cius et melius quam solebat. Item, Radulphus, presbyter, vicarius Johannis de Montlucon, confes
sus fuit spontaneus se quamdam mulierem cognominatam marescallam diu tenu
isse, et eam adhuc non erant sex septimane elapse carnaliter cognovisse, et super hoc
erat graviter infamatus quam quidem infamiam recognovit, et tunc iuravit
ad sancta Dei ewangelia, manu ad pectus posita, quod si de dicta marescalla vel aliqua alia ipsum
decetero inveniremus diffamatum, ita quod non posset super hoc canonice se purgare,
beneficium suum haberet pro resignato. Item, Petrus, presbyter vicarius magistri Guillelmi erat,
de quadam muliere Petronilla nomine, graviter diffamatus, et de eius infamia nobis
plene constitit per omnes vicarios eiusdem ecclesie, quos super hoc iurare fecimus, et
examinavimus diligenter singulos. Super quo indiximus eidem purgationem manu
septima sacerdotum quam noluit acceptare, credens se non posse conpurgatores
ydoneos invenire, petens nichilominus suppliciter cum eo misericordiler agi. Nos vero,
eidem compacientes, penitentiam iniunximus infra scriptam : videlicet, quod infra festum Beati
Andree subsequens, ad Sanctum Montem Sancti Michaelis in periculo Maris, et ad Sanctum
Egidium iter arriperet, et de peregrinatione sua legitime peracta nobis litteras credi
biles reportaret. Verumtamen iuravit et promisit, sicut in alia visitatione promise
rat et iuraverat, tactis sacrosanctis ewangeliis, manu ad pectus posita, quod si decetero
de dicta Petronilla, vel de alia quacumque, infamatum probabiliter ipsum contingeret inveniri,
ipse beneficium suum ex tunc sine strepitu iudicii pro resignato haberet, nec in eo ali
quid inantea reclamaret. Huic autem visitationi interfuerunt : magister Johannes de Noyen
tello, canonicus Rothomagensis, frater Harduinus de ordine minorum, magister Gervasius Rasoir,
Johannes de Morgneval, clerici nostri, et duo predicti canonici residentes.***

Sanctus Petrus. Deux croix. .

Ipsa die, visitavimus prioratum Sancti Petri. Ibi erant sex monachi, omnes erant
sacerdotes. Prior illuc de novo venerat. Utebantur carnibus preter necessitatem.
Redditus non erant conscripti. Precepimus eos conscribi. Debebant ccc libras.
Multum conquesti fuerunt super eo quod mulieres ingrediebantur chorum suum et
cancellum, et per hoc impediebantur orare, petentes quod apponeretur consilium.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Sanctum Martinum ubi recepimus a domino Luca, canonico
Sancti Melloni
, centum solidos parisenses, nomine capituli dicti loci, in quibus cum lignis, scutellis, ciphis,
straminibus, lectis et utensilibus ad coquinam, dictum capitulum nobis tenetur annuatim,
nomine procurationis.

{214r} Ipsa die, traditi fuerunt nobis redditus Rogeri, capellani Beate Marie Pontisarensis.
Primo, super domum Odonis de Andely, iiii libre de censibus, in vico de Fullonia.
Guillelmus Bridart de Sancto Martino, iiii solidi. Item, super arpentum de Oeny quod est Es EsiousIncertitude..,
viii solidi. Item, ii modii bladi super molendinum de Bicherel, et i modius in grangia de
Ymereche de villa de Chavenchon. Item, Galterus li plastriers de censibus, xv solidi.
Item, Rogerus plastrarius, vii solidi iuxta eum, de eadem domo; super domum Radulphi
le Quartier de censu, ix solidi. Ronge Loche, iiii solidi super domum suam sitam in
vico de la Caveterie. Theobaldus, filius Grubi ; vii solidi super duas pecias terre
que sunt in ortis de BarraA déterminer... Domina Daima Adina la Leveline, ii solidi de censu super
ortum suum.

Cornu Cervinum. Deux croix..

II. Non. Octobris. Visitavimus prioratum de Cornu Cervino. Ibi erant
tres monachi Beate Marie de Josaphat Carnotensi. Utebantur carnibus passim et culcitris,
et non observabant ieiunia regule sue. Habebant in redditibus circa c libras et redde
bant exinde abbatie sue x libras ; debebant circa xxx libras
et procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre v solidi viii denarii.***

Ipsa die, indiximus purgationem manu septima sacerdotum presbytero de Calevilla, decanatus
de Basquevilla
, graviter de incontinentia infamato, propter misericordiam, licet in pur
gatione alia defecisset ; ad quam faciendam assignavimus ei diem crastinam synodi
Rothomagensis
.***

Sanctus Martinus in Warenna. Deux croix. .

Non. Octobris. Visitavimus prioratum Sancti Martini de Guarenna. Ibi erant
sex monachi Beccenses. Utebantur crebro carnibus preter necessitatem. Non ob
servabant ieiunia regule multum bene. Prior suspensus fuerat propter decimam
domini regis non solutam. Sed quam dictam sustinuerat suspensionem diutius,
et non celebraverat ob hoc fere per tres menses eidem iniunximus
penitentiam quam vidimus expedire. Et precepimus ei quod quamcitius posset de
decima satisfaceret memorata, et faceret se absolvi. Bene debebatur eis tantum quantum
debebant. Redditus domus non erant conscripti. Precepimus quod conscriberentur.
Ipsa die procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre vi solidi.***

VIII. Idus. Octobris. Celebravimus per Dei gratiam sacram synodum Wlcassini Francie,
apud Vetolium.***

Ruppis Guidonis.

Ipsa die, pernoctavimus apud Ruppem Guidonis, et habuimus a monachis Fiscannensibus ibi
commorantibus, xl solidos parisienses nomine procurationis. In quibus nobis annuatim tenentur dicti
monachi pro procuratione cum hospitio suo. Ea vero die monuimus dictos monachos
quod, infra nativitatem Domini sequentem, nobis ostenderent Trou. . privilegia vel instrumenta
si qua haberent quare non poteramus eos visitare, Trou..et quare nobis ad procura
tionem integram minime tenerentur. Prior infirmabatur.

{214v} Gaaniacum. Deux croix. .

VII. Idus. Octobris. Visitavimus prioratum de Gaaniaco. Ibi erant tres monachi.
Prior infirmabatur apud Sanctum Nigasium. Invenimus quod domus male et negligenter
regebatur. Terre non erant adhuc culte, licet tempus sanationis fere preterisset.
Non potuimus scire statum domus in aliquo. Domus erant discooperte ; cloaca
iuxta cameram minabatur ruinam. Precepimus cum abbate. Item, abbas nimis fre
quenter ibi instituebat et destituebat priores. Ibi fuimus procurati ipsa die.

VI. Idus. Octobris.

V. Idus. Octobris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos..

Apud Fraxinos.

IIII. Idus. Octobris.

III. Idus. Octobris.

II. Idus. Octobris.

Idus. Octobris.

XVII. Kl. Novembris. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi, in castro domini regis, propter scacarium..

Rothomagi, in castro domini regis, propter scacarium.

XVI. Kl. Novembris. Apud Pintarvillam iuxta Locum Veris.

XV. Kl. Novembris. Apud Ebroycas.

XIIII. Kl. Novembris. Ibidem. Consecravimus, favente et adiuvante Domino, Radulphum, episcopum
Ebroycensem
, assistantibus nobis dilectis fratribus nostris in Christo, Lexoviensi, Constanciensi,
Sagiensi episcopis, et ibidem existentibus domino rege, venerabilibus patribus archiepiscopo Re
mensis
, episcopo Aurelianensi, in monasterio Sancti Taurini.

XIII. Kl. Novembris.

XII. Kl. Novembris.

XI. Kl. Novembris.

X. Kl. Novembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

Ipsa die, Guillelmus, presbyter de ChastellioneIncertitude.., coram nobis constitutus, promisit et iuravit,
manu ad pectus posita, tactis sacrosanctis ewangeliis, se stare voluntati nostre super hoc
quod dicebatur pariurus, pro eo se ab ecclesia sua diutius absentaverat, et super hoc assignavimus
ei diem synodi instantis Rothomagi.

Sancta Katherina Rothomagensis. Deux croix. .

IX. Kl. Novembris. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

VIII. Kl. Novembris. Visitavimus abbatiam Sancte Katherine. Ibi erant xxvi
monachi, iiiior erant novicii. Precepimus abbati quod ipsos in proximo faceret profiteri.
Custos non erat in introitu claustri. In prioratibus de Caudecote et de WiulainnesIncertitude..
erant monachi soli. Iniunximus abbati ut non permitteret monachum solum in prio
ratu aliquo de suis Trou.. manere, et de eis disponeret secundum quod videret cum domino
faciendum. Debebant viic libras. Omnes monachi conquesti fuerunt plurimum, super eo
quod clerici monasterii, abbatis et ballivi, veniebant cotidie per claustrum ad refectorium, pro cibis
et potibus querendis, et custos refectorii tenebatur eis porciones ferculorum ministrare, propter quod
materiam habebant colloquendi et murmurandi, et abbas dixit nobis quod hoc commode non po
terat emendari. Ipsa die procurati fuimus ibidem. Summa procurationis.

{215r} VII, Kl. Novembris. Fecimus sermonem in maiori ecclesia, Domino adiuvante, in hono
re Sancti Romani, cuius festum fuerat die jovis precedenti, et pernoctavimus in manerio nostro Rothomagense.

Altifagum. Deux croix. .

VI. Kl. Novembris. Visitavimus prioratum de Altifago. Ibi erant vque monachi Sancti
Ebrulphi
. Omnes erant sacerdotes. Utebantur carnibus preter necessitatem. Interdiximus eis
esum carnium, nisi quatenus regula permittit. Non multum bene observabant ieiunia regule. Debebant
circa c et l libras. Habebant estauramenta satis usque ad nova, ut credebant. Ibi pro
curati fuimus ipsa die. Summa procuracionis, vi libre xiiii solidi vii denarii Somme encadrée...

V. Kl. Novembris.

IIII. Kl. Novembris.

III. Kl. Novembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Alacrem Montem. .

Apud Alacrem Montem.

Ipsa die, emendavit nobis Guilelmus Buchere de Hubonvilla, miles, hoc quod
Galterus, eius filius, venatus fuerat in guarenna nostra apud Alacrem Montem cum cane ;
de qua emenda fideiussores extiterunt Reginaldus de Alacri Monte, clericus et Bartlholomeus
Taupin de Evremodio.

II. Kl. Novembris. Apud Deppam.

Kl. Novembris. Ibidem. Celebravimus, per Dei gratiam, festivitatem Omnium
Sanctorum, et celebravimus magnam missam in ecclesia parrochiali et predicavimus
ibidem.

Longavilla. Deux croix. .

IIII. Non. Novembris. Procurati fuimus apud Longam Villam. Summa pro
curationis.

III. Non. Novembris. Apud Deivillam.

II. Non. Novembris. Celebravimus sacram synodum apud Rothomagum, Domino ad
iuvante.

Ipsa die, resignavit in manu nostra magister Hugo, presbyter, rector quondam ecclesie de
Ternemare, ecclesiam suam predictam.

Non. Novembris. Tenuimus synodum decanorum in camera nostraTravail
Chambre ?
. Precepimus eis
quod ipsi diligenter exequerentur mandata officialis nostri, super quibus plerumque negligen
tes extiterant. Item, precepimus eis quod bis in anno, videlicet semel de synodo in
synodum, facerent precepta synodalia perlegi in capitulis et kalendis.***

{215v} Dicta die rnercurii, in pleno synodo decanorum, presentibus etiam viris venerabilibus et
discretis G. thesaurario, P. archidiacono Minoris Caleti, J. officiali et magistro Johanne de Noyn
tello, canonico Rothomagensi, privavimus omnino Guillelmum, presbyterum de Castellione, fructibus
ecclesie sue predicte perceptis per triennium, pro eo quod per totum spacium dicti triennii in
dicta ecclesia sua noluit residere sed eam temere deservit huc et illuc discurrendo,
et nisus fuit nos in quantum potuit molestare. Et eidem iniunximus quod quatuor
disciplinas reciperet in quatuor prioribus capitulis et kalendis, coram omnibus et
singulis presbyteris sui decanatus existentibus in eisdem. Item, iniunximus eidem quod ec
clesiam suam ultra duos dies decetero non dimitteret, sine nostra vel officialis nostri licen
lia speciali. Item, iuravit coram nobis, menu ad pectus posita, propositis sacrosanctis e
wangeliis, quod occasione huiusmodi de cetero aliquem non vexaret.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.***

Bondevilla. Deux croix..

VIII. Idus. Novembris. Visitavimus moniales de Bondevilla. Ibi erant xxxii
moniales, quarum due erant novicie, tres fratres, viitem converse, quarum due erant fatue.
Seculares persone, ut pote amici et parentes monialium, ingrediebantur ad libitum
suum claustrum, et colloquebantur in pratellis et in diversoriis domus. Inhibuimus ex
presse priorisse quod seculares arceret a claustro, dormitorio et refectorio, et quod
non permitteret seculares comedere cum monialibus in domo, nec loqui cum eis, nisi in
loco publico videlicet in locutorio. Item, male observabant silentium. Precepimus hoc
emendari. Lucia rebellis fuerat priorisse et eidem convicia dixerat in refectorio,
et erat rixosa et iracunda, propter que iniunximus ei ut per tres dies sexta feria silentium teneret.
Inhibuimus priorisse ne licenciam daret de facili monialibus itinerandi, et
quod nulla exiret sine socia. Habebant archas cum clavibus. Precepimus priorisse
quod inspiceret eas, et claves faceret amoveri. Precepimus quod redditus domus con
scriberentur in quodam libro, et loca in quibus consistunt redditus similiter scribe
rentur. Debebant iic libras. Item, precepimus quod particulares compoti fierent coram
aliquibus electis a conventu. Item, quia priorissa reddiderat sigillum suum conventui,
propter earum clamorem, absque nostra consciencia et mandato. Iniunximus eidem quod disciplinam
unam acciperet in capitulo coram conventu. Item, iniunximus fratri Rogero quod priorisse
in omnibus humiliter obediret. Ipse enim eidem inobediens fuerat et rebellis.

Ipsa die, dedimus licentiam Johanni, dicto Greco, persone de Esquequevilla eundi Romam, et quod
usque ad festum Beati Remigii non teneretur in sua ecclesia personaliter residere, et iuravit nobis et pro
misit, manu ad pectus posita, quod non impetraret in curia Romana licenciam longiorem
de non facienda residencia personali in ecclesia predicta. Presentibus magistro Johanne de Noyntello
canonico Rothomagensi, fratribus Harduino et Nicholao de Monte Burgi, et Petro Louvel et Johanne
de Morgneval, clerico nostro.

{216r} VII. Idus. Novembris. Apud Fraxinos.

Pennes. Deux croix. .

VI. Idus. Novembris. Visitavimus prioratum de Pennes. Ibi erant tres mona
chi cum priore. Precepimus cuidam monacho juniori quod qualibet ebdomada semel
confiteretur, et quolibet mense communicaret.Utebantur passim carnibus et de hoc habe
bant conscienciam bonam, ut dicebant. Debebant circa iiii libras. Ipsa die, procurati fuimus
ibidem. Summa procurationis, vi libre x solidi Somme encadrée...

V. Idus. Novembris. Apud Poissiacum.

IIII. Idus. Novembris.

III. Idus. Novembris.

II. Idus. Novembris.

Idus. Novembris.

XVIII. Kl. Decembris.

XVII. Kl. Decembris.

XVI. Kl. Decembris.

XV. Kl. Decembris.

XIIII. Kl. Decembris.

XIII. Kl. Decembris.

XII. Kl. Decembris.

XI. Kl. Decembris.

X. Kl. Decembris.

IX. Kl. Decembris. Les 14 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius propter pallamentum. ..

Parisius propter pallamentum.

VIII. Kl. Decembris. Apud Sanctum Dyonisium, cum domino rege Francie cum quo ivimus
obviam regi Anglie.

VII. Kl. Decembris. Receptus fuit dictus rex Anglie in ecclesia Sancti Dyonisii, a mona
chis dicti loci cum processione sollempni, domino rege Francie, nobis, et multis astantibus,
et pernoctavimus ibidem ea die.

VI. Kl. Decembris. Receptus fuit idem rex Parisius, a civibus Parisiensibus honori
fice, et in ecclesia maiori cum processione sollempni, et venerat pro pace inter
regem Francie et eum reformanda.

V. Kl. Decembris.

IIII. Kl. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

{216v} III. Kl. Decembris.

II. Kl. Decembris.

Kl. Decembris.

V. Non. Decembris.

IIII. Non. Decembris. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

III. Non. Decembris. Recitavimus compositionem et publicavimus factam inter
dictos duos reges, in pomerio domini regis Francie, eisdem cum pluribus Francie et Anglie
prelatis et baronibusTravail
Encoder?
ibi existentibus, et ibidem fecit homagium, dictus rex Anglie, domino
regi Francie.

II. Non. Decembris.

Non. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Parisius. .

Parisius.

VIII. Idus. Decembris. Comedimus cum rege Anglie, apud Sanctum Germanum in
Pratis
.

VII. Idus. Decembris.

VI. Idus. Decembris.

V. Idus. Decembris. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Parisius..

Parisius.

IIII. Idus. Decembris. Apud Sanctam Germanum in Laya.

Gisetium. Deux croix. .

III. Idus. Decembris. Procurati fuimus apud Gisetium. Summa procurationis, vii libre xvi solidi ii denarii Somme encadrée...

II. Idus. Decembris. Visitavimus prioratum de Gisetio. Prior non erat ibi presens. Septem
erant ibi monachi. Omnes erant sacerdotes, preter unum novitium qui ibidem vestitus fuerat. Pre
cepimus eidem novitio quod semel quolibet mense communicarent et confiteretur. Utebantur passim culcitris et carnibus.
Item, tenebant placita sua in claustro, et habebant carcerem iuxta claustrum, ubi recludebantur
malefactores et latrones. Precepimus quod tenerent placita sua alibi, longe ab ecclesia,
et construi facerent carcerem suum extra locum sanctum et extra cimiterium. Item, dixit nobis cellera
rius, quod audierat a priore quod non debebant decem libras, ultra ea que debebantur eis.

Gaillonel.Deux croix. .

Ipsa die, procurati fuimus in prioratu de Gaillonnel, ordinis Premonstracensis. Summa, vi libre
vii solidi vi denarii Somme encadrée...

Vicum. Croix..

Idus. Decembris. Benediximus, cum Dei adiutorio Symonem, abbatem de Mercato Radulphi,
apud Vicum, et predicavimus ibidem in plena parrochia, pernoctavimus que ibidem, et habuimus
unum modium avene a presbytero de Guadencort, in quo nobis idem presbyter tenetur annua
tim, quando divertimus ad ecclesiam de Vico.***

Trait..

Ipsa die, appellavit quidam presbyter, presentatus ad ecclesiam de castro de Baudemont,
a nobis quem invenimus minus sufficientem ad regimen animarum et appellavit in scriptis.

Salicosa. Croix. .

XIX. Kl. Januarii. Procurati fuimus apud Salicosam. Summa procurationis, vii libre v solidi ii denarii.

{217r} XVIII. Kl. Januarii. Intravimus capitulum dicte domus de Salicosa et proposito ibidem
verbo Dei examinavimus electionem de fratre Petro de Lyencuria factam, qui electis fuerat
in priorem a quinque fratribus, vice omnium per viam compromissi procedentibus. Cognito autem
de dicta electione et modo eiusdem, examinato que electo, electionem de ipso factam duximus
confirmandam, et iniunximus conventui ut eidem Petro, tanquam priori intenderent et etiam
obedirent. Inquirentes vero postmodum de statu domus, ipsum non potuimus plene scire. Tamen
invenimus quod ipsi debebant magistro Roberto de Grainvilla, canonico Rothomagensi, qua
drigentas libras parisienses, et non habebant denarios pro vineis excolendis, et defici
ebant eis equi multi. Modico non tempore interierant ibi octo boni roncinni.
Siquidem precepimus priori quod visitaret prioratus forinsecos, et domus eorum
faceret emendari, que ruinose erant, prout nobis fuerat intimatum.

Ipsa die, pernoctavimus apud Fraxinos.

Noion. Deux croix..

XVII. Kl. Januarii. Procurati fuimus apud Noionem super Andellam. Summa procurationisSomme encadrée..

XVI. Kl. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi erant vi monachi Sancti Ebrulphi. Prior
infirmabatur. Utebantur passim carnibus. Interdiximus eis esum earum, nisi quatenus
regula permittit. Multum dampnificati fuerant in Anglia. Non potuimus plene
scire statum domus, propter infirmitatem prioris.

Ibidem revocavit appellationem suam Johannes de Brayo, presbyter, quam ad se ap a nobis fecerat
apud Vicum, super hoc quod noluimus eundem ad ecclesiam de Baudemont, a domino rege pre
sentatum, admittere ad eandem ; cui quidem appellacioni non duximus deferendum, pro eo quod
ipsum examinantes, insufficientis litterature repperimus ad regimen animarum.***

Insula Dei. Deux croix. .

XV. Kl. Januarii. Procurati fuimus apud Insulam Dei.

XIIII. Kl. Januarii. Apud Deivillam.

XIII. Kl. Januarii. Cum Dei adiutorio, celebravimus sacros ordines in mo
nasterio predicatorum Rothomagensium
, et comedimus apud eos. Pernoctavimus
que in manerio nostro Rothomagense.

XII. Kl. Januarii. Fecimus sermonem, cum Dei adiutorio, in maiori ecclesia,
et pernoctavimus in manerio nostro.

{217v} XI. Kl. Januarii. Comedimus cum fratribus minoribus Rothomagensibus.

X. Kl. Januarii. Rothomagi fecimus nostrum O.

IX. Kl. Januarii. In vigilia nativitatis Domini, in aula nostra Rothomagensi, protulimus
quandam sententiam in hunc modum : In Dei nomine, amen. Cum de mandato nostro Gaufridus,
rector ecclesie de Penilleuse, citatus fuerit legitime, citationis edicto
in eadem ecclesia publicato, videlicet ut ad ipsam ecclesiam rediret, facturus in eadem
ecclesia quam antea deseruerat residentiam personalem, prout ipsius ecclesie cura requirit,
ac postmodum ultra sex menses dictam deserens ecclesiam non curaverit obedire. Tandem
perempter citatus, ut ipse die mercurii martis proxima ante nativitatem Domini, coram
nobis Rothomagi, vel ibi ubi prope essemus, compareret, super premissis ius auditurus,
prout ex relatione decani nostri de Baudemont, executoris ad hoc deputati, nobis
constitit evidenter, dicta die nec per se nec per alium comparuerit nec etiam
die crastina usque ad horam tertiam expectatus circiter. Nolentes ut ecclesia
memorata ulterius rectoris officio defraudetur, dictum Gaufridum prefata
ecclesia per sententiam diffinitivam privamus, patrono eiusdem ecclesie personam ydone
am presentandi licenciam concedentes. Presentibus: magistris Ricardo de Salomo
nis Villa, Johanne de Noyntello, canonico Rothomagensi, fratre Adam Rigaudi, de ordine minorum,
Johanne de Morgneval, clerico nostro, magistro Michaele de Esquequevilla, Pochardo, clerico
et Clemente de Synoz, et multis aliis.***

VIII. Kl. Januarii. Celebravimus festum nativitatis Domini Rothomagi.

VII. Kl. Januarii. Apud Deivillam.

VI. Kl. Januarii. Ibidem.

V. Kl. Januarii. Ibidem. Qua die, in presentia nostra constitutus Andreas, de ordine
Provincie Ihesu Christi, renunciavit omni iuri quod habebat seu habere poterat in ecclesia de CriquebuefIncertitude.. quam obtinuerat multis annis.

Sanctus Georgius.

IIII. Kl. Januarii. Procurati fuimus apud Sanctum Georgium. Summa procurationis, ix libre x solidi Somme encadrée...

III. Kl. Januarii. Visitavimus ibidem proposito verbo Dei. Ibi erant xiiii mona
chi : duo erant apud Sanctum Nicholaum, iiiior in Anglia omnes erant sacerdotes,
preter quatuor. Cotidie datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam. Centum libre turonenses debe
bantur eis plus quam deberent, excepto quod collectores decime petebant ab abate
octoginta libras turonenses, de tempore predecessoris eiusdem abbatis. Precepimus abbati quod
minutis melius quam consueverat provideret. Item, invenimus quendam clericum Lauren
cium nomine de incontinentia diffamatum, et quod quandam mulierem per quatuordecim annos te
nuerat. Precepimus abbati quod de hoc inquireret diligenter, et postmodum faceret secundum
{218r} quod expedire videret ita quod scandalum et scandali materiam adimeret. Item, prece
pimus quod cellerarius custodiret claves portarum de nocte.

Gemeticus. Deux croix. .

Ipsa die, pernoctavimus apud Gemeticos, cum expensis nostris.***

II. Kl. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi erant lii monachi : sex eorum erant
novicii. Apud Cotevrart non erant monachi nec in manerio de Guiseni
es
. Male observabantur ieiunia regule in prioratibus similiter utebantur car
nibus monachi in prioratibus commorantes. Iniunximus abbati quod non permitteret eos eis
uti, nisi quatenus regula permitteret et puniret in hoc delinquentes. Non multum de
bebant debebantur eis circa cc libre. Cotidie datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam.
Precepimus abbati quod non permitteret eam diminui.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, xii libre xvi solidi vii denarii Somme encadrée...

Sanctus Wandregisilius. Deux croix. .

Kl. Januarii. Apud Sanctum Wandregisilum, cum expensis nostris.

IIII. Non. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi erant xlii monachi : omnes erant
sacerdotes, preter quatuor, et preter novicios qui erant viiito. Precepimus quod mona
chi minus quam possent comederent cum hospitibus in sero, ita quod non amitte
rent complectoriorum. Item, quod abbas augmentaret elemosinam. Item, precepimus quod
semel quolibet mense fierent particulares compoti, coram quibusdam de con
ventu electis ab omnibus. Debebant vc libras. Item, solebant habere coria,
sanguinem et pedes quorumdam animalium, super quibus litigabat abbas cum abbate
Regalis Montis
. Item, litigabat cum heredibus Johannis de Fontibus, quondam interfecti, super
quodam manerio de Sancta Austreberta, quod tenebant heredes predicti, in preiudicium
ecclesie Sancti Wandregisili.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Noluerunt computare de expensis.***

Votum. Croix. .

III. Non. Januarii. Procurati fuimus apud Votum Cisterciensis ordinis.

Guirardivilla. Croix. .

II. Non. Januarii. Procurati fuimus apud Guirardivillam. Summa procurationis,
viii libre xvi solidi Somme encadrée...

Croix.. Non. Januarti. Visitavimus ibidem, sermone facto. Ibi erant ix canonici. Prior miserat
unum apud Bellum VisumA déterminer., ut esset socius prioris dicti loci. Inhibuimus ne mulieres come
dant cum canonicis curatis. Ter datur in ebdomada elemosina et die veneris leprosis.
Plura debebantur eis, circa sexaginta libras in debitis bene solubilibus quam deberent.
Proposuerant, cum Dei adiutorio, infra sequentem purificationem vestire duos canonicos, et ita
erant xii.

Ipsa die, pernoctavimus apud Monasterium Villare cum expensis nostris.

{218v} VIII. Idus. Januarii. Videlicet in die epiphanie, apud Monasterium Villare
in monasterio monialium, astantibus monialibus dicti loci et populo ville, fecimus
sermonem Domino adiuvante, et celebravimus in pontificalibus magnam missam.***

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Noluerunt computare Encadré...***

Monasterium villare. Deux croix. .

VII. Idus. Januarii. Intravimus capitulum monialium, et ibidem proposuimus, cum Dei ad
iutorio, verbum eius. Quo facto, nobis volentibus, adiuvante Domino, visitationis officium exer
cere ex debito officii nostri, in capite et in membris plenarie, ex parte abbatisse
et conventus dictum fuit, [illisible] quod nunquam consuevit archiepiscopus Rothomagensis eas generaliter
visitare, nisi duntaxant abbatissam. Post multas vero altercationes, quesivimus
ab omnibus et singulis, utrum vellent nos recipere ad visitationem plenariam faci
endam, vice quarum omnium magister Ricardus, clericus earumdem respondit quod non, dicens
quod nunquam consentirent quod visitationis officium exerceremus ibidem, nisi circa abbatissam,
et de hoc innitebantur consuetudini et privilegii munimentis. Tandem,
monuimus eas ut, infra instantem diem cinerum, nobis emendarent ino
bedientiam, et rebellionem huiusmodi, ac contemptum.***

Walemont. Deux croix..

Ipsa die, pernoctavimus apud Walemont, cum expensis nostris.***

VI. Idus. Januarii. Facto sermone in capitulo dicti loci, visitavimus ibidem. Ibi erant
xxvi monachi. Unus fatuus erat ibi. Precepimus ipsum bene custodi
ri et teneri, ne evaderet. Omnes erant sacerdotes, preter sex. Unus
erat ibi novicius qui nolebat communicare qualibet ebdomada semel, sicut alias fieri prece
peramus. Precepimus iterum quod omnes novicii semel in ebdomada confiterentur et communicarent.
Unus non clamabat alium sicut alias preceperamus. Precepimus iterum districte quod
unus clamaret alium in antea clamaret alium et infligeretur ei qui non clamaret so
cium pena quam perpetrans sustinere deberet. Item, quidam habebant archas in dor
mitorio cum clavibus. Claves precepimus amoveri. Item quidam faciebant se mi
nui, absque licentia abbatis. Consuluimus eis quod inter se statuerent quibus anni
terminis et quociens liceret singulis facere se minui et quod provideretur minutis
melius solito, et quod ad matutinas non surgerent prima nocte, nisi vellent. Ibi
datur elemosina ter in ebdomada. Item, precepimus redditus monasterii univer
sos, minutos et grossos, in tribus quaternis conscribi. Bene debebantur eis iiic
libre turonenses in debitis tam bene solubilibus quam male. Summa procurationis ix libre vi solidi iii denarii Somme encadrée...***

Ibidem procurati fuimus ipsa die, et comedit nobiscum abbas Fiscannensis.

{219r} Ouvilla. Deux croix. .

V. Idus. Januarii. Procurati fuimus apud Ouvillam. Summa procurationis, viii libre xv solidi Somme encadrée...***

Ipsa die, investivimus Johannem de Morgneval, clericum nostrum, nomine magistri Symonis de Pince
sais, de prebenda Rothomagensi, quam idem G. resignaverat alias in manu nostra, per anu
lum nostrum, in aula superiori in prioratu de Ouvilla, ubi iacuimus ea nocte. Presen
tibus magistro Johanne de Noyntello, canonico Rothomagensi, fratribus Harduino. Nicholao de Monte Burgi, Galtero
de Mineriis, et Johanne de Morgneval, clerico supradicto.***

IIII. Idus. Januarii. Visitavimus ibidem, facto prius sermone in capitulo. Ibi erant ca
nonici xi : omnes erant sacerdotes, preter tres. Iniunximus subpriori quod faceret ut
unus clamaret alium. Item, precepimus priori quod frequenter inspiceret in ar
chis et cathedris canonicorum, et amoveret claves. Item quod faceret silentium observari.
Habebant duos conversos. Qualibet die datur elemosina apud eos omnibus venientibus ad eam.
Debebant circa iiixx libras ; habebant satis estauramenta usque ad nova ut credebant.***

Estoutevilla. Deux croix. .

Ipsa die, accessimus personaliter ad prioratum de Estoutevilla et invenimus ibi unum
monachum de Leiaus solum cum duobus, laicis custodientibus domum dictam ex parte magistri
Gileberti de Wyauvilla, clerici, qui ipsam acceperat ad firmam a priore de Leaus. Ibi so
lebant esse ad minus tres monachi. Precepimus quod reponerentur. Invenimus in manerium
malo statu. Precepimus hoc emendari. Postmodum vero fecimus saisiri bona dicti pri
oratus per vicecomitem Mali Leporarii, donec status domus reformaretur.***

Ipsa die, pernoctavimus in prioratu de Ouvilla et procurati fuimus a custodibus
dicte domus de Estoutevilla. Summa procurationis x libre viii solidi.*** Somme encadrée...***

Basquevilla. Deux croix. .

III. Idus. Januarii. Fecimus sermonem in ecclesia parrochiali de Basquevilla, et ea
die procurati fuimus in prioratu dicti loci. Summa procurationis, viii libre vi solidi iiii denarii Somme encadrée...***

II. Idus. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi erant iiiior monachi de Tyron, valde senes et
debiles. Comedebant passim carnes. Precepimus quod confiterentur ante celebrationem misse. Dominus
ville tenebatur eis annuatim in centum solidos turonenses, de quibus nichil habuerant per tres annos. Precepi
mus priori ut super hoc impeteret dictum dominum. Debebant circa lx libras.***

Longolium. Croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Longolium a firmario domus de Becco. Summa procuratio
nis, ix libre
iiii denarii Somme encadrée...***

Evremodium. Trois croix. .

Idus. Januarii. Procurati fuimus apud Evremodium. Summa procurationis,
ix libre iii solidi
x denarii Somme encadrée...

{219v} XIX. Kl. Februarii. Visitavimus prioratum de Evremodio sermone in capitulo prius facto.
Ibi erant xii monachi. Omnes erant sacerdotes preter duos. Precepimus priori quod
amaveret claves et inspiceret in archis monachorum. Debebant viiixx libras; debebantur
eis lx libre. Omnia alia invenimus satis in bono statu.***

Ulterior Portus. Deux croix. .

Ipsa die procurati fuimus apud Ulteriorem Portum. Summa procurationis, ix libre
ix solidi vi denarii Somme entourée...***

XVIII. Kl. Februarii. Visitavimus ibidem. Ibi erant xxiii monachi : unus
erat capellanus comitis Augi, et equitabat cum eo. Habebant iiiior prioratus et in sin
gulis eorum erant monachi. Unus non clamabat alium licet hoc expresse. Iniunxisse
mus alias emendari et fieri. Precepimus quod in receptione novorum vestimentorum
vetera redderentur, maxime pelliciarum. Item, monachi petierunt tunicas pro pellicus
sibi dari. Quater in ebdomada datur elemosina omnibus venientibus ad eam, videlicet ter laicis,
et clericis semel. Precepimus abbati quod, quantum ad esum carnium et ieiunia, faceret regulam
in prioratibus observari, et transgressoribus penam iniungeret quam videret expedire.
Debebant iiic libras ; comes debebat eis lx libras et plus quasquidem habere non poterant.
Estauramenta habebant sufficienter ad annum.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Augum cum expensis nostris et ibi audivimus ru
mores de morte domini Ludovici primogeniti regis.

XVII. Kl. Februarii. Iter arripuimus ad regem, et pernoctavimus apud Albam Malliam,
cum expensis nostris et ibi recepimus litteras que secuntur.

Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex, dilecto et fideli suo O., Rothomagensi archiepiscopo, salutem et dilectionem.
Cum sicut Domino placuit cuius nomen sit per omnia benedictum predilectus filius noster primogenitus
Ludovicus, quem non solum carnalis affectio et nature vinculum, cordi nostro spiritualis quadam dilectionis
unione coniunxerat, sed et laudabilis indolis et innocentis eius vite primordia carum nobis
et amicabilem plurimum reddiderunt, nuper migraverit ex hoc mundo, licet de ipsius salute
semper spem in Domino firmissimam habeamus, tum propter conversationem eius commendabilem apud
omnes tum propter finem laudabilem quam habuit et fidelem, dilectionem vestram requi
remus et rogavimus attente, quatinus pro ipsius anima specialiter altissimum exoran
tes, in locis religiosis et conventualibus vestre provincie, spirituale missarum et orationum
suffragium divine pietatis et nostri amoris obtentu efficaciter pro ipso fieri pro
curetis. Datum Parisius die lune post epyphaniam.

XVI. Kl. Februarii. Apud Sanctum Lucianum Belvacensem, ubi antiquum reuma nostrum
adeo nos invasit quod, ultra progredi non valentes, coacti fuimus lecto propter hoc de
cubare.

XV. Kl. Februarii. Ibidem.

XIIII. Kl. Februarii. Ibidem.

Nota : de tunicis habendis.

{220r} XIII. Kl. Februarii. Ibidem.

XII. Kl. Februarii. Ibidem.

XI. Kl. Februarii. Ibidem.

X. Kl. Februarii. Ibidem.

IX. Kl. Februarii. Apud Gisortium, cum expensis nostris.

VIII. Kl. Februarii. Apud Fraxinos.

VII. Kl. Februarii. Apud Pontem Arche, et ibi invenimus dominum regem.

VI. Kl. Februarii. Nos et venerabilis frater noster episcopus Ebroycensis, apud Beccum Helluini.

V. Kl. Februarii. Apud Pontem Audomari. Ad quam diem citari feceramus
venerabiles fratres nostros Rothomagensis ecclesieTravail
Encoder Eglise de Rouen?
suffraganeos, pro sacro concilio celebrando.

Concilium provinciale celebratum apud Pontem Audomari.

IIII. Kl. Februarii. In mane, accessimus ad ecclesiam Sancti Aniani, et antequam in con
cilio sederemus, celebravimus missam in pontificalibus, astantibus nobiscum venerabilibus fratribus
nostris suffraganeis, non revestitis in celebratione misse, cum dyacono et subdyaco
no revestitis, magistro Johanne de Porta, archidiacono Wlcassini Normannie, ad dyaconum ;
sed quia non habuimus canonicum Rothomagensem, revestiri fecimus magistrum Th. de Falesia
canonicum Lexoviensem ad subdyaconum. Missa vero celebrata, nos et suffraganei nostri,
omnes pontificaliter revestiti, ivimus ad sedes nostras super eschafoudum,
et ibi dyaconus revestitus legit ewangelium, videlicet designavit Ihesus et cetera.
Quo facto, incepimus alta voce : Veni Creator, spiritus. Quo cantato, duo in super
liciis revestiti, ante altare letaniam cantaverunt. Deinde, dicto : Pater
noster, submissa voce, diximus orationem: Assumus. Quo facto, proposuimus verbum
Dei, ipso Domino adiuvante. Postea autem lecta fuit littera missa episcopo Baiocensi
de convocando concilio, et rescriptio lecta fuit. Tertio. lecte fuerunt procura
tiones capitulorum cathedralium. Quarto, lecta fuit constitutio edita in concilio geeera
li, super conciliis celebrandis singulis annis ab archiepiscopis et eorum suffraganeis, que
in titulo de accusationibus continetur et incipit : Sicut olim et alie constitutio
nes eiusdem concilii generalis que vise fuerunt expedire, et illa decretalia : A crapula,
et ebrietate, et cetera. Procuratores Rothomagensis capituli fuerunt : Guillelmus thesaurarius,
et Johannes de Porta, archidiaconus Wlcassini Normannie ; Baiocensis capituli : magistri Johannes

de
Caro Monte, archidiaconus, et Nicholaus de Blavia, custos eiusdem ecclesie ; Ebroycensis diocesis R.
de Valle, thesaurarius dicte ecclesie ; Lexoviensis capituli magistri Laurentius Romanus, capicerius,
et Ricardus de Houlant, canonicus Lexoviensis. Constanciensis capituli : magister Herveus Paste ;
Abrycensis capituli : A. decanus Abrincensis ; Sagiensis capituli : magister Warennus Nicholaus, de
canus ecclesie Omnium Sanctorum de Mauritani
a ; procurator vero domini Baiocensis fuit magister Gi
rardus de Corion, archidiaconus Baiocensis. Postmodum, quesitum fuit ab inquisitoribus
{220v} in alio provinciali concilio constitutis, quid nollent referre. Quorum quidam decesserant,
et hii qui superstites fuerant, dixerunt quod noluerunt inquirere absentibus collegis suis.
Deinde, instituimus alios, videlicet in Rothomagensi dyocesi, Novi Castri et Pontis Audomari
decanos. Item in Baiocensis dyocesi, de Mereio et de Vallibus decanos. Item, Abrincensi dyocesi,
de Parreigny et de Dragie, rectores. Item, in Ebroycensi dyocesi, de Aquila et de Ybre
io
decanos. Item, in Lexoviensi dyocesi de Ponte Audomari et de Bernaio decanos.
Item, in Sagiensi dyocesi, de Marchia et de Asnebec, decanos in Constanciensi dyocesi, dominum
Robertum le Sor, et Guillelmum rectorem ecclesie de Sara. Et sciendum est quod in ce
lebratione concilii, sederunt iuxta nos venerabiles fratres nostri ad dexteram nostram, R.,
Ebroycensis, et F. Lexoviensis episcopi, absente, G. Baiocensi episcopo, qui, si presens esset, ante
dictos duos episcopos prope nos resedisset ; ad sinistram nostra R. Abryncensis, Th., Sagiensis,
et J., Constanciensis. Sexto, recitata fuerunt et lecta quedam statuta sub
forma que sequitur : Placet secundo concilio quod ea que secuntur inferius firmiter ob
serventur. Ita quod reverendi patres O. Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, et eius suffraga
nei, eorum que subditi, ad eorum observationem tanquam de novo statuta fuerint, nulla
tenus obligentur, scilicet quantum ad ea que in iure, sive in statutis Gregorii
pape ixni, sive in synodalibus episcopalibus inveniuntur expressa.***

Volumus quod circa procurationes, ratione visitationis debitas, accipiendas ab
archiepiscopo et episcopis, et circa gravamina non inferenda pretextu, officiorum suorum
servientium, servetur quod statutum est in concilio Lugdunense.***

Volumus quod statutum concilii generalis, contra eos qui faciunt colligationes, et statuta
contra libertates ecclesie edita, frequenter et sollempniter in synodis et parrochialibus ecclesiis
promulgetur, et transgressores canonice puniantur.***

Statuimus quod seculares potestates, clericos capientes cum maiori violentia quam exigat
rebellio defendentis vel detinentes eos, ultra vel contra requisitionem iudicis ecclesiastici de
nuncientur excommunicati a canone, in generali, in speciali vero postquam de eo constiterit evidenter.***

Districtius inhibemus ne, de causis ad ecclesiam pertinentibus, a personis ecclesiasticis iudex
secularis, maxime super personalibus actionibus, adeatur.***

Statuimus quod abbates et priores, et alie persone ecclesiastice, que percipiunt maiores decimas
in ecclesiis parrochialibus, compellantur ad restaurandam fabricam, libros et ornamenta,
pro rata quam percipiunt in eisdem.***

Volumus quod statutum synodale, scilicet quod persone ecclesiastice, ad quas veniunt mandata diver
sorum iudicum, delegatorum, conservatorum, seu executorum, diligenter videant nomina iudi
cum dyocesis, et locorum ad que citant et ipsa autentica firmiter observetur.***

Inhibemus ne aliqui christiani, seu alique christiane, iudeis servire in hospiciis, seu cum ipsis habi
tare presumant, et precepimus quod iudei signa patencia deferre cogantur, per
que a catholicis discernantur.

{221r} Firmiter inhibemus me vigilie et choree in cimiteriis et sacris locis fiant.
Precipientes quod transgressores canonice puniantur.

Moneantur sollempniter in ecclesiis clerici, maxime non uxorati, congruentem de
ferre ororam tonsuram. Crucesignati vero crucem in aperto deferre cogantur.

De sellis, frenis, calcaribus et pectoralibus deauratis, aut aliam superfluitatem
habentibus, quibus clericos uti prohibitum est, et de clausis de super indumentis, a sacerdo
tibus deferendis, volumus observari statutum concilii generalis.

Prohibemus ne clerici beneficiali, seu in sacris ordinibus constituti, venationibus aut aucupiis,
sint intenti vel assueti.

Statuimus quod in abbaciis et prioratibus, in quibus facultates non sunt diminute,
reintegretur numerus religiosarum personarum, nisi forsan ex superioris expressa licencia,

et
ex causa rationabili sustineatur ad tempus.

Hoc quod a iure statutum est, ne monachus solus alicubi commoretur, observari
volumus et mandamus.

Moneantur monachi commorantes in prioratibus non conventualibus, cum comminatione
suspensionis et excommunicationis, et prout expediens visum fuerit, inducantur ad ut sta
tuta Gregorii pape, quantum ad esum carnium, confessiones et ieiunia, studeant ob
servare.

Statuimus quod regulares cum secularibus non morentur, nisi de dyocesiani sui licen
cia speciali.

Statutum factum de non contrahendo mutuo a religiosis, ultra certam quantitatem,
nisi de licencia abbatis sui, firmiter observetur.

Precipimus quod decani rurales, exercentes iurisdictionem, non excommunicent, seu suspen
dant, nisi in scriptis.

Precipimus quod sacerdotes non desistant a denunciatione excommunicationis, quantumcumque
partes pacificent inter se, nisi sibi legitime constiterit de excommunicatorum,
absolutione.

Volumus quod absolutio fiat cum debita sollempnitate.

Inhibemus sacerdotibus ne presumant excommunicare in generali nisi pro furtis vel
deperditis, et competenti monitione premissa.

Item, tunc ibidem statuimus ut capellani, quibus ecclesie committuntur ad tempus,
super litteratura, conversatione ac ordinatione sua, diligenter examinentur.

Hiis autem ita factis, concilio que concorditer celebrato, recessimus cantando :
Te Deum laudamus, et ivimus ante altare Beati Aniani. Ibi que, dicto cantico
finito, diximus quasdam orationes competentes.

{221v} III. Kl. Februarii. Apud Gemeticos, cum expensis nostris.

II. Kl. Februarii. Apud Deivillam.

Kl. Februarii. Fecimus, per Dei gratiam, sermonem in ecclesia Rothomagensi, et celebravimus
magnam missam, pernoctavimusque ibidem in manerio nostro.

IIII. Non. Februarii. Celebravimus festum purificationis Beate Virginis ibidem.

III. Non. Februarii. Ricardus, presbyter rector ecclesie de CallevillaIncertitude.., archidyaconatus Minoris Cale
ti
, coram nobis constitutus, probavit se impedimentum habuisse quare non purgavit se
canonice, super vicio incontinencie de qua erat infamatus, ad quod faciendum manu septima
sacerdotum, assignaveramus eidem diem crastinam synodi novissime preterite. Item, assignavimus
ipsi diem lune proximam post letare Iherusalem, ad purgandum se similiter manu septima
sacerdotum super huiusmodi vicio, Rothomagi, vel ibi prope ubi fuerimus vel coram officiali
nostro, si nos contigerit abesse.

Ipsa die, comedimus in manerio Petri Blondel, burgensis Rothomagensis, apud Franquevillam, et pernoctavimus apud Fraxinos.***

II. Non. Februarii.

Non. Februarii.

VIII. Idus. Februarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

VII. Idus. Februarii. Arripuimus iter ad pegrinationem nostram apud Carnotum,
et pernoctavimus Vernoni.***

VI. Idus. Februarii. Apud Paciacum.

V. Idus. Februarii. Apud Ybreium.

IIII. Idus. Februarii. Apud Beu.

III. Idus. Februarii. In abbatia Beate Marie de Josaphas, cum expensis nostris.

II. Idus. Februarii. Visitavimus limina Beate Marie Carnotensis, et pernoctavimus
apud Sanctum Petrum in Valle.
Ipsa die, sexaginta sex canonicis Carnotensibus pro eligendo episcopo congregatis, per viam
scrutinii procedentibus, electus fuit magister Petrus de Micy, decanus Carnotensis,
a triginta novem. Alii vero appellaverunt.***

Idus. Februarii. Audita et intellecta discordia super electione predicta, ad maiorem ecclesiam
accessimus, cupientes ipsos ad concordiam revocare, et pro bono pacis et zelo, cari
tatis, Deo propicio, interposuimus partes nostras, ibidemque stetimus propter hoc, ipsa et sequenti
diebus, in manerio episcopi pernoctantes. Demum vero, nobis presentibus, omnes in dictum electum unanimiter
consenserunt.

{222r} XV. Kl. Martii. Apud Neafflam Veterem.

XIIII. Kl. Martii.

XIII. Kl. Martii.

XII. Kl. Martii.

XI. Kl. Martii.

X. Kl. Martii.

IX. Kl. Martii.

VIII. Kl. Martii.

VII. Kl. Martii.

VI. Kl. Martii.

V. Kl. Martii.

IIII. Kl. Martii.

III. Kl. Martii. Les 12 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius propet pallamentum. .

Parisius, propter pallamentum.

II. Kl. Martii. Apud Sanctum Dyonisium.

Kl. Martii. Apud Pontisaram.

VI. Non. Martii. Pernoctavimus apud Seranz Buticularii, ubi habuimus a priore dicti
loci sexaginta decem solidos parisienses, quos nobis tenetur dictus prior solver annuatim, quando nos
ad visitandum locum accedimus, et nobis vasa domus, utensilia, communia, farraginem ad usus equorum,
stramina, ligna, et carbones ministrare que in villa poterunt reperiri, secundum quod in littera
compositionis continetur, que infra scribitur ultima pagina registri. Altercatio autem fuit
inter clericum nostrum dispensatorem, et priorem qui tunc erat ibidem, super querendis culcitris,
lignis, vasis ad coquinam. feno, et hospitandis equis in villa, super quibus omnibus
consuluimus socios nostros cum deliberatione, et in hoc resedit consilium nostrum, quod prior te
nebatur nobis de supradictis omnibus providere, preter quam de culcitris, quia in compositione non sit
mentio nisi de straminibus.***

Seranz. Deux croix. .

V. Non. Martii. Visitavimus ibidem. Tres monachi Sancti Geremari Flaviacensis erant
ibi. Omnes erant sacerdotes. Non servabant ieiunia regule. Utebantur passim carnibus.
Debebant circa l libras. Omnia alia invenimus satis in bono statu.***

Sanctus Martinus de Hez. Deux croix. .

Ipsa die, visitavimus Sanctum Martinum de Hez, ubi erant duo monachi Sancti Maglorii
Parisiensis
, debiles et infirmi, pauperes et exiles. Non poterant vivere secundum statuta ordi
nis sui. Debebant circa xx libras, et habebant pauca estauramenta.***

Leonis Curia. Croix. .

Eadem die, visitavimus prioratum de Leonis Curia, et invenimus dictum locum desolatum.
Ibi enim non erat prior, et abinde recesserat nuper et dimiserat ibi duos monachos
tantummodo, qui sicut dicebant, non habebant unde possent sustentari, et debebat dicta domus
bene c libras, et non habebant estauramenta aliqua. Direximus autem nostras litteras abbati Sancti Petri
{222v} Carnotensis, monentes eum ut circa reformationem status ipsius domus sollicite la
boraret, et de ea taliter ordinaret, quod spiritualiter et temporaliter reformaretur. Illi duo
monachi nesciebant causam quare prior recesserat.***

Ipsa die, pernoctavimus ibidem, et habuimus ibi iiiior libras parisienses in quibus nobis annuatim
tenentur nomine procurationis, quando dictum locum vicitavimus, et tunc debemus habere domos ad hospitandum
et utensilia ad utendum.***

Novum Mercatum.

IIII. Non. Martii. Visitavimus prioratum Novi Mercati. Ibi erant iiiior monachi Sancti
Ebrulphi
. Utebantur passim carnibus licet nec Nec ajouté. . a nobis nec ab abbate suo licenciam super hoc
haberent, et de hoc habebat bonam conscienciam prior, ut dicebat, presbyter parrochialis erat
de mensa eorum. Singulis diebus dominicis datur elemosina omnibus venientibus ad eam et aliis diebus
miserabilibus personis. Prior recuperaverat et adeptus fuerat de novo xxiii libratas an
nui redditus siti apud Gonnouvillam, quem comes de Roumara contulerat dicto priora
tui et abbas Sancti Ebrulphi appropriaverat eundem redditum propriis usibus abbacie multis annis.
Debebant circa xxvii libras.***

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, ix libre Somme encadrée...***

Capitulum Gornacense. Deux croix..

III. Non. Martii. Visitavimus capitulum Gornacense ibidem proposito verbo Dei. Ibi invenimus
duos canonicos residentes tantummodo eam decano, videlicet magistrum Johannem de Parisiis, et ma
gistrum Thomam. Contentio erat inter canonicos et decanum super eo quod canonici dicebant
quod decanus non habebat stallum proprium in choro nec poterat nec debebat corrigere eosdem, nec clericos
ecclesie,
et non habebant ipsum pro decano ecclesie, sed reputabant ipsum tanquam decanum christianitatis vel ruralem
ipso econtrario respondente. Petentibus eis, confessorem dedimus abbatem Belle
Osenne
.***

Leprosaria.

Ipsa die, inquisivimus de statu leprosarie dicti loci, et invenimus quod quidam clericus leprosus
volebat interesse portionibus faciendis, et quod non habebant bladum ad vescendum, nec
avenam ad serendum, et debebant xv libras.***

Domus Dei.

Eadem die, inquisito de statu Domus Dei, invenimus quod quando fratres dicte domus, qui morantur extra,
veniebant ad Gornaium nolebant iacere in hospitali sed pernoctabantur in domibus
burgensium super quo precepimus decano quod compelleret eos ad pernoctandum in hospitali quando
venirent Gornaium.***

Moniales Sancti Albini. Deux croix. .

Ipsa vero die, visitavimus prioratum monialium Sancti Albini ibi primitus proposito verbo Dei.
Ibi erant xvi moniales. Priorissa erat absens. In alia autem visitatione inhibuimus
eisdem ne aliquam reciperent nec velarent, sine mandato nostro speciali. Ipse tamen, spre
ta inhibitione nostra, quondam domicellam videlicet filiam domini Roberti, dicti Mali Vicini,
militis, in monialem receperunt et velarunt. Ipse autem, nobis querentibus quare hoc facere
presumpserant, responderunt quod urgens necessitas eas ad hoc compulerat et paupertas,
et quod propter hoc pater dicte domicelle dederat dicto prioratui centum solidos annui redditus
et iam assignaverat, et super hoc habebant litteras ; dixerunt tamen quod absque consensu et volunta
te priorisse hoc fecerant. Nos itaque videntes et propendentes eas non sine cupiditaris et

{223r} et symoniace pravitatis vicio hoc fecisse, paulo post, per nostras patentes litteras. Iniunximus
decano de Brayo, ut ipse moneret legitime dictus moniales quod dictam dictam domicellam
a domo sua amoverent et infra sequentem ascensionem Domini, amolo velo, eandem ad do
mum patris sui remitterent, et iniunximus et iniungi fecimus priorisse penitentiam quam vidimus expedi
re, pro eo quod permisit factum fieri tam enorme, et monialibus pro eo quod tale quid ause fuerint
attemptare. Quidam presbyter parrochialis erat ibi ad sumptus ipsarum, qui deserviebat
parrochie dicti loci in qua erant xv parrochiani et celebrabat apud eas. Non habebant
estauramenta aliqua, et debebant.

Bella Osenna Croix..

Ipsa die, pernoctavimus apud Bellam Osennam, cum expensis abbacie.***

Bellus Beccus. Croix..

II. Non. Martii. Apud Bellum Beccum cum expensis abbacie.

Foucarmont. Deux croix..

Non. Martii. Apud Fulcardi Montem cum expensis abbacie. Qua die emendavit nobis
dominus Fulco de Sauceio miles, hoc quod ipse et Johannes, eius filius, venati fuerant in guarenna nostra de A
lacri Monte
, et acceperant unum leporem.***

Augus. Deux croix..

VIII. Idus. Martii. Procurati fuimus apud Augum. Summa procurationis ix libre vi solidi iiii denarii Somme encadrée...

VII. Idus. Martii. Ibidem visitavimus, proposito verbo Dei. Ibi erant *** canonici.
Precepimus quod seculares arceantur a claustro et a choro. Item, quod taliter aliquam
viam aptari studerent, quod seculares non irent ad corpus sanctum per chorum. Non erant
ibi vestimenta seu ornamenta ecclesiastica competentia, nec habebant libros competentes
ad legendam in refectorio ; consuluimus quod haberent scriptorem. Ter in ebdomada datur elemosina
omnibus venientibus ad eam, generaliter laicis, et ter clericis. Plura debebantur eis quam debe
rent, bene usque ad c et l libras et habebant bladum et avenam satis usque ad nova, vinum
vero non habebant satis. Male providebatur canonicis in vestitu. Precepimus hoc emendari.
Si vero redditus seu obventiones ad secretarium pro faciendo huiusmodi, pertinentes
ad hoc non sufficerent, de communi suppleretur. Item, precepimus secretario quod citius solito et
sine murmure vestes canonicis necessarius inveniret. Item, quod ipse de obventionibus,
oblationibus, redditibus et aliis ad manum suam ratione secretarie provenientibus, coram conventu,
vel aliquibus electis a conventu, ad minus semel in anno computaret, et de expensis sin
gulis, tam in oleo, lampadibus, quam aliis quibuscumque. Item, precepimus quod calices libri
omnes et singuli, semel in anno coram conventu in publicum afferrentur et conscribe
rentur in scedula vel in aliquo libro maiori ubi maior pars conventus consentiret, et
nova fierent vestimenta, et observarentur munda. Item, quod donaria ecclesie conservarentur
in archa, sub quatuor clavibus, prout alias ordinaveramus.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem, cum expensis nostris.

{223v} Noientum. Deux croix..

VI. Idus. Martii. Procurati fuimus apud Novum Castrum, a Reginaldo de Alacri Mon
te, tunc temporis firmario prioratus de Noiento. Summa procurationis, xii libre viii solidi ix denariiSomme encadrée..***

Hospitale Novi Castri. Croix. .

V. Idus. Martii. Visitavimus hospitale Novi Castri. Ibi erant iiiior canonici sacerdo
tes. Precepimus fratri Hugoni dicto Domino quod confiteretur frequentius quam solebat. Item, prece
pimus priori quod frequenter inspiceret in archis canonicorum. Credebant satis habere estau
ramenta usque ad nova, et plus debebatur eis quam deberent. Ipsi udum vendi
derant de nemore usque ad iiiic libras, de quibus iam emerant terras et redditus
aliquos, de consilio decani loci, usque ad iic libras, et residuum adhuc habebant tam in de
nariis quam in debitis.***

Sanctus Victor in Caleto. Deux croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Sanctum Victorem in Caleto. Summa procurationis, xi libre
xxii denariiSomme encadrée..***

IIII. Idus. Martii. Visitavimus abbatiam predictam, ibi prius proposito verbo Dei. Ibi
erant xx monachi. Abbas miserat quendam monachum solum ad quendam locum in comitatu Augi super quo precepimus abbati quod vel eidem alium monachum adiungeret,
vel ipsum ad claustrum revocaret, et faceret ibi per secularem presbyterum deserviri. Elemosina
erat diminuta et non fiebat ibi die circa. Precepimus quod dies determinata statueretur
qua ibi fieret elemosina generalis. Item precepimus quod Nicholaus de Burgo Balduini, clericus, quem
abinde propter eius infamiam feceramus alias amoveri amplius non conversaretur
ibidem, nec in augusto nec alio tempore. Debebant circa vixx libras, et bene debebantur
eis ultra hoc xxiiii libre. Quidam clericus secularis detulerat claves granarii, super quo
monachi murmurarunt. Nos autem statuimus quod unus monachus haberet aliam clavem.
Ita quod alter sine altero non posset vendere nec facere mensurari.***

Ibidem, auctoritate domini pape functi, iniunximus Guirardo de Monchevrel, Rogero de Monchevrel,
et Petro de Essartis, qui interfecerant quendam conversum de Mercato Radulphi, penitentiam subsequen
tem videlicet, quod ipsi discalciari et nudi, braccis tantummodo retentis, corrigia ad collum
ligata, ferentes virgas in manibus, fecerent processionem in ecclesia loci illius in quo homi
cidium perpetrarunt, dominica palmarum, et ante fores ecclesie facerent se verberari a sacerdo
tibus, dicentibus, psalmum penitentialem, et publice reatum suum confiterentur, et quare iniuncta
erat eis talis penitentia. In octabis pasche sequentis simili modo facerent apud Gisortium.
In quindena pasche apud Calvum Montem ; dominica proxima post dictam quindenam apud
Fresneaus. Item iniunximus eisdem quod ieiunarent usque ad decennium feria sexta
cuiuslibet ebdomade, et quod infra festum Beati Johannis Baptiste limina Beati Jacobi visitarent. ***
Eadem die, pernoctavimus apud Deivillam.

{224r} III. Idus. Martii. Apud Rothomagum.

II. Idus. Martii. Fecimus sermonem, cum Dei adiutorio, in atrio maioris ecclesie,
et celebravimus magnam missam in ipsa ecclesia, et pernoctavimus in manerio nostro.***

Idus. Martii. Videlicet die lune post Letare Iherusalem, assignata coram nobis Ricardo,
presbytero de CallevillaIncertitude., ad purgandum se manu septima sacerdotum super vicio incontinencie quo
erat multipliciter diffamatus, idem Richardus comparuit personaliter coram nobis, dicens
quod non compurgatores non potuerat invenire, et tunc in purgatione defecit. Sciendumque
est quod cum dudum esset de quadam muliere multipliciter accusatus et etiam diffamatus,
iuravit et promisit archidiacono loci quod ipse ecclesiam suam haberet pro resignata ad volun
tatem nostram, si extunc super hoc inveniretur infamis et culpabilis, nisi se canoni
ce purgare [illisible] posset postmodum : vero, ipso recidivante et diffamato existente,
eidem indiximus purgationem canonicam in qua totaliter defecit, prout confessus fuit
coram nobis, et ita bis in purgatione defecit confessus fuit etiam se dictam mulierem
carnaliter cognovisse. Tandem autem, super premissis eidem assignavimus diem sabbati ante
ramos palmarum Rothomagi, vel ibi prope ubi essemus, vel coram officiali nostro, si con
tingeret nos abesse, ad audiendum ius precise.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

Bellus Locus. Deux croix..

XVII. Kl. Aprilis. Procurati fuimus apud Bellum Locum. Summa procurationis, viii
libre xi solidi v denarii Somme encadrée...

XVI. Kl. Aprilis. Visitavimus prioratum dicti loci, sermone ibi facto. Ibi erant x canonici
residentes ; extra erant xi canonici, iiii solus erat in manerio domini de Pratellis, de mensa
ipsius, et alii x in prioratibus. Precepimus priori quod bis, vel ter in anno, inspiceret in
archis canonicorum. Quatuor erant ibi sorores converse, et duo conversi. Ter datur
ibi elemosina in ebdomada omnibus venientibus ad eam. Iniunximus priori quod omnes et
singulos redditus domus conscribi  [sic] [faceret] in rotulis et quaternis. Debebant d libras.
Non habebant estauramenta satis usque ad nova, et credebant quod infra augustum, opor
teret eos expendere necessario in blado et avena, c libras. Habebant ix dolia vini plena.
Item postmodum intelligentes quod frater Julianus convicia turpia dixerat priori suo, et inobediens
fuerat et rebellis, propter hoc iniunximus eidem, ut ipse tres acciperet disciplinas in capitulo co
ram conventu, et ter comederet in refectorio ad terram, aliam que penam
reservavimus eidem cum vellemus propter hoc infligendam.

Ipsa die, pernoctavimus apud Sanctum Laurentium in Leonibus, et procurati fuimus ibidem.

Summa procurationis, x libre
ii solidi vi denarii Somme encadrée...

{224v} Sanctus Laurentius in Leonibus. Deux croix..

XV. Kl. Aprilis. Visitavimus prioratum Sancti Laurentii in Leonibus. Ibi erant xiii
canonici commorantes. Habebant sex prioratus extra. Omnes erant sacerdotes, preter unum.
Habebant sex conversos. Duo canonici, levitate animi ducti, exiverant et erant vaga
bundi. Precepimus quod conversi quater in anno ad minus communicarent et confiteren
tur. Ter datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam in ebdomada. Habebant duas ancil
las. Debebant l libras. Habebant estauramenta satis usque ad nova. Item, unus non cla
mabat alium. Precepimus hoc emendari, ita quod ille qui non clamaret alium penam sustineret debi
tam perpetruati. Preterea frater Ricardus de Ysprevilla celebraverat matrimonium clandestinum inter
quendam virum et propriam filiam quam procreaverat et genuerat postquam intravit religionem
et in sacerdotis; propter quod iniunximus priori quod ipse dictum Ricardus revocaret ad claustrum,
et suspenderet cum ex parte nostra ab officio misse et ab omni officio in ordine habendo. Item quod esset
in gravi culpa quadraginta diebus, et quod non exiret claustrum, ipso, in dicta penitentia existente, nec etiam ipsa
per acta. Item, quidam canonicus erat ibi morbo caduco laborans. Consuluimus priori quod non per
mitteret cum celebrare.***

Mortuum Mare in Leonibus. Deux croix. .

Ipsa die, pernoctavimus apud Mortuum Mare in Leonibus, cum expensis abbatie.

XIIII. Kl. Aprilis. Apud Fraxinos.

XIII. Kl. Aprilis. Celebravimus, cum Dei adiutorio, sacros ordines apud Andeleluim
et pernoctavimus apud Fraxinos.

XII. Kl. Aprilis. Ibidem.

XI. Kl. Aprilis. Ibidem. Qua die, Thomas dictus Cousin, quondam rector ecclesie de
Berrevilla, in manu nostra ipsam ecclesiam voluntate spontanea resignavit.

X. Kl. Aprilis. Ibidem.

IX. Kl. Aprilis. Ibidem.

VIII. Kl. Aprilis. Videlicet in annunciatione Beate Marie, celebravimus magnam missam in
ecclesia de Andeleio, et predicavimus ibidem, pernoctavimusque apud Fraxinos.

VII. Kl. Aprilis. Pernoctavimus apud Boes.

VI. Kl. Aprilis. Rothomagi.

V. Kl. Aprilis. Videlicet in ramis palmarum, fuimus ad processionem, et predicavimus
in atrio Sancti Gildardi.

IIII. Kl. Aprilis. Comedimus apud predicatores. Eadem die, Richardus, rector ecclesie de CallevillaIncertitude.., ecclesiam suam predictam in manu nostra spontaneus resignavit.

Ipsa die, pernoctavimus apud Devillam.

{225r} Sanctus Audoenus Rothomagensis.Deux croix..

III. Kl. Aprilis. Visitavimus monasterium Sancti Audoeni Rothomagensis. Ibi erant lx monachi : viginti eorum erant novicii. Illi qui morabantur in prioratibus utebantur passim carnibus.
Iniunximus abbati quod ipsos visitaret, et corrigeret delinquentes. Item, iniunximus abbati
quod ad audiendum compotum cotidianum et particularem a coquinario, granetario, infirmario,
et aliis officialibus domus, vacaret et faceret vocari aliquos de conventu maiores, et quod sum
ma recitaretur coram conventu de termino in terminum, et redigeretur in scriptis arrestum compoti.
Item, invenimus quod abbas erat vinolentus, ebriosus et post comestionem verbosus, ac levis
in promittendo et nugax. Super hiis autem omnibus ipsum monuimus secreto et increpavimus.
Item, inhibuimus ne parrochiales ecclesias, ad presentationem abbatis et conventus spectantes, per sigillum
conventus amplius conferrent, ut solebant. Item, male providebatur infirmarie. Precepimus
hoc emendari. Item, precepimus quod melius solito provideretur hospitibus et eorum familiis
in cibis. Item, quia aliqua audieramus de incontinentia sacriste, ipsum secreto monuimus abstinere. Debe
bant circa iim iic xlv libras ix solidos x denarios.***

Ipsa die, comedimus in domo fratrum minorum, et pernoctavimus apud Deivillam.***

Sanctus Laudus.Deux croix..

II. Kl. Aprilis. Visitavimus prioratum Sancti Laudi. Ibi erant xx canonici commorantes
quorum sex erant novicii. Iniunximus priori et subpriori quod punirent illos non clamarent
socios pena debita perpetranti. Item, precepimus priori quod frequenter videret in archis canonicorum.
Nunquam fiebat ibi elemosina generalis. Precepimus quod elemosinam fieri statuerent sicut possent. Item pre
cepimus quod factis particularibus compotis coram aliquibus electis a conventu, fieret arrestum
compoti semel in anno, et summa recitaretur coram conventu. Debebant ixxx libras, attamen
habebant pre manibus, tam in debitis, redditibus, quam aliis rebus vendendis, unde possent
se acquietare illo anno.

Summa procurationis, x libre ii solidi. Somme encadrée..

Ipsa die, procurati fuimus ibidem, et pernoctavimus in manerio nostro Rothomagense.

Kl. Aprilis. Ibidem.

IIII. Non. Aprilis. Ibidem.

III. Non. Aprilis. Ibidem.

Apparat :

a.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos.  | b.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem.  | c.  Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Sanctum Clodoaldum… | d.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Sanctum Clodoaldum… | e.  Les 18 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Sanctum Clodoaldum. | f.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Ibidem.  | g.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Clodoaldum.  | h.  Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Sanctum Clodoaldum.  | i.  Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | j.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos.  | k.  Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam.  | l. Deux croix. | m. Somme encadrée | n.  Deux croix.  | o.  Deux croix.  | p. Somme encadrée | q.  Deux croix.  | r. Somme encadrée | s.  Croix.  | t. Somme encadrée | u. Croix. | v. Somme encadrée | w.  Deux croix.  | x.  Somme encadrée. | y.  Deux croix.  | z.  Somme encadrée. | aa.  Trois croix dont une stylisée.  | ab.  Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. | ac.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Locum veris. | ad.  Deux croix.  | ae.  Deux croix. | af. Encadré | ag. Somme encadrée. | ah.  Deux croix.  | ai. Somme encadrée | aj.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Cum domino rege.  | ak.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos.  | al.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. | am.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. | an.  Deux croix.  | ao. Somme encadrée | ap.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Vallem Rodolii cum rege. | aq.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pontem arche cum rege.. | ar. Incertitude | as.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | at.  Les 11 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | au.  Deux croix.  | av.  Somme encadrée. | aw.  Croix. | ax.  Deux croix.  | ay. Incertitude. | az. A déterminer. | ba.  Deux croix. | bb.  Deux croix.  | bc.  Trou.  | bd.  Trou. | be.  Deux croix.  | bf.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos. | bg.  Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi, in castro domini regis, propter scacarium. | bh.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos.  | bi. Incertitude. | bj.  Deux croix.  | bk. Incertitude. | bl. Trou. | bm.  Deux croix.  | bn.  Somme encadrée. | bo.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Alacrem Montem.  | bp.  Deux croix.  | bq.  Deux croix. | br.  Deux croix.  | bs.  Somme encadrée. | bt.  Les 14 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius propter pallamentum. . | bu.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | bv.  Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | bw.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Parisius.  | bx.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Parisius. | by.  Deux croix.  | bz.  Somme encadrée. | ca. Deux croix.  | cb.  Somme encadrée. | cc.  Croix. | cd. Trait. | ce.  Croix.  | cf.  Deux croix. | cg. Somme encadrée | ch.  Deux croix.  | ci. Incertitude. | cj.  Somme encadrée. | ck.  Deux croix.  | cl.  Somme encadrée. | cm.  Deux croix.  | cn.  Croix.  | co.  Croix.  | cp.  Somme encadrée. | cq. Croix. | cr. A déterminer | cs.  Encadré. | ct.  Deux croix.  | cu.  Deux croix. | cv.  Somme encadrée. | cw.  Deux croix.  | cx.  Somme encadrée. | cy.  Deux croix.  | cz.  Somme encadrée. | da.  Deux croix.  | db.  Somme encadrée. | dc.  Croix. | dd.  Somme encadrée. | de.  Trois croix.  | df.  Somme encadrée. | dg.  Deux croix.  | dh.  Somme entourée. | di. Incertitude. | dj.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Fraxinos.  | dk.  Les 12 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius propet pallamentum.  | dl.  Deux croix.  | dm.  Deux croix.  | dn.  Croix.  | do.  Nec ajouté.  | dp.  Somme encadrée. | dq.  Deux croix. | dr.  Deux croix.  | ds. Croix | dt.  Croix. | du.  Deux croix. | dv.  Deux croix. | dw.  Somme encadrée. | dx.  Deux croix. | dy. Somme encadrée | dz.  Croix.  | ea.  Deux croix. | eb. Somme encadrée | ec. Incertitude | ed.  Deux croix. | ee.  Somme encadrée. | ef.  Somme encadrée. | eg.  Deux croix. | eh.  Deux croix.  | ei. Incertitude. | ej. Deux croix. | ek. Deux croix. | el.  Somme encadrée. |