Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1258 (Évreux)« Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo - Visitaciones Ebroicensi[...] », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo - Visitaciones Ebroicensis diocesis

{190r} Bellus Mons Rogeri.

VIII. Kl. Maii. Intravimus Ebroicensem dyocesim, et procurati fuimus apud Bellum Montem
Rogeri. Summa, ix libre xviii solidi vi denarii.

Ipsa die, visitavimus ibidem. Ibi sunt quinque monachi. Debent esse xiicim,
sed propter nova edificia que construunt fuit numerus diminutus. Utun
tur carnibus ad minus bis in ebdomada. Inhibuimus eis abstinere, nisi
quatenus regula permittit. Bona et redditus domus non redigun
tur inscriptis. Precepimus priori ut redditus omnes conscribi faceret.
Habent circa m libras in redditibus ; debent ccc libras. Estaura
menta satis habent usque ad nova.***

Daubue.

VII. Kl. Maii. Procurati fuimus apud Daubue a quodam firmario
dicti loci. Non computavimus eo quod non potuimus scire pretium rerum.

Montoyre.

VI. Kl. Maii. Procurati fuimus apud Montoyre.

V. Kl. Maii. Visitavimus ibidem. Ibi erant iii monachi. Non habebant pri
ter unum calicem, tam monachi quam presbyter parrochie. Habent in redditibus viiixx libras,
et de tanto solverunt decimam. Debebant circa l libras et bene debebantur eis
circa xxx libre. Frater Rogerus de Andely tunc erat prior dicti loci. Omnia alia in
venimus in bono statu. Summa procuracionis ix libre xi solidi v denarii.***

Crux Sancti Leuffredi.Deux croix..

Et ipsa die, procurati fuimus apud Crucem Sancti Leuffredi. Summa, ix libre.***

Croix.. IIII. Kl. Maii. Ibidem. Visitavimus, proposito verbo Dei. Ibi erant viginti quatuor
monachi. Omnes erant sacerdotes, preter tres. Iniunximus abbati ut omnes
prioratus suos visitet vel faciat visitari. Precepimus abbati ut compelleret
monachos equitantes ieiunia secundum regulam observare, nec comederent
cum secularibus ad domum suam venientibus. Debebant circa c libras.***

Joyacum.

Ipsa die, procurati fuimus in prioratu de Joyaco. Summa, ix libre vii solidi.***

Ballolum.

III. Kl. Maii. Ibidem. Procurati fuimus a firmario de Ballolio, quia
in prioratu de Ballolio predicto non erant monachi nec etiam do
mus apte ad recipiendum nos. Summa, viii libre viii denarii.***

Ipsa die, visitavimus dictum prioratum de Joyaco. Ibi erant duo
monachi. Habent in redditibus circa iiiic l libras, et inde reddunt abba
cie illud quod possunt. Utuntur aliquando carnibus preter necessitatem.
Iniunximus eis ut secundum regulam abstinerent.

{190v} Capitulum Ebroycensis.

II. Kl. Maii. In capitulo Ebroycensi, per Dei graciam, canonicis et clericis chori. Ibidem
existentibus, proposuimus verbum Dei. Quo finito, tam hii quam illi capitulum
exierunt, nobis et nostris sociis solummodo in capitulo derelictis. Postmodum vero
ad visitacionem procedere ex debito nostri officii volentes viros venerabiles de
canum  [sic] [et] thesaurarium, et Stephanum, archidiaconum dicti loci, vocavimus sigillatim, et
quesivimus ab unoquoque ipsorum diligenter, utrum officium divinum, nocte
dieque, horis competentibus fieret cum debita modulacione. Item, utrum ha
berent ornamenta, libros et vestimenta divino cultui oportuna.
Item, utrum luminare ecclesie bene et competenter ministraretur ab hiis
qui debebant huiusmodi ministrare necnon utrum canonici presbyteri libenter missas
in ecclesia celebrabant ; et hii tres una voce responderunt de predictis quod
sit multum bene. Item, quesivimus ab eis utrum aliqui canonici vel clerici,
seu etiam capellani, essent in ipsa ecclesia incontinencie vicio, mercimo
nii contractu vel aliquo alio notati, dixerunt quod non, per Dei graciam, ad pre
sens, et quando contingebat aliquem de ecclesia, tam de canonicis quam de clericis
chori, super incontinencie vicio, ebrietate vel aliquo actu notabili
diffamari, ipsum ebdomadarius et capitulum optime puniebant, et omnis
infamia cessabat ut credebant. Item, quidam de maioribus submur
murantes, dixerunt quod non bene poteramus provinciam visitare nisi
prius famosis locis nostre dyocesis [illisible] visitatis ; ipsis vero statim privilegia nostra,
per que poteramus hoc facere sine interruptione et cum interruptione voca
ti a rege, regina, vel a papa, regredi et intrare, ostendimus
et fecimus in pleno capitulo ea legi. Omnia alia invenimus in bono statu
per Dei graciam et ipsa die procurati fuimus ab eisdem, in domo episcopi.
Summa, xii libre xix solidi iii denarii.***

Sanctus Salvator.

Kl. Maii. Visitavimus abbatiam Sancti Salvatoris. Ibi erant lxiii
moniales. Ibi non erant libri competentes. Precepimus ut fieri procu
rarent. Silentia non bene servabantur. Precepimus hoc emendari. Consuluimus
eis quod quolibet mense confiterentur. Iniunximus eis quod canes, aves, escu
rellos non haberent, et habitos amoverent. Singule moniales singulas habebant
archas. Precepimus abbatisse ut videret que in ipsis continentur, et eas fa
ceret aperiri. Iniunximus ferratas corrigias amoveri. Item, quando recipiebant
{191r} nova vestimenta, non reddebant vetera. Precepimus quod aliqua monialis
non presumeret dare vetera absque licencia abbatisse. Item, precepimus quod paren
tes monialium in domo sua non reciperent ut ibi pernoctarent nec comederent
cum ipsis. Item, quod partiales compoti quolibel mense fiant. Item, prece
pimus omnes puellulas non velatas penitus amoveri. Debebant circa ccc
libras. Habent in redditibus m libras. Iniunximus abbatisse ut a proprietatibus moniales
omnimodo custodiret ; et ipsa die, ab ipsis, apud Sanctum Taurinum, fuimus procurati.
Summa, x libre iiii solidi ii denarii.***

Sanctus Taurinus.

VI. Non.Maii. In die ascensionis Domini, proposito in capitulo verbo eius, visitavimus abba
ciam Sancti Taurini
. Abbas non erat tunc temporis in domo. Ibi erant xx monachi,
sex erant mortui. Consuluimus eis ut novos monacharent. Omnes erant sacerdotes, preter
octo. Satis habebant estauramenta usque ad nova; nichil debebant ut credebant.
Omnia alia invenimus in bono statu. Habent in redditibus circa m vc libras. Ipsa
die, procurati fuimus ab eisdem. Summa, x libre xiii solidi, set fecimus eis reddi xxxiii solidos.***

Ipsa vero die, fuimus ad processionem cum canonicis, et celebravimus, per Dei graciam,
missam in maiori ecclesia Ebroycensi.***

Conches.

V. Non. Maii. Visitavimus abbaciam de Conches. Ibi erant xxviii mo
nachi. Iniunximus abbati quod prioratus suos omnes visitet sepius quam con
sueverit visitare. Elemosina datur in ebdomada quater, bis clericis scolaribus,
et semel leprosis. Male servabantur ieiunia in prioratibus. Iniunximus abbati
ut in generali capitulo pro posse suo ea plenius statueret et faceret ob
servari, et penam infligeret illis qui in huiusmodi et per esum carnium deli
querunt. Habebant satis estauramenta usque ad nova nichil debebant.***

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, x libre xvi solidi x denarii.***

Ederatum.

IIII. Non. Maii. Visitavimus prioratum de Ederato. Ibidem erant novem canonici
ordinis Sancti Augustini quinque erant sacerdotes et unus novicius. Plerique
habebant scrinia in quibus prior nundum inspexerat. Precepimus eidem ut sciret
crebrissime que in ipsis continentur, et eos a proprietate excluderet. Item, prece
pimus eisdem ut prima dominica mensis cuiuslibet communicarent omnes, et con
fiterentur sepissime. Habent in redditibus circa cc libras ; debebant circa xxx
libras. Prior tenebat fratrem suum germanum in domo infamem et inhonestum.
Precepimus cum amoveri. Male provisum fuerat infirmis ; precepimus
hoc emendari. Ibidem procurati fuimus ipsa die. Summa, viii libre xii solidi ii denarii.

{191v} Lira.

III. Non. Maii. Visitavimus abbatiam de Lyra. Ibi erant xlii mona
chi, et iiiior conversi viginti ex ipsis erant sacerdotes. Utuntur in pri
oratibus carnibus. Iniunximus abbati ut penam infligeret eis qui preter
necessitatem carnes comederent et contra regulam facerent. Tantum bene eis
debebatur quantum debebant. Estauramenta satis habebant usque ad nova, preter
vinum. Habent in redditibus mm libras. Abbas exibat domum et itinera
bat sepius quam negotia domus exigebant. Ipsa die, procurati fuimus
ibidem. Summa, x libre xi solidi ii denarii.***

Sanctus Sulpicius.

II. Non.Maii. Procurati fuimus apud Sanctum Sulpicium iuxta Aquilam.
Ipsa die, visitavimus ibidem. Ibi erant octo monachi. Omnes erant sacer
dotes preter. Unum precepimus ei qui non erat sacerdos, quod ad minus mense quolibet
semel confiteretur. Utebantur culcitris. Prior non jacebat in dormitorio
cum monachis. Non servabant ieiunia secundum regulam. Comedebant car
nes, preter necessitatem, sepe et sepius. Inhibuimus eis penitus abstinere, nisi
quatenus regula permittit, et si deliquerint, puniantur. Habent in redditibus
iic et l libras; plura debebantur eis quam debebant. Satis habebant estauramenta
usque ad nova, preter vinum. Summa, ix libre.***

Reyum.

Non. Maii. Procurati fuimus ibidem a priore de Reyo, eo quod apud Reyum non erant pro
nobis domus competentes. Summa, viii libre vi solidi ; fecimus reddi priori lx solidos, propter
domus paupertatem.

VIII. Idus. Maii. Visitavimus prioratum predictum de Reyo. Ibi erant duo mo
nachi, unus scilicet cum priore. Utebantur carnibus et istud reliquimus consciencie ipsorum.
Habent in redditibus iiiixx libras ; debebant circa xxx libras.***

Tyllieres.

Ipsa die, procurait fuimus in castello regis iuxta Brithulium, a firmario
prioratus de Tyllieres. Summa, xii libre ; fecimus ei reddi lx solidos.***

Coudres.

VII. Idus. Maii. In mane, comedimus in domo domini Guillelmi de Mineriis,
militis et pernoctavimus in prioratu de Coudres, et procurati fuimus
ibidem. Ipsa die vii libre xvii denarii.***

VI. Idus. Maii. Visitavimus ipsum prioratum. Ibi erant duo monachi, unus
servabant ieiunia regule. Utebantur carnibus passim. Iniunximus eis secundum
regulam abstinere, et ieiunia plenius observare. Habent in redditibus iiiic
libras ; nichil debebant, nisi abbati suo de Borguel, cui singulis annis illud quod possunt red
dere tenentur.

{192r} Heudrevilla.

Ipsa die, procurati fuimus apud Heudrevillam. Summa, viii libre xvi solidi viii denarii.

V. Idus. Maii. Visitavimus ibidem. Ibi erant tres monachi ordinis Tyronensis.
Omnes erant sacerdotes, et ibidem de novo venerant. Utuntur culcitris. Item,
habebant duas ancillas in domo suo, quod quidem multum nobis displicuit, et bene
diximus eis quod istud non erat sibi tutum propter quedam sinistra que exinde pos
sunt forsitan evenire. Non tenebant regulam. Utebantur carnibus ad
libitum preter necessitatem. Precepimus hoc secundum regulam et statuta Tyronensis
ordinis emendari. Habent in redditibus iiiic libras. Ter in ebdomada datur elemosina
omnibus venientibus ad eam. Nichil debebant ut credebant. Habebant satis es
tauramenta usque ad nova. Debebant circa c libras.***

Musiacum.

Ipsa die, visitavimus prioratum de Musy. Ibi erant iiiior monachi
de Colunbis. Non habebant regulam scriptam, nec statuta Gregorii. Iniunximus
eis querere tempestive, et secundum regulam viverent, et regulariter se haberent.
Non jacebant insimul propter parvitatem domus. Utebantur culcitris. Ter in
ebdomada datur elemosina omnibus venientibus ad eam. Habebant unam ancillam
eam precepimus amoveri. Non servabant ieiunia precepimus ea penitus ob
servare. Passim utebantur carnibus. Interdiximus eis expresse usum carnium
nisi quatenus regula permittit. Debebant xiixx libras nulla habebant estauramen
ta. Prior excommunicatus erat tunctemporis cum tota eius familia, pro re iudicata
et pro duodecima domini regis. Male et ignominiose tractabantur res prio
ratus, et domus turpiter patiebantur precipitium et ruinam. Huic
autem visitacioni personaliter interfuit abbas suus de Coluns, cui consuluimus
et rogavimus eum ut, statum domus attendens eum modis omnibus quibus posset
reforrnare studeret. Item, quidam monachus fatuus erat ibi dominus Sy
mon nuncupatus, qui ridiculum erat multis, et scandalum cunctis religiosis existe
bat. Monuimus etiam socios prioris quod cum ad claustrum vel infirmariam re
vocari procurarent. Ipsa die, procurati fuimus apud eos. Summa, vii libre parisienses.***

Ipsa etiam die, accessimus ad prioratum Sancti Georgii subtus Musiacum.
Invenimus ibi duos monachos, priorem scilicet cum quodam monacho non presbytero. Non habebant regulam, nec regulariter vivebant ; non surgebant ad matutinas,
immo, dicebant horas suas in camera sine nota. Prior parum aut nunquam celebrabat.
Invenimus etiam quod vilissime se habuerant et habebant. Inmunda erat domus et
ruinosa. Habebant quamdam ancillam precepimus eam penitus amoveri. Debebant
circa c libras. Habent in redditibus circa l libras. Iniunximus priori ut ab illicitis respira
ret, disciplinis regularibus se informans.

{192v} Yveriacum.

IIII. Idus. Maii. In die Penthecostes, fuimus apud Yveriacum ad pro
cessionem cum monachis, et postmodum, astantibus populo et monachis in me
dio ecclesie, proposuimus verbum Dei, eodemque adiuvante, celebravimus mag
nam missam et missa autem celebrata, visitavimus monachos in capitulo. Ibi erant xviii monachi. Omnes erant sacerdotes, preter
iiiior. Mulieres creberrime et passim intrare consueverant chorum
et claustrum. Iniunximus abbati ut istud emendaret, et quod eis vias et
accessus precluderet. Priores forenses utebantur carnibus. Precepimus
abbati ut usum carnium eis penitus interdiceret, nisi quatenus regula
permittit. Item, precepimus quod compoti fierent coram maioribus electis
a conventu, ad minus semel in ebdomada vel in mense. Debebant circa
ccc libras. Habebant satis estauramenta usque ad nova. Habent in redditibus
circa viiic libras. Ibidem procurati fuimus ipsa die. Summa, ix libre iiii solidi iiii denarii.

Verno. Deux croix..

III. Idus. Maii. In ecclesia Beate Marie Vernonensis proposuimus, populo et vicarius astan
tibus, verbum Dei, et per ipsius graciam celebravimus magnam missam, et postea visi
tavimus ibidem. Invenimus ibi solos vicarios. In ipsa ecclesia sunt novem canonici, sed
non sunt residentes ; quorum quinque sunt in ordine sacerdotis, duo in ordine dyaconi,
duo in ordine subdiaconi novissimus ad suffragium. Qualibet die due misse a vicariis
celebrantur, maior missa scilicet et alia missa de Beata Virgine, et presbyter parrochialis cotidie
celebrant missam parrochialem. Clerici notati erant  [sic] [de] ebriositate. Monuimus eos
ut vinum sibi moderarentur, et se vino et ab omnibus illicitis abstinerent. Ve
rumtamen huic visitacioni personaliter interfuit Johannes Borguenel, canonicus eiusdem
loci ; et ipsa die procuraverunt nos in domo episcopi. Summa, x libre viii solidi ix denarii.***

Apparat :

a. Deux croix. | b. Croix. | c.  Deux croix. |