Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1256 (Bayeux)« Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto - Visitaciones Baiocensis [...] », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto - Visitaciones Baiocensis Diocesis

{163r} Vallis Richerii.

IIII. Non. Octobris. Apud Vallem Richerii, ordinis Cisterciensis.

Fontenetum.

III. Non. Octobris. Apud Fontenetum procurati fuimus. Summa procuracionis, vi libre viii solidi ii denarii.

II. Non. Octobris. Visitavimus ibidem. Invenimus ibi xxv monachos. Habent duos
prioratus in Normannia et unum ultra mare in Anglia. Iniunximus statuta pape
legi secundum quod in eis continetur. Non confitentur quolibet mense. Iniunximus hoc
emendari. Iniunximus abbati quod sepe visitet caoroalias ubi sunt claves, ad
removendum proprietatem. Interdiximus eis usum carnium, nisi quatenus regula permit
tit. Debent circa m libras et plus habent in redditibus m libras.***

Barbercium.

Ipsa die, venimus et procurati fuimus apud Barbercium, Cisterciensis ordinis.***

Non. Octobris. Visitavimus abbaciam Beate Marie de Valle ordinis cist Sancti Au
gustini. Ibi  [sic] [sunt] xiiii canonici. Omnes sunt sacerdotes preter unum. Iniunximus quod novi
cius semel quolibet mense confiteatur ad minus, et communicet. Habent in redditibus
ccc libras et plus. Debent c et l libras. Multa ponunt in edificiis, et in in mo
nasterio suo reparando. Summa procuracionis, vi libre viii denarii.

Plesseium Grimodi.

VIII. Id. Octobris. Procurati fuimus apud Plesseium Grimodi. Summa procuracionis, vi libre vii solidii viii denarii.

VII. Id. Octobris. Pernoctavimus ibidem, cum expensis nostris.

VI. Id. Octobris. Ibidem, cum expensis nostris. Visitavimus. Ibi sunt xx xix cano
nici commorantes. Omnes sunt sacerdotes. Debent circa ccc libras. Habent in red
ditibus circa xiic libras. In aliquibus parrochiis morantur canonici soli. Iniunximus quod
revocentur ad claustrum, vel eis adiungantur socii.***

Bella Stella.

V. Id. Octobris. Pernoctavimus apud Bellam Stellam, Premonstracensis ordinis. Summa, ciiii solidi
viii denariiEntouré...***

Landa Patricii.

Ipsa die, visitavimus priorem de Landa Patricii. Ibi sunt tres monachi Sancti
Vincentii Cenomannensis
. Utuntur passim carnibus. Interdiximus eis, nisi quatenus regula per
mittit. Non habent regulam in domo sua. Iniunximus priori quod unam regulam quereret,
vel scribi faceret, et etiam procuraret. Habent in redditibus iiiixx libras x libras ; debent xl libras, vel
circa. Quo facto, dedit nobis litteras subsequentes Universis presentes litteras inspecturis
Thomas, prior de Landa Patricii, Baiocensis diocesis, salutem in Domino. Noveritis quod cum
reverendus pater O., Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, Baiocensem diocesim visitans,
a prioratu nostro procuracionem peteret, nomine visitacionis quam in me et socium
meum exercuit ut debebat. Ego recognoscens de plano me debere eidem
{163v} procuracionem predictam gravatus aliquibus debitis, petii a dicto patre ut ipse michi dictam
procuracionem sui gracia remittent ista vice. Quod etiam gracia sui feci. In cuius rei
testimonium presentes litteras sigillo meo tradidi sigillatas. Datum apud Bellam
Stellam
, die mercurii post festum Beati Dyonisii, anno Domini m cc l sexto.
Presentibus : Guidone de Merula, cantore, Petro de Ons, maioris Ca
leti
in Rothomagensi ecclesia, archidiacono, fratre Hardoino de ordine minorum,
Willelmo de Plesseio, persona de Gaynnevilla, Morello, persona de Hues, clericis nostris.

Desertum.

IIII. Id. Octobris. Visitavimus prioratum de Desertis. Ibi sunt sex mona
chi, ordinis Sancti Benedicti, subiecti abbacie de Troardo. Parum confitentur.
Iniunximus hoc emendari. Non habent regulam. Iniunximus priori quod eam que
reret vel scribi faceret. Non servant ieiunia regule. Iniunximus hoc e
mendari. Utuntur carnibus passim. Interdiximus eis omnino esum carnium, nisi
quatenus regula permittit. Habent in redditibus ccc libras ; debent circa xxx libras.
Qua die, procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis, vii libre xii denarii.

Alnetum.

III. Id. Octobris. Pernoctavimus apud Alnetum, Cisterciensis ordinis.

Kaheignes.

II. Id. Octobris. Ibidem. Comparuit prior de Kahangnes, ordinis
Sancti Augustini, coram nobis, et iuravit quod staret ordinacioni nostre
super hoc quod nos non voluerat recipere ad visitacionem et procura
cionem, dicens ad sui defenssionem, quod nunquam ibi fuerat Baio
censis episcopus
procuratus. Quo facto, nos ei diximus quod super hoc inquireremus verita
tem, et si invenerimus, inquisicione facta, quod aliquando ibi fuerit episcopus procuratus,
ibi vellemus procurari et ulterius emendam levabimus de hoc quod nos
noluit recipere ad procuracionem.

Ceresiacum.

Ipsa die, procurati fuimus apud Ceresiacum. Procuracio vi libre x solidi x denarii.

Id. Octobris. Visitavimus dictam abbaciam. Ibi sunt xxxii monachi. In uno
prioratu, qui est in quadam insula, moratur unus solus [illisible] monachus. Iniunxi
mus ei dari socium, vel rum ad claustrum revocari. Qualibet die datur elemosina
omnibus venientibus ad eam. In prioratibus non servant ieiuna regule et
utuntur carnibus. Interdiximus eis usum carnium nisi quatenus regula permit
tit. Habent in redditibus m m libras ; debent pro mitra m et xx libras turonenses,
et ex alia parte lx libras.

XVII. Kl. Novembris. Apud Longues, ordinis de Hambie. Summa procuracionis vii libre iii solidi iii denarii.

{164r} Longues.

XVI. Kl. Novembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xviii monachi.
Habent duos prioratus, x eorum sunt sacerdotes : Utuntur carnibus ali
quando et maxime in prioratibus et non servant in prioratibus ieiunia,
regule. Iniunximus super hiis regulam plenius observari. Qualibet
die datur elemosina omnibus venientibus ad eam. Habent in redditibus
cccl libras ; debent circa xl libras.

Episcopus.

Ipsa die, procuravit, nos dominus Baiocensis episcopus honorifice, racione visita
cionis quam exercimus circa ipsum.

Capitulum Baiocensis.

XV. Kl. Novembris. Visitavimus capitulum Baiocense. Quesivimus quis habebat
curam eorum responderunt quidam quod episcopus, quidam vero quod decanus.
Invenimus ibi deffecturn, quantum ad acceleracionem officii, et immundiciam orna
mentorum, et quantum ad usurpacionem reddituum capituli per episcopum, de
[illisible] essartis bosci de Nuilyaco. Alia invenimus, per Dei graciam,
in bono statu. Ipsa die, procurati fuimus ab ipso capitulo, in domo episcopi.

Sanctus Vigor.

XIIII. Kl. Novembris. Procurati fuimus apud Sanctum Vigorem. Summa, vii libre x solidi xi denarii.

XIII. Kl. Novembris. Visitavimus ibidem. Sunt ibi xii monachi de
abbacia Sancti Benigni Divionensis. Exeunt claustrum in curia, sine
licencia passim. Iniunximus hoc emendari. Habent duos prioratus ubi mo
rantur monachi soli. Iniunximus eis dari socios, vel eos revocari
ad claustrum. Utuntur carnibus preter necessitate. Iniunximus quod super
hoc regulam observarent. Itinerantes non servant ieiunia regule.
Iniunximus hoc emendari. Habent in redditibus cccccc libras, et debent
cc libras.

Ipsa die, pernoctavimus apud Dovre, manerium episcopi, de gracia.

Ardenna.

XII. Kl. Novembris. Procurati fuimus apud Ardenne, Premonstracensis ordinis.
Procuracio, vi libre
xi denarii.
Encadré..

Sepulcrum.

XI. Kl. Novembris. Visitavimus capitulum Sancti Sepulcri Cadomensis. Ibi
est unica persona, scilicet decanus. Non est adhuc ibi certus numerus canonicorum. Lu
cas, dictus ad capud, discurrit male per villam et de facili inebriatur
set habet debile capud. Summa procuracionis, ix libre xiiii solidi vi denarii.

{164v} Sancta Trinitas.

X. Kl. Novembris. Visitavimus monasterium monialium Sancte Trinitatis Ca
domensis
. Abbatissa tunc erat in Anglia. Ibi invenimus lxxii moniales. Una non
clamat aliam. Silencium non bene servatur. Iniunximus hoc emendari. Vovent
tria nota in benedictionibus suis, scilicet votum obediencie, castitatis, et pauper
tatis, et nichil aliud. Iuniores habent alaudas, et in festo Innocentium, can
tant lectiones suas cum farsis ; hoc inhibuimus. Persolverant curie Romane
ccc et l marchas. Non debent Bene debetur tantum eis quantum debent. Procuracionis
summa, vii libre vi solidi iiii denarii. Procuracionis summa, vii libre vi solidi iiii denarii encadré..

IX. Kl. Novembris. Visitavimus monasterium abbacie Sancti Stephani de Cado
mo
. Ibi  [sic] [sunt] lxiii monachi. Omnes sunt sacerdotes, tribus exceptis, in quodam priora
tu sunt leporarii. Inhibuimus ne monachi sint venatores, qui in illo priora
tu morantur. Aliqui sunt inter eos qui non confitentur quolibet mense. Iniunximus hoc
emendari. Consueverant quod omnes ministrantes missis, nisi essent pro defun
ctis, communicarent corpori et sanguini Christi, set istam consuetudinem iam, per ne
gligenciam, aliquantulum dimiserant. Iniunximus abbati et priori quod hanc
consuetudinem ab omnibus plenius faciant observari. Claustrum male
servatur. Iniunximus hoc emendari. Itinerantes non servant ieiunia regule.
Iniunximus hoc emendari. In prioratibus non servant ieiunia regule, et utun
tur passim carnibus. Iniunximus hoc emendari. Debent xvc libras, set bene debe
tur eis tantumdem. Habent in redditibus quatuor libras. Summa procuracionis, vii libre x solidi x denarii.***

Domus Dei Cadomensem.

VIII. Kl. Novembris.Visitavimus Domum Dei Cadomensem. Ibi sunt vii canonici.
Non erat ibi tunc prior. Fratres bis in anno, scilicet in adventu et in quadragesima, con
fitentur et communicant. Habent in redditibus m libras, et cotidiane elemosine circa vc
libras ; debent cc libras, et habent annatam suam premanibus.***

Troarnum.

Ipsa die, pernoctavimus, cum expensis nostris, apud Troarnum.

VII. Kl. Novembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xl monachi. Omnes sunt sa
cerdotes, preter sex. Illi qui non sunt sacerdotes, qualibet dominica communicant. Itine
rantes non servant ieiunia regule. In prioratibus non servant ieiunia re
gule, et utuntur carnibus passim. Hoc iniunximus emendari. Debent circa cccc
libras ; habent in redditibus circa iiim libras. Summa procuracionis, viii libre xii solidi viii denarii.***

{165r} Cum frater Henricus, prior de Kaheingnes, Baiocensis diocesis, monitus a nobis visitan
tibus dictam diocesim, ut nos ad visitacionem et procuracionem reciperet, hoc facere de
negasset, dicens se ad hoc non teneri ad sui defensionem proponens quod episcopus
Baiocensis
, tempore suo, nunquam ipsum visitaverat, nec ab ipso fuerat procura
tus nec ab aliquo predecessorum suorum quod ipse sciret. Tandem, idem prior iura
vit se staturum ordinacioni nostre super premissis et inquisicione super hoc
habita diligenti. Invenimus episcopum Baiocensem ibidem pluries visitasse et fuisse
procuratum. Quo facto, vocato dicto priore perempter apud Troarnum, ad di
em jovis ante festum Omnium Sanctorum, ad audiendum nostram ordinacionem
super premissis, et ad parendum eidem, eodem priore, in nostra presencia con
stituto dictis loco et die. Ordinamus dictum priorem eiusque successores te
neri ad recipiendum nos ad visitacionem et procuracionem in dicto loco
et ad emendandum nobis offensam predictam, quia ad premissa nos recipere
contra iusticiam denegavit. Presentibus : archidiacono Petro, Maioris Caleti, Ricar
do de Sapo, canonico Rothomagensi, priore Sancte Barbare, Hugone, persona de Focar
di Scalis
, Reginaldo, persona de Giverniaco, Morello de Hues et Roberto Scanso
re, et abbate Troarnensi, et pluribus aliis. Quo facto, eadem die et loco eodem, dictus prior re
cognovit se teneri ad premissa, si dictam procuracionem vellemus leva
re totaliter, et emendavit nobis predictam offensam ad voluntatem nostram.
Tamen dictam emendam, levare distulimus, usque quo nobis placeret.
Presentibus : dictis archidiacono et Ricardo, Willelmo, priore Troarnensi,
fatre Hardoino, de ordine minorum, Morello et Roberto, predictis
clericis nostris. Iuravit etiam dictus prior, coram predictis testibus se sactisfa
cere nobis de dicta emenda quociens a nobis super hoc esset requisitus.

VI. Kl. Novembris. Apud Pontem Episcopi, cum expensis nostris.

Apparat :

a. Entouré. | b.  Encadré. | c.  Procuracionis summa, vii libre vi solidi iiii denarii encadré. |