Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - Privilegium abbatis Gemeticenses« Privilegium abbatis Gemeticenses », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Privilegium abbatis Gemeticenses

{124r} Innocentius, episcopus servus servorum Dei, dilecto filio abbati Gemeticensis monasterii, ordinis Sancti Benedicti, Rothomagensis dyocesis, salutem et apostolicam benedictionem. Ex parte tua fuit nobis humiliter supplicatum ut cum observancia tui ordinis
ab ipsa sui institutione multum sit rigida et difficilis ad ferendum, fuerint que postmodum per felicis recordacio
nis Gregorium papam, predecessorem nostram, super addita statuta gravia diversarum penarum adiectione vallata,
ne contingat sub tantis oneribus deficere oneratos providere super hoc paterna sollicitudine cu
raremus. Attendentes igitur quod expedit calamum quassatum non conteri, et in erasione erugi
nis vas non frangi, devocionis tue precibus inclinati presencium tibi auctoritate concedimus ut super
observacione statuorum ipsorum que de tue subsuancia regule non existunt, tu ac successores tui cum
monasterii tui eius que membrorum monachis presentibus et futuris libere dispensare possitis
hiis casibus duntaxat exceptis super quibus in eadem regula est dispensacio interdicta. In quibus
casibus dispensandi super penis adiectis ac irregularitatibus quas tui subditi hactenus incur
rerunt vel incurrent de cetero, eos que absolvendi ab excommunicacionis vinculo quo ipsos ob transgressionem
predictorum statutorum involvi contingit vel continget, iniuncta sit absolutis penitencia salutari, libera
sit tibi et eisdem successoribus de nostra permissione facultas. Priori nichilominus monasterii
tui ac ipsius successoribus concedendi tibi tuis que successoribus huiusmodi dispensacionis et ab
solutionis beneficium si fuerit oportunum indulgentes auctoritate presencium potestatem. Non ob
stantibus aliquibus litteris, ad venerabilem fratrem nostrum Rothomagensem archiepiscopum, vel quemcunque alium
ab apostolica sede sub quocunque tenore directis, et processibus habitis per easdem de quibus forsitan opor
teat fieri mentionem, et etiam obtinendis. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam
nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerorio contraire. Si quis autem hoc attemptare
presumpserit, indignacionem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit
incursurum. Datum Perusii xv kl. februarii pontificatus nostri anno decimo.