Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1255 (Sées)« Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto - Incipiunt visitaciones [...] », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto - Incipiunt visitaciones Sagiensis diocesis.

{107v} Sanctus Petrus super Diva.

V. Id. Januarii. Intravimus Sagiensem diocesim, et pernoctavimus apud Sanctum Petrum super
Divam, et procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis, vi libre vi solidi vi denarii.

IIII. Id. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xxxviii monachi. Omnes sunt sacerdotes,
preter sex. Claustrum non bene servatur, propter operarios. Statuta pape Gregorii non leguntur.
Iniunximus ea legi, secundum quod in eis continetur. Interdiximus eis usum carnium nisi
quatenus regula permittit. Iniunximus abbati quod parciales compoti fiant mense quolibet,
coram aliquibus electis a conventu, et fiant de hiis duo scripta, quorum unum remaneat
conventii, et aliud abbati ; generales vero compotide statu generali domus fiat bis
in anno, secundum quod dictum est.

Perrerie.

Ipsa die, pernoctavimus apud Perrerias, cum expensis prioratus. Summa, c iii solidi x denarii.

III. Id. Januarii. Monuimus duos monachos Maioris Monasterii ibi residentes
eorum priore absente, licet essent exempti, ut ita se gererent dum
morarentur in illo prioratu, ne infamia de eorum vita ad aures nostras
de veniret, quia racione delicti in nos vita provincia perpetrati, contra ipsos proce
deremus prout dictaret ordo iuris.

Colunchie.

Ipsa die, pernoctavimus apud Trunum, cum expensis prioratus de Colunchiis,
ubi non sunt monachi. Subiacet Gemeticis. Summa procuracionis, ix libre vi solidi vi denarii.

Tornaium.

II. Id. Januarii. Apud Tornaium. Ibi sunt duo monachi de Cruce Sancti Leufredi.
Prioratus non habet vestimenta, calicem, neque libros consuluimus priori ut
haberet vestimenta separata a vestimentis parrochie. Comedunt monachi
in villa, cum quibusdam armigeris maritatis, et armigeri cum mulieribus
suis comedunt in prioratu, et quia videbatur nobis periculosum hoc. Iniunximus
eis ut a talibus abstinerent. Habent in redditibus iiiixx libras debent x libras.
Non servant ieiunia regule. Iniunximus ea observari, secundum quod continetur
in regula. Utuntur carnibus ; interdiximus eis omnino usum carnium, nisi
quatenus regula permittit. Prior non celebrat, propter infirmitatem suam ;
iniunximus ei quod nisi celebrare posset, communicaret se semel in mense
ad minus. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis, vii libre xviii solidi iiii denarii.

Phanche.

Id. Januarii. Apud Planchas procurati fuimus. Summa procuracionis, c xv solidi x denarii.

XIX. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt duo monachi de Sancto Petro
Carnotensi
, set socius prioris tunc iverat Carnotis. Parum celebrant.
Parum confitentur ; iniunximus quod confiterentur secundum quod in statutis pape Gregorii
continetur. Non habent regulam non servant ieiunia regule. Iniunximus se per
{108r} hoec plenius observari. Utuntur carnibus passim ; interdiximus eis omnino usum car
nium, nisi quatenus regula permittit. Sepe comedunt mulieres cum ipsis in
prioratu. Consuluimus priori ut a talibus se abstineret quantum posset.

Trapa.

Ipsa die, pernoctavimus apud Trapam, Cisterciensis ordinis.

Moritania.

XVIII. Kl. Febriarii. Visitavimus apud Mauritaniam. Non est adhuc certus
numerus canonicorum. Ibi sunt viginti capellani qui tenentur ibi residere, et habere quislibet
clericum suum. Pena statutu est contra negligentes non venientes ad horas et contra
loquentes in choro, in tercio stallo. Presbyter parrochalis habet curam animarum canonicorum.
Habent usum Carnotensem. Quidam capellanus qui tenetur cotidie celebrare missam matu
tinalem, et propter hoc est absolutus de veniendo ad horas, et non facit nec hoc nec
illud id est, non celebrat dictam missam, nec venit ad horas ; et ideo iniunximus domino
episcopo ut hoc faceret emendari. Dominus Nicholaus Pilate, presbyter, infamatus est de
incontinencia et de ludo talorum. Magister Philipus de Fontanis infamatus de incontinen
cia, de uxore pelliparii. Item, Guillotus de Monte Isemberti, infamatus de inconti
nencia. Dominus episcopus nobis promisit quod omnia ista bene emendaret.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem, ad expensas capituli. Summa, ix libre ii solidi x denarii.

Sancta Gaudeburgis.

XVII. Kl. Febriarii. Pernoctavimus apud Sanctam Gaudeburgim et habuimus xl solidos
quos nobis debent nomine procuracionis.

XVI. Kl. Febriarii. Vocavimus coram nobis fratrem Gualterum Anglicum, fratrem Willelmum deu Perche, fratrem
Petrum de Mallion, fratrem Martinum Parisiensem et fratrem Guerinum. Prior iverat ad curiam. Sunt de Sancto Dyonisio in Fran
cia
. Domus sunt omnes discooperte, et monasterium similiter; dixerunt nobis quod hoc
erat propter deffectum prioris. Quesivimus ab eis si insimul iacerent ; responderunt
quod sic. Item, responderunt quod non habent staluta pape Gregorii ; responderunt
quod omnes sunt sacerdotes. Responderunt quod prior habebat curam animarum eorum.
Inhibuimus eis ne borrachiam de cetero haberent, propter infamiam. Item, discurrunt
monachi, sine licencia, per villam. Iniunximus hoc emendari. Item, habent lepo
rarios. Prohibuimus hoc eis. Ter in edomada faciunt elemosinam omnibus
venientibus ad eam. Utuntur carnibus passim a natali usque ad sextua
gesimam set in alio tempore hoc non faciunt, ut dicunt, nisi de licencia prioris,
et nisi debiles vel egroti. Non bene servant ieiunia regule. Iniunximus
hoc emendari. Non debent nisi xl libras, ut dicunt, et quia domus mi
nantur ruinam. Iniunximus eas relevari. Debent esse sex, sed unus ad presens
iverat ad abbaciam et cito debebat reverti. Ad omnes interrogacio
nes quas eis fecimus, tam de spiritualibus quam de temporalibus nobis responderunt, presen
tibus : cantore magistro Ricardo de Sapo, canonico Rothomagensi, magistris Johanne,
Suessionensi, et Johanne Andeliacensis, canonicis fratribus Hardoino et Waltero
{108v} de Mineriis, de ordine fratrum minorum, et Morello, clerico nostro et licet frater Martinus dixisset
quod non debebamus ibi visitare, quia exempti erant, tamen lecta quadam littera de composicio
ne facta quondam inter archiepiscopum Theobaldum, et P. abbatem, et conventum Sancti Dyonisii, con
cesserunt quod nos poteramus ibi visitaret. Quam litteram invenies supra lxi folio.

Donna Maria.

Ipsa die, pernoctavimus apud Donnam Mariam. Summa procuracionis, vii libre xviii solidi ii denarii.

XV. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt duo monachi Gemeticenses. Prior
aliquando comedit cum militibus in villa et mulieres aliquando cum dominis suis come
dunt cum in prioratu. Diximus priori ut, quantum posset, bono modo abstineret
se ab istis. Ter in edomada fit elemosina omnibus venientibus. Habent in red
ditibus c libras et plus. Reddit prior aliquando abbacie lx libras aliquando plus, et
aliquando minus.

Belisma.

Ipsa die, visitavimus procurati fuimus apud Sanctum Martinum de Belisma. Summa, vii libre ii solidi iii denarii.

XIIII. Kl. Febriarii. Cum nobis visitantibus Sagiensem diocesim competeret, de iure
communi et consuetudinario, loca religiosa visitare, et ab eis procuracionem re
cipere, declinantes ad prioratum Sancti Martini de Belisma. Monuimus priorem, et ad
huc presenti scripto monemus, necnon et monachos eiusdem loci, ut ad visitacionem
nobis de iure communi competentem nos reciperent, et de statu suo responderent.
Item, monuimus dictos priorem et monachos et adhuc presenti scripto monenus,
quod ad visitacionem et procuracionem prioratus Sancti Leonardi de Belismo nos re
ciperent, presentim cum episcopus Sagiensis in hiis duobus locis dicatur duas habere pro
curaciones, et idem prior, nomine Gaufridus, dicat se habere administracio
nem loci utriusquc, ei quia post moniciones legittimas antedictas noluimus
in ipsos animadvertere, ad consensum eorum, assignavimus eis diem lune post Remi
niscere Rothomagi, vel ibi prope ubi fuerimus, in qua, deliberacione prehabita de
beant dicere quare ad premissa minime teneantur. Hec autem facta sunt, presentibus
fratribus Gaufrido dicto priore, Willelmo, sacrista Sancti Leonardi, Willelmo, cellera
rio Beati Martini, Clemente et pluribus aliis. Actum die mercurii ante festum
Beati Vincentii, anno Domini mo cco lo quinto.

Ipsa die pernoctavimus apud Looniacum, in cum domino Willelmo de Nonreio milite.

Alenceonius.

XIII. Kl. Febriarii. Apud Alenceonium procurati fuimus. Summa procuracionis, vi libre ix solidi v denarii.

XII. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt tres monachi de Lon
lay
, Cenomannensis diocesis quorum duo sunt presbyteri ; alius est infans, et utitur adhuc
camisia. Non servant ieiunia regule. Iniunximus quod melius observa
rent. Utuntur communiter carnibus. Interdiximus eis usum carnium nisi quatenus
regula permittit. Non habent regulam nec statuta pape Gregorii. Iniunximus
quod ista que procurarent et regulam et statuta, et ea plenius observarent.
Mulieres comedunt aliquando in prioratu. Inhibuimus ne de cetero come
derent ibi. Debent xxx libras nee habent satis estauramenta ad annum.

{109r} Sagius Dominus episcopus.

Ipsa die, pernoctavimus  [sic] [apud]  [sic] Sagiensem in domo domini episcopi, cum expensis ipsius.

Conventus.

XI. Kl. Febriarii. Visitavimus conventum Sagiensem, presente episcopo. Ibi
sunt xxiiii canonici. Illi qui non sunt sacerdotes non confitentur nec communicant
nisi semel in anno. Diximus episcopo ut super hoc apponeret consilium quod vi
deret expedire. Habent archas. Iniunximus priori ut sepius visitet ar
cas ne ibi sit aliquid proprietatis, et corrigat si invenerit ibi aliquid corri
gendum. Generalis elemosina fit semel in edomada solum. Habent ecclesias ubi
non sunt curati, licet super hiis monuissemus dominum episcopum in alia visita
cione, et ideo nobis retinuimus ordinacionem earum. Debent bene viic libras ; habent
in redditibus m cc libras. Non legitur continue in refrectorio, et pravum
est lectrinum, nec bene potest audiri lector. Iniunximus episcopo ut hoc faceret emendari. Ad preces
autem domini episcopi et conventus, ordinacionem ipsarum ecclesiarum ipsis dimisimus usque ad
sinodum, et ipsi promiserunt nobis quod infra dictum terminum ponerent in ipsis ecclesiis
personas curatas alioquin inde ipsis ecclesiis ordinabimus extunc prout videbimus
expedire. Hec sunt nomina dictarum ecclesiarum ecclesia de Floureio, ecclesia de Franchevilla, ecclesia de Frirou, ecclesia de Columbiers, ecclesia de Alneto, ecclesia de Mesnillo Guidonis, ecclesia de Alodio, ecclesia Sancte Scolastice, ecclesia de Curia Episcopi, ecclesia de Teleriis, ecclesia de Mesnilo Berardi, ecclesia de Bona Fide, parro
chia Sancti Gervasii Sagiensis
, Sanctus Julianus de MerulaA déterminer., ecclesia de Barvilla, Sanctus Germanus de Origneio le Boutin, Sanctus Johannes de Foresta, Sanctus Quintinus le Pe
tit
, Sanctus Quintinus de Blavont, ecclesia de Pinu, VercevillaA déterminer., Conde, Vastum,
CostesA déterminer., Arenes, Avernes, Neaupho, Tercium AltalagiiA déterminer., Voire.

Sanctus Martinus.

X. Kl. Febriarii. Visitavimus abbaciam Sancti Martini Sagiensis. Ibi sunt xxxiiii
monachi. Omnes sunt sarerdotes, preter septem. Statuta pape Gregorii. Iniunximus ter
legi in anno. Habent septem prioratus in Francia. In quodam prioratu moratur unus solus
monachus. Iniunximus eum revocari ad claustrum, et prioratum dari cuidam
presbytero, quia locus ita pauper est quod non possent ibi essent duo rnonachi et generaliter.
Iniunximus quod omnes monachi ubicunque existentes soli, revocarentur ad clau
strum, vel eis darentur focii. In prioratibus non servant ieiunia regule et utun
tur carnibus. Iniunximus hoc emendari. Summa procuracionis, x libre ix solidi v denarii.

Aumenesches.

IX. Kl. Febriarii. Procurati fuimus apud Aumenesches. Summa procuracionis, vi libre xi solidi ii denarii.

VIII. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi  [sic] [sunt] circa xxxiiiixlvii moniales. Exeunt claustrum
et vadunt ante grenarium, sine licencia. Iniunximus abbatisse quod hac faceret
emendari. Habent cameras cum firmatura, in dormitorio. Habent pedissecas proprias
que non servant communitati. Non comedunt ex eodem vase, set habent diversa vasa.
Quelibet trahebat virum panem pro se et servabat residuum. Iniunximus abbatisse quod daret
{109v} eis panem, sine livreia, et residuum acciperet abbatissa. Non vivunt de eadem pictancia,
breviter non visunt in communitate. Moniales comedunt cum amicis suis, quando veni
unt in domum. Diebus quibus comedunt carnes, dimittunt refrectorium solum. Habent
in redditibus vc libras et xxv xl m xxv marchas in Anglia debent lx libras,
set non habent satis estauramenta. Dominus Sagiensis fecit ibi quandam ordinacionem bonam, quam
legi fecimus coram nobis quam non observabant propter paupertatem, et nos eam iniunximus observari, ad minus
in casibus in quibus paupertas non potest eas
excusare sicut de omnibus.

Siliacus.

Ipsa die, pernoctavimus apud Siliacum, Premonstracensis ordinis.

Gofer.

VII. Kl. Febriarii. Pernoctavimus apud Sanctum Andream de Gofer, Cisterciencis ordinis.

Braiosa.

VI. Kl. Febriarii. Visitavimus apud Braiosam. Ibi sunt tres mona
chi de Saumuro. Non habent regulam. Iniunximus eis quod procurarent sibi unam
regulam. Non servant ieiunia regule. Iniunximus ea plenius observari. Utun
tur carnibus die dominica, die martis et die jovis interdiximus eis usum car
nium nisi quatenus regula permittit. Habent in redditibus c libras ; debent xl libras.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa vi libre ii solidi.

Phalesia.

V. Kl. Febriarii. Apud Sanctum Johannem de Phalesia. Ibi sunt canonici Premonstracenses.

Brees.

Pro prioratu de Brees, abbas et conventus Sancti Martini Sagiensis
dederunt nobis litteras subsequentes. Universis presentes litteras inspecturis,
Johannes, abbas, et conventus Sancti Martini Sagiensis, salutem in Domino. Univer
sitati vestre. Notum facimus quod cum reverendus pater O., Dei gracia, Rothomagensis
archiepiscopus
, Sagiensem diocesim visitans, a prioratu nostro de Brees, racione
visitacionis, procuracionem exigeret, et nos parati essemus dictam procura
cionem eidem reddere si vellet, ipse tamen propter loci paupertatem, ad peticio
nem nostram, nobis et priori dicti loci remisit, ista vice, procuracionem
predictam. In cuius rei testimonium nos abbas et conventus Sancti Martini Sagi
ensis
, atque prior dicti loci, ad peticionem dicti patris, sigilla nostra presen
tibus litteris duximus apponenda. Datum apud Sagium, die lune post festum
Beati Vincencii, anno Domini mo cco lo quinto. Quas litteras legimus apud
Aumenesches, presentibus cantore Rothomagensi, magistris Johanne Sue
ssionensi, Johanne, Andeliacensi canonicis, domino Stephano, curato de Blenello,
fratribus Hardoino et Galtero, magistris Nicholao Bocel, Roberto de
Andeli, Morello, clericis nostris.

Summa. Die mercurii ante purificacionem apud Seium, presentibus : magistris Guidone de
Merula, cantore Rothomagensi, Johanne, Suessionensi canonico, Osmundo,
clerico ipsius episcopi, domino Matheo, capellano suo, et archidiacono Sagiensi
{110r} monuimus dominum Sagiensem, ut in locis in quibus monachi esse solebant, et modo
nulli sunt, numerum monachos ibi esse cogeret secundum numerum antiquum,
et ubi est numerus diminutus, ipsum numerum faceret reintegrari.

IIII. Kl. Febriarii. Apud  [sic] [Sanctum Petrum super Divam] .

III. Kl. Febriarii. Lexovias.

II. Kl. Febriarii. Apud Pratella Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...

Cum expensis nostris.***

Apparat :

a. A déterminer | b. A déterminer | c. A déterminer | d. A déterminer | e.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris. |