Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1255« Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto

Ballolius.

III. Id. Julii. Procuravit nos firmarius de Ballolio, apud Salicosam
quia in ipso prioratu, nec sunt monachi, nec domus sufficientes ad recipiendum
nos. Summa procuracionis, vii libre iii solidi v denarii parisienses.

II. Id. Julii. Apud Bordellum de Vigneyo, cum expensis nostris.

Id. Julii. Apud Silvanectum, ubi dominus rex infirmabatur.

XVII. Kl. Augusti.

XVI. Kl. Augusti.

XV Kl. Augusti.

XIIII. Kl. Augusti Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem...

Ibidem.

XIII. Kl. Augusti.

XII. Kl. Augusti.

XI. Kl. Augusti Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Pontisare...

Pontisare.

X. Kl. Augusti. Transeuntes per villam de Braio, parrochiani ipsius ecclesie, in presencia nostra, accusaverunt rectorem ipsius
ecclesie. Dicebant que quod ipse cum armis de nocte incedebat per villam, et quod rixosus et
multum maledicus cum parrochianis suis, dicendo sibi verba contumeliosa,
infamtusque erat de incontinencia. Vocato autem ipso presbytero, apud Salicosam,
coram nobis et priore loci, fratre Adamo Rigaudi, fratre Hardoino, magistro
Richardo de Sapo monuimus dictum presbyterum super premissis ut se de cetero
a talibus abstineret, alioquin contra ipsum procederemus, prout dicta
ret ordo iuris. Ipsa die, fecimus asportari de Curia Dominica, apud Vicum, et
{102r} tradi presbytero ipsius ville duas abbas, duos amictus, tres insulas, unum calicem, unam crucem ar
genti, unum breviarium in duas partes unum missale, unum graduale et unum altare benedictum.

IX. Kl. Augusti. Apud Fraxinos.

VIII. Kl. Augusti. Apud Locum Veris.

VII. Kl. Augusti. Ebroicis, pro pace, cum episcopis nostris, reformanda.

VI. Kl. Augusti. Ibidem, pro causa quam habemus  [sic] [cum] domino de Ibreio.

V. Kl. Augusti. Apud Locum Veris.

IIII. Kl. Augusti Apud Fraxinos.

III. Kl. Augusti. Apud Fraxinos. Ipsa die, Robertus, rector, ecclesie Sancti Petri de Neaufle, iuxta Gisorcium, ipsam
ecclesiam in manu nostra resignavit, presentibus magistris Petro de Alba Mailla, canonico Rothomagensi, et Alberto,
clerico, archidiacono Reginaldo, fratre Alexandro de Cruce, Evrardo et Morello, clericis nostris, Enguerran
do, clerico, de Fraxinis.

II. Kl. Augusti. Apud Pormor, equitando. Monuimus Hamauricum, quem priverat officialis noster ecclesia de Curia
Dominica, vone de cetero dictam ecclesiam non intraret tanquam rector, nec bona vel fructus ipsius
occuparet, alioquin contra ipsum procederemus prout de iure esset procedendum, presentibus Symo
ne, archidiacono, magistro Petro de Alba Mallia, canonico Rothomagensi, fratribus Adam Hardoino,
Gualtero, de ordine minorum, domino Jacobo, rectore Beate Marie Parve, Stephano, clerico
dicti archidiaconi, Hugone, elemosinario Evrardo et Morello, clericis nostris et pluribus aliis.

Ipsa die, pernoctavimus apud Vernonem.

Kl. Augusti. Ibidem.

IIII. Non. Augusti. Apud Fraxinos.

III. Non.  [sic] [Augusti.] Apud Sanctam Katerinam.

Il. Non.  [sic] [Augusti.] Apud Deivillam.

Non. Augusti. Apud Altifagum.

VIII. Id. Augusti.

VII. Id. Augusti.

VI. Id. Augusti.

V. Id. Augusti Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos...

Apud Fraxinos.

IIII. Id. Augusti. Apud Fraxinos. Ipsa die, Henricus quondam presbyter de Evrardi Mesnilio, iuravit tactis
sacrosanctis evangeliis, quod bona que distraxit de dicta ecclesia, post quam privatus fuit, eadem, seu va
lorem coram, restituet nobis, vol mandato nostro, et quod de cetero non impediet, per se nec per alium,
quin tam nos, in deportacione nostra, quam persona que canonice instituetur in eadem, fructus
eiusdem ecclesie possideamus libere et quiete, et de hoc dedit nobis plegios Ricardum
de Duno et Guillelmum Buhere, milites. Hoc iuravit presentibus dictis plegiis : magistris
{102v} Johanne de Flainvilla, Petro de Alba Mallia, canonicis Rothomagensibus, Ricardo de
Sapo, Guillelmo de Villa in Colle, Abraham de Grandi Curia, rectoribus,
fratribus Adam et Hardoino, de ordine fratrum minorum, et Morello, clerico
nostro.

III. Id. Augusti. Dum essemus in via iuxta Torchiacum, Ricardus de Duno
Guillelmus Godrain, milites, constituerunt se plegios, fide data corporali in manu
nostra, ad penam iiiixx librarum unus quisque pro media, parte quam nobis redderent per dictam fidem,
si predictus Henricus decetero impediatret fructus ecclesie de Evrardi Mesnilio, vel disturbatret, per se vel per alium,
in futurum, vel aliquid reclamet in fructibus supradictis.***

Altifagus.

Ipsa die, visitavimus apud Altifagum. Ibi sunt sex monachi. Non legunt statuta
pape Gregorii. Iniunximus hoc emendari. Non servant statuta, quantum ad con
fessiones et ad usum carnium. Iniunximus super hiis statuta penitus observa
ri. Debent cc libras.

II. Id. Augusti.

Idus. Augusti Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam...

Apud Deivillam.

XIX. Kl. Septembris. Rothomagi.

XVIII. Kl. Septembris. Ibidem. Celebravimus festum assumpcionis Beate Marie.

XVII. Kl. Septembris.

XVI. Kl. Septembris Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam...

Apud Deivillam.

XV. Kl. Septembris. Apud Fraxinos.

XIIII. Kl. Septembris. Apud Genesvillam.

XIII. Kl. Septembris. Apud Pontisaram.

XII. Kl. Septembris. Apud Corbolium.

XI. Kl. Septembris.

X. Kl. Septembris Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Melenduni..

Melenduni.

IX. Kl. Septembris. Parisius.

VIII. Kl. Septembris. Apud Pontisaram. Ipsa die, apud Sanctum Martinum, dominus
Hamauricus, quondam presbyter de Dominica Curia [sic] [Curia Dominica] , resignavit omni appellacioni quam
fecerat, tam a nobis quam ab officiali nostro, super hoc quod dictus officialis ipsum
privaverat ecclesia supradicta. Item juravit quod decetero non pertubaret per se
{103r} vel per alium, bona, fructus seu domos vel aliqua alia ad dictam ecclesiam
pertinentia, et obligavit nobis omnia bona a mobilia et immobilia ad penam
viginti librarum si delinqueret in aliquo premissorum, presentibus magistro
Petro de Alba Mallia, canonico Rothomagensi, thesaurario Sancti Melloni de Pontisara,
magistro Ricardo de Sapo, fratre Galtero de Mineriis, domino Rigaudo,
milite, Petro de Mesnilio, Johanne, presbytero, magistro Sancti Lazari Pontisarensis,
Benedicto, persona Sancti Audoeni iuxta Pontisaram, Guidone, eius capellano, domino Hugone,
elemosinario, et Morello, clerico nostro.

VII. Kl. Septembris. Apud Genesvillam.

VI. Kl. Septembris. Apud Fraxinos. Ipsa die, hora quasi meridiana. Investivimus Morellum,
clericum nostrum de prebenda Rothomagensi, que fuit magistri Guillelmi Picardi, nomine Jordani fratris domini
Johannis Gaylani, Sancti Nicholai, in carcere Tulliano diacono cardinali, presentibus fratribus
Adam Hardoino et Gualtero de ordine minorum.

V. Kl. Septembris.

IIII. Kl. Septembris.

III Kl. Septembris.

II. Kl. Septembris Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Apud Deivillam.

Sanctus Wandregisilius.

Kl. Septembris. Apud Sanctum Wandregisilum, cum expensis nostris.

IIII. Non. Septembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xxxvi monachi apud Betevillam
moratur unus solus monachus. Iniunximns quod quolibet anno abbas visitaret prioratus. Unus
non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Itinerantes non servant ieiunia
et illi qui sunt in prioratibus, similiter non servant ieiunia, et utuntur carnibus. Domus, quantum
ad debita, est in bono statu si haberent pensionem que eis debetur de Anglia. Debea
tur eis bene tantum quantum debent. Iniunximus quod officiales de officiis suis computent.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa expensarum, viii libre iiii solidi iii denarii.

Votus.

III. Non.  [sic] [Septembris] Apud Votum, Cisterciencis ordinis.

II. Non. Septembris. Apud Guerardivillam, cum expensis nostris.

Non. Septembris. Dedicavimus ecclesiam de Roolle et ipsa die, pernoctavimus apud
Guerardivillam cum expensis parrochianorum dicte ecclesie. Summa viii libre ii solidi vi denarii.

{103v} Guerardivilla.

VIII. Id. Septembris. Visitavimus ibidem. Iniunximus quod unus clamaret alium x sunt
canonici commorantes in ipso prioratu, unus solus moratur apud Bellum VisumA déterminer... Iniunximus
ipsum revocari ad claustrum, vel ei dari socium. Debent circa l libras. Habent in red
ditibus ccc libras.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, vii libre vii solidi v denarii.

Monasterius Villare.

VII. Id. Septembris. Visitavimus abbatissam Monasterii Villaris. Omnia invenimus
circa eam in bono statu. Habent in redditibus mmvc libras ; debent ixxx libras xiii libras
vii solidos, set debetur eis iiiic libre xlix libre xiiii solidi vi denariiSignes..

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, vii libre xiiii solidi vi denarii.

VI. Id. Septembris. Ibidem, cum expensis nostris.

V. Id. Septembris. Ibidem comparuit coram nobis Reginaldus Bernenguel qui recognovit coram nobis, quod
inhibuerat hominibus suis, ne aliquam communicatem facerent presbytero de Osovilla quod gagia
vit emendare nobis ad voluntatem suam nostram, et de hoc dedit nobis plegium
Guillelmum de Hatentot, usque ad xl libras
Se trouve dans la marge en bas. Devrait se situer à la place du V idus Septembris...

Walemunt.

Croix.V. Id. Septembris. Apud Walemunt.

IIII. Id. Septembris. Visitavimus ibidem. Invenimus quod ibi sunt xxiii monachi.
Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Ibi sunt xii sacerdotes poten
tes. Iniunximus ieiunia regule firmiter observari. Utuntur carnibus. Interdixi
mus eis usum carnium, nisi quatenus regula permittit. Ter in edomada datur ele
mosina omnibus venienditibus ad eam aliis diebus datur leprosis. In prioratibus
non servant ieiunia. et utantur carnibus. Iniunximus hoc emendari. Abbas
non computat.

III. Id. Septembris.

II. Id. Septembris Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem...

Ibidem.

Id. Septembris. Ibidem. Ibidem, assignavimus Waltero, presbytero de Theovilla, diem jovis post festum
Beati Mathei apostoli, apud Theovillam in ecclesia, ad recipiendum inquisicionem vel
purgacionem, super vicio incontinencie.

XVIII. Kl. Octobris.

XVII. Kl. Octobris. Apud Sanctum Wandregisilum.

XVI. Kl. Octobris. Apud Deivillam.

XV. Kl. Octobris. Apud Sanctum Matheum. Ipsa die, magister Robertus, persona de Ro
kefort
excusavit se sufficienter, propter infirmitatem suam, de instantibus ordi
nibus.

XIIII. Kl. Octobris. Celebravimus sacros ordines in ecclesia Rothomagensi
et pernoctavimus apud Sanctum Matheum.

{104r} b. Ipsa die *** persona de Rivo, iuravit quod nisi ad ordines
instantis nativitatis Domini promoveatur in presbyterum, extunc habebit ecclesiam
suam pro resignata sine strepitu iudicii, presentibus magistris
Symone, Rothomagensi archidiacono, Johanne, Suessionensi canonici, Richardo de Sapo deca
no de Gamachiis, fratre Hardoino, de ordine fratrum minorum, fratre Johanne de Perru
cheio, hospitalario, domino Jacobo, persona Beate Marie Parve, Stephano, persona de Nova VillaIncertitude...

XIII. Kl. Octobris. Apud Sanctum Matheum.

XII. Kl. Octobris. Apud Fraxinos.

XI. Kl. Octobris. Apud Gisorcium.

X. Kl. Octobris. Belvacis.

IX. Kl. Octobris. Apud Novam Villam.Incertitude..

VIII. Kl. Octobris. Novionum.

VII. Kl. Octobris. Apud Novam Villam.Incertitude..

VI. Kl. Octobris. Belvacum.

V. Kl. Octobris. Apud Gisorcium.

IIII. Kl. Octobris. Apud Fraxinos.

III. Kl. Octobris. Ibidem.

II. Kl. Octobris. Apud Locum Veris.

Kl. Octobris. Apud Burgum Eschardi.

VI. Non. Octobris. Apud Pontem Audomari.

V. Non. Octobris. Ibidem.

IIII. Non. Octobris. Licet Matheus, nepos magistri Petri, fuisset per omnia
sufficiens inv inventus, tamen ipsum noluimus admittere ad ecclesiam
de Flaines, propter subversionem monachorum de Alba Mallia, qui eum iurare fecerant
quod contemptus esset hiis que predecessor suus optinuit in ecclesia supradicta.

Ipsa die, pernoctavimus apud Pratella.

III. Non. Octobris.

II. Non. Octobris.

Non. Octobris.

VIII. Id. Octobris.

VII. Id. Octobris Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem...

Ibidem.

{104v} VI. Id. Octobris. Apud Burgum Eschardi.

V. Id. Octobris. Apud Locum Veris.

IIII. Id. Octobris. Ibidem sed ipsa die visitavimus dominum Ebroicensem, qui infirmabatur apud Brovillam.

III. Id. Octobris.

II. Id. Octobris.

Id. Octobris.

XVII. Kl. Novembris.

XVI. Kl. Novembris.

XV. Kl. Novembris.

XIIII. Kl. Novembris.

XIII. Kl. Novembris Les 8 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos...

Apud Fraxinos.

XII. Kl. Novembris. Apud Fraxinos. Ipsa die, citatus fuit Gilebertus de Bosemunt, ad diem
mercurii in vigilia Beati Martini hyemalis, coram nobis Rothomagi, vel coram officiali
nostro, ad audiendum ius super inquisicione facta contra ipsum, et quibusdam litteris
quas nobis dederat suo sigillo sigillatas.

XI. Kl. Novembris. Apud Salicosam, cum expensis nostris.

Guaaniacus.

X. Kl. Novembris. Apud Guaaniacum. Ipsa die visitavimus ibidem. Ibi sunt tres
monachi. Non habent honesta vestimenta, neque libros. Non servant ieiunia
regule, utuntur carnibus communiter et utuntur culcitris. Iniunximus hoc emendari et penam
in statutis pape Gregorii scriptam fieri, si in hiis delinquant. Summa procuracionis, lxix solidi.

Sanctus Martinus in Guarenna.

IX. Kl. Novembris. Visitavimus apud Sanctum Martinum in Garenna. Ibi
sunt v monachi, sed prior non erat presens quando visitavimus ibi. Si de
linquant in esu carnium. Iniunximus eis quod super hiis penam in sta
tutis contentam faciant. Debent vixxlibras. Omnia alia invenimus ut
prius, in registro. Summa procuracionis, iiii libre viii solidi x denarii.

Gisecium.

VIII. Kl. Novembris. Apud Gisecium. Procuracionis fuimus ibidem. Summa procuracionis, vi libre vi solidi x denarii.

VII. Kl. Novembris. Visitavimus. Ibi sunt sex monachi. Utuntur culcitris. Utun
tur carnibus communiter ter in edomada, videlicet die dominica, die martis et die
jovis. Non habent statuto pape Gregorii. Iniunximus quod sibi procurarent statuta
predicta, et quod penam in ipsis statutis contentam propter esum carnium fa
ciant quocienscunque deliquerint in premissis. Debent circa cl libras, sed debetur
eis circa iiiixx libre. Habent in redditibus cccc libras.

Ipsa die, celebravimus sanctam synodum Wcassini, apud Mellentum.

Gaylonel.

VI. Kl. Novembris. Procurati fuimus apud Gaylonel. Summa procuracionis, iiii libre xix solidi i denarius.

V. Kl. Novembris. Apud Genesvillam.

IIII. Kl. Novembris. Apud Salicosam, cum expensis nostris.

{105r} Salicosa.

III. Non. Kl. Novembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xi canonici. Silencium
non bene observatur. Iniunximus hoc emendari. Debent ccc libras et plus, set habent satis
estauramenta, preter avenam. Habent in redditibus iiiic libras. Omnia alia invenimus
satis in bono statu. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, iiii libre iiii solidi i denarius.

II. Kl. Novembris.

Kl. Novembris Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Andeliacum...

Apud Andeliacum. Celebravimus festum Omnium Sanctorum.

IIII. Non. Novembris.

III. Non. Novembris.

II. Non. Novembris.

Non. Novembris.

VIII. Id. Novembris Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos...

Apud Fraxinos.

VII. Id. Novembris. Apud Sanctum Matheum.

VI. Id. Novembris. Celebravimus sacram synodum Rothomagensem.

V. Id. Novembris. Celebravimus similiter synodum, et pernoctavimus apud Ermentruvillam.

IIII. Id. Novembris.

III. Id. Novembris Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam...

Apud Deivillam.

II. Id. Novembris. Apud Altifagum.

Id. Novembris. Apud Alacrem Montem.

XVIII. Kl. Decembris. Apud Deppam.

Evremodium.

XVII. Kl. Decembris. Apud Evremodium. Visitavimus. Ibi sunt x monachi
solent esse xii set abbas debet in brevi mittere duos monachos ibidem sicut
dixit nobis prior. Non legunt statuta pape Gregorii. Iniunximus eis quod ea bis in
anno legerent. Utuntur carnibus preter necessitate. Iniunximus hoc emendari,
et penam in statutis scriptum fieri, si in hiis delinquant. Habent in redditibus
ccc libras vel circa.

Ipsa die procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis, vii libre viii denarii.

Eadem die, Rogerus de Corquetervilla, armiger, et Willelmus Buere, miles, emenda
verunt nobis hoc quod venati fuerunt dictus R. et filius dicti W. in guaren
na nostra, et plegius fuit unus pro alio.

Ulterior Portus.

XVI. Kl. Decembris. Procurati fuimus apud Ulteriorem Portum. Summa, vii libre viii solidi.

XV. KI. Decembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xx. monachi. Non legunt statute
pape Gregorii. Iniunximus quod ea legerent bis in anno. Unus non clamat alium. Iniun
ximus abbati quod unam custodiam apponeret, qui videret excessus aliorum et eos clamaret.
Itinerantes non servant ieiunia, nec illi qui morantur in prioratibus. Item, utuntur carnibus
in prioratibus. Iniunximus hoc emendari. Non computant officiales. Iniunximus quod offi
ciales computant quolibet mense de misiis et receptis, coram aliquibus ad electis a con
ventu, et coram abbate. Item, generales compoti de statu domus bis in anno ad minus coram
dictis abbate et electis.

{105v} Abbas debet deliberare infra natale super decimis. Novalium quarumdam parrochiarum quas
percipit minus iuste, et respondere nobis quid certum super hoc. Quia prior parum
sequebatur claustrum, nimis equitabat que quarendo occasiones calvas, et sepiissime comede
bat in cameris, et de completorio sepiissime remanebat. Monuimus ipsum
ut a talibus abstineret, presentibus abbate, magistro J. de Soissons, fratribus
Adam et Hardoino, et Morello clerico nostro, alioquin contra ipsum procederemus
prout de iure esset procedendum. Item monuimus cellerarium super hoc quod da
bat aliquando de bonis abbacie parentibus suis.

Augum.

Ipsa die, procurati fuimus pernoctavimus apud Augum, cum expensis nostris.

XIIII. Kl. Decembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xxviii canonici commoran
tes ; solent esse xxxii. Quidam conversus est in domo qui parum confitetur et parum
communicat. Iniunximus hoc emendari elemosina datur clericis die lune die
mercurii et die veneris, aliis pauperibus die martis, die jovis et die
sabbati ; die vero dominica pauperibus verecundis, per hospicia in villa. Debent ccc libras
et iiiixx libras, set debetur eis bene tantumdem et plus. Sartrinarius negligens  [sic] [est] in
dando vestes. Monuimus ipsum super hoc. Ipsa die, procurati fuimus ibi. Summa, vi libre xvii solidi ii denarii.

Focardi Mons.

XIII. Kl. Decembris. Apud Focardi Montem, cum expensis abbacie.

Albamallia.

XII. Kl. Decembris. Apud Albam Malliam, cum expensis nostris.

XI. Kl. Decembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xvi monachi, xi sunt
sacerdotes. Duo monachi sunt in Anglia. Silencium male servatur. Communi
ter exeunt fere omnes in curiam, sine licencia. Unus non clamat alium.
Claustrum male servatur. Illi qui exeunt portam domus, sine licencia, non
habentur pro fugitivis. Fere omnes habent archas. Illi qui non sunt sacerdotes
parum communicant et confitentur, videlicet bis in anno. Unus confitetur alteri, sine licencia. Sta
tuta pape Gregorii non leguntur. Iniunximus ea bis in anno legi. Non servant
ieiunia regule, et etiam comedunt aliquando post completorium. Utuntur car
nibus bis in edomada, ut in pluribus. Aliquando remanet refrecto
rium sine monachis, et sepe. Sunt ibi duo monachi qui non locuntur ad
invicem aliqui sunt ibi monachi qui ludunt ad talos. Debent xiic libras
maiorem partem ad usuras. Abbas non computat, particulariter nec communiter, co
ram aliquibus electis a conventu.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, c xii solidi v denarii.

{106r} Mortuus Mare super Alnam.

X. Kl. Decembris. Apud Mortuum Mare super Alnam. Ibi sunt duo monachi, ordinis
Clugniacensis. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa, viii libre ix solidi i denarius.

Buieval.

IX. Kl. Decembris. Visitavimus abbaciam de Buieval, ubi invenimus dis
cordias et rixas, propter quod magistras quasdam predicte discordie fecimus in
una quadriga adduci. Iniunximus autem abbatisse ut precepta archidiaconi, in
alia visitatione scripta firmiter faceret observari. Item, districte in
iunximus ei ne aliqua, sine licencia, portam claustri exire presumeret,
et ne quacumque aliqua faceret litteras, vel fieri faceret, nisi eas ostenderet
abbatisse, et quecunque in aliquo istorum duorum inveniretur culpabilis graviter
puniretur. Quod nisi faceret, contra ipsam procederemus prout dictaret ordo iuris.

Sanctus Sydonius.

Ipsa die, procurati fuimus apud Sanctum Sydonium. Summa procuracionis, ix libre v solidi vi denarii.

VIII. Kl. Decembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt iiiior monachi solent esse
quinque ; debent habere satis cito unum socium. Debetur eis plus quam debeant. Omnia
alia invenimus satis in bono statu.

Ipsa die, visita pernoctavimus apud Deivillam.

VII. Kl. Decembris. Ibidem.

VI. Kl. Decembris.

V. Kl. Decembris.

IIII. Kl. Decembris Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Rothomagi...

Rothomagi.

III. Kl. Decembris.

II. Kl. Decembris.

Kl. Decembris Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam...

Apud Deivillam.

Belemcombre.

IIII. Non. Decembris. Apud Belemcombre, cum expensis nostris.

III. Non. Decembris. Visitavimus ibidem. iiii sunt canonici commorantes ibi.
Quinque sunt leprosi, una mulier leprosa, due sorores, quatuor fratres, ac unus ad portam. Iniunximus
priori quod qualibet edomada teneat capitulum ; fratribus semel. Habent in redditibus
circa ii cc libras. Parum habent bladum, non durabit usque ad festum Sancti Johannis, set habent
satis avenam et ordeum usque ad annum. Debent circa xl libras.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

II. Non. Decembris.

Non. Decembris.

VIII. Id. Decembris.

VII. Id. Decembris.

VI. Id. Decembris.

V. Id. Decembris Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem...

Apud Alacrem Montem.

Ipsa die, in ecclesia Beate Marie de Alacri Monte, Dominus Radulphus de
Balolio emendavit nobis hoc quod venatus fuerat in foresta
de Alacri Monte
dominus Rogerus de Freauvilla et Johannes Lovel plegii.
Hoc idem emendavit dominus Gaufridus de Mironmanill, dominus Gaufri
dus de Capella et dominus Michael de Berneval, plegii, presentibus : ple
giis predictis et domino Johanne de Riparia, domino Hugone Tesson milite,
magistris Guillelmo de Donestanvilla, Johanne de Sessons, Ricardo de
Sapo et pluribus aliis. Emendam domini Nicholai de Sancta Bova quere clvii folio Cet alinea se situe en dessous d’Apud Alacrem Montem...

{106v} IIII. Id. Decembris. Apud Belemcombre.

III. Id. Decembris. Apud Pavelyacum.

II. Id. Decembris. Apud Gemeticos, cum expensis nostris.

Gemeticus.

Id. Decembris. Visitavimus ibidem. Ibi sunt liiii monachi. Ibi sunt iiiior
aliqui qui non celebrant qualibet edomada nec etiam in quindecim diebus semel in
iunximus quod illi non biberent vinum, nisi ad primum prandium, quousque super hoc
nobiscum vel cum aliquo penitentiariorum nostrorum locuti fuerint. Aliqui sunt
qui non confitentur quolibet mense. Iniunximus hoc emendari. Illi qui uti morantur in
prioratibus. Utuntur carnibus ; iniunximus hoc emendari.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Nulla fuit summa, quia noluerunt computare.

Sanctus Georgius.

XIX. Kl. Januarii. Apud Sanctum Georgium, cum expensis abbacie. Summa, vii libre iii denarii.

XVIII. Kl. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi  [sic] [sunt] xviii monachi. Unus non clamat alium ; iniunxi
mus hoc emendari. Habent in redditibus xic libras ; debetur eis plusquam debeatur.
Omnia alia per Dei graciam. Invenimus in bono statu.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

Sancta Katerina.

XVII. Kl. Januarii. Visitavimus abbaciam Sancte Katerine. Ibi sunt xxviii mo
nachi. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Iniunximus quod generalis
compotus de statu domus fiat bis in anno, coram aliquibus electis a conventu.
Abbas non computaverat de denariis Anglie, nec de edificiis. Iniunximus hoc
emendari. Frater Sanson infamatus de proprietate ; iniunximus abbati ut hoc corri
geret bene et aspere. Summa procuracionis, viii libre v solidi iiii denarii.

XVI. Kl. Januarii. Guillelmus, abbas Sancti Victoris, in aula nostra Rothomagensi, resigna
vit adiu in manu nostra administracionem abbacie sue, presentibus : thesau
rario, magistro Stephano, archidiacono Wlcassini Francie, magistro Petro de Ons, officiali et
canonico Rothomagensi, magistris Johanne Suessionensi, Ricardo de Sapo,
Philipo de Fonteneto, Radulpho de Agarni et pluribus aliis.

Ipsa die, pernoctavimus apud Sanctum Matheum.

XV. Kl. Januarii. Celebravimus sacros ordines apud Grandimontem, et perno
ctavimus apud Sanctum Matheum.

XIIII. Kl. Januarii.

XIII. Kl. Januarii.

XII. Kl. Januarii.

XI. Kl. Januarii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Sanctum Matheum...

Apud Sanctum Matheum.

X. Kl. Januarii.

IX. Kl. Januarii.

VIII. Kl. Januarii. Ipsa die, celebravimus natale Domini Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Rothomagi...

Rothomagi.

{107r} VII. Kl. Januarii.

VI. Kl. Januarii. Hac die, investivimus magistrum Ricardum de Stabilis de
prebenda quindecim marcharum, presentibus : fratre Hardoino, et
Morello.

V. Kl. Januarii.

IIII. Kl. Januarii.

III. Kl. Januarii.

II. Kl. Januarii.

Kl. Januarii Les 7 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam...

Apud Deivillam.

In festo Beati Vincencii, apud Sagium, in camera episcopi SagiensisTravail
chambre de l'évêque de Sées?
, presentibus
fratribus Hardoino et Galtero de Mineriis, et Morello, clerico, magister
Ricardus de Stabulis resignavit prebendam quindecim marcharum,
per pilleotum suum Alinea situé sous Apud Deivillam...

IIII. Non. Januarii.

III. Non. Januarii.

II. Non. Januarii Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem...

Ibidem.

Non. Januarii. Apud Burgum Acardi.

NonVIII. Id. Januarii. Ibidem Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...

cum expensis nostris.

Id. Januarii. Apud Beccum.

Id. Januarii. Apud Orbec, cum expensis nostris.***

Apparat :

a.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem. | b.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Pontisare. | c.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos. | d.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam. | e.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam. | f.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Melenduni | g.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam | h. A déterminer. | i. Signes | j.  Se trouve dans la marge en bas. Devrait se situer à la place du V idus Septembris. | k. Croix | l.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem. | m. b | n. Incertitude. | o. Incertitude. | p. Incertitude. | q.  Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem. | r.  Les 8 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos. | s.  Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Andeliacum. | t.  Les 5 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Fraxinos. | u.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam. | v.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Rothomagi. | w.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam. | x.  Les 6 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Alacrem Montem. | y.  Cet alinea se situe en dessous d’Apud Alacrem Montem. | z.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Sanctum Matheum. | aa.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Rothomagi. | ab.  Les 7 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Apud Deivillam. | ac.  Alinea situé sous Apud Deivillam. | ad.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de Ibidem. | ae.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris. |