Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1254 (Lisieux)« Anno domini millesimo quinquagesimo quarto - Lexoviensis diocesis », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo quinquagesimo quarto - Lexoviensis diocesis

{89r} Grastain.

II. Non. Januarii. Visitavimus apud Gratain. Ibi sunt xxviii monachi. Iniunximus eis quod unus
clamaret alium, quia hoc minus bene solebat fieri. Duo monachi iacent in ecclesia, ad
eam servandam. Dant omnibus venientibus ad elemosinam, ad minus ter in edomada.
Habent in redditibus iix libras. Non debent nisi xla libras, plura tamen debentur eis. Abbas, propter
vetustatem, non cantat, quia parum videt ; verumtamen quolibet die dominica recipit eucaristiam.
Eadem die, procurati fuimus ibidem. Summa, cxiii solidi v denarii.***

Sanctus Leodegarius de Pratellis.

Non. Januarii. Visitavimus abbaciam Sancti Leodegarii de Pratellis. Ibi sunt xlv mo
niales, et est ibi numerus statutus monialium. Non faciunt nisi tria vota, videlicet obediencie, casti
tatis, et abrenunciacionis proprietatis. Inhibuimus festum Innocencium, quantum ad inordina
cionisnes. Moniales vadunt sole extra, ad domum parentum. Inhibuimus ne amodo
hoc facerent. Comedunt diversa cibaria in refectorio. Iniunximus eis quod uterentur
eisdem cibariis, quantum possent bono modo. Abbatissa non computat cum conventu. Iniunximus
ei quod computet pluries in anno, cum aliquibus electis a conventu, de misiis et receptis. Abbatissa non comedit in refrecto
rio, nisi in magnis festis. Eadem die, procurati fuimus in eadem abbacia. Summa, vi libre xv solidi vii denarii.***

Sanctus Petrus de Pratellis.

VIII. Id. Januarii. In festo videlicet epiphanie, visitavimus abbaciam Sancti Petri de Pratellis. Ibi sunt
xxx monachi ; omnes sunt presbyteri, exceptis quinque. Illi qui non sunt presbyteri quolibet die dominica,
recipiunt corpus Christi. Quidam monachus solus iacet in cellario. Iniunximus quod vel alius
adderetur ei, ibi ad iacendum, vel amodo ibi non iaceret, cum non sit honestum solum mo
nachum iacere. In prioratibus non servant ieiunia, et utuntur carnibus. Iniunximus abba
ti quod hoc faceret emendari. Elemosina non lit, nisi de reliquiis monachorum, et de xviii pa
nibus in die. Debent circa iiiic libras. Eadem die, procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis,
vi libre vii solidi i denarius.***

Cormelie.

VII. Id. Januarii. Visitavimus abbaciam de Cormellis. Ibi sunt xxiiii monachi. Non
habent in regno nisi unum prioratum, scilicet Egiptianam. Omnes sunt presbiteri, exceptis
duobus noviciis. Parum cantant missas privatas. Iniunximus abbati quod hoc faceret
emendari, etiam per sustractionem vini, si necesse fuerit. Statuta pape Gregorii non legun
tur. Iniunximus quod ea legerent ad minus ter in anno. Unus non clamat alium.
Iniunximus abbati quod hoc faceret emendari. Datur omnibus venientibus ad elemosinam quolibet
die. Debent circa vic libras et plus. Abbas quondam cum duobus monachis moratur
Parisius, et habet in redditibus ccl libras, nec computat de hiis que habet. De hoc loquendum
est cum domino episcopo. Ipse  [sic] [abbas] infamatus est de incontinencia. Eadem die, procurati fuimus ibidem. Summa
procuracioniis, vii libre ix denarii minus.***

VI. Id. Januarii. Procurati fuimus apud Bellum Montem in Algia. Summa procuracionis, vi libre iiii solidi x denarii.

Nota : Loquendum cum domino episcopo de abbate quondam Cormeliarum.

{89v} Bellus Mons.

V. Id. Januarii. Visitavimus prioratum de Bello Monte. Ibi sunt xii monachi. Aliqui sunt qui
non celebrant missas suas, etiam per quindecim dies. Item, negligentes sunt de confitendo.
Iniunximus priori quod ista corrigeret, et super hoc diligens esset. Statuta pape Gregorii non
leguntur. Iniunximus ea legi secundum quod in eis continetur. Claustrum male custoditur a fora
neis. Item, exeunt monachi, soli et sine licencia, claustrum et vadunt per curiam. Iniunxi
mus priori quod hoc faceret emendari. Satis debiliter custodiunt ieiunia; aliquando utuntur car
nibus. Iniunximus statuta pape Gregorii super hoc observari. Iniunximus priori ut ter vel quarter
computaret in anno particulariter.

Sanctus Imerius.

Eadem  [sic] [die] , procurati fuimus apud Sanctum Imerium. Summa, vi libre xviii solidii i denarius.***

IIII. Id. Januarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xii monachi et unus laicus, qui habet livreiam.
Iniunximus eis quod reducerentur ad statum solitum, videlicet ad xiii numerum. Non legunt
statuta pape Gregorii. Iniunximus quod ter in anno ea legerent. [Illisible] Omnes sunt
presbyteri, duobus exceptis. Comedunt passim carnes, medietas ipsorum per unam edomadam,
et alia medietas per aliam edomadam. Iniunximus eis quod super hoc suam regulam
observarent, et statuta pape Gregorii. Debetur eis bene tantum quantum debent habent in
redditibus circa iiiic libras. Eadem die, procurati fuimus ibidem pro prioratu de Blangi,
de quo prioratu, monachi vocati fuerunt ad prioratum Sancti Imerii, propter pauper
tatem loci. Summa procuracionis illius, vi libre v denarii.***

Abbacia Lexoviensi.

III. Id. Januarii. Venimus Lexovias et visitavimus abbaciam monialium. Ibi sunt xxviii
moniales, que habent livreiam suam, secundum quod debent. Parum confitentur ; promiserunt nobis
quod amodo confiterentur semel in uno mense, et etiam communicarent. Ter in ebdomada vadunt
in infirrnaria, et ibi comedunt carnes. Tres sunt que habent aliquos proprios redditus. Iniunxi
mus eis, quod illos non, nisi de mandato sue abbatisse, retinerent. Habent in redditibus vc libras.
Iniunximus abbatisse quod computet coram aliquibus electis a conventu. Debent circa xxx libras.
Item, iniunximus abbatisse quod aliquando accipiat ab quibuslibet monialibus claves archarum,
et videat in archis ne aliquid habeant proprium. Due moniales vel tres sunt, que non loquntur
cum aliis.

Episcopus. Eadem die, prorurati fuimus ab episcopo sed quantum expandimus scire non potuimus quia servien
tes nostri non potuerunt aliquem invenire, qui de expansis vellet computare.***

Capitulum.

II. Id. Januarii. Congregato capitulo et clericis chori et quibusdam aliis, in aula domini episcopi, fecimus
sermonem, et facto sermone, recedentibus clericis chori et aliis extraneis. Inquisivimus
de statu ecclesie in generali, quantum ad officium ipsius ecclesie, et libros, et ornamenta de quibus
sufficienter habebant ; verumtamen invenimus quod nimis precipitanter dicunt psalmos, et quod fiunt
aliquando marrancie in ecclesia, que bene levantur a canonicis qui habent communiam, sed ab aliis non: super
{90r} quibus legatus fecit ordinacionem quam eis. Iniunximus observandam. Postea, vocato unoquoque, persona
seu canonico, sigillatim, per se inquisivimus de honestate vite et conversacionis tam cano
nicorum quam clericorum ipsius ecclesie, et invenimus quod Nicholaus Corpin diffamatus erat de
incontinencia ; Willelmus le Turc, similiter ; Silvester, officialis decani, de quadam Gui
lermina et de quadam alia. *** Item, Stephanus clericus decani de matre et
filia. Item, de canonicis scilicet, de Ih Ihoan Johanne Coypel et quibusdam aliis. Hiis autem
per ipsorum inquisicionem habitis. Iniunximus ipsis canonicis quod super hoc diligenter inquire
rent, et si invenirent ita esse, excessus huiusmodi emendarent : nos enim quia de
huiusmodi plenam probacionem non habueramus, procedere ad correctionem noluimus exce
ssuum predictorum. Ipsa autem die post comestionem, domino episcopo et quibusdam de
canonicis aliqua secrete ostendimus de quibus bene fuerant corrigendi. Ipsa die
procuravit nos capitulum et comederunt nobiscum cantor archidiaconus Nicholaus, et archidiaconus
NicWillelmus, et officialis Lexoviensis. Summa procuracionis, xi libre xvii solidi v denarii.***

Sancta Barbara.

Id. Januarii. Procurati fuimus apud Sanctam Barbaram. Summa, vii libre xv denarii minus.***

XIX. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Habent unum canonicum solum in prioratu quodam, sed
hoc est ex causa, quare ad presens sustinuimus. Sunt xxxiiii canonici. Omnes sunt sacerdotes,
exceptis noviciis. Novicii aliquando profitentur ante annum. Iniunximus priori ut
iura scripta super hoc observaret. Omnes servientes, de consuetudine, qualibet die
dominica communicant, et prius confessi sunt. Diligenter decimant omnia blada. Que ex
panduntur in domo, et de hiis fit elemosina. Debent de veteri debito vic libras. Item,
bene debent de novo ccc libras ; sed credit prior quod de veteri debito nichil ab eo amplius
repetatur.

Croces.

Eadem die, procurati fuimus apud Croces. Summa procuracionis, vi libre.

XVIII. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt duo monachi Gemeticenses. Ibi s Habent in
redditibus viixxx libras. Aliquando utuntur carnibus interdiximus eis usum carnium, nisi quate
nus regula permittit. Debent lx libras, vel circa debetur eis similiter circa lx libre verum
tamen habent bladum anni presentis et preteriti totum.

Tigervilla.

Eadem die, visitavimus apud Tigervillam. Ibi sunt duo monachi de Sancto Wandregisilo.
Aliquando [illisible] non celebratur cotidie ab aliquo duorum monachorum. Iniunximus eis quod ordinarent,
ita quod ad minus ab uno illorum duorum cotidie celebretur. Non habent ornamenta, libros,
nec calicem, nisi illa parrochie. Non habent regulam. Iniunximus quod eam facerent scribi, et cito.
{90v} Non bene servant ieiunia regule, utuntur carnibus. preter necessitatem. Iniunximus eis
quod melius ieiunia observarent, et quod se a carnibus abstinerent, secundum quod in statu
tis pape Gregorii continetur. Habent in redditibus iiiixx libras debent circa xxx libras. Item, iniunxi
mus eis quod libros, vestimenta et calicem quererent, ita quod, sine ornamentis parrochie,
valeant quando voluerint celebrare. Summa procuracionis, vii libre viii solidi.

Sanctus Ebrulphi.

XVII. Kl. Febriarii. Visitavimus abbaciam Sancti Ebulphi. Ibi sunt xxxiii monachi.
Habent ix prioratus. Xviiii sunt sacerdotes. Non legunt statuta pape Gregorii. Iniunximus eis
quod ter legerent ea in anno. Unus non clamat alium. Iniunximus hoc emendari. Itinerantes
et illi qui sunt in prioratibus non servant ieiunia regule. Iniunximus hoc emendari. Aliquando
utuntur carnibus, et maxime in prioratibus. Iniunximus eis ut super hoc statuta pape Gregorii
observarent. Debent… Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procuracionis, ix libre xv denarii.

Bernaium.

XVI. Kl. Febriarii. Procurati fuimus apud Bernaium. Summa procuracionis, vi libre vi denarii.

XV. Kl. Febriarii. Visitavimus ibidem. Ibi sunt xvii monachi. Habent citra mare
duos prioratus, et unum in Anglia. Iniunximus quod prioratus de regno ad minus semel
in anno visitaret  [sic] [abbas] . Omnes sunt presbyteri, uno excepto. Unus non clamat alium. Iniun
ximus hoc emendari. Aliquando comedit et bibit baillivus in camera senescalli.
Iniunximus hoc emendari. Utuntur carnibus preter necessitate. Iniunximus ut super hoc
statuta pape Gregorii observarent. Die lune et die sabbati, datur omnibus veni
entibus ad elemosinam ; die martis, omnibus leprosis ; die jovis, omnibus scolaribus pauperibus.
Debent mm  [sic] [libras] . Iniunximus abbati ut, coram aliquibus electis a conventu, recipiat
omnia que ad mutuum accipiet vel alio modo, et similiter expendat vel computet
coram eis de hiis que expandet. Nulla habent estauramenta quantum ad potum.

Apparat :