Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1250 (Bayeux)« Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo - Visitaciones diocesis Baiocens[...] », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo - Visitaciones diocesis Baiocensis

{65v} III. Non.Septembris. Apud Cerisiacum. Ibi sunt, monachi circa xl. Omnes sunt sacer
dotes, preter quinque. Aliquando comedunt carnes, preter necessitatem ; eis interdiximus esum carnium,
nisi quatinus regula permittit. Habent in redditibus iim libras. Redditus non sunt conscripti
in voluminibus ; ordinavimus quod conscribantur in registris. Debent circa viixx libras.
Ordinavimus quod abbas computet coram aliquibus a conventu electis. Debent pensiones circa xl libras.
Item, invenimus quod quoddamquidam prioratus qui vocatur Marsey, ubi solent esse duo monachi,
privatur servitoribus suis, et traditurtraditus fuit cuidam seculari, qui vocatur magister
Nicholaus de Bleve.***

II. Non. Septembris. Apud prioratum de Plasseyo Grimbot, ordinis sancti Augustini, cum expensis
domus. Ibi invenimus xv canonicos. Aliqui canonici commorantur soli in parrochiis ; precepimus quod
revocarentur ad claustrum, vel darentur eis socii. Omnes sunt sacerdotes. Habent in redditibus xiic
libras ; nichil debent. Ordinavimus quod redditus conscribantur in registris. Debent pensiones
circa xl libras.

Ipsa  [sic] [die] , comparuit coram nobis prior de mesnilio Landa Patricii, responsurus de statu domus sue, quia ipsam non potuimus
adire. Invenimus per eum quod ibi sunt tres monachi sacerdotes, et habent in redditibus iiiixx x libras turonenses.
Utuntur culcitris, et carnes comedunt ; interdiximus eis culcitras et esum carnium, nisi quatenus regula permittit.
Non habent regulam scriptam. Iniunximus priori ut querat regulam unam, vel scribi faciat.

Non. Septembris. Apud abbaciam de Alneto, Cisterciensis ordinis, venimus, cum expensis abbacie.***

VIII. Id. Septembris. Venimus apud Sanctum Vigorem iuxta Baiocas. Ibi sunt circa tre
decim monachi. Ibi sunt sex sacerdotes. Capitulum non tenetur cotidie. Iniunximus priori ut hoc
emendaretur. Non servant statutum pape Gregorii, quantum ad articulum confessionis ; iniunxi
mus ut plenius observarent. Non servatur silencium in claustro, seculatur seculares passim loquun
tur in claustro cum monachis, non est aliquis custus ad hostium claustri. Iniunximus ut aliquis
custos apponatur ad hostium claustri, et quod silencium servetur horis statutis, et quod
non loquantur cnm secularibus in claustro. Passim vadunt in curiam ; inhibuimus eis ne
de cetero exeant claustrum, a parte anteriori, nisi cum licencia speciali. Passim comedunt carnes,
preter necessitatem ; eis interdiximus esum carnium, nisi quatenus regula permittit. Habent in reddi
tibus vic libras. Non computat prior, cum sociis suis, de statu domus ; statuimus quod prior
computet, ad minus bis iii anno, cum sociis suis, generaliter, et fiant scripta quorum alter rema
neat penes priorem, et alter penes conventum. Debent pensiones Reddunt sex libras abbacie,
et debent pensiones.***

VII. Id. Septembris. Comparuit coram nobis prior de EssartisA déterminer., prout eidem mandavimus, certificaturus nos
de statu prioratus sui, quia adire ipsum non potuimus, bono modo. Invenimus per cum, quod in prioratu suo sunt quatuor
monachi, et debent ibi sex esse; sed abbas, quia domus gravata erat, ipsos alleviavit de duobus monachis. Non
habent ibi regulam. Iniunximus priori ut regulam unam quereret et faceret scribi. Item utuntur culcitris et carnibus; inter
diximus eis usum culcitrarum et carnium, nisi quatenus regula permittit. Item, monachi exeunt extra portam, absque licen
cia ; inhibuimus ei ne ipsos exire permittat, licencia non petita. Item, non servant ieiunia regule ; iniunximus ut ple
{66r}nius observarent. Habent in redditibus cc l libras ; debent circa xl libras.***

Ipsa die, recepti fuimus honorifice in Baiocensi ecclesia, et visitavimus capitulum Baiocense. Ibi sunt xii
personatus. Requisivimus utrum debeant residenciam, responderunt quod dicunt quod non. Ibi sunt quatuor vicarii
qui celebrant, pro canonicis, ad maius altare, nec canonici serviunt ad maius altare, nisi in
maioribus festis. Non sunt statute marrancie, nisi de epistola et evangelio misse. Nimium
murmurantur in choro. Item, requisivimus quis habebat curam animarum capituli : alii dicebant quod
episcopus, et alii quod decanus; iniunximus capituto ut, in primo capitulo generali, ordinarent et vi
derent quis ipsorum curam haberet. Petrus Franchise, communis subdiaconus, notatus est de ebriositate.
Circa personas canonicorum, invenimus quod Johannes Rustici notatus est de ebriositate. Decanus, de turpi questu,
ut pote quidam mutual pecuniam canonicorum, et multo aut aliquanto tempore post, accipit eorum commu
nias. Jordanus, clericus archidiaconi Johannis, notatur de malo discursu per villam, de nocte. Theobaldus
de Oniaco, Johannes Rustici, Guillelmus de Clera, canonici, de arctacione servicii. Item, Theobaldus et Guillelmus
de Clera vadunt ad aves et canes. Jacobus Boicervoise, per unicum, infamatus est de usura.
Item, Johannes de Sancto Martino et Radulphus de Bosco, per unicum, de incontinencia. Temporalitas eorum
canonicorum male vadit, de consensu capituli ; iniunximus episcopo, decano, et
ut vice nostra premissa corrigerent et ordinarent. Ipsa  [sic] [die] , procurati fuimus a capitulo.***

VI. Id. Septembris. Visitavimus episcopum in capitulo, per canonicos, et inquisivimus [illisible] quomodo se habebat
in exercendis pontificalibus, in predicacionibus, in dedicacionibus ecclesiarum, in ordinandis clericis, in collacione
beneficiorum et prebendarum, in receptione clericorum ad ecclesias et curas, in conservandis edificiis et
redditibus ad mensam suam spectantibus ; responderunt que unanimiter quod in omnibus hiis peroptime
se habebat, et omnia circa ipsum invenimus in bono statu. Ipsa die, qua fuit festum nativitatis Beate
Virginis, celebravimus missam in maiori ecclesia, in pontificalibus cum pallio, et procurati fuimus
ab episcopo.***

V. Id. Septembris. Fuimus apud Dovram, manerium domini episcopi, cum expensis eius, de gracia.

Ipsa die, per magistrum Guillelmum, Augensem archidiaconum, visitavimus monasterium de Longues, Hambiensis ordinis.
Ibi sunt xxii monachi, nec plures esse consueverunt. Habent duos monachos, in prioratibus, solos commorantes ; statuimus quod
revocentur ad claustrum, vel adiungantur eis socii. Habent in redditibus circa cccc libras ; debent circa cc octoginta xl
libras turonenses, et vii bladi, pro pensionibus. Carnes comedunt sine necessitate; eis interdiximus esum carnium, nisi quatenus
regula permittit.

IIII. Id. Septembris. Apud Ardennam, monasterium Premonstracensis ordinis, cum expensis
abbacie.***

III. Id. Sepembris. Apud Sepulcrum de Cadomo, cum expensis capituli. In crastino, visitavimus ibidem. Decanus non debet
residenciam. Non est ibi numerus certus canonicorum. Omnia communia invenimus in bono statu.
Decanus infamatus est de quadam Rothomagensi, que vocatur Aaliz au Pié, et accipit communiam suam liberam et duplicems, contra
consuetudinem.

{66v} II. Id. Septembris. In monasterio Sancti Stephani de Cadomo, cum expensis monasterii. Inve
nimus quod ibi sunt liiii monachi. Omnes sunt sacerdotes, preter octo. Prioratus utuntur carnibus.
Habent in redditibus quatuor libras turonenses et cx libras stellingorum. Statuimus quod redditus conscribaritur in libris.
Debent circa xvc libras et debentur eis circa vc libre. Ordinavimus quod coram aliquibus electis a conventu
computent abbas et officiales de statu domus. Debent pensiones circa cc libras. Johannes Baudre
et Thomas de Ostrehan seminatores sunt discordiarum, inventores fabularum, et inobedientes; ipsos aspere
monuimus, licet alias moniti fuissent.

Id. Septembris. In monasterio monialium Sancte Trinitatis Cadomensis, cum expensis monialium. Inve
nimus quod ibi sunt lxv moniales, nec est ibi certus numerus monialium statutus. Una non clamat aliam,
nisi quedam que deputate sunt ad clamandum iuniores. Aliquando nutriunt alandas et aveculas in cagiis ;
precepimus huiusmodi aveculas removeri. Nesciunt quantum habent in redditibus, et dicunt quod plus debetur eis quam
debeant, nec sciunt statum monasterii; tamen, abbatissas computat in camera sua coram aliquibus anna
tis, et refertur compotus in capitula, coram omnibus, et dixerunt quod hec eis bene sufficiunt. Habent in redditibus,
in Anglia, circa viiixx libras stellingorum; citra mare , circa mmd libras turonenses. Diximus officiali Baiocensi
ut dicat abbatisse ut coram aliquibus monialibus computet, que eligantur a conventu. Ibi sunt quatuor
canonici, et dicitur quod ab inicio fuerunt sacerdotes, et ad hoc statuti, ut essent sacerdotes , et residerent
ibi. Episcopus de novo ordinavit quod amodo, illi quibus conferentur ille prebende, iurent ordines et residenciam.***

XVIII. Kl. Octobris. Apud Fonteneium, cum expensis abbacie. Invenimus quod ibi sunt monachi
nigri xxiii; solent esse xxx. Omnes sunt sacerdotes, preter quinque. Nulli sunt qui non confitentur
quolibet mense ; ordinavimus ut statum super hoc observetur. Itinerantes non servant ieiu
nia ; ordinavimus quod aliquis monachus instituatur ad recipiendos hospites seculares. Habent in redditibus circa
dcccc libras turonenses. Ordinavimus quod redditus conscribantur in registris. Item, statuimus quod abbas, bis in anno ad
minus, computet de generali statu, coram aliquibus electis a conventu, et officiales quolibet mense.
in re Debent circa cccc libras. Debent pensiones circa xx libras.

Eadem die, misimus magistrum Stephanum de Lorriaco, socium nostrum, ad abbaciam Beate Marie de Valle, ut ibi visi
taret, loco nostri. Invenit ibi xiii canonicos, ordinis sancti Augustini. Omnes sunt presbiteri, preter duos. Quidem canonicus deservit
in quadam ecclesia solus: dictum fuit eis quod ei adiungatur socius, vel revocetur ad claustrum. Habent in redditibus circa
d libras ; debent circa c libras.

XVII. Kl. Octobris. Apud Troarcium, cum expensis monasterii. Invenimus quod ibi sunt monachi. Iti
nerantes non servant ieiunia ; iniunximus eis ut plenius observetur. In prioratibus non observant ieiunia, et
utuntur carnibus et culcitris ; eis interdiximus usum carnium et culcitrarum, et iniunximus ut regule ieiunium obser
varent. Habent in redditibus circa iiim libras ; debent circa ccc libras. Statuimus quod eligandtur aliqui de con
ventu, qui audiant compotum abbatis et officialium. Debent pensiones circa xxx libras.***

XVII. Kl. Octobris. Apud Sanctum Imerium, Lexoviensis diocesis, transeundo, cum expensis nostris. Alia sequencia in
veniuntur folio xxxo.

{67r} Procuratio Roma.Entouré..

Sanctissimo patri ac domino.., Dei gracia, sacrosancte et universalis ecclesie summo pontifici, frater Odo, eiusdem
permissione Rothomagensis ecclesie minister indignus, cum humili recommendacione devota pedum oscula beatorum.
Vestra noscat sancta paternitas quod ego dilectum et fidelem clericum meum.., latorem presencium meum constitui et
constituo procuratorem ad impetrandum in curia Romana litteras simplices et legendas et alias cuiuscunque tenoris
existant, et contradicendum, et iudices eligendum ; dans eidem procuratori potestatem et specialem mandatum con
stituendi vel substituendi alium procuratorem loco sui quocienscunque vel quandocunque voluerit et sibi videret expedi
re. Ratum habiturus et gratum quicquid per dictum procuratorem ; vel constitutum seu substitutum ab ipso in dicta
curia super premissis pro nobis me procuratum fuerit sive factum. Et hoc significo vestre tenore presencium
sanctitati. Bene valeat vestra sancta reverenda paternitas in Domino Ihesu Christo, qui eam conservet ecclesie sue
sancte per tempora longiora. Datum, etc.

Procuratio pro visita
cione facienda.Encadré..

Sanctissimo patri etc., Frater Odo etc. ut supra. Vestre sanctitati tenore presencium innotescat quod
ego beneficia quam plurima a sacro sancta Romana ecclesia me recepisse humiliter recognoscens quanquam me
orum non intervenerit qualitas meritorum, ne vobis ac etiam sancte. sedi apostolice subiectum profiteor et devotum ;
et ad grata obsequia pro viribus licet exiguis preparatum. Unde ad vos accedere personaliter non valens,
talem.., latorem presencium, constituo loco nostri, per quem omnimodam subiectionem et obedienciam cum omni
honore et reverencia represento. Valeat vestra sancta paternitas etc. Datum etc.***

Apparat :

a. A déterminer | b. Entouré. | c. Encadré. |