Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud – 1248« Anno domini millesimo ducentesimo quadraginto octavo », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo quadraginto octavo

{1r} Anno domini millesimo cco xlo octavo. XVI. Kalendas Augusti. Venimus apud Guerardi
Villam
et procurati fuimus, ibi que visitacionem exercuimus. Omnia invenimus in bono statu ; habent in redditibus
circa ccc libras turonenses ; nichil debent. Saltis habebant panem et vinum
usque ad nova.
Cum autem ab omnibus canonicis ipsius loci, ecclesia ipsa vacante de priore, in nos compromissum
fuisset, etiam a priore Sancte Barbare, de priore ibidem instituendo. Nos ab ipsis cano
nicis recepto iuramento et de votis ipsorum singulariter requisito, Richardum, priorem Beate Marie
Magdalene
, eisdem dedimus in priorem , et ad dictum priorem litteras nostras direximus, sub hac forma :
Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, dilecto
filio Richardo, priori Beate Marie Magdalene Rothomagensis, salutem sempiternam in Domino
Ihesu Christo. Ecclesia de Guerardi Villa, iamdudum pastoris solacio destituta, cum nos,
tum causa visitacionis exercende, tum causa prioris ibidem instituendi, ad eccle
siam accessissemus eandem, de votis fratrum loci ipsius plenius inquisito, pensa
tis que omnibus que in dicto negocio pensenda fuerant, communicato bonorum virorum consi
lio, eisdem te assignavimus in priorem. Quo circa devotioni tue mandamus
atque in virtute obediencie districte precipimus quatinus de rebus prioratus Beate Marie
Magdalene
disposito, prout commodius et celerius poteris, ad ecclesiam ipsam accelerare
procures, ibi que boni pastoris exerceas officium pastorale ; mandatum nostrum taliter
tanquam obediencie filius impleturus, quod super hoc, cum bonis pastoribus, a Domino mere
aris accipere premium et a nobis merito commendari. Fratribus autem ecclesie predicte,
tenore presencium duximus iniungendum, ut tibi tanquam priori suo obedienciam et reve
renciam exhibeant debitam et devotam, pro certo scituri , quod eos qui huiusmodi mandatis
nostris contraire presumpserint, adnimaversione debita feriemus. Datum apud Monasterium
Villare
, feria sexta ante festum Beate Marie Magdalene, anno Domini m cc xl octavo.

XVI. Kl. Augusti. Pernoctavimus apud Monasterium Villare, cum expensis abbatisse.

Item XV. Kl. Augusti. Ibidem, cum expensis abbatisse. Ibi visitavimus abbatissam.
Omnia invenimus circa ipsam in bono statu, et in sero venimus apud Insulam Bonam,
et iacuimus in castro.

XIIII. Kl. Augusti. Apud  [sic] [Insulam Bonam] . Dedicavimus ecclesiam de Bolevilla, et pernoctavimus apud
Caudebec, cum expensis parrochie de Bolevilla.

XIII. Kl. Augusti. Venimus Gemeticos, et visitacionem ibi fecimus. Invenimus quod frater
Guillelmus de Beaunay
et frater Guillelmus de Burgo Eschardi infamati erant de pessimo vicio ;
statuimus ut ad alia monasteria mitterentur, pro delictis ibidem luendis. Item, invenimus quod subprior per
turbabat fratres ; statuimus ut ab officio subprioratus penitus amoveretur.

{1v} XII. Kl. Augusti. Venimus Dei Villam.

XI. Kl. Augusti. Ibidem.

X. Kl. Augusti. Ibidem.

IX. Kl. Augusti. Comedimus tamen apud Sanctum Matheum, cum predicatoribus fratribus [sic] [fratribus predicatoribus] , cum expensis nostris.

VIII. Kl. Augusti. Venimus apud Sanctum Victorem in Caleto. Visitacionem ibi fecimus.

Universis presentes litteras inspecturis, frater Odo, permissione divina, Rothomagensis
ecclesie minister indignus, salutem sempiternam in Domino Ihesu Christo. Cum inter Guillelmum Borde
seniorem
, et Guillelmum Borde juniorem, et Hays relictam Radulphi Borde, ex una parte,
et Robertum Sain et Aaliciam eius uxorem, ex altera, contencio verteretur super hoc, quod contra
dictum Robertum dicebatur, quod dictum Radulphum interfecerat. Tandem, partes predicte in nostra presencia
constitute, per fidem suam in manu nostra corporaliter prestitam, promiserunt quod ipsi firmum
et gratum haberent, quicquid pro bono pacis duceremus super hiis statuendum. Nos vero, de
bonorum virorum consilio, cum partibus tractatu habito diligenti, super premissis ita duximus
ordinandum : videlicet, quod dictus Robertus, infra octabas assumpcionis Beate Virginis proximo
instantes, ad partes transmarinas arripiet iter suum, ibidem per biennium moraturus.

Nec in Normanniam infra quinquennium computandum a dictis octabis assumpcionis Beate Virginis
reversurus ; nec etiam post dictum quinquennium, nisi de dicti Guillelmi Borde senioris, Eusta
chii de Rimylliaco
et Stephani Mercerii¸ licencia speciali, et nisi litteras fratrum Milicie
Templi vel Hospitalis, vel aliarum bene notarum personarum attulerit, que testificentur
quod in transmarinis partibus fuerit per biennium commoratus. In cuius rei memoriam et testi
monium, presentibus litteris sigillum nostrum duximus apponendum. Datum apud Dei Villam, in crastino
Beate Marie Magdalene, anno Domini mo cco xlo octavo.Croix dans la marge de droite..

Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, universis, etc.
Noveritis quod in nostra presencia constituti, Guillelmus Borde senior, Eustachius de Rimylli et Stephanus
Mercerius
, per fidem suam in manu nostra datam, et tactis sacrosanctis ewangeliis coram nobis,
pro revocato habuerunt Robertum Sain, a partibus transmarinis, promiserunt que, quod non impedient
quin libere ad propria revertatur, expleto quod in litteris nostris super confirmacione pacis facte inter
ipsos confectis, plenius continetur. Datum apud Dei Villam, in crastino Beate Marie Magdalene,
anno Domini m cc xl octavo.

VIII. Kl. Augusti. Venimus apud Sanctum Victorem in Caleto. Ibidem visitavimus.

{2r} VII. Kl. Augusti. Venimus apud Aufay. Visitavimus ibidem.***

VI. Kl. Augusti. Fuimus apud Depam cum expensis nostris.

V. Kl. Augusti. Apud Aliermont cum expensis nostris.

IIII. Kl. Augusti. Ibidem.

Wanchiacus.

III Kl. Augusti. Apud Wanchiacum. Nulli sunt ibi monachi. Cum expensis prioratus.

Evremodius.

II. Kl. Augusti. Apud Evremodium. Visitavimus prioratum. Invenimus quod habent in redditibus
cccc libras et amplius. Onerati sunt debitis usque ad ccc libras. Prior non computat
de statu domus ; precepimus quod quater ad minus in anno computaret . Aliquando comedunt
carnes sine necessitate ; precepimus ut ab esu carnium abstinerent.

Ulterior Portus.

Kl. Augusti. Apud Ulteriorem Portum, cum expensis monasterii.***

Augus.

IIII. Non. Augusti. Apud Augum , cum expensis monasterii Sancti Laurencii. Visitavimus

III. Non. Augusti. Ibidem cum expensis nostris ipsum monasterium.

{2v} *** Item III. Non. Augusti. Ibidem, cum expensis nostris.

Ipsa die, abbas iuravit et fidem dedit quod a quindena nativitatis Beate Marie in antea, de re
signacione sui monasterii faceret ad nostrum concilium, et super hoc dedit nobis litteras subscriptas.

Omnibus presentes litteras inspecturis, ego frater Guido, abbas ecclesie Augensis, salutem eternam
in Domino Ihesu Christo. Quam sententiam Sapientis : Iudicium durissimum in hiis qui presunt fiet, consi
derans periculum status mei et senectutem emortui corporis imbecillem, nec iam valens sicut
feci hactenus villitare. Spontaneo nutu tactis sacrosanctis, iuravi. Eisdem dedi domino
archiepiscopo Rothomagensi, quod de resignacione vel retencione abbatie quam presencialiter
anministro, secundum consilium eius infra quindenam nativitatis Beate Marie instantis faciam,
usque quaque promittens nichilominus, sub prestitis iuramenti et fide, quod aliquibus impetratis seu
impetrandis, que predicte promissioni refragari valerent, nullatenus, per me, vel per alium, utar ;
promittens insuper sub religione iuramenti eiusdem, quod de bonis ecclesie nichil de bonis ecclesie
disponam interim sine consilio et assensu illorum quos michi idem dominus archiepiscopus duxerit assignandos,
quod duarum marcharum argenti valorem excedat. Actum anno domini mo cco xlo octavo,
feria tercia post festum Beati Petri ad vincula.

Nos vero assignavimus eidem abbati consiliarios, priorem, subpriorem, sacristam et Rogerum
Lebret
.

II. Non. Augusti. Venimus apud Focardi Montem, cum expensis monasterii.

Nogentus.

Non. Augusti. Apud Novum Castrum, cum expensis prioratus de Nogento. Nulli sunt ibi mo
nachi.

VIII. Id. Augusti. Apud Novum Castrum, cum expensis parrochianorum Sancti Petri de Novo Castro. Ipsa enim
die, dedicavimus ecclesiam Sancti Petri.

VII. Idus. Augusti. Visitavimus monasterium de Buievalle. Invenimus aliquas monialium diffamatas
de vicio incontinencie.

{3r}*** Ipsa die, abbatissa in manu nostra resignavit regimen abbacie, et nos concedimus licenciam monialibus eligendi
que assignaverunt diem crastinam ad eligendum.

Ipsa die, pernoctavimus apud Bellum Becum, cum expensis monasterii.

VI. Id. Augusti. Ibidem, cum expensis monasterii, et dedicavimus, ipsa die, capellam Beati
Laurencii de infirmaria eiusdem monasterii.

Visitavimus prioratus de Bello Saltu. H. in redditibus c. ..... ; debent xxvi libras. Omnia invenimus in bono statu.

V. Id. Augusti. Fuimus apud Bellum Saltum, cum expensis prioris. Ipsa die, priorissa de Bui
eval
et quedam alie moniales presentaverunt nobis, ibidem, electam suam, per litteras conventus, sub hac forma.

Reverendo patri in Christo, Odoni, Dei gracia, Rothomagensi archiepiscopo, Clemencia de Abetot,
priorissa de Buieval, totusque eiusdem loci conventus, salutem et obedienciam debitam et devotam.
Vacante monasterio nostro, per resignacionem sororis Alienor, quondam eiusdem loci abbatisse, sicut
vestram non credimus latere prudenciam, nos de licencia vestra, diem sabbati ante
assumpcionem Beate Virginis acceptavimus, ad providendum monasterio nostro de persona idonea. Qua die
in capitulo nostro convenientes invocata Sancti Spiritus gracia, super prefata provisione tractavimus. Et
tandem, de communi consilio Pli. et voluntate locius capituli nostri, compromisimus in Mathildim de Andeli,
Joannem de Beco et Matildim de Hoguervilla, sorores nostras, dantes eisdem potestatem providendi
monasterio nostro de persona, et preficiendi abbatissam. Que, communicato ad invicem consilio, concorditer
et unanimiter, nostro monasterio et nobis canonice, de sorore Margareta de Alneto, providerunt.
Quocirca paternitati vostre supplicamus attencius et devote quatinus provisionem de ipsa persona idonea
factam confirmare, et munus benedictionis impendere velitis, cum visum vobis fuerit oportunum.
Datum dominica subsequenti, anno Domini m cc cl octavo.

Nos autem electionem ipsam confirmavimus, et super hoc litteras dedimus subtus scriptas :

Frater Odo, permissione divina, Rothomagensis ecclesie minister indignus, dilectis in Christo filiabus
priorisse et conventui Beate Marie Magdalene de Buievalle, salutem sempiternam in Domino Ihesu Christo.
Cum vos vestro vacante monasterio, ex resignacione Alienordis quondam abbatisse vestre, diem sabbati
ante assumpcionem Beate Virginis, a nobis obtenta licencia assignavissetis ad eligendum, conveniente
{3v} in vestro capitulo, ipsa die, Sancti Spiritus gracia invocata, post multos super ipsa electione tractatus
de communi consilio et voluntate unanimi, compromiseritis in Matildim de Andeli, Johannam de Beco
et Matildim de Hoguervilla, ut de abbatissa, hac vice, vestre ecclesie, vice omnium providerent. Que,
invicem tractatu habito diligenti, de sorore Margarita de Alneto, vobis et vestro monasterio provi
derunt, prout nobis intimastis, per vestras litteras nobis exibitas a priorissa et quibusdam aliis monia
libus, personam electe nobis presentantibus, et supplicantibus humiliter, ut dignaremur electionem huiusmodi confirmare.
Nos vero, tam electione, quam electe persona, diligenter examinatis, ipsas duximus approbandas, easdem
vobis nichilominus confirmantes. Quocirca, universitati vestre, tenore presencium firmiter duximus
iniungendum quatinus dicte Margarite obedire et subesse tanquam abbatisse proprie debeatis. Ipsi
enim administracionem temporalium duximus committendam ; scientes, quod si alique contradicentes fuerint, aut re
belles, ipsas taliter puniemus, quod pena unius erit aliis in terrorem. Datum apud Bellum Saltum,
dominica ante assumpcionem Beate Virginis, anno Domini mo cco xlmo octavo.***

Sanctus Sidonius.

IIII. Idus. Augusti. Fuimus apud Sanctum Sidonium, cum expensis prioris. Visitavimus ibidem inve
tumus quod jeiunia regule non observant ; precepimus ut ea plenius observarent. Item, carnes
passim comedebant ; precepimus ut ab esu carnium abstinerent. Item, silencium non obser
vabant. Item, non erant ibi tres monachi, cum solerent sex esse. Item, habent
in redditibus ccc libras, et debebant usque ad xl libras.***

Sanctus Laudus.

III. Id. Augusti. Fuimus apud Sanctum Laudum Rothomagensem, cum expensis prioratus.
Invenimus omnia in bono statu, excepto quod debebant cccc libras ; habent in
redditibus circa septingentas libras.***

Sancta Katherina.

II. Id. Augusti. Apud Montem Sancte Katerine, cum expensis monasterii. Visitavimus ibidem. Inve
nimus quod aliquando dicunt cum festinacione, et maxime horas Beate Marie. Iniunximus eis
quod tractius ipsas dicant. Item, invenimus quod aliqui bene non servant silencium. Iniunxi
mus ut melius observetur. Item, invenimus quod aliqui nolunt clamare socios suos, quando
silencium infringunt. Iniunximus et precepimus quod unus clamaret alium, absque qualibet
accepcione. Item, in foraneis prioratibus comedunt passim carnes. Iniunximus abbati
ut id faceret emendari, et in ipsis prioratibus ab esu carnium abstineri. Item, iniun
ximus abbati ut de statu monasterii quater computet in anno. Habent in redditibus
mm libras ; non debent quim maiora debeantur eis.

Apud Sanctam Katerinam.

Ibidem, invenimus quod frater Sanson, de proprietate, de incontinencia et de perturbacione communis pacis  [sic] [infamatus erat] .

{4r} Idus. Augusti. Venimus apud Dei Villam.

XIX. Kl. Septembris. Rothomagi.

XVIII. Kl. Septembris. Ibidem.

XVII. Kl. Septembris. Apud Dei Villam. Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris..

Cum expensis nostris.

XVI. Kl. Septembris. Apud Fraxinos.

XV. Kl. Septembris. Apud Pontisaram.

XIIII. Kl. Septembris. Apud Sanctum Dionisium.

XIII. Kl. Septembris. Ibidem. Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris..

Cum expensis nostris.

XII. Kl. Septembris. Apud Gaillonnel, cum expensis prioratus.

Velliacus.

XI. Kl. Septembris. Apud Velliacum, cum expensis prioratus. Visitacionem fecimus ibidem,
et invenimus quemdam monachum, Regnaudum nomine, qui nichil voluit respondere, immo,
a nobis recessit. Item, ibi erat quidam senior monachus, qui nichil sciebat de
statu domus.

X. Kl. Septembris. Apud Fraxinos.

IX. Kl. Septembris. Ibidem.

VIII. Kl. Septembris. Ibidem.

VII. Kl. Septembris. Ibidem Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...

Cum expensis nostris.

VI. Kl. Septembris. Apud Locum Veris.

V. Kl. Septembris. Apud Dei Villam.

IIII. Kl. Septembris. Ibidem.

III Kl. Septembris. Ibidem.

II. Kl.Septembris. Ibidem.

Kl. Septembris. Ibidem Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de visitavimus Sanctum Audoenum...

Visitavimus Sanctum Audoenum.

IIII. Non. Septembris.Ibidem.

III. Non. Septembris. Ibidem Les 8 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...

Cum expensis nostris.

{4v} Sanctus Georgius.

II. Non. Septembris. Apud Sanctum Georgium de Bauquiervilla. Visitavimus Procurati
fuimus ibidem et visitavimus. Omnia invenimus in bono statu.

Burgus Eschardi.

Non. Septembris. Apud Burgum Eschardi, cum expensis prioratus. Visitavimus ibidem.***

VIII. Idus Septembris. Apud Esquaquelon, cum expensis parrochie. Ipsa die, dedicavimus ecclesiam Beate
Marie
eiusdem loci.

Becus.

VII. Idus.  [sic] [Septembris] Apud Becum. Visitavimus ibidem, et omnia invenimus in bono statu. Non
debent nisi iiiic libras.

VI. Id. Septembris. Ibidem.

V. Id. Septembris. Ibidem Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis monasterii..

Cum expensis monasterii.

Cornevilla.

IIII. Idus Septembris. Venimus apud Cornevillam. Ibidem procurati fuimus et visitavimus. Hec
invenimus, videlicet, quod habebant in redditibus circa xiixx libras, et debebant vixx libras. Item, ibidem
invenimus duas mulieres receptas in sorores ; ordinavimus quod amplius a modo nulle recipiantur.

Burgus eschardi.

Item, in tribus prioratibus erant tres canonici tantum ; ordinavimus quod
cuilibet ipsorum adiungatur socius, vel illi tres revocentur ad claustrum. Omnia alia
erant in bono statu.

III. Id. Septembris. Iterato fuimus apud Burgum Eschardi, et iterato visitacionem fecimus ibidem
Invenimus quod laici morabantur in choro dum celebrarentur divina ; inhibuimus ne amplius mo
rarentur dum divina celebrabuntur. Item, statuimus quod illi qui non sunt sacerdotes communicant
et confiteantur, ad minus semel in mense.

Alia sunt ordinanda. Entouré...

{5r} II. Id. Septembris. Appellavit Guillelmus de Auricherio, miles, apud Dei Villam, prout expri
mitur in subscriptis. Cum Guillelmus de Auricherio, miles, sit in possessione vel quasi, iuris
patronatus ecclesie Sancte Marie de Angiervilla, et idem vobis, ad dictam ecclesiam, infra tempus sta
tutum a iure, personam moribus et uta sciencia idoneam, canonice presentaverit, et vos,
sine causa rationabili, dilationes inutiles tot et tantas assignavistis, ea intentione ut tempus
contra dictos militem et clericum ab eodem milite presentatum, inutiliter laberetur, et quod
dictam ecclesiam, que pinguis est et habundans in redditibus, cui vobis placeret,
post lapsum temporis conferretis ; et dictam ecclesiam, ob causam supradictam, licet tempus adhuc
non sit clapsum, ut credimus, cuidam clerico vestro contulistis, in preiudicium et gravamen
dictis militis et clerici ab eodem milite presentati, quum si tempus etiam clapsum esset, predictis
non deberet preiudicium generari, cum dictus miles in mora non fuerit, set infra tempus debitum
fecerit quod sibi incumbebat, sed pocius vobis et vestris officialibus, quam sibi, mora si qua est
imputanda, et cum etiam ad preces domine de Girardi Villa, concessistis dicto militi
quod tempus non curreret contra ipsum, apud Bolevillam, quando ibi ecclesiam loci eiusdem dedicastis,
et cum etiam sedes vacua fuerit, per duos menses infra dictum tempus, vel amplius.
Unde ego Guillelmus, procurator militis supradicti, sentiens dictum militem, dominum
meum, super premissis indebite stagii pregravari, supplico vobis, domine Rothomagensis,
modis omnibus, ut quod de facto ordinastis, super predicta ecclesia, cum de
iure non esset adhuc ad vos donatio dicte ecclesie devoluta, de facto in irritum
incontinenti revocetis. Alioquin me, dominum meum, res nostras et predictam ecclesiam
supponendo protectioni domini pape. Nomine domini mei, sedem apostolicam apello, modis omni
bus proclamendo, ne vos seu aliquis alius, circa personas, res nostras, seu predictam
ecclesiam, aliquid attentetis, donec de meritis appelationis ad planum sit discussum.

Chievrevilla.

Idus Septembris. Fuimus apud Chievrevillam, cum expensis provisoris domus. Nulli ibi sunt monachi.

Perers.

XVIII. Kl. Octobris. Apud Perers, cum expensis domus. Nulli sunt ibi monachi.

XVII. Kl. Octobris. Apud Bellum Locum. Habent in redditibus cccc l libras ; debent ixxx libras.
Omnia sunt in bono statu.

XVI. Kl. Octobris. Apud Dei Villam.

XV. Kl. Octobris. Ibidem. Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris...

Cum expensis nostris.

{5v} XIIII. Kl. Octobris. Cum Rothomagi.

XIII Kl. Octobris. Ibidem. Ipsa die, celebravimus sacros ordines.

XII. Kl. Octobris. Ibidem. Ipsa die, consecravimus abbatissam de Buieval. Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivies de cum expensis nostris...

Cum expensis nostris.

XI. Kl. Octobris. Apud Estouteville. Visitavimus prioratum. Invenimus quod utebantur culcitris ;
inhibuimus ne amplius uterentur. Item, comedebant carnes ; iniunximus ut ab esu carnium abstinerent.
Ibi erant duo monachi tantum.

Ouvilla.

X. Kl. Octobris. Iterato fuimus apud Ovillam. Invenimus quod prior vagatur, cum deberet morari in claustro,
nec est de quinque diebus uno in claustro. Item, non sequitur conventum. Item, ebriosus est, et de turpi
ebrietate, ita quod, propter ebrietatem suam, aliquando iacuit in campis. Item, festa si frequentat, potationes,
et commessaciones cum laicis. Item, incontinens est et infamatus de quadam de Grainvilla et de domina de Ro
bertot
. Item, de quadam Rothomagensi que vocatur Agnes. Item, frater Gaufridus, infamatus est publice
de uxore Galteri de Esquaquelont, que nuper habuit quemdam puerum de ipso. Item, redditus bene non sunt conscripti ;
ipsa ordinavimus ut melius conscriberentur. Item, invenimus quod prior, post inhibicionem nostra predecessoris
nostri, ne susciperet exequcionem alicuius testamenti, suscepit exequcionem Droconis.

Ipsa die, presentavimus Johanni LovelliTravail
A déterminer
, et diximus ei, ut coram nobis compareret in festo Sancti Remigii,
ut super negocio suo commune consilium haberemus.

Item, presbyter de C Guillelmus, presbyter de Caillevilla, convictus et confessus de ebrietate, iuravit coram nobis
quod si amplius audiatur de ipso super hoc infamia, cui credi debeat, ex tunc habebit ecclesiam suam pro
resignata.

Item, presbyter Sancti Vedasti de Depedale, convictus et confessus quod publice ludebat ad pilam, et quod
in ludo suo quidam fuerat vulneratus, iuravit coram nobis quod si super hoc alias convincatur, ecclesiam suam
ex tunc habebit pro resignata.

Item, presbyter de Elmenovilla, convictus et confessus de incontinencia, iuravit coram nobis, quod si amplius
audiatur de ipso infamia, cui credi debeat, ex tunc habebit ecclesiam suam pro resignata.***

Longus oculus.

Ipsa die, venimus apud Longum Oculum et pernoctavimus, cum expensis domus. Nulli sunt ibi monachi.***

Basquevilla.

IX. Kl. Octobris. Venimus apud Basquevillam. Invenimus quod monachi exeunt claustrum illicenciati ; seculares
frequenter intrant claustrum ; non observabant ieiunia regule; culcitris utebantur. Statuimus quod monachi claustrum
non exeant, nisi licencia a priore obtenta ; inhibuimus ne seculares claustrum intrent, et iniunximus quod a culcitris abstineant.

{6r} et ieiunia regule observent. Item, invenimus quod Laurencius et Gaufridus, infamati sunt de
nimio discursu per villam ultra voluntatem prioris ; promiserunt quod bene se super hiis emendarent, ita quod bonam
famam de ipsis audiremus. Prioratus habet in redditibus cc libras debent circa xl libras.

Longavilla.

VIII. Kl. Apud Longam Villam, cum expensis prioris. Exempti sunt.

Ipsa die, ibidem, iuravit coram nobis, prior de Ovilla, se stare in omnibus voluntati nostre, et vel de resig
nando prioratui suo, vel alias faciendo.

Item, cum contencio erat inter nos et dominum Johannem de Dours, dominum de Waulleincuria et
Petronillam eius uxorem, et ipsi presentass super ecclesiam de Gorrel, et ipsi presentassent nobis, ad ipsam ecclesiam,
Johannem de Colup Calomcamp, clericum, tandem idem clericus renunciavit et resignavit omni iuri, si quod
habebat in dicta ecclesia, ratione dicte presentacionis, et nos de communi electione, nos et dicti miles et eius uxor, contulimus. Super quo, causis confecte fuerunt littere subsequentes :

Universis presentes litteras inspecturis, Johannes de Dours, dominus de Waulleincort, et Petronilla
eius uxor, salutem. Noveritis quod cum nos, ad ecclesiam de Gorrello, Johannem de Columcamp, clericum, presentassemus,
Idem Johannes renunciavit omni iuri, si quod ei racione presentacionis prehabite competebat. Et
reverendus pater Odo Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, et nos, de communi electione, ipsam ecclesiam dicto Johanni
duximus conferendam. Salvo unicuique nostrum et cuilibet iure suo, si quod habet, in iure patronatus
ecclesie supradicte. In cuius rei memoriam et testimonium, presentibus litteris sigilla nostra duximus appo
nenda. Datum apud Longam Villam, die veneris post festum Sancti Mathei, anno Domini mo cco xl octavo.

Item, ipsa die, Galterus Carue, potens absolvi ab excommunicatione qua tenebatur propter fractionem domus nostre
de Alacri Monte, dedit nobis plegios Michaelem de Bernevalle, Guillelmum Buure, Hugonem de Espinei,
Johannem de Dona Petra, nostre diocesis, Johannem Nigrum de Ovivalle, et Johannem de Frincort, milites,
Ambianensis diocesis, usque ad quingentas marchas argenti, de faciendo nostram in omnibus voluntatem,
pro se et comite Drocensi et servientibus eius, et concesserunt ipsi plegii, ut ipsos nantare possimus, quem
libet pro toto vel parte, ad voluntatem nostram ; et se supposuerunt iurisdictioni nostre, illi qui sunt Ambianensis diocesis,
ut nos adnimavertere possimus in eos, tanquam essent nostre diocesis; et nos, ipsum Galterum absolvimus.

VII. Kl.  [sic] [Octobris] Venimus apud Depam ; et, ipsa die, fuimus Sauquevillam.

VI. Kl. Octobris. Apud Alacrem Montem.

V. Kl. Octobris. Dedicavimus ecclesiam leprosarie Beate Marie Magdalene de Grenvalle, et redivimus apud
Alacrem Montem, cum expensis nostris.

IIII. Kl. Octobris. Ibidem.

III. Kl. Octobris. Ibidem.

{6v} II. Kl. Octobris. Venimus apud Dei Villam.

Kl. Octobris. Ibidem.

VI. Non. Octobris. Ibidem.

V. Non.  [sic] [Octobris.] Ibidem Rothomagi et iacuimus in domo fratrum minorum.

IIII. Non.  [sic] [Octobris.] Rothomagi et comedimus in domo fratrum minorum, et iacuimus apud Deivillam.

III. Non.  [sic] [Octobris.] Apud Bonum Portum, cum expensis monasterii.

II. Non. [sic] [Octobris.] Apud Fraxinos.

Non.  [sic] [Octobris.] Apud Bordellum de Vigneio.

VIII. Idus. Octobris. Apud Sanctum Dionisium, in vigilia Beati Dionisii.

VII. Id. Octobris. Ibidem, videlicet in ipso festo Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis monasterii...

Cum expensis monasterii.

VI. Id. Octobris. Apud Sanctum Martinum Pontisarensem, cum expensis nostris.

Genevilla.

V. Id. Octobris. Apud Geneivillam. Invenimus ibi quemdam priorem et alium monachum qui de
morabatur, et erat prior de Bau, de Boafle et de Guisenies. Noluit nos procurare.

IIII. Id. Octobris. Apud Calvum Montem, in domo prioris, cum expensis nostris.

III. Id. Octobris. Ibidem, et celebravimus sinodum Vulcassini Francie, et recepimus
parva sinodalia Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de expensis nostris...

Expensis nostris.

Sanctus Martinus de Gisortio.

Ipsa die, visitavimus prioratum Sancti Martini de Gisortio. Invenimus quod
monachi comedebant carnes, non observabant ieiunia regule, habebant pellicias
inordinatas. Jacebant super culcitras ; precepimus quod ieiunia observarent, pellicias
inordinatas et culcitras removerent, et inhibuimus eis ne carnes comederent.
Ibi erant duo monachi tantum. Habebant in redditibus xl libras parisienses ; nichil
debebant.

II. Id. Octobris. Fuimus apud Gisortium, cum expensis nostris.

Novum Marchesium.

Id. Octobris. Fuimus apud Novum Marchesium, cum expensis prioris. Visitavimus locum
monachi bene non observant ieiunia regule. Precepimus ut amodo observarent. Utuntur
culcitris ; inhibuimus ne amodo uterentur. Item, carnes comedunt ; precepimus ut ab esu
carnium abstinerent.

Gornaium.

XVII. Kl. Novembris. Apud Gornaium, cum expensis capituli Sancti Hildeverti. Visitacionem ibidem
exercuimus, quod Firminus, presbyter, notatus est de ebrietate ; ipsum monuimus ut emendaret vitam
suam. Item, Guillelmus, presbyter Beate Marie, notatus est de incontinencia, de quadam quam tenuit per viginti
annos, ut dicitur ; ipsum suspendimus quousque se purgaverit cum septima manu.

{7r} III. Id.  [sic] [Decembris.] Ibidem.  [sic] [Apud Alacrem Montem]

II. Id.  [sic] [Decembris.] Ibidem.

Id. Novembris. Ibidem.

XVIII. Kl. Decembris. Ibidem.

XVII. Kl. Decembris. Ibidem.

XVI. Kl. Decembris. Ibidem.

XV. Kl. Decembris. Ibidem.

XIIII. Kl. Decembris. Ibidem.

XIII. Kl. Decembris. Ibidem.

XII. Kl. Decembris. Ibidem Apud Depam.

XI. Kl. Decembris. Ibidem Apud Alacrem Montem.

X. Kl. Decembris. Ibidem.

IX. Kl. Decembris. Ibidem.

VIII. Kl. Decembris. Ibidem.

VII. Kl. Decembris. Ibidem.

VI. Kl. Decembris. Ibidem. Apud Braquetuit, cum expensis nostris.

V. Kl. Decembris. Apud Braquetuit cum expensis nostris Devillam.

IIII. Kl. Decembris. Rothomagi.

II. Kl. Decembris. Rothomagi apud Deivillam.

Kl. Decembris. Ibidem apud Haiam.

IIII. Non. Decembris. Ibidem.

III. Non. Decembris.Ibidem.

II. Non. Decembris. Apud Fraxinos.

Non. Decembris. Ibidem.

VIII. Id. Decembris. Ibidem.

VII. Id. Decembris. Ibidem. Ipsa die, abbas Sancti Audoeni Rothomagensis, excomunicatus a nobis, quia noluerat cantare letaniam in
sinodo, petiit absolvi in forma ecclesie, et nos ipsum absolvimus, prestito ab ipso iuramento, de faciendo
mandatis ecclesie, presentibus, fratre Nicholao, monacho suo, magistro Theobaldo, socio nostro, Stephano, Henrico
et Milone et Evrardo, clericis nostris.

VI. Id. Decembris. Ibidem.

V. Id. Decembris. Apud Mortuum Mare.

IIII. Id. Decembris. Rothomagi, cum expensis monasterii.

III. Id. Decembris. Fraxinis. Rothomagi.

II. Id. Decembris. Fraxinis.

Id. Decembris apud Mortum Mare cum expensis monasterii.

Id. Ibidem. Rothomagi.

XIX. Kl. Decembris. Ibidem. Fraxinis.

{7v} Id. Decembris. Apud Salicosam.

XIX. Kl. Januarii. Ibidem.

XVIII. Kl. Januarii. Ibidem.

Cum expensis nostris.

XVII. Kl. Januarii. Apud Fraxinos.

XVI. Kl. Januarii. Rothomagi.

XV. Kl. Januarii. Ibidem.

XIIII. Kl. Januarii. Ibidem.

XIII. Kl. Januarii. Ibidem, et celebravimus sacros ordines.

XII. Kl. Januarii. Apud Dei Villam.

XII. Kl. Januarii. Ibidem.

XI. Kl. Januarii. Ibidem.

X. Kl. Januarii. Rothomagi.

IX. Kl. Januarii. Ibidem.

VIII. Kl. Januarii. Ibidem.

VII. Kl. Januarii. Ibidem.

VI. Kl. Januarii. Ibidem.

Mons leprosorum.

V. Kl. Januarii. Apud Deivillam. Ipsa die, visitavimus prioratum de Monte Leprosorum.
Omnia invenimus in bono statu. Domus habet in redditibus m cc libras ; debent
circa vixx libras; habent in mobilibus circa cccc libras ; debebant, quando prior iste venit,
circa cccc libras.

Item, ipsa die, Nicholaus de Sancto Laurencio, presentatus nobis ad ecclesiam Sancti Lau
rencii in Caleto
, quem examinavimus et invenimus omnino insufficientis litterature,
appellavit ad sedem apostolicam, quia ad ipsam cum admittere noluimus, cum sua ad eccle
siam aliam haberet receptus fuisset, que maiorem habet curam, et appellavit presentibus.***

IIII. Kl. Januarii. Ibidem.

III. Kl. Januarii. Ibidem.

II. Kl. Januarii. Ibidem.

Kl. Januarii. Ibidem.

IIII. Non. Januarii. Ibidem, et visitavimus monasterium de Bondevilla.

III. Non. Januarii. Apud Sanctum Matheum Rothomagensem.

Sanctus Amandus Rothomagensis.

II. Non. Januarii. Visitavimus monasterium Sancti Amandi Rothomagensis. Invenimus quod ibi
sunt xli moniales velate et vi velande. Non faciunt professionem, nisi quando recipiunt
{8r} benedictionem ab archiepiscopo ; precepimus ut ex quo veniunt ad etatem proficendi, faciant professio
nem post annum. Aliquando cantant horas Beate Marie et psalmos suffragiorum, cum nimia
festinatione et precipitacione verborum. Iniunximus eis ut ita cantarent eas, quod pars
incipiens versum, audiret finem precedentis versus, et pars versum finiens, audiat
principium versus sequentis. Item, unicum habent prioratum, videlicet apud Saanam, ubi sunt quatuor moniales. Item, decem habent patronatus ecclesiarum. Tres sunt ibi sacerdotes
perpetui. Confitentur quinquies in anno. Non observant bene silencium iniunximus ut melius
observarent. Passim comedunt carnes in infirmitorio, videlicet ter in ebdomada.

Sane aliquando comedunt carnes in infirmitorio cum infirmis, due vel tres cum
una infirma. Utuntur camisiis, culcitris et linteaminibus, et pelliciis cuniculorum, leporum,
catorum et vulpium. Interdiximus eis omnino pellicias cuniculorum. Iacent in camisiis
et cincte. Unicuique distribuitur mensura vinum, uni plus, et alii minus; precepimus quod unicuique
distribuatur vinum secundum quod ei opus fuerit et equaliter, et si aliqua ipsarum de ipso vino alicui
de extra domum, non obtenta licencia, aliquid dederit, in crastino ieiunet a vino et ad hoc
per abbatissam compellatur. Obligatum est monasterium usque ad cc libras, et habent
m libras in redditibus. Non computat abbatissa cum conventu. Iniunximus eidem
ut in anno quater computet.

Ipsa die, venit ad nos Nicholaus de Sancto Laurencio, presbyter de Estalevilla, et a nobis
appellavit ad sedem apostolicam, in scriptis continentibus. Cum vos, domine archiepiscope Rothomagensis,
me Nicholaum de Sancto Laurencio, presbyterum vobis presentatum ad ecclesiam Sancti Laurencii
liberam et vacantem, a Guillelmo de Sancto Laurencio milite, vero patrono eiusdem, sine
causa rationabili admittere recusaveritis in rectorem eiusdem, reputantes die lune
post nativitatem Domini, me minus idoncum, cum in me nichil deesset de canonicis institutis,
quod facere non debuistis, cum predecessor vester, me promoverit ad sacros ordines
et consimilem michi curam commiserit in ecclesia de Estalevilla. Senciens ego indebi
te me gravatum ex premissis, a vobis appello sedem apostolicam in scriptis ; et ne aliquid
faciatis contra me, conferendo alii predictam ecclesiam, similiter appello in scriptis et peto apos
tolos michi dari. Nos autem licet appellationi non deferamus huiusmodi, tamen
eidem apostolos duximus concedentes.

Non. Januarii. Fuimus apud Belemcombre, cum expensis nostris.***

{8v} VIII. Id. Januarii. Ibidem, cum expensis nostris.

VII. Id. Januarii. Apud Alacrem Montem.

VI. Id. Januarii. Ibidem.

V. Id. Januarii. Ibidem.

IIII. Id. Januarii. Ibidem.

III. Id. Januarii. Ibidem.

II. Id. Januarii. Ibidem apud Depam.

XIX. Kl. Februarii. Ibidem.

Omnibus presentes litteras inspecturis, ego Johannes,
presbyter de Haudricuria, salutem in Domino. Noveritis quod cum
reverendus pater Odo, Dei gracia, Rothomogensis archiepiscopus, decana
tum de Alba Mallia
visitans, invenisset me super incontinencia
graviter diffamatum, et post correctionem, archidiaconi Augensis,
passus fueram recidivum, spontaneus, promisi eidem archidiacono ar
chiepiscopo, quod si me alias invenerit super hiis infamatum, eo ipso,
ecclesiam meam pro resignata habebo. In cuius rei testimonium,
presentibus litteris sigillum meum apposui, cum signo quod
in eis propria manu feci. Datum apud Evremodium, in festo conver
sionis Sancti Pauli, anno Domini m cc xl octavo.Ce paragraphe est à lier au premier alinéa du folio 9, r..

Visitationis decanatus Longavilla.

XVIII. Kl. Februarii. Convocari fecimus  [sic] [et] visitavimus, apud Sanctum Albinum subtus Alacrem Montem, presbyteros decanatus
de Longa Villa
. Invenimus quod Richardus, presbyter de Romesnilio, diu tenuit quandam mulierem
et ex ea habuit quendam puerum ; tamen, correctus per archidiaconum, et cessat, infamia. Item, presbyter de Appe
villa
notatus est de ebriositate. Item,  [sic] [] quod presbyter de Martigniaco, notatus de incontinencia, non residet in ecclesia, nec venit ad capi
tula. Item, presbyter Sancte Fidis infamatus est de quadam de qua habet duos pueros, et sic inventum est per plures
testes, et vendit bladum suum ad terminum. Item, presbyter de Sancto Germano, de quadam de qua habet unum puerum. Item , presbyter de Tortiaco Parvo, de
uxore Galtori de Laistre. Item, presbyteri de Capella et de Bosco Roberti infamati sunt de incontinencia. Item, presbyter
de Oberti Mesnilio infamatus est de quadam. Item, presbyter de Appevilla, de uxore Reialle. Item, presbyteri de
Archis et de Archellis incontinentes dicuntur. Item, presbyteri de Sancto Honorato, de Appevilla, de Archis, de Fres
neia
et de Altaribus, notati sunt de ebriositate. Monuimus et corripuimus eos, et comminati fuimus eis
quod, si alias inventi fuerint de talibus infamati, ipsos graviter puniremus. Item, quidam presbyteri ipsius decanatus
non habebant capas clausas et equitabant in tabardis ; tabardos eisdem omnino interdiximus et sub pena
viginti solidorum, quod cappas clausas facerent infra assumpcionem Beate Virginis, et inhibuimus ne, sine capis,
longe ire a suis domibus vel equitare presumant, et iniunximus decano quod, si secus fecerint, levet penam
absque ulla misericordia. Item, sunt aliqui qui non veniunt ad capitula; iniunximus decano ut levaret penam sine aliqua re
missione.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

Decanatus de Buris.

XVII. Kl. Februari. Visitavimus presbyteros decanatus de Buris, quos feceramus convocari apud Meulers.
Invenimus quod Gilebertus, rector ecclesie de Freeulevilla, infamatus est fuerat de quadam soluta. Item, presbyter de Richardi
Villa
, de quadam sororia sua ; correcti tamen ab archidiacono. Item, presbyter de Pomerevalle notatur et durat,
infamia de frequentatione tabernarum ; non confitetur penitentiario, et est incontinens et ebriosus. Item, Guillelmus,
presbyter de Mesnieres, de negociacione, et tenet firmas ad quas ita sepe vadit, quod divinum servicium in sua
ecclesia minuitur. Item, presbyter de Lorticy non defert capam nisi raro, non confitetur penitentiario, infamatus graviter
de incontinencia de duabus de quibus habuit multos pueros, et est ebriosus. Item, presbyter de Bures, socius deca
ni, infamatus est de quadam coniungata. Item, presbyter de Aulayge graviter notatus de ebriositate et de frequen
tacione tabernarum. Moniti fuerunt a nobis, sicut et presbyteri decanatus de Longa Villa; et de capis et de
veniendo ad capitula statuimus ut supra, et iniunximus decano ut penas levaret absque misericordia.
Item, invenimus quod quidam capellanus de Muliers, pro precio, cantavit, in vigilia natalis Domini quandam missam.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

XVI. Kl. Februarii. Pernoctavimus apud Le Caable, cum expensis nostris.

Decanatus de Albamallia.

XV. Kl. Februarii. Visitavimus presbyteros decanatus de Alba Mallia, quos convocaveramus apud Canpeigni. Inve
nimus quod magister Johannes, presbyter de Audricort, infamatus est de incontinencia, de Amelota et Martina,
et licet correctus fuerit per archidiaconum, tamen adhuc perseverat. Item, presbyter de Fraxinea, de quadam coniugata de
{9r} Alba Mallia, que vocatur Amelina ; correctus fuit per archidiaconum. Item, presbyter Sancti Petri de Alba Mallia, de quadam que modo
est coniugata, de qua dicitur habuisse puerum. Item, presbyter de Morvillari notatus de ebriositate et frequentat tabernas.
Item, de exactione pecunie pro benedictione nupciarum. Item, presbyter de EclaA déterminer., de quadam soluta. Presbyter de Villaribus, de quadam
soluta ; correctus ab archidiacono. Item, Petrus, presbyter Sancti Walerici, conducit terras ad seminandum. Robertus de Poys, presbyter, notatus
de negotiacione, promisit nobis quod desisteret. Omnes istos monuimus et corripuimus, et eisdem comminati fuimus quod, nisi desisterent
et infamatos super premissis elias inveniremus, ipsus gravius puniremus. Item, cum aliqui ipsius decanatus equitarent
et incederent in habitu inhonesto, statuimus quod illi qui capas clausas non habebant, facerent quod haberent infra assumpcionem Beate Virgi
nis, sub pena viginti solidorum levandorum a decano, absque misericordia. Item, inhibuimus longe, a domo sua irent sine capa, vel
etiam equitarent. Item, iniunximus decano quod penam levaret absque remissione ab illis qui non veniunt ad capitula, nisi absentes fuerint
eos ob aliquam iustam causam.

Ipsa die, pernoctavimus apud Le Caable.

Decanatus de Fulcardi Mons.

XIIII. Kl. Februarii. Visitavimus presbyteros decanatus de Fulcardi Monte, quos convocavimus apud Sanctum
Leodegarium
. Invenimus quod presbyter de Nigella diffamatus de quadam que dicitur pregnans de ipso, et de negotiacione,
et viliter tractans patrem suum qui patronus est ecclesie quam possidet, et persona pugnavit cum quodam milite,
gladio evaginato, cum clamore et sequela parentele et amicorum suorum. Item, presbyter de Basinvalle infamatus de quadam,
licet correctus ab archidiacono, perseverat, ducens eam ad forum, et frequentat tabernas. Item, presbyter de Veteri
Rothomago
infamatus de incontinencia, de una correctus ab archidiacono, non cessat cum aliis et vadit cincto ense, in
habitu inhonesto. Item, presbyter de Boafle non defert capam, infamatus est de quadam, et vendit carius bladum suum
propter terminum. Item, presbyter de HamiesA déterminer., leprosus, ut creditur, infamatus est de incontinencia. Item, presbyter de Cotig
ines
, lusor ad decios et rodellam, noluit fidem recipere sponsalium a quodam, quia non reddiderat legatum patris
sui ; frequentat tabernas et infamatus est de incontinencia, et, licet correctus fuerit, perseverat. Item, presbyter de
Mesnilio David est inobediens et habet pueros suos secum, et concubinam alibi. Item, due se invenerunt
in domo ipsius et se verberaverunt invicem, et quia una habuit rosas, altera amputavit rosarios. Item, presbyter
de Sancto Richario, de quadam coniugata, parrochiana sua. Item, presbyter de Petra affugit cum quadam et celebravit
suspensus.

Istos vocavimus, ad diem alteram, coram nobis, et ordinavimus.

De presbytero de Nigella litteras subsequentes habemus.

Universis presentes litteras inspecturis, ego Guillelmus, presbyter de Nigella, salutem in Domino. Cum reveren
dus pater Odo, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Foucardi Monte visitans, invenisset
me super incontinencia et ebrietate et melleis graviter diffamatum, ego, voluntatis spontanee,
eidem promisi et promitto quod si super premissis invenerit me alias infamatum, eo ipso, ecclesiam meam
pro resignata habebo. In cuius rei memoriam et testimonium, sigillum meum presentibus litteris appo
sui, cum signo quod in eis propria manu feci. Datum apud Alacrem Montem, sabbato post festum Beati
Vincentii, anno Domini mo cco xlo octavo.

Item, de presbytero de Veteri Rothomago habemus litteras subscriptas.

Universis presentes litteras inspecturis, Matheus, presbyter, persona de Veteri Rothomago, salutem in
Domino. Noveritis quod cum reverendus pater, frater Odo, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, decana
tum de Foucardi Monte
visitans, me invenisset super incontinencia diffamatum et super hoc alias cor
rectus fuissem, spontaneus promisi eidem quod si de cetero inveniret me super hoc deliquisse et non
possem me purgare, ecclesiam meam, ex tunc, pro resignata habebo. In cuius rei testimonium, quia
sigillum meum pre manibus non habebam, sigillo decani de Foucardi Monte rogavi sigillari. Datum
apud Alacrem Montem, die jovis in crastino Beatorum Fabiani et Sebastiani, anno Domini mo cco xlo octavo.***

{9v} Item, Clemens, presbyter de Moncellis, habet, ut dicitur, de quadam filios, sed correctus modo, dicitur cessare. Item, presbyter Sancti
Remigii
, notatus de ebriositate, non defert capam, ludit ad talos, frequentat tabernam et ibi mul
tociens verberatur. Item, presbyter de Gilemervilla non residet in ecclesia sua, ut deberet,
non defert capam, et aliquando amittit vestes suas in tabernis. Item, Robertus, presbyter de Campenoisevilla,
non habet capam. Item, Johannes, presbyter de Hodenc, infamatus de Adina, correctus fuit ab archidiacono.
Item quia invenismus quod presbyter de Regali Campo notatus de infamia. Item, presbyter Sancti Martini in Bosco
placitator est et vagabundus. Item, presbyter de Fulcardi Monte, notatus dei incontinencia de quadam vetula, et
correctus ab archidiacono, passus fuit, ut dicitur, recidivum. Item, presbyter de Petra Ponte. Ebriosus est
et ludit ad talos et ad rodellam. M Item, magister Walterus, presbyter de Grandi Curia, infamatus est de
propria nepte et de nimia potatione. Istos monuimus, et comminati ¸iisdem fuimus quod si alias
super hiis ipsos ivenerimus infamatos, graviter puniemus eosdem. Item, de capis et de veniendo
ad capitula, statuimus sicuti in aliis decanatibus.

Item, de Gervasio, presbytero de Sancto Remigio, habuimus litteras inferius annotatas, sigillatas suo
sigillo.

Decanatus Gervasio presbytero Sancti Remigii.

Universis presentes litteras inspecturis, Gervasius, presbyter de Sancto Remigio, salutem in Domino. Nove
ritis quod cum reverendus pater, frater Odo, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Sancto
Leodegario sive de Foucardi Monte visitans, me invenisset de ludo talorum et frequentacione
tabernarum infamatum et me super hoc correxisset, promisi et volui, et adhuc promitto
ut si amodo me super talibus invenerit infamatum, ex tunc ecclesiam meam pro resignata
haberem, si tamen me non possem purgare. In cuius rei testimonium, sigillo meo presen
tes litteras sigillavi, cum signo quod in eis propria manu cepi feci. Datum apud Sanctum
Leodegarium
, die martis post octabas epiphanie, anno domini mo cco xlo octavo.

Item, de Roberto, presbytero ecclesie Beate Marie de Mortuo Mari, quem invenimus de inhonesto gestu
et de placitacione, frequentacione tabernarum et de incontinencia, de quadam quam abiurauit
cum qua recidivum passus fuerat, graviter diffamatum, habemus litteras subtus scriptas.

Universis presentes litteras inspecturis, Robertus, presbyter ecclesie Beate Marie de Mortuo Mari, salutem
in Domino. Noveritis quod ego, non coactus sed spontaneus, promisi reverendo patri, fratri Odo, Dei gracia,
archiepiscopo Rothomagensi, quod quandocumque michi mandabit, ecclesiam meam resignabo, et viso
eius mandato pro resignata habebo. In cuius rei testimonium, sigillo meo presentes litteras sigilla
vi, cum signo quod in eis propria manu feci. Datum apud Sanctum Leodegarium, die martis
post octabas epiphanie, anno domini mo cco xlo octavo.

Item, quia presbyter de Regali Monte Campo, quandam focariam suam quam tenuerat cum scandalo
correctus ab archidiacono, ipsam abiuravit, et voluit atque promisit quod si recidivaret, haberet
ecclesiam suam pro resignata ipso facto, postea recidivavit, sicut  [sic] [et aliquando amittit vestes suas in tabernis. Item, Robertus, presbyter de Campenoisevilla, non habet capam] recognovit. Denunciavimus
dictum presbyterum, ipso facto, privatum esse ab ecclesia supradicta.

Item, invenimus quod presbyter de Mesnilio David, notatus de incontinencia et habens multos pueros, et pluries
correctus ab archidiacono, recidivavit, et dicitur quod celebravit suspensus, unde nos eidem purgatio diximus
nostrum indiximus ut super hiis legitime se purgaret, vel nos ad inquisitionem procederemus contra eum.
Ipsi autem respondenti quod haberet super hoc consilium, idem diem assignavimus ad respondendum super premissis.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Le Caable.

{10r} Decanatus de Novo Castro.

XIII. Kl. Februarii. Visitavimus decanatum de Novo Castro, apud Luchiacum, ubi presbyteros ipsius decanatus
conveneramus. Invenimus quod presbyter de Onnemesnilio de quadam filia domine diffamatus est ; correctus ab
archidiacono, iuravit quod haberet ecclesiam suam pro resignata. Item, Adam, presbyter de Nigella, correctus
fuit de ebriositate et de incontinentia ab archidiacono. Item, presbyter de Soumeriaco non residet in ecclesia
sua, ut deberet, et equitat vagabundus. Item, Thomas, presbyter de Mesnilio Mauger, dicitur equos vendere
et emere et alias negociari. Item, presbyter de Menodivalle infamatus est de quadam. Item, presbyter de
Fossato non venit ad capitula, nec ad sinodum. Item, magister Robertus de Housseia, persona de Conte
villa
, notatus de ebrietate, de incontinencia, de dilapidacione et vexacione gencium, non
moratur in ecclesia. Item, presbyter de Malacopula frequentat assisias et curias laicales.
Item, presbyter de Luchiaco exigit de qualibet xiii denarios, et si puer moritur ante purificacionem, non vult
matrem recipere ad purificacionem, quousque persolverit xiii denarios. Item, presbyter de Hocort emit et tenet
firmas ab abbatissa de Buieval. Presbyter de Nogento non habet capam. Presbyter de Lupino Campo tenet
canes venatorios. Item, presbyteri de Salicosa Mara et de Bello Beco non habent capas. Ipsos mo
nuimus sicut in aliis decanatibus, et penam apposuimus de capis habendis, et iniunximus decano ut
ipsam levaret absque aliqua misericordia.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

XII. Kl. Februarii. Ibidem.

Ipsa die, ibidem, protulimus dictum nostrum de Waltero Carue, super facto de Alacri Monte, hoc modo.

Cum tu, Waltere Carue, iurasses stare mandato nostro, pro excommunicacione qua fueras innodatus, pro
foresfacto quod tu cum communia de Gamaiches et quibusdam aliis feceras apud Alacrem Montem,
nos, mandatum nostrum tibi exprimimus per subscripta : Videlicet, quod tu, per sacramientum quod nobis dedisti, illas
centum xii libras, quatuor solidos et unum denarium turonenses, que iam pridem invente sunt in inquesta, reddi
facias servientibus nostris, in hoc loco, infra pascha. Insuper, mulieri cuius filius interfectus fuit, xxx libras
turonenses. Item, presbytero Sancti Albini, pro deperditis ecclesie sue, xxx libras turonenses. Item, Nicholao, pro multiplici iniuria sibi
facta, c solidos. Insuper, quum multa sunt detrimenta que probata non fuerunt, quorum clamor cotidie de novo
ad nos pervenit et consurgit, precipimus ut c libras turonenses in manu nostra reddas, e quibus dicta dispendia paga
buntur, vel ad disposicionem nostram pagabuntur, si quid fuerit residui ; et hec omnia iniungimus ut infra pascha
solvantur nostris servientibus, in hac domo. Hec autem iniungimus tibi, ut tu, per sacramentum tuum, undecim
maioribus et famosioribus, sive diviciis, sive genere, sive potestate, ut pote maiores communiarum,
una tecum assumas, cum quibus duodecim processiones sollempnes vel dominicales facias, isto modo : Videlicet, quod ipsi, nudis
pedibus, in camisia et in braccis, discoopertis capitibus, tu autem, nudis pedibus, cum femoralibus lincis et cami
sia de sacco, discooperto capite, incedatis ; singuli vestrum, virgas in manibus tenentes, disciplinas, in fine
processionum, a sacerdotibus recepturi, reatu, pro quo talia sustinctis, in singulis processionibus, publicato.
Loca autem in quibus processiones iste fient surit hec : Rothomagensis ecclesia maior, unus ; Ebroicensis ecclesia
maior
, alius ; Lixoviensis maior, alius ; maior Belvacensis, alius ; maior Ambianensis, alius ; tres ecclesie
de Alacri Monte
, tres, ubi, postquam villam intrabitis, usque ad ecclesiam, nudis pedibus et pedites incedetis ;
Sanctus Albinus, unus ; Sanctus Vedastus, unus ; maior ecclesia Drocensis, unus, et maior ecclesia
de Gamachiis, alius. Adhuc in Virtute eiusdem iuramenti iniungimus ut occasione istorum, nec Rothomagensi ar
chiepiscopo, nec suis hominibus seu rebus, quod tu possis prohibere, noceatur unquam in effecti. Hec autem de processionibus
volumus, iniungentes ut perfecta sint infra octo menses, nisi canonicum impedimentum sub tuo iuramento al
legare poteris et probare. Per idem sacramentum iniungimus. Quod si aliquis de istis undecim sic contingeret infir
mari, quod nequaquam cum eo posses que dicta sunt adimplere, alium de maioribus, ut predictum est, substituas loco eius
quod si canonicum impedimentum allegare poteris et probare, per idem sacramentum iniungimus ut infra mensem
postquam a dicte impedimento fueris liberatus, in ea que dicta sunt de processionibus, incipias adimplere usque ad continuos octo menses.

{10v} XI. Kl. Februarii. Visitavimus, apud Greigniacum, decanatum de Augo.

Invenimus quod presbyter de Essigniaco infamatus est de una de Mulers et de duabus sororibus ; litteras habemus de eo.

Omnibus presentes litteras inspecturis, ego Baudricus, presbyter de Essigniaco, salutem sempiternam in Domino Ihesu Christo.
Noveritis quod cum reverendus pater Odo, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum de Augo visitans,
super incontinencia invenisset me graviter diffamatum, promisi eidem et adhuc promitto quod si recidivum
passus fuero, vel alias super hiis invenerit me infamatum, eo ipso ecclesiam meam pro resignata habebo. In cuius
rei testimonium sigillum meum presentibus litteris apposui, cum signo quod in eis propria manu feci.
Datum apud Greigniacum, in festo Sancti Vincencii, anno Domini m cc quadraginto octavo.

Item, de presbytero de presbytero de Panlyu litteras habemus, invenimus quod notatus est de incontinencia de quadam pedis
seca sua et de aliis duabus que postea attulerunt ei duos pueros. Item, notatus est de ebriositate, vendit
vinum suum et inebriat parrochianos suos.

Iuravit nobis idem presbyter de Panliu, in domo nostra de Alacri Monte, presentibus, decano Augensi, Gaufrido, capellano
presbytero de Novavilla, capellano archidiaconi Augensis, magistris Petro de Sancto Germano et Stephano de Giemo, clericis nostris,
quod si super premissis alias ipsum infamatum inveniremus, eo ipso ecclesiam suam pro resignata habebit.

Item, de presbytero de Aubervilla, invenimus quod graviter notatus est de incontinencia et maritavit quamdam mulierem cum quodam
serviente suo, ut ad ipsam liberiorem haberet accessum. Item, notatus est de quadam Anglica, quam diu tenuit et
cum ipsa recidivavit post correctionem archidiaconi. Item, de filia cuiusdam pauperis mulieris que manet
iuxta crucem.

Iuravit nobis quod si alias invenerimus ipsum infamatum super vicio incontinencie, vel dimissione ecclesie
sue notabili, cum ut debuit non resederit in eadem, eo ipso ecclesiam suam pro resignata habebit.

Item, decanus diffamatus est de incontinencia, ut pote de uxore militis ville sue. Item, de exactionibus,
et dicitur quod habuit xl solidos de presbytero de Essigniaco, pro ipso deportando de incontinencia sua. Item, quod
fecit duas mulieres meretrices purificari, apud Essigniacum, tanquam probas feminas, ut haberet rem cum illis ; audit majores causas ;
ipsum amovebimus tempestive. Item, presbyter de Wandenroy, qui est in transmarinis partibus, nunquam
continuit, et ter vel quater correctus, recidivavit. Item, de presbytero de Cuvervilla habemus litteras.

Omnibus presentes litteras inspecturis, ego Robertus, presbyter de Cuvervilla, salutem sempiternam in Domino.
Notum vobis facio quod cum reverendus pater Odo, Dei gracia, Rothomagensis archiepiscopus, decanatum
de Augo
visitans, invenisset me post correctionem venerabilis viri archidiaconi Augensis, super incontinen
cia graviter diffamatu. Ego, voluntatis spontanee, promisi et promitto eidem quod ecclesiam meam
de Cuvervilla
ad voluntatem ipsius archiepiscopi resignabo quotienscunque ab ipso fuero requisitus. In cuius
rei memoriam et testimonium presentibus litteris sigillum meum apposui, cum signo quod in eis
propria manu feci. Datum apud Alacrem Montem, sabbato in crastino Beati Vincencii, anno domini millesimo cco
xlmo octavo. *** Item, presbyter de Greigniaco notatus est de incontinencia. Item, presbyter de Sancto Sulpi
cio
. Notatus est de incontinencia ; correctus et suspensus. Item, prior de Crioyl, de negociacione, vendit arie
tes. Item, presbyter de Sancto Aniano inhoneste se habet in habitu et est notatus de incontinencia, de uxore de Barbe
relli de Augo
. Item, presbyter de Bernomesnilio, negociator de sicera, de blado et de sale. Item, presbyter de Marisco
habet focariam, ut dicitur. Item, presbyter de Buyvilla vendit vinum, ut dicitur.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

X. Kl. Februarii. Ibidem.

IX. Kl. Februarii. Ibidem.

VIII. Kl. Februarii. Ibidem.

VII. Kl. Februarii. Ibidem.

Decanatus de Evremodio.

VI. Kl. Februarii. Visitavimus decanatum de Evremodio, apud Evremodium.

Invenimus quod Regnaudus, presbyterBonnin ajoute de Freauvilla., diffamatus est graviter de quadam, que manet apud Pomereval ; litteras habemus
{11r} de ipsos habemus litteras.

Universis presentes litteras [inspecturis], Regnaudus, presbyter de Freauvilla, salutem in Domino. Noveritis quod cum reverendus pater,
frater O., Dei gracia, Rothomagensis ecclesie archiepiscopus, decanatum de Evremodio visitans, me invenisset super incontinencia infa
matum. Ego, bona fide ei promisi quod si de cetero me inveniret super hoc infamatum, et me non possem purgare,
ecclesiam meam pro resignata haberem. In cuius rei testimonium, sigillo meo presentes litteras sigillavi, cum signo
quod in eis propria manu feci. Datum apud Evremodium, die lune in festo conversionis Sancti Pauli, anno Domini
millesimo cco quadraginto octavo.

Item, Renerius, presbyter de Luncheria, notatus de ebriositate. Item, presbyter de Aquosis, de quadam de qua habuit puerum ;
sed correctus fuit per archidiaconum. Item, Willelmus et Radulfus, presbyteri de Baaliaco, notati de ebriositate ; correcti per archidiaconum.
Item, Robertus, presbyter de Elchiniaco, de negociacione et de firmis accipiendis. Item, presbyter Sancti Sulpicii ebriosus est.
Item, presbyter de Saucheio in Bosco celebrat suspensus et est infamatus de incontinencia. Item, presbyter de Saucheio in Bosco infamatus de quadam de Berengervilla et de alia de Coqueraumont. Item, ibi sunt vigilie singulis
diebus sabbati. Iniunximus ut clausa esset ecclesia de nocte, quod nullus et inhibuimus ne aliquis ibi vigilaret. Item, presbyter de
Saucheio in Riparia, ebriosus. Item, presbyter Beate Marie de Evremodio, notatus de incontinencia gravi cum duabus et pluribus,
et adhuc perseverat. Item, de ebriositate. Item, presbyter Mot manquant. de incontinencia, sed correctus. Item, presbyter Sancti Martini in
Campania
, de vendicione canabi. Item, presbyter de Bella Villa habet naves in maris, et est infamatus de Buretee, et
frequentat tabernas. Item, Vinquenellus, capellanus de Braquemont, ebriosus. Item, presbyter de Martini Ecclesia, ebriosus, bis
correctus, et iuravit archidiacono quod si recidivaret, haberet ecclesiam pro resignata. Item, infamatus est de incontinencia.
Item, capellanus de Dovrant, notatus de ebriositate. Item, presbyter Sancti Laurencii Parvi, notatus de incontinencia, et de ven
dicione sacramentorum. Item, presbyter de Estran, de negociacione. Item, presbyter de Bailloel non cantat vesperas in ecclesia. Iniun
ximus ei ut eas cotidie cantaret in ecclesia de Bailloel. Omnes istos monuimus et comminati fuimus quod si alias super hiis
inveniremus infamatos, graviter puniemus eosdem. Item, statuimus quod, ab unoquoque qui capam non habuerit infra medium
augustum, puniatur in viginti solidis. Item, iniunximus decano quod penam istam sine remissione. Item, iniunximus
et statuimus quod faciant kalendas, sicut et in aliis decanatibus, et penam levet de hiis qui non venient, absque ulla mi
sericordia.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.***

Decanatus de Basquevilla.

V. Kl. Februarii. Visitavimus decanatum de Basquevilla, apud Crispam Villam.

Invenimus quod presbyter de Osmondi Villa infamatus erat de incontinencia, et deferebat inhonestum habitum et vexat parrochianos
suos ; de ipso habemus litteras et sunt scripte in folio cxxiiii. Item, presbyter de Aupegart rixosus est et levis capitis,
et rixatur cum parrochianis suis. Item, presbyter de Donestanvilla infamatus est de uxore Girardi de Cellario ; correctus.
Richardus, presbyter de Carlevilla, correctus de ebriositate, non cessat. Item, socius eius, ebriosus similiter et notatus de incontinen
cia, de quadam parrochiana sua. Item, capellanus leprosarie de Aufay non residet in ecclesia, et citatus, non comparuit. Item, presbyter
de Bernouvilla non residet in domo ecclesie. Item, presbyter de Baudribosco defert habitum inhonestum ; et gerit se tanquam armiger,
et solet ministrare lanceas ad bohordamenta, nec residet in ecclesia, nec venit ad capitula. Item, presbyter de Bertevilla est incon
tinens. Item, presbyter de Buivilla, notatus de incontinencia et ebriositate, et seculus fuit quandam per campos ut eam cognosceret.
Item, presbyter de Amblevilla correctus fuit de quadam, et iuravit archidiacono quod si recidivaret, haberet ecclesiam suam pro resignata. Item, infa
matus est idem de incontinencia negociacione. Item, presbyter de Mesnilio Incertitude., ebriosus, et quando bibit, rixatur. Monuimus eos et
comminati fuimus eisdem quod ipsos graviter puniremus, si alias ipsos super Mis inveniremus infamatos. Item, de capis et capitulis,
ut in aliis decanatibus.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Ovillam Longam Villam, cum expensis nostris.

Decanatus de Brachiaco.

IIII. Kl. Februarii. Visitavimus, apud Sanctum Iustum, decanatum de Brachiaco.

Invenimus quod presbyter de Ruivilla infamatus erat de uxore cuiusdam latonii, et de ea dicebatur habere puerum. Item, multos
dicebatur habere alios pueros ; non residet in ecclesia, ludit ad pilam, in ecclesia non residet, et equitat in tabardo ; de eo habemus
litteras, et scripte sunt in folio cxxv. Item, presbyter du Gonnetot infamatus est de duabus, et fuit ad papam propter hoc,
et postquam venit, dicitur recidivavisse. Item, de quadam de Waletot. Item, presbyter de Wanestanvilla, de quadam
parrochiana sua, cuius vir propter hoc ivit ultra mare, et tenuit eam per octo annos, et est pregnans. Item, ludit
ad talos et ninium potat ; frequentat tabernas, non residet bene in ecclesia, vadit cum niso super pagnum, quo vult ;
infliximus ei penam que continetur in cxxv folio. Item, presbyter de Braichiaco, de quadam, et quia ipsa abiuravit
domum ipsius presbyteri, ipse vadit comestum cum ea, et deferri facit, ad domum ipsius, cibaria sua et bladum.
Capellanus de Braichiaco frequentat tabernas. Simon, presbyter de Sancto Iustu, rixosus est et discors.

{11v} Item, presbyter de Ribuef frequentat tabernas et potat ad garsoil. Item, presbyter de LanfreivillaA déterminer..
nimium potat, presbyter de Dufranvilla A déterminer.. non bene residet et ivit in Angliam absque licencia. Item, presbyter
de Ovilla tenet secum filiam suam contra interdictum sinodale. Item, presbyter de Poiervilla ebri
osus, rixosus et bellator est. Item, presbyter de Henricus de Evrardi Mesnilio infamatus
est de incontinencia. Item, Walterus, persona de Sancto Iusto, infamatus est de Matildi de
Kaletot
. Item, presbyter de Grochet, incontinens, et correctus, dicitur recidivavisse, et
habet puerum de quadam, qui missus fuit apud Lunerei, baptizandus ibidem. Item, Radulphus,
presbyter de EssoursesA déterminer.. , graviter infamatus est de incontinencia. Item, persona de Rouvilla non residet
in ecclesia sua. Item, presbyter de GorrayA déterminer., infamatus est de quadam. Item, Laurencius,
presbyter de Longo Oculo, tenet uxorem cuiusdam qui est extra terram et vocatur Beatrix Valeran,
et habuit de ea puerum.***

Ipsa die, pernoctavimus apud Amfrevillam, cum expensis propriis.

III. Kl. Februarii. pernoctavi Visitavimus, apud Anfrevillam, decanatum de Canvilla. Invenimus quod Adam,
persona de Ivecrique, non residet in ecclesia ; diffamatus erat de uxore Richardi Rufi, et de alia que manet
apud VauloycheA déterminer.. , que peperit de ipso ; frequentat tabernas, licet habeat vinum in domo sua ; non venit ad capitula ;
rebellis est decano. Item, magister Andreas de Estoutevilla non residet in ecclesia, vexat parrochianos suos.
Magister Johannes de Ermenovilla, de quadam de pro qua iuravit nobis quod haberet ecclesiam suam pro
resignata, si alias amplius inveniremus cum super hiis infamatus.*** Item, presbyter de Hodetot non
residet in ecclesia sua. Duo fratres de Hercort sunt ebriosi.*** Item, presbyter de Hovilla frequentat
tabernas. Item, Eustachius, presbyter de Oharvilla, ebriosus est, et, correctus, recidivavit. Item,
emit plus vinum quam necesse sit et revendit.*** Item, presbyter de HototIncertitude.. , ebriosus. Item, presbyter
de Fulletot non residet in ecclesia sua, ut deberet.*** Item presbyter de Anglica Villa infamatus
est de quadam ancilla sua. Item, presbyter de Flameivilla, ebriosus.*** Item, presbyter de Kallevilla aliquando
emit vina et revendit, ut dicitur. Item, presbyter de Iquelont tenet secum, ut dicitur, prolem
suam.*** Item, Gilebertus, presbyter de Canvilla, fuit infamatus de incontinencia, et iuravit, coram
archidiacono, quod si alias infamaretur super hiis, haberet ecclesiam suam pro resignata.*** Item, persona
de Revilla se non presentat ad ordines.

{12r} Walemont. Kl. Februarii. Venimus apud Walemont, et pernoctavimus ibi cum expensis monasterii. Invenimus quod
milites et laici intrant claustrum et morantur ibidem. Iniunximus abbati ut ipsos exinde
eiceret pro posse suo. Monachi aliquando exeunt claustrum, licencia non obtenta. Habent in
redditibus m libras. Bene debetur eis tantum quantum debent.

Kl. Februarii. Ibidem, cum expensis propriis.

IIII. Non. Februarii. Apud Caudebec, cum expensis propriis.

III. Non. Februarii. Apud Gimeticum.

II. Non. Februarii. Ibidem. Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie cum expensis propriis..

Cum expensis propriis.

Non. Februarii. Apud Ermentruvillam.

VIII. Idus. Februarii. Ibidem.

VII. Id. Februarii. Apud Fraxinos.

VI. Id. Februarii. Apud ViacumA déterminer., et habuimus unum modium avene, quem debet nobis presbyter
de Waudencort, quando jacemus ibi. Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie cum expensis nostris..

Cum expensis nostris.

V. Id. Februarii. Apud Cormellias, Parisiensis diocesis, cum expensis nostris.

IIII. Id. Februarii. Parisiis, apud Sanctam Genovefam.

III. Id. Februarii. Ibidem.

II. Id. Februarii. Apud Argentolium Ibidem.

Id. Februarii. Fuimus apud Viacum Argentolium, cum expensis propriis.

XVI. Kl. Martii. Apud ViacumA déterminer., cum expensis propriis.

XV. Kl. Martii. Apud Fraxinos, cum expensis propriis.

XIIII. Kl. Martii. Rothomagi, cum expensis propriis.

XIII. Kl. Martii. Ibidem, in capite jeiuniorum, et, ipsa die, eiecimus penitentiarios ab ecclesia.

XII. Kl. Martii. Apud Dei Villam, cum expensis propriis.

XI. Kl. Martii. Ibidem, cum expensis propriis.

X. Kl. Martii. Ibidem.

IX. Kl. Martii. Ibidem.

Decanatus Rothomagensem.

VIII. Kl. Martii. Ibidem. Ipsa die, visitavimus decanatum Rothomagensem. Invenimus quod presbyter
Sancti Salvatoris infamatus fuit de quadam et correctus, et vocatur Eremburgis de Bosco. Item,
presbyter Sancti Salvatoris iuravit archidiacono quod haberet ecclesiam suam pro resignata, si recidivaret ; dicitur quod tenuit quondam
inclusam in domo sua, per biduum.

VII. Kl. [sic] [Martii.] Ibidem.

Decanatus de Caylliaco.

VI. Kl. Martii. Ibidem. Ipsa die, fuimus apud Caylliacum, et visitavimus decanatum. Invenimus quod presbyter
de Gregneusevilla correctus fuit de incontinencia per archidiaconum ; litteras habemus de eo. Item, presbyter de Vico Sancti Petri
correctus fuit, per archidiaconum, de quadam vetula quam diu tenuerat, et de filio suo qui secum erat, qui violabat mulieres,
et de filia sua quam habebat secum. Presbyter de Cordeillevilla non residet. Monuimus eos de capis et de veniendo ad capitula,
sub pena statuta in aliis capitulis.

{12v} Acta Loverus. Anno domini mo cco quadraginto octavo.

V. Kl.  [sic] [Martii.] Ibidem

IIII. Kl. Martii. Ibidem. Ipsa die, venimus in capitulo Rothomagensi, et cum magister Guillelmus de Salomonis
Villa
, canonicus, retinuisset quosdam servientes officialis nostri in domo sua, promisit misit capitulum
ad nos, pro emenda facienda in domo nostra, et id nobis emendavit, et fuit plegius emende,
magister Guillelmus de Saana, archidiaconus in Vulcassino Francie.

III. Kl. Martii. Ibidem Apud Sanctum Matheum, et celebravimus sacros ordines apud Grandimontem.

II. Kl. Martii. Rothomagi, apud Sanctum Matheum. Ipsa die celebravimus sacros ordines apud grandimontem. Ipsa die. Reminiscere.

Kl. Martii. Apud Locum Veris.

VI. Non. Martii. Ibidem.

Eodem anno et die, comparuerunt ibidem, coram nobis, dominus Walterus de Bosco, miles,
et atornatus dominus Willelmus de Angulis, atornatus domini de Pintervilla, et Rabellus de Villa
ta
, petentes a nobis declaracionem iurium suorum que dicebant se habere in foresta nostra de
Loco Veris
. Ipsa die assignata ad hoc eisdem coram nobis, et supponentibus se inquisicioni nostre, domino Guillelmo
et Rabello, sub religione prestiti iuramenti et sub obligatione eorum que tenebant a nobis,
et sub feodo nostro, sive medietate, sive immedietate, consenserunt et voluerunt quod
nos super predictis inquisicionem nostram faceremus, et, secundum inquisicionem factam, ius redderemus eisdem ; et nos, vocatis coram nobis presbyteris
nostris et fide dignis et iuratis, videlicet, Michaele Le Bitaut, magistro Willelmo Landri,
canonicis Rothomagensibus, Rogero de Martreio, domino de Folavilla, Gaufrido Le Bitaut,
Alano forestario, Nicholao serviente, Gaufrido forestario, Herberto forestario, Ro
gero Boloiche
, Petro Berselen, Richardo de Hansey, Guillelmo Anglico, et Rogero
Le Macon
, inquisita super premissis veritate ab eisdem et habito bonorum virorum consilio,
diffinivimus predictas questiones et decidimus in hunc modum, dictis domino Guillelmo et
Rabello presentibus coram nobis : in primis, diximus quod dominus Guillelmus debet habere, per livreiam
servientis nostri, ea que erunt sibi necessaria ad edificandum in suo manerio de Lovers.
Item, ad unum molendinum, cum pertinentiis molendini, et ad unum pontem. Item, debet
habere pasnagium in foresta de Loveriis, ad usus domus sue et hominum suorum,
sine mercatura. Item, diximus quod habeat unam fagum, cum una hastra, ad natalem
domini, cum una per livreiam servientis nostri. Item, de fago bocelata quam
petebat, diximus diffiniendo, quod nullum ius habet in percipiendo, nisi sicut alii
costumarii¸ nostri.***

Item, de Rabello, diffiniendo diximus quod per inquisicionem predictam factam, quod nullam possessionem
habet utendi aliqua costuma in foresta nostra, nec de iure debet habere.***

Item, de domino de Pintarvilla invenimus quod habet usuagium suum, ad manerium suum edi
ficandum et claudendum et pontem unum faciendum, et in natali unam fagum et unam hastram tamen
per livreiam, et debet nobis facere homagium, et pasnagium pro se et hominibus suis [sic] [et pasnagium pro se et hominibus suis, et debet nobis facere homagium] ; tamen, super
iure ipsius nundum pronunciavinius.

{13r} Acta fuerunt hec coram nobis, presentibus domino Amaurico de Mellento, milite, Willelmo, archi
diacono Rothomagensis ecclesie in Vulcassino Francie, et Magistro Guillelmo Laudri, Radulpho Pointel,
senescallo nostro, et magistris Simone de Meinpiciaco, et Petro de Sancto Germano, et
Stephano de Giemo, decano de Loveriis, Odone, presbytero de Loveriis Villaribus, Guillelmo de
Duyson
, Mileto, clerico nostro, et multis aliis.

V. Non. Martii. Apud Fraxinos.

IIII. Non. Martii. Apud Sanctum Geremarum de Flaiato, cum expensis nostris.

III. Non. Martii. Apud Sanctum Paulum, iuxta Belvacum.

II. Non. Martii. Apud Calvum Montem, cum expensis nostris.

Non. Martii. Ibidem, cum expensis nostris.

VIII. Idus Martii. Ibidem, cum expensis nostris.

Ipsa die, accesserunt ad nos, ibidem, Hugo, prior subprior Sancti Martini Pontisarensis, et
Droco, prior de Turno, cum littera conventus, petentes a nobis quod cum, abbas suus, nuper defunctus sit, eisdem
daremus licenciam eligendi, et nos ipsis concessimus.

Decanatus de Calvomonte.

Item, ipsa die, visitavimus decanatum de Calvo Monte. Ibidem, invenimus quod Egidius, capellanus de Ivriaco,
infamatus est de incontinencia, de uxore Garnerii carpentarii. Item, decanus, de quadam pedisseca sua.

Item, presbyter de Valle Donni Petri non residet bene in ecclesia sua, ut deberet. Item, Martinus, presbyter de Moleincort,
tenet canes et venatur, et est infamatus de incontinencia de Burgeta. Item, presbyter de Flavencuria venatur.

Item, presbyter de Lateinvilla infamatus est de incontinencia. Item, presbyter de Bahervilla notatus de incontinencia
ebriositate. Item, capellanus de henov ebriositate Henovilla, de ebriositate. Dei Omnes istos diligenter
monuimus ut a talibus abstinerent. Item, Adam, presbyter de TriaA déterminer.., infamatus de incontinencia ; non monui
mus, quia non interfuit, quia egrotabat. Item, monuimus omnes generaliter ne equitarent sine capis
vel incederent, et iniunximus decano quod a quolibet, qui capam non haberet infra sinodum hiemalem, le
varet viginti solidos pro pena, absque ulla misericordia, et nihilominus capam emerent. Item, iniunximus
eidem decano quod levaret penam, absque remissione, de hiis qui non venerint ad capitula, nisi se
absentaverint iuxta de causa.

VII. Id.  [sic] [Martii.] Apud Estrepegniacum.

VI. Id. Martii. Apud Deivillam.

V. Id. Martii. Apud Deivillam.

IIII. Id. Martii. Apud Dei Villam.

III. Id. Martii. Ibidem.

II. Id. Martii. Ibidem.

Id. Martii. Ibidem.

{13v} XVII. Kl. Aprilis. Ibidem.

Aula puellarum.

XVI. Kl. Aprilis. Fuimus apud Aulam Puellarum iuxta Rothomagum, et invenimus in visitacione nostra
quod non tenent capitula bis in ebdomada, secundum quod, archidiaconus, ordinaverat. Item, seculares passim mirant
claustrum, coquinam et officinas, inter sorores, et cura illis loquuntur, licencia non obtenta. Item, verba
multiplicant in refectorio. Prior non computat cura conventu. Mensura panis minorata est.

Ordinavimus quod bis in ebdomada teneant capitulum. Inhibuimus ne seculares intrent claustrum,
vel officinas earum, et ne loquantur cum secularibus, nisi obtenta licencia a priorissa. Item,
inhibuimus ne loquantur in refectorio et in dormitorio post completorium, nisi submissa voce
et breviloquio.***

Restat ordinacio, de mensura panis vel pondere, de pane in sabbato, de vino et de municionibus.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis propriis.

Prioratus de Pratum.

XV. Kl. Aprilis. Fuimus apud prioratum de Prato iuxta Rothomagum. Invenimus in visitacione nostra quod claustrum non firmatur
nec custoditur, propter operarios. Silencium non observatur, preter quam in ecclesia et dormitorio, propter opera
rios. Comedunt passim cura hospitibus. Habent pellicias catorum et vulpium. Non ha tenent
cotidie capitulum, tum propter hoc quia pauci sunt, tum propter operarios. Habent in redditibus m
d libras turonenses ; debent circa d libras turonenses. Habent patronatus quatuor ecclesiarum.

Nichil ibidem ordinavimus, quousque sit ibi conventus, qui ibi debet institui infra quindenam pasche.
Prior non erat ibi, ipsa die.

Et ipsa die, fuimus Deivillam, cum expensis propriis.

Capitulus Rothomagensem.

XIIII. Kl. Aprilis. Visitavimus capitulum Rothomagensem. Invenimus quod loquuntur in choro contra constitutio
nem. Clerici vagantur per ecclesiam, et confabulantur in ecclesia cum mulieribus, dum celebratur
officium. Statutum de introitu chori non servatur. Psalmodia nimis transcurritur ;
non sunt pausaciones. Non servatur statum de egressu ad officium defunctorum. Non
exprimunt causam quare exeunt, quando petunt licenciam eundi. Item, clerici exeunt
de choro sine causa, antequam hora incepta finiatur, et ut brevius dicatur, non ob
servantur plura alia statuta que scripta sunt in tabula revestiarii. Temporalitas male tractatur.

Circa personas, invenimus quod magister Michael de Berciaco diffamatus est de incontinencia. Item,
dominus Benedictus, de incontinencia. Item, magister Willelmus de Salemonvilla, de incontinencia, furto
et homicidio. Item, magister Johannes de Sancto Laudo, de incontinencia. Item, magister Alanus,
de Tabernarius frequentacione tabernarum, de ebriositate, de ludo talorum. Item, Petrus de Auleige,
de negociacione. Magister Johannes Bordez, de negociacione, et dicitur quod pecuniam suam tradit mercatoribus,
ut percipiat in lucro. De voluntate, personas ipsas expressimus archidiaconis Maioris Caleti et Minoris
Caleti
, et capitulum debet ea corrigere per ipsos archidiaconos, vel per alios, infra

{14r} assumpcionem Beate Virginis, alioquin nos, ex tunc, manus apponeremus, et hoc eis mandavimus per
litteras nostras, et debent nobis intimare quomodo hec correcta fuerint. Item, a capitulo
petivimus procuracionem nostram, pro visitacione nostra.

Quo ad divinum officium, restat ordinacio.

Ipsa die, pernoctavimus apud Dei Villam, cum expensis nostris.

XIII. Kl. Aprilis. Ibidem.

XII. Kl. Aprilis. Ibidem.

XI. Kl. Aprilis. Ibidem.

Decanatus de Piris.

X. Kl. Aprilis. Visitavimus decanatum de Piris, apud Chandoisel. Invenimus quod presbyter de Chan
doisel
, et presbyter de Sancto Albino in Riparia, correcti fuerant per archidiaconum de incontinenciam.
Presbyter de Pitres infamatus erat de nimia potatione. Ipsum monuimus. Item, de capis, iniunximus
prout in aliis decanatibus.

Ipsa die, pernoctavimus apud Fraxinos.

IX. Kl. Aprilis. Ibidem.

VIII. Kl. Aprilis. Ibidem.

VII. Kl Aprilis. Ibidem.

VI. Kl. Aprilis. Ibidem Rothomagi.

V. Kl. Aprilis. Ibidem. Ipsa die, fuit dominica in ramis palmarum.

IIII. Kl. Aprilis. Apud Deivillam.

III. Kl. Aprilis. Ibidem.

II. Kl. Aprilis. Rothomagi.

Kl. Aprilis. Ibidem, ipsa die, consecravimus sanctum crisma.

IIII. Non. Aprilis. Ibidem.

III. Non. Aprilis. Ibidem.

II. Non. Aprilis. Ibidem ; ipsa die, fuit pascha. Anno domini mo cco xlo nono.

Apparat :

a. Croix dans la marge de droite. | b.  Pli | c.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris. | d.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris. | e.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris. | f.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie de visitavimus Sanctum Audoenum. | g.  Les 8 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris. | h.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis monasterii | i. Entouré. | j.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis nostris. | k.  Les 3 lignes sont regroupées par une accolade suivies de cum expensis nostris. | l.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de cum expensis monasterii. | m.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie de expensis nostris. | n. Ce paragraphe est à lier au premier alinéa du folio 9, r. | o. A déterminer | p. A déterminer | q. Bonnin ajoute de Freauvilla | r. Mot manquant | s. Incertitude | t. A déterminer. | u. A déterminer. | v. A déterminer. | w. A déterminer | x. A déterminer. | y. Incertitude. | z.  Les 2 lignes sont regroupées par une accolade suivie cum expensis propriis. | aa. A déterminer | ab.  Les 4 lignes sont regroupées par une accolade suivie cum expensis nostris. | ac. A déterminer | ad. A déterminer. |