Apparat critique

  • Version par défaut
Pour citer cette page : Laboratoire de textes Norécrit, Registre des visites pastorales de l’archevêque Eudes Rigaud - 1262« Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo », état d’établissement du texte annoté par Lise Levieux, sous la responsabilité de Elisabeth Lalou, consulté le . [En ligne : ]

Anno domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo

V. Idus. Aprilis. Celebravimus, per Dei gratiam, Rothomagensis festivitatem pasche.

IIII. Idus. Maii [sic] [Aprilis] . Cum essemus in aula nostra Rothomagensi, accusatus fuit apud nos
Thomas dictus Honfroy de Wylemervilla, clericus super eo quod Valentinam, uxorem Guillelmi Tren
chant, consanguinei sui, quam alias coram nobis abiuraverat ad penam viginti
librarum turonensium, post abiurationem huiusmodi pluries carnaliter cognoverat et eandem
sepius tenebat. Quod quidem inficiatus fuit, et eidem assignavimus diem,
ad purgandum se legitime super hoc, ad vigiliam ascensionis Domini Rothomagi, coram
nobis vel coram officiali nostro Rothomagensi, si nos abesse contingeret. Ipsa die, pernocta
vimus apud Deivillam.

{257v} III. Idus. Maii [sic] [Aprilis] .

II. Idus. Maii [sic] [Aprilis] .

Idus. Maii [sic] [Aprilis] .

XVIII Kl. Maii.

XVII. Kl. Maii. Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot. .

Apud Maretot.

Ipsa die iniunximus domino Luce, presbytero Sancti Nicholai Rothomagensis, ut ipse infra sequentem quindenam
iter arriperet ad Sanctum Egidium, et post iter illud peractum, statim limina Sancti Michaelis in
periculo
maris visitaret, pro eo quod ipse una cum Ingerranno, presbytero Sancti Amandi Rothomagensis circa
testamentum bone memorie magistri Girardi de Corion falsum commiserat, et falsum testimonium
tulerat circa idem super quo iuraverant coram nobis se stare voluntati et ordinationi
nostre. Item, quia dictus Lucas erat de Johanna, uxore Johannis Perier parrochiana sua graviter
diffamatus. Iniunximus ei quod ecclesiam suam permutaret cum alia extra civitatem Rothomagensem.***

XVI. Kl. Maii. Dominus de Catelont solvit nobis quinque lepores, apud Maretot, captos in
foresta de Monte Forti, et eos tenetur nobis annis singulis solvere ad pascha, vel unum ca
priolum, quum posset capere in dicta foresta et per hoc ecclesia capella dicti domini ibidem fundata
libera dicitur esse et immunis de synodatico, crismate et visitatione archidiaconi.

XV. Kl. Maii.

XIIII. Kl. Maii.

XIII. Kl. Maii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot..

Apud Maretot.

XII. Kl. Maii. Apud Montem Duorum Amantium, cum expensis nostris, quia non potui
mus ibi visitare propter absentiam prioris.

Noion super Andellam.Deux croix..

XI. Kl. Maii. Procurati fuimus apud Noionem super Andelam. Summa procurationis
vii libre xv solidi Somme encadrée...

X. Kl. Maii. Visitavimus prioratum dicti loci. Ibi erant sex monachi Sancti Ebrulphi
cum priore. Capitulum eorum clausum fuerat multis diebus, pro vinis reponendis, et usibus
incongruis deputatum, quod quidem precepimus aperiri, et modo debito teneri. Item, quia
claustrum erat minus decenter equatum, precepimus quod illud planificari et adequari
facerent. Item, quia navis monasterii ventorum impulsionibus patebat propter apertu
ras fenestrarum seu vitrearum, precepimus quod obstruerentur vel [illisible] plastro, vel vit
ricis, vel alio modo. Debebant ixxx libras, et habebant estauramenta satis ad
annum. Hoc quod utebantur carnibus reliquimus conscienciis eorum.

Insula dei.Deux croix..

Ipsa die, pernoctavimus apud Insulam Dei, cum expensis abbacie.

{258r} Piros.Deux croix..

IX. Kl. Maii. Predicavimus et confirmavimus, per Dei gratiam, apud Piros, et procurati fui
mus a firmario domus Sancti Audoeni Rothomagensis. Summa procurationis, ix libre v solidi Somme entourée...

VIII. Kl. Maii.

VII. Kl. Maii.

VI. Kl. Maii.

V. Kl. Maii. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de in scacario Rothomagensi, tanquam unus magistrorum. .

In scacario Rothomagensi, tanquam unus magistrorum.

IIII. Kl. Maii. Contulimus magistro Roberto de Andeleio ius canonice quod habuerat in ecclesia
RothomagensiTravail
Eglise de Rouen?
magister Hecardus de Chevreuses et fructus prebende que fuerat magistri Guillelmi
de Flava Curia, et de ipsis investivimus eundem.

Item, eadem die, contulimus magistro Petro de Sancto Germano ecclesiam de SaxetotIncertitude., quam obtinuerat
dictus magister Robertus.

Item, ipsa die, contulimus magistro Petro dicto Philosopho, ecclesiam de Houvilla in decanatu de Ga
machiis
, et de ipsa investivimus nomine eius magistrum Johannem de Noenteilo.

Ipsa die, pernoctavimus apud Beccum Helluini cum ceteris magistris scacarii, cum expensis regis.

III. Kl. Maii. Apud Lexovias.

II. Kl. Maii. Apud Troarnum.

Kl. Maii. Videlicet in festo Beatorum Philippi et Iacobi, apud Cadomum.

VI. Non. Maii.

V. Non. Maii.

IIII. Non. Maii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de in scacario Cadomensi. .

In scacario Cadomensi.

III. Non. Maii. Apud Sanctam Mariam de Stratis.

II. Non. Maii. Apud Tybervillam, in manerio episcopi Lexoviensis, cum expensis nostris.

Brionne.Ecriture XIXe siècle..

Beccum Helluini.

Non. Maii. Confirmavimus, per Dei gratiam, apud Bryognium, et pernoctavimus apud Beccum.

VII. Idus. Maii. Visitavimus, cum Dei adiutorio abbatiam Becci sermone a nobis in capitulo
dicti loci prius  [sic] [proposito] . Ibi erant iiiixx monachi tam professi quam novicii. Non consueverunt clama
re se invicem, nisi super infractione silentii. Statuta pape Gregorii ter in anno leguntur in capitulo.
Precepimus quod abbas recipiat et audiat compotos ub eis qui amministrationem habent de expensis
et receptis, frequenter. In prioratibus utuntur carnibus contra statuta regule. Alia invenimus, per Dei
gratiam, in bono statu, et pernoctavimus ibidem, cum expensis abbacie.***

Ipsa die nos judex seu executor a domino papa datus, concessimus magistro Petro, clerico, comitis
Britannie
, quoddam citatorium per quod citati sunt Corisopitensis, Nanetensis, et quondam alium, episcopos
Britannie
, contra dictum comitem, ad crastinum assumptionis Rothomagi coram nobis vel coram, officiali
nostro, si nos abesse contingeret.

{258v} VI. Idus. Maii. Per Dei gratiam confirmavimus in ecclesia Montis Fortis super Rillam,
et procurati fuimus apud Cornevillam ipsa die. Summa procurationis, viii libre et x solidi
de quibus dedimus eis c solidus, propter eorum paupertatem Somme entourée. ..

CornevillaDeux croix..

V. Idus. Maii. Visitavimus, cum Dei adiutorio, abbatiam predictam, verbo Dei per eius
gratiam, a nobis in capitulo primitus proposito. Ibi erant x canonici commorantes, et x
extra, quorum duo erant in duobus locis, propter tenuitatem reddituum ipsorum locorum, duo ex
hiis qui residebant in monasterio erant novicii. Unus non clamabat alium consuete.
Precepimus abbati quod frequenter visitaret canonicos extra morantes. Quedam muli
er de Ponte Audomari steterat in habitu religioso multo tempore cum eis sicut soror, que quidem
voto continentie se astrinxerat, ipsa postmodum ad seculum redeunte et in habitu seculari di
utius existente. Tandem vero ad cor reversa habitum religiosum repetiit et reci
pi cum instantia postulavit. Nos autem et canonici invicem disceptavimus super eius facto
sive statu, nobisque, post discussiones habitas super hoc, visum fuit, quod, ipsam recipere te
nebantur. Debebant vixx et x libras vel circa debebantur eis lxx libre. Habebant bladum
usque ad augustum, avenam nequaquam. Alia estauramtenta satis tenuiter habebant ad annum.***

Ipsa die, pernoctavimus ibidem, cum expensis nostris.***

Burgum Acardi.Deux croix..

IIII. Idus. Maii. Visitavimus prioratum de Burgo Acardi, verbo Dei ibi, per eius gratiam, a
nobis proposito. Ibi erant xiii canonici commorantes, quorum quatuor erant novicii. Non erant ibi
nisi quatuor sacerdotes, novicii erant rudes, et imbecilles, et male tractabiles, de quo multum do
luimus, minus sufficienter observabatur silencium. Novicii non communicaverant nec confessi fue
rant quolibet mense, sicut iniunxeramus eis in alia visitatione. Precepimus iterum hoc emendari.
Parva fiebat ibi elemosina. Habebant estauramenta satis ad annum, et credebat prior quod
infra sequens festum Sancti Michaelis domum suam totaliter acquitaret, absque venditione seu
detractatione fructuum futurorum. Quia vero prior receperat plures inutiles et indoci
les. Inhibuimus ipsi ne aliquem [illisible] ulterius reciperet absque nostra consciencia et licencia specia
li. Item, quia Johannes, celerarius, erat canonicis exosus et contumeliosus, et conviciabatur eis,
eum precepimus amoveri ab huiusmodi amministratione, et consuluimus priori ut haberet ibi quendam
clericum secularem, quam honestiorem et fideliorem habere posset. Item, novicii predicti fuerant ibi fere
per triennium, et nundum professionem fecerant, propter eorum ruditatem et imbecillitatem.
Precepimus priori quod eos faceret profiteri, et postea de ipsis disponeret prout videret
expedire, vel mittendo eos ad domos alias sui ordinis disciplinis regularibus in
formandos, vel retinendo secum si vellet. Summa procurationis, xi libre et x solidi Somme encadrée...

Ipsa die, pernoctavimus apud Pyntarvillam.

{259r} III. Idus. Maii. Apud Pyntarvillam.

II. Idus. Maii. Per Dei gratiam, confirmavimus apud Sanctum Albinum.

Ipsa die, pernoctavimus apud Gallon.

Id. Maii. In mane, recepimus homagia nostra apud Gaillon et pernoctavimus apud Fraxinos.

Sancta Katherina Rothomagensis.Deux croix..

XVII. Kl. Maii. Procurati fuimus apud Sanctam Katherinam. Summa procurationis, viii libre et xvii solidi Somme entourée. ..

XV. Kl. Junii. Visitavimus abbatiam dicti loci, absente abbate. Erant ibi xxiii monachi,
in Anglia, apud Bliam, xiiii. Elemosina minor fiebat ibi quam solebat, pro eo quod ele
mosinarius multa debebat pro caristia temporis precedentis. Iniunximus priori quod procuraret
provideri de ydoneo serviente infirmarie. Frater Nicholaus, monachus Sancti Georgii, fuerat
cum eis per, biennium. Quem quidem conventus petiit cum instancia amoveri, pro eo quod inobe
diens erat priori et suppriori, et contumeliosus conventui, et plurimum de eius conver
satione conquesti fuerunt. Item, precepimus quoq provideretur infirmis de phisico.

Ipsa die, per Dei gratiam, fecimus sermonem in cimiterio dicti loci, astante clero et populo
Rothomagensibus qui illuc cum processione venerant et pernoctavimus Rothomagi.

XV. Kl. Junii. Videlicet in festo ascensionis, celebravimus festivitatem diei in ecclesia Rothomagensi.

Ipsa die, resignavit in manu magistri Johannis de Noentello, loco nostri Guillelmus, rec
tor ecclesie de Banvilla, capellam de NevillaIncertitude...

Sanctus Wandregisilius.Deux croix..

XIIII. Kl. Junii. Procurati fuimus apud Sanctum Wandregisilum. Noluerunt computare Phrase encadrée. ..

XIII. Kl. Junii. Visitavimus ibidem, cum Dei adiutorio. Ibi erant xli monachi. Habe
bant fratrem unum laicum in habitu seculari. Precepimus abbati quod circa ipsum bonis moribus
informandum esset sollicitus, videlicet quod frequenter confiteretur et communicaret, et regulariter se
gereret. Item, precepimus quod novicii frequenter confiterentur et communicarent. Habent viginti monachos in prioratibus extra. Non erant monachi apud Guitri. Precepimus abbati quod, quamcicius
posset commode, mitteret illuc duos. In prioratibus utebantur monachi carnibus preter necessitatem,
statuta regule non servantes. Precepimus abbati quod super hoc cum ipsis ageret, prout eorum animarum saluti vi
deret expedire. Debebant iiiic libras, et habebant estauramenta satis ad annum, et adhuc
recepturi erant de redditibus anni [illisible] usque ad mille libras. Item, quidam oblocuri
fuerunt murmurantes super eo quod ignorabant valorem granchiarum suarum, et quia
abbas nunquam traditiones firmarum, et valorem reddituum, recitaverat in communi, propter quod iniunximus abbati ut in
firmis tradendis, et arrestis compotorum, et valorem reddituum faciendum, secum vocaret
quinque vel sex maiores de conventu qui essent conscii facti sui.

{259v} Votum.Croix..

XIII. Kl. Junii. Pernoctavimus apud Votum, Cisterciensis ordinis, cum expensis monasterii.

Guirardivilla.Deux croix..

XII. Kl. Junii. Procurati fuimus apud Girardivillam. Summa procurationis, x libre viii
solidi vii denarii Somme encadrée...

XI. Kl. Junii. Visitavimus prioratum dicti loci, sermone, per Dei gratiam, in capitulo prius facto.
Ibi erant xiiicim canonici residentes, et octo in obedienciis extra, decem de residentibus e
rant sacerdotes. Non multum debebant. Credebat enim prior quod de debitis seu reddituum arre
ragus que recepturus erat pro anno illo acquitaret se totaliter infra sequens festum
Sancti Remigii. Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu.***

Monasterium villare.Deux croix..

Ipsa die, per Dei gratiam, visitavimus abbatiam Monasterii Villaris, verbo Domini, ipso adiuvante, in
capitulo prius proposito. Ibi erant lx moniales, et hic erat numerus statutus. Precepimus,
sicut in alia visitatione. Preceperamus, quod cum tanta diligencia de officio diurno faciendo
sibi providerent, quod omnia de luce fierent. Item, precepimus quod omnes sane insimul come
derent. Item precepimus quod frequenter abbatissa [sic] [abbatissa frequenter] inspiceret in archis monialium ad admovendam
proprietatem. Ter in ebdomoda datur ibi elemosina generalis, et singulis diebus tenetur abbatissa tres
decim pauperes habere, de antiqua institutione Aelidis quondam abbatisse. Iocositates quas solebant
facere in festo Innocentium penitus dimiserunt, ut dicebant. Iterum, precepimus omnino
ab huiusmodi abstinere. Item, quolibet anno semel, videlicet in feslo Magdalene, recitatur compotus
omnium expensarum et misarum et receptarum in universo, coram conventu, abbatissa audit
et recepit compotos particulares. Habebant in deposito seu [illisible] thesauro, solutis debi
tis omnibus que debebant, vic libras, et estauramenta satis ad annum. Parum frequentabat
abbatissa conventum, et parum intererat capitulo et refectorio. Item, precepimus, sicut in alia
visitatione feceramus, ordinarium horarum fieri per cantricem et discretiores moniales,
videlicet ab antiquioribus que melius noverant et sciebant servicium ordinis. Item,
quia abbatissa nimis differebat ministrare monialibus vestimenta nova, foculares, telam et
alia pro necessitatibus earum eidem precepimus quod congruentius et melius huiusmodi satageret
ministrare, et circa hoc esset sollicita. Item, precepimus ei quod melius solito provi
deret infirmis, et faceret infirmariam reparari. Item, quod provideret conventui
de phisico. Item, quod, in compotis audiendis et faciendis, vocaret et haberet secum ali
quas de conventu maiores. Item, claves sicut prius precepimus amoveri, et illas
que nollent sibi ad requisitionem eius tradere claves suas tanquam inobedientes
graviter puniret. Intellexeramus etenim quod quando abbatissa petebat ab eis cla
ves sibi tradi, alique ex eis hoc facere usque per biduum vel triduum non curabanlt donec
sustulissent res suas [illisible] et abscondissent quas nollent ab abbatissa videri,
et ideo precepimus tales tanquam inobedientes et proprietarias puniri.

Trait.. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, x libre xv solidi Somme encadrée...

X. Kl. Junii. Fuimus apud Walemont, cum expensis nostris.

{260r} Walemont.Deux croix..

IX. Kl. Junii. Visitavimus, per Dei gratiam, abbatiam de Walemont, verbo
Dei a nobis, ipso adiuvante, in capitulo prius proposito. Ibi erant xxvi monachi,
decem eorum erant sacerdotes. Non frequentabant multum bene confessiones, quod quidem
nobis multum displicuit. Habebant unum prioratum in Anglia, in quo erat unicus
monachus, licet aliquotiens ibi fuissent tres. Elemosina datur ibi in estate
quater in ebdomada omnibus venientibus ad eam, in hyeme nequaquam, sed fragmen
ta et dabantur quibusdam pauperibus vicinis. Item, quidam eorum servientes fuerant
et erant tempore visitationis precedentis immoderati et incontinentes, propter quod
preceperamus eos vel amoveri vel convenienter castigari, adhuc autem non fuerant correcti
nec amoti : verumtamen quia grancharius non amoverat eos ad mandatum abbatis, ipsi,
super hoc veniam petenti, iniunximus quod eos infra sequens festum Beati Johannis penitus
amoveret et bonos ydoneos assumerent. Debebantur eis a vic libre turonenses, ultra ea que
debebant, quartum iiiic convertende erant in reparationem cancelli ecclesie sue quod intende
bant facere reparari, et tunc eis in virtute obedientie iniunximus quod dictam pecuniam
ad opus illud specialiter reservarent, inhibentes expresse ne eam in alios usus converterent, nec in toto vel in parte
alicui mutuarent. Demum vero, abbas, debilitatem et confractionem corporis sui in
publico pretendes, a nobis humiliter humiliter supplicavit quod nos, eius imperfectum paterna pi
etate considerantes, absolveremus eum ab officio abbacie. Nos autem habito cum nostris consilio, et
eius senio, et debilitate, ac orbitate visus pariter consideratis, cessionem eius in nomine
Domini recepimus, et ipsum duximus ab officio quod exercuerat laudabiliter, fideliter et devote multis
annis duximus absolvendum, dedimusque conventui licenciam eligendi, et rogavimus
eos quod ipsi quamcitius possent aliquem bonum virum, quem crederent sibi et monasterio suo fore
magis ydoneum, eligerent, Domino adiuvante. Dimisimus autem dilectum in Christo filium nostrum P.,
archidiaconum Caleti post nos ibi, eidem que iniunximus ut ipse sigillum dicti abbatis quondam fran
geret in capitulo coram conventu.

Summa procurationis, xi libre xii solidi viii denarii.

Ibi procurati fuimus ipsa die. Les deux alinéas sont encadrés. .

Ipsa dies erat assignata Thome Honfroy de Wylemervilla, clerico,
ad purgandum se legitime super eo quod dicebatur recidivasse cum uxore consanguinei sui, quam ad penam viginti
librarum turonensium abiuraverat coram nobis. Archidiaconus vero Petrus de Ons, quem ibi loco nostri dimisimus, timens ne
dictus Thomas, coram eo comparens cum compurgatoribus suis, deieraret, parcere ei nolens in hac parte,
iniunxit ei ut se a patria per biennium absentaret, et studio vacaret Parisiis vel
alibi longe.

Estoutevilla.Deux croix..

VIII. Kl. Junii. Accessimus ad prioratum de Estoutevilla, et invenimus ibi duos
monachos de Lyaus, presbyteros, unum servientem laicum custodem dicte domus, ex parte
magistri Gileberti de Caleto, qui ipsam domum habet ad dies suos. Domus erant disco
operte. Debebant esse tres monachi.

{260v} Ouvilla.Deux croix..

Ipsa die, per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Ouvilla, sermone prius facto a
nobis. Ibi erant x canonici commorantes, et duo apud Auteny. Receperant quondam clericum qui eis
servierat per biennium, quem intendebant in brevi vestire, Domino adiuvante. Item, precepimus eis,
licet alias pluries hoc idem precepissemus, quod unus clamaret alium. Item, precepimus quod reliquie
ponerentur super altare Sancti Michaelis vel extra chorum, ita quod seculares non possent transire per chorum.
Habebant unum duos conversos et unam conversam. Credebant habere bladum usque ad augustum sequentem,
vina autem non habebant satis usque ad nova. Debebant circa l libras, et debebantur eis xl vel circa.
Preterea frater Nicholaus nundum adhuc professus, animi levitate ductus exivit secum deferens vestes suas
regulares, sed statim rediit, Deo dante, propter quod, iniunximus priori quod ipsi infligeret gravem
penam, ita quod ipse et alii terrerentur. Item precepimus priori expresse quod ipse traderet conventui
per annum decem libras, pro pitanciis quas benefactores sui eis largiti sunt. Multis enim
annis cessaverat prior in solutione huiusmodi, quod nobis multum displicuit, quia conventus habe
bat litteram prioris confectam super huiusmodi pecunia in pitancias convertenda ad voluntatem
conventus.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, x libre iii denarii Somme encadrée...

VIII. Kl. Junii. Apud Alacrem Montem.

VI. Kl. Junii. Apud Deppam.

V. Kl. Junii. Videlicet in festo penthecostes, celebravimus magnam missam in parrochia
li ecclesia
dicte ville, et predicavimus ibidem, per Dei gratiam. Pernoctavimus que in manerio nostro.

IIII. Kl. Junii. Apud Alacrem Montem.

III. Kl. Junii. Celebravimus missam in ecclesia parrochiali de Douvrent, per Dei gratiam,
et predicavimus. Quibus factis recepimus homagia nostra ab hominibus dicte ville et quorumdam
hamellorum adiacentium.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

Longa Villa.Deux croix..

II. Kl. Junii. Apud Longam Villam Guiffardi cum expensis prioratus.

Altifagus.Croix..

Kl. Junii. Visitavimus prioratum de Altifago. Ibi erant sex monachi Sancti Ebrulphi,
omnes erant sacerdotes, preter unum. Inhibuimus priori ne permitteret monachos habere ar
chas cum clavibus. Utebantur aliquotiens carnibus preter necessitatem. Semel in ebdomada vi
delicet secunda feria datur elemosina generalis omnibus venientibus ad eam. Debebant xl libras. Habe
bant vina satis usque ad nova et bladum, avenam nequaquam. Ipsa die procurati fui
mus  [sic] [ibidem] . Summa procurationis, x libre xix solidi Somme encadrée...

{261r} IIII. Non. Junii. Apud Sanctum Georgium de Bauquiervilla cum expensis nostris.

III. Non. Junii. Ibidem, per Dei gratiam, celebravimus sacros ordines, et pernoctavimus, cum
expensis nostris. II. Non. Junii. Videlicet in die festo Sancte Trinitatis,
ibidem lecta et inspecta inquisitione quam feceramus fieri per Petrum, archidiaconum Caleti,
in conventu AugiIndéterminé.., secundum formam cuiusdam littere per quam prior et conventus dicti
loci nobis dederant potestatem providendi eis de pastore quem vellemus eis da
re de collegio suo, consideratis que et pensatis multis utilitate monasterii sui et
aliis, de Thoma de Blangiaco ipsis duximus providendum, et precepimus priori
et camerario, qui presentes erant, quod ipsi et eorum concanonici dicto Thome tanquam abbati
suo obedirent.

Ipsa die, cum Dei adiutorio, eidem Thome minus benedictionis impendimus
in capella nostra de Deivilla et pernoctavimus ibidem.

Eadem die, ibidem constitut uscoram nobis Michael quondam rector ecclesie Sancti Ger
mani de Fontibus
, dictam ecclesiam in manu nostra spontaneus resignavit.

Non. Junii. Ibidem, constitutus coram nobis Robertus, persona de BlovillaA déterminer., procu
rator prioris Sancti Laudi Rothomagensis, cavit pro dicto priore absente, ad penam
decem librarum turonensium de ratihabitione super causa que vertebatur inter archidiaconum Rothomagensem et dictum
priorem, et de hiis dedit plegium magistrum Guillelmum Bienvenu.

Parti autem dicti prioris tradidimus litteram compromissi facti per eos in nos, non
cancellatam nec abolitam, pro habenda copia.

Ipsa die, assignata de Civeriis, de Bernouvilla et de Buievilla presbyteris, super quibus
dam articulis contentis in actis eorum confectis, continuavimus ipsis comparentibus
coram nobis, diem ad crastinum Rothomagi coram nobis sub forma eadem [sic] [eadem forma] , videlicet dictis
de Benouvilla et de Buievilla presbyteris, usque post dormitionem.

VIII. Idus. Junii. Celebravimus sacram synodum Rothomagensem, Domino adiuvante.

Ipsa die, indiximus purgationem canonicam de Benouvilla et de Buievilla presbyteris, super eo
quod vicio incontinencie erant graviter diffamati, in vigilia Beate Marie Magdalene
Rothomagi faciende coram nobis vel coram officiali nostro.

{261v} Privato magistri Ade de Yvecrique Entouré..

VIII. Idus. Junii. Privavimus magistrum Adam, rectorem ecclesie de Yvecrique, ipsa ecclesia,
presentibus venerabilibus viris, Wlcassini Francie et Normannie Maioris Caleti archidiaconis, magistro Jo
hanne de Noentello, canonico Rothomagensi, domino Rogero, capellano archidiaconi Minoris Caleti et Johanne de Mor
gneval, clerico nostro et pronunciamus ista verba. In nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti, amen. Cum ci
tatus esset coram nobis magister Adam, rector ecclesie de Yvecrique, ad diem lune post tri
nitatem, anno Domini mo cco lx secundo, Rothomagi, ad obicienda crimina responsurus videlicet
incontinencia et ebriositate. Item, Signe. .super eo quod, suspensus et excommunicatus variis excommuni
cationibus, frequenter presumpsit divina celebrare. Super quibus omnibus iamdudum fuit
et adhuc est graviter diffamatus, necnon et auditurus ius et voluntatem nostram super
quadam promissione nobis facta ab ipso, ac eius proprio iuramento firmata, videlicet super ecclesia
sua ad voluntatem nostram resignanda, prout in ipsius litteris plenius continetur, die
predicta per se vel per alium minime comparuit coram nobis. In super, quia ex predictis causis cita
tus coram nobis ad diem mercurii post festum Beati Marci ewangeliste anno predicto, minime
comparuit, ipsum suspendimus. Item, similiter citatus ex eisdem causis coram nobis ad vi
giliam ascensionis nuper preterito non comparuerit, ipsum excommunicavimus ipsius contumacia exi
gente. Nos igitur, ex predictis contumaciis et contemptu, clamum ipsum quasi convictum
reputantes et ex promissione sua ad habendam ecclesiam suam pro resignata obligatum,
eundem dicta ecclesia sua de Yvecrique per diffitivam sententiam privamus.

Trait.. VII. Idus. Junii. Tenuimus synodum decanorum, et pernoctavimus apud Pontem Arche.

VI. Idus. Junii. Apud Paciacum.

V. Idus. Junii. Apud Noientum Eremberti.

IIII. Idus. Junii. Apud Bercherias, in manerio episcopi Carnotensis, cum expensis eiusdem.

III. Idus. Junii. Apud Artenaium.

II. Idus. Junii. Apud Feritatem Neberti.

Idus. Junii. Apud capellam domini Gilonis, in manerio domini Henrici de Soliaco.

XVIII. Kl. Julii. Bituris, et ibi invenimus dominum regem et reginam.

XVII. Julii. Ibidem.

XVI. Kl. Julii. Apud Dunum Regis.

XV. Kl. Julii.

XIIII. Kl. Julii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Cenconium. .

Apud Cenconium.

XIII. Kl. Julii. Apud Sanctum Petrum monasterii. Qua die, nos una cum reverendis
patribus Belvacensis et Antissiodorensi episcopis, ac nobilibus viris, dominis Symone de Nigella, Petro,
cambellano et Egidio dicto Bruno, constabularia, ex parte domini regis Francie, iter ar
ripuimus ad occurrendum Regi Aragonum, qui die nativitatis Beati Johannis instanti,
debebat apud Clarum Montem in Alvernia personaliter interesse, cum domino rege Francie col
loquium habiturus.

{262r} XII. Kl. Julii. Apud Molins.

XI. Kl. Julii. Apud Sanctum Portianum.

X. Kl. Julii. Apud Aquam Passam.

IX. Kl. Julii. Apud Clarum Montem.

VIII. Kl. Julii. Apud Yssiodorum, videlicet in nativitate Beati Johannis Baptiste.

VII. Kl. Julii. Apud Brivatam. Qua die, venit illuc Rex aragonum.

VI. Kl. Julii. Ibidem.

VI. Kl. Julii. Apud Yssiodorum.

IIII. Kl. Julii. Apud Clarum Montem.

III. Kl. Julii. Videlicet in festo Beatorum Petri et Pauli, apud Clarum Montem.

II. Kl. Julii.

Kl. Julii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Clarum Montem. .

Apud Clarum Montem.

VI. Non. Julii. Ibidem. Ipsa die, venit illuc Rex francorum.

V. Non. Julii. Ibidem.

IIII. Non. Julii. Ibidem. Presentata fuit nobis electio facta de fratre Vincentio, monacho de
Walemont, per priorem dicti loci, et fratrem Petrum, quondam abbatem dicti loci, eamque pariter et electi
merita, prout decuit, examinavimus diligenter. Quam quidem non persone sed electionis
vitio quassavimus, iusticia exigente. Verumtamen quia per depositiones predictorum fratrum, ad nos propter
hoc destinatorum, accepimus dicti fratris Vincentii ad onus et regimen dicte ecclesie merita suffraga
ri. Attendentes etiam vota monachorum sui monasterii in ipsum quasi unanimiter concurrisse,
potestate providendi hac vice predicte ecclesie ad nos propter hoc devoluta, de predicto fratre
Vincentio dictis monachis et eorum ecclesie duximus providendum, et eisdem per nostras patentes litteras
mandavimus quod ipsi ut pastori suo intenderent et obedientiam canonicam impen
derent.

III. Non. Julii. Apud Clarum Montem.

II. Non. Julii. Ibidem. Cum Dei adiutorio, in maiori ecclesia dicti loci. Presentibus francorum
et aragonum et navarre regibus, multis que Francie prelatis et baronibus, desponsavi
mus dominum Philippum, primogenitum domini Regis francorum, cum domicella Ysabelli, filia dicti Re
gis Aragonum.

Non. Julii. Ibidem.

VIII. Idus. Julii. Apud Aquam Sparsam.

VII. Idus. Julii. Apud Sanctum Portianum.

VI. Idus. Julii. Apud Molendinos.

V. Idus. Julii. Apud Sancti Petri monasterium.

IIII. Idus. Julii.

III. Idus. Julii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Nivernis. .

Nivernis.

II. Idus. Julii. Apud Karitatem super Ligerim.

Idus. Julii. Apud Villam Catuli, in manerio episcopi Autisiodorensis cum expensis eiusdem.

{262v} XVII. Kl. Augusti. Apud Ororium.

XVI. Kl. Augusti. Apud Montem Argi.

XV. Kl. Augusti. Apud Nemosium.

XIIII. Kl. Augusti. Apud Corbolium.

XIII Kl. Augusti.

XII. Kl. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

XI. Kl. Augusti. Videlicet in festo Beate Marie Magdalene ibidem.

X. Kl. Augusti.

IX. Kl. Augusti.

VIII. Kl. Augusti.

VII. Kl. Augusti.

VI. Kl. Augusti.

V. Kl. Augusti.

IIII. Kl. Augusti.

III. Kl. Augusti. Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

II. Kl. Augusti. Ivimus, cum domino rege Francorum, obviam regi Anglie, et illa die,
pernoctavimus apud Sanctum Clodoaldum.

Kl. Augusti. Rediimus Parisius, cum domino rege Francorum, videlicet in festo Beati Petri
ad vincula, et ibidem pernoctavimus illa die.

IIII. Non. Augusti. Venimus et pernoctavimus Pissiaco.

Gisecium.Deux croix..

III. Non. Augusti. Venimus et pernoctavimus apud Gisiers, et ibidem procurati fuimus
illa die. Summa procurationis, vii libre viii solidi parisienses.

Crastino vero, videlicet. II. Non. Augusti visitavimus ibidem. Ibi erant
vi monachi, omnes presbyteri. Super culcitras iacebant. Utuntur pelliciis de cuniculis quando
egrotantur, ut dicunt. Aliqui erant qui non celebrabant etiam semel in ebdomada, sed, super
hoc reprehensi a illisible nobis, dixerunt quod libenter emendabunt. Ibi erat mulier una,
habens victum in domo, que lavat vestes eorum. Non servabant ieiunia regule.
Carnes comedebant ter in ebdomada, et hoc, ut dicebant, de licencia abbatis sui
dicebant etiam quod abbas suus scienter permittit eos non servare ieiunia. Non computant
in capitulo suo sed prior et celerarius cognoscentes statum domus, computant cum
abbate. Debent vixx libras ; debetur eis c libre. Eadem die pernoctavimus, et fuimus ibidem ad ex
pensas nostras. Ipsa die, venit ad nos venerabilis pater Guido, Dei gratia, Altisiodorensis episcopus,
et pernoctavit nobiscum ad expensas nostras.

Nonas. Augusti. Venimus Vernoni, nos et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum.

VIII. Id. Augusti. Apud Fraxinos, et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum.

VII. Id. Augusti.

VI. Id. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos, et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum. .

Apud Fraxinos, et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum.

V. Idus. Augusti.

IIII. Idus. Augusti. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pintarvillam, et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum. .

Apud Pintarvillam et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum.

{263r} III. Idus. Augusti. Apud Marethot.

II. Idus. Augusti. Apud Deivillam.

Idus. Augusti. Ibidem. Hec est dominica ante Assumptionem Beate Marie, et postquam
celebravimus in capella nostra de Deivilla, ivimus Rothomagum, et fecimus sermonem in platea Sancti GervasiiIncertitude... Dominus autem Altisiodorensis episcopus, qui tunc erat nobiscum, remansit apud Deivillam
et ordinavit,  [sic] [et] benedixit, auctoritate nostra, Vincentium in abbatem Beate Marie de Walemont.

XIX. Kl. Septembris. Rothomagi, et celebravimus missam apud Dominam nostram, hoc est in maiori ecclesia.

XVIII. Kl. Septembris. Rothomagi. Hoc est in festo assumptionis Beate Marie, et celebravimus missam apud fratres
minores
, in pontilicalibus. Dominus autem Altisiodorensis episcopus celebravit maiorem missam in ecclesia Beate Marie.

De presbytero capella de Bernoville.

XVII. Kl. Septembris. Pernoctavimus apud Deivillam. Eodem die, promiserunt Gaufridus, rector capelle de Bernovilla, et Galterus rector ecclesie de BuivillaA déterminer.., quod sua predicta resignabunt beneficia ad vo
luntatem nostram, et super hoc dederunt nobis suas litteras in hac forma : Omnibus hec
visuris, Gaufridus, rector capelle de Bernovilla, salutem in Domino. Noverint omnes quod cum
ego essem apud bonos et graves et specialiter apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem
archiepiscopum
, super incontinencie vicio graviter diffamatus, precipue de Emelina dicta
Plantim, malens potius super hoc voluntati me supponere dicti patris, quam iuris sententiam
expectare, promisi eidem patri tactis sacrosanctis ewangeliis, quod capellam meam supra
dictam,sine strepitu iudicii et difficultate qualibet resignabo, et pro resignata habebo
quocienscunque placuerit dicto patri; promittens nichilominus bona fide quod contra
dictam resignationem non veniam in futurum. Presentibus viris sapientibus et discretis, ma
gistro Ricardo de Salomonis Villa et magistro Roberto dicto de Deppa, canonicis Rothomagensibus,
viris religiosis priore Beati Laurencii in Leonibus et fratre Galtero de Mineriis, de ordine minorum, socio
dicti patris, et viris sapientibus et discretis, priore de Aula Puellarum, et magistro Odone, clerico
dicti patris. Et quia sigillum non habebam quo utebar, dictos magistrum Ricardum de Salomonis
Villam et priorem de Aula Puellarum rogavi ut vellent sigillis suis presentes litteras
sigillare. Datum apud Deivillam, anno Domini mo cco lxmo secundo, crastino assumptionis Beate Marie.

De presbytero ecclesie de Buiville.

Omnibus hec visuris, Galterus, presbyter, rector ecclesie de Deivilla, salutem in Domino. Noverint
omnes quod cum essem apud bonos et graves, et specialiter apud reverendum patrem O., Dei gratia, Rothomagensem
archiepiscopum
, super incontinencie vicio graviter diffamatus, et precipue de Huedelina de Saint
Saan, malens potius super hoc voluntati me supponere dicti patris, quam iuris sentenciam
expectare, promisi eidem patri, tactis sacrosanctis ewangeliis, quod ego ecclesiam meam predictam
resignabo sine strepitu iudicii et qualibet difficultate, et pro resignata habebo quoci
enscunque placuerit dicto patri. Presentibus viris sapientibus et discretis, magistris
Ricardo de Salomonis Villa, et Roberto dicto de Deppa, canonicis Rothomagensibus, et priore de
{263v} Aula Puellarum
, viris religiosis priore Sancti Laurencii in Leonibus, et fratre Galtero de
Mineriis, de ordine minorum, socio dicti patris, et magistro Odone, clerico dicti patris.
et quia sigillum quo utebar mecum non habebam, dictos venerabiles viros, magistrum Ricardum
de Salomonis Villa et priorem de Aula puellarum rogavi ut vellent sigillis
suis presentes litteras sigillare. Data apud Deivillam anno Domini mo cco quinquagesimo
secundo, crastino assumptionis.

XVI. Kl. Septembris. Apud Marethot.

XV. Kl. Septembris. Apud Pintarvillam. Eodem die, venit ad nos ad locum predictum
Giradus, canonicus Eduensis, et proposuit coram nobis quasdam litteras sub hac forma : Abbas
et prior Sancti Dionisii in Francia
, exequtores a domino papa dati, dilecto sibi in Christo
Girardo, canonico Eduensi, salutem in Domino. Auctoritate domini pape qua fungimus in hac parte
vobis precipiendo mandamus quatinus, ad venerabilem archiepiscopum Rothomagensem personaliter
accedentes, auctoritate nostra immo potius apostolica moneatis diligenter et attente quatinus,
quod per abbatem de Veteri Neaffla conservatorem privilegiorum suorum, ut dicitur factum
est de revocatione sentenciarum et inhibitionum quas cantor Altisiodorensis, subdelegatus
a nobis, tulit super provisione venerabilis viri domini Guidonis de Gebennis, canonici Carno
tensis
, sicut dictus archiepiscopus hoc de facto fieri procuravit, revocari per dictum abbatem
procuret, maxime cum non sit nostre voluntatis vel intentionis aliquid contra indul
ta privilegiorum suorum attemptare, diem crastinam decollationis Beati Iohannis Bap
tiste assignantes dicto archiepiscopo coram nobis, apud Sanctum Dyonisium, ad exhiben
dum privilegio si qua habet, et ostensurum quare super provisione dicti Guidonis iuxta te
norem mandati apostolici ad nos directi, contra ipsum minime procedere debeamus.
Quicquid autem super hoc feceritis nobis fideliter intimetis. Datum anno Domini
m cc lx secundo, die sabbati post festum Beati Laurencii. Qua perlec
ta littera, monuit nos predictus Girardus, pro secundo et tertio, continue et immediate,
sub uno pretextu orationis, dicens : moneo vos primo, secundo et tertio, una vice pro
omnibus, ut que in predicta littera mandata sunt diligenter adimplere curetis.
Presentibus venerabili in Christo patre G. domino Altisiodorensi episcopo viris venerabilibus et discretis
magistro Ricardo de Salomonis Villa, canonico Rothomagensi, socio nostro, et Stephano, socio
dicti patris et canonico Altisiodorensi, et viris religiosis, fratre Adam Rigaudi et fratre Galtero
de Mineriis, de ordine minorum, et magistro Petro, medico nostra, et Henrico, clerico nostro.

XIIII. Kl. Septembris. Apud Pintarvillam. Eodem die, recessit a nobis venerabilis
pater Altisiodorensis episcopus.

XIII. Kl. Septembris. Apud Pintarvillam.

XII. Kl. Septembris. Apud Pintarvillam.

XI. Kl. Septembris. Apud Pintarvillam.

X. Kl. Septembris. Apud Pintarvillam.

{264r} IX. Kl. Septembris. Hoc est in festo Sancti Bartholomei apostoli, apud Pyntarvillam.

VIII. Kl. Septembris. Apud Gallonem.

Gaaniacum.Deux croix..

VII. Kl. Septembris. Apud Gaagniacum, et visitavimus ibi. Ibi erant duo monachi,
prior et suus socius. Manebant in prioratu suo ultra aquam, et familia sua pro magna parte in granchia sua citra
aquam. Non cantabant omni die officium suum cum solfa, sed missas solum in diebus festivis. Non
servabant ieiunia regule. Comedebant carnes, sed raro, ut dicebant. Inhibumus priori ne
invitaret mulieres ad comedendum in prioratu, nec comederet cum eis in villa. Nescie
bant statum domus sue, quia noviter venerant ibi. Procurati fuimus ibi. Summa procurationis,
vii libre xvi solidi x denarii parisienses Somme encadrée ..

Cornum cervinum.Deux croix..

VI. Kl. Septembris. Apud Sanctum Laurencium de Cornu Cervino, et
visitavimus ibi. Ibi erant quinque monachi, propter paupertatem abbacie, ut dicebant,
quia vix non solerent esse nisi tres. Non tenebant capitulum, nec silencium. Utebantur
culcitris. Precepimus priori quod aliquando, visitaret archas monachorurn. Non servabant
ieiunia, sed dicebant se indulgenciam habere, ut illi qui manent extra sua capitula
ter in ebdomada comedant carnes, et affirmabant se hoc modo bene servare ieiunia.
Erat ibi quedam domus ruinosa quam prior dicebat se fore emendaturam cum posset.
Procurati fuimus ibi. Summa procurationis, ix libre iii solidi parisienses.

V. Kl. Septembris. Apud Sanctum Germanum in Laeya, et dominus Lysiensi episcopus nobiscum.

IIII. Kl. Septembris. Parisius, hoc est in festo decollationis Sancti Iohannis Baptiste.

III. KI. Septembris. Hoc est die mercurii in crastino decollationis Sancti Iohannis Baptiste, Parisius,
et celebravimus missam de Sancto Spiritu in capella nostra. Postea ivimus ad sanctum concilium
venerabilis patris Agenensis episcopi, legati domini pape. Idem vero pater primo proposuit sermo
nem in quo exposuit necessitates quas habet ecclesia Romana de subventione habenda,
tum ad redimenda pericula que iam evenerunt, ut pote ad recuperandam terram Constantinopolitanam que iam amissa erat, tum ad evitanda pericula que timebantur
evenire, ut pote ad conservandam terram Achaye, que in periculo amissionis erat, et
si eam amiti contingeret, non haberent christiani decetero aditum ad Terram SanctamTravail
Terre sainte ?

ut dicebat idem pater. Quibus propositis et expositis, concludebat dictus pater se
propter hoc a sede apostolica legatum fuisse ut, convocatis ad unum locum omnibus
prelatis regni Francie, condignam ab eis subventionem peteret ad redinuenda
vel evitanda pericula supradicta. Ostendit etiam ibi litteras apostolicas, per quas
dicebat se potestatem habere faciendi talia et petendi ; sed ad ista,
de voluntate ipsius legati, dilata fuit usque ad crastinum responsio prelatorum.

Crastino, videlicet. II. Kl. Septembris. Parisius, et convenimus cum aliis episcopis ad
aulam episcopi, daturi responsionem legato, ubi, deliberato consilio inter nos, et cum
procuratoribus capitulorum. Responsionem nostram proponi fecimus per reverendum patrem,
archiepiscopum Turonensem. Ille autem, ostensis gravaminibus quibus diu oppressa,
fuerat ecclesia gallicana, propter subvenciones quas aliquando fecerat, ad indultum domini pape,
propter relevationem Terre SancteTravail
Terre sainte ?
, ut pote de decimis et duodecimis quas longo tempore solverat,
{264v} et propter quasdam alias subventiones speciales quas aliquando ipsi pape fecerat, et etiam alias
terre Constantinopolitane, de communi assensu omnium, respondit quod ad presens non
poteramus subvenire illi terre. Eadem die et ibidem, legi fecimus litteram
quandam nobis et venerabili viro Odoni de Lorriaco, canonico Belvacensi, a sede apostoli
ca missam, super colligenda centesima ad subventionem Terre SancteTravail
Terre sainte.
.

Crastino, videlicet. Kl. Septembris. Parisius. Eodem die, astante nobiscum ve
nerabili viro Odone de Lorriaco, canonico Belvacensi, comparuerunt coram nobis procu
ratores reverendorum patrum archiepiscoporum et episcoporum annotatorum inferius, proponentes
nobis subscriptis litteras in hec verba : Omnibus ad quos presentes littere pervenerunt. Nos
Bituricensis, Remensis, Senonensis, Turonensis, archiepiscopi, G., Eduensis, G., Lingo
nensis
, et J., Masticonensis, episcopi, salutem in Domino. Noveritis quod nos archiepiscopi et subfra
ganei nostri, ac episcopi predicti, constituimus procuratores nostros, viros providos et discretos
magistros P. archidiaconum Vastinensem in ecclesia Senonensi, Matheum Remensem et Th. Lingonensem
canonicos, exibitores presentium, ad appellandum a quibuscunque iudicibus, delegatis, subdelegatis,
conservatoribus et aliis quibuscunque, a gravaminibus quibuscunque, ad petendum etiam
apostolos et recipiendum eosdem, tam pro nobis quam pro omnibus suffraganeis nostris et aliis
nobis et suffraganeis notris subditis nobis adherentibus in hac parte. Dantes eisdem
procuratoribus plenariam potestatem et mandatum speciale predicta omnia et singula fa
ciendi. Ratum et gratum habituri quicquid per dictos procuratores super predictis omnibus et singulis
actum fuerit, vel etiam procuratorum. In cuius rei testimonium sigilla nostra presentibus litteris
duximus apponenda. Actum Parisius anno domini mo cco lxo secundo die veneris post festum decol
lationis Beati Iohannis Baptiste. Quibus propositis, proposuerunt ad hoc secundas litteras in hec verba :

Nos procuratores Bituricensis, Remensis, Senonensis, Turonensis, archiepiscoporum, G.,
Eduensis, G., Lingonensis et J., Masticonensis, episcoporum, pro ipsis et eorum suffraganeis
et eis subditis et adherentibus eisdem, a vobis domine archiepiscope Rothomagensis, et a vobis
magister Odo, collega eius, qui dicimini exequutores deputati super quadam subventione
vobis a sede apostolica contra eos, eorum subditos, et ecclesias eorumdem transmissa, super centesi
ma ab eis et eorum subditis exigenda pro succursu Terre SancteTravail
Terre sainte.
. Cum multiplices habeant
rationes efficaces quare ad hoc compelli minime debeant, quas rationes afferunt se loco
et tempore debitis probaturos. Primo, quia per longa tempora, sive per multos annos gravibus subventioni
bus fuerunt pro eadem terra honerati et gravati, in tantum quod etiam occasione predicta ipsi et eorum sub
diti ac ecclesie eorumdem sunt adhuc pluribus debitis obligati. Secundo, quia proxime retroactis temporibus
sterilitatem bonorum temporalium habuerunt, ex quo contigit maximam caristiam evenisse. Tertio, quia
mero non imminet, nec separatur ad passagium generale, nec aliquis princeps sive tam potens Homo nego
cium assumpsit propter talis subventio ab eisdem debeat extorqueri. Quarto, quia treuge sunt
usque ad longum tempus in terra transmarina, inter christianos et sarracenos, unde subventio non est
necessaria, et forsitan cum dominus papa litteras vobis misit, treuge nundum erant, et si erant, forsitan ig
norabat. Propter quas et alias rationes, loco et tempore proponendas et probandas, petimus et supplicamus ne contra
eos et eorum subditos super dicta subventione procedatis, et ne predictis rationibus non obstantibus, et aliquibus loco et tempore proponendis
et probandis, et non facta nobis copia litterarum apostolicarum super hoc nobis ut dicitur directarum, procedatis, appellannis in scriptis
ad sedem apostolicam, supplicantes quod, huiusmodi appellationi deferentes, apostolos nobis super
hoc concedatis : quod si non feceritis, hac de causa tanquam gravati sedem apostolicam in scriptis appellamus.

Ipsa die, contulimus magistro Th. de Barro prebendam vacantem in ecclesia Rothomagensi,
ex morte magistri Michaelis de Berceio.

{265r} Feuille volante.. V. Idus. Septembris. Presentata fuit nobis, apud Sanctum Martinum in
Garenna
, electio facta de fratre Nicholao de Sancta Cruce, canonico de
Cornevilla
, in abbatem eiusdem domus, per fratrem, quondam abbatem eiusdem do
mus, et fratres Guillelmum dictum Mignot et Henricum, domus eiusdem canonicum,
quibus tribus collata fuerat potestas a priore et conventu domus illius
eligendi abbatem, et sue providendi domui de pastore. Ipsi vero elege
runt dictum Nicholaum, concanonicum suum, in abbatem et pastorem sue ecclesie
de Cornevilla, prout in decreto suo super hoc confecto vidimus plenius con
tineri, atque ipsi tres dominum electum nobis presentaverunt die et
loco predictis. Nos autem, electione ipsa et persona electi diligenter, ut
decuit, examinatis, deliberato bonorum et prudentium consilio, ipsam
electionem confirmavimus, iusticia mediante, ac de predicto Nicholao
duximus providendum ecclesie supradicte, priori et conventui domus eiusdem
nostris dantes litteris in mandatis, ut eidem Nicholao obedi
enciam et reverenciam prebeant abbati debitam et pastori.

IIII. Idus. Septembris. Scilicet in crastino, eidem electo munus
benedictionis impendimus in monasterio supradicto. Ipsa die, cele
brata missa, examinavimus et confirmavimus electionem
factam de ***, moniali de Villacellis, in priorissam eiusdem domus,
et postea venimus apud Salicosam.

{265v}

{266r} IIII. Nonas. Septembris.

III. Nonas. Septembris.

II. Nonas. Septembris.

Nonis. Septembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

VIII. Idus. Septembris. Mane sumpta vipa Parisius pernoctavimus apud Sanctum Dyonisium.

VII. Idus. Septembris. Apud Meullentum.

Gallonet.

VI. Idus. Septembris. Sermonem fecimus et confirmavimus apud
et postea pernoctavimus apud Gallonet, et procurati fuimus ibidem. Summa procura
tionis, viii libre xiii solidi iii denarii parisienses.

Sanctus Martinus in Garenna.Deux croix..

V. Idus. Septembris. Apud Sanctum Martinum in Garenna, et visitavimus prioratum.
Ibi erant tres monachi. Debebant esse plures, sed propter paupertatem domus remissi
fuerant aliqui ad abbaciam. Non bene servabant ieiunia regule. Utebantur car
nibus aliquam ultra statuta regule, propter defectum ciborum aliorum, ut dicebant.
Debebant circiter quadraginta quinque libras, preter debitum abbatis. Ibidem fuimus procu
rati die illa. Summa procurationis, viii libre ii solidi parisienses.

Salicosa.

IIII. Idus. Septembris. Procurati fuimus apud Salicosam. Summa procurationis, vii libre xv solidi ii denarii parisienses.

III. Idus. Septembris. Visitavimus prioratum de Salicosa, facto prius sermone a nobis in latino. Undecim erant canonici
commorantes in domo, et quindecim exterius, quorum unus est solus apud Tiliacum.
Commorantium in domo, vi erant presbyteri, tresquatuor erant novicii non professi. Elemosinam fa
ciebant bis in ebdomada solum, propter multitudinem venientium pauperum et insufficienciam bonorum suorum.
Duo erant ibi conversi et due converse. Debebant circiter vc libras. Iniunximus priori
quod aliquando communicaret consilium suum discretioribus canonicis suis, et ab eis peteret plus quam
solebat. Eodem die, facta visitatione, venimus apud Gallon, et ibi sumpta prandio,
ivimus Ebroycas et pernoctavimus ibi.

II. Idus. Septembris. Apud Ebroycas sumpta prandio, venimus apud Pintarvillam.

Idus. Septembris.

XVIII. Kl. Octobris. Videlicet in festo exaltationis crucis.

XVII. Kl. Octobris. Videlicet in octabas nativitate Beate Marie.

Apud Pintardivillam. Ipsa die, resignavit Guillelmus dictus Le Turc ecclesiam suam de Sanavilla.

XVI. Kl. Octobris. Ibidem.

XV. Kl. Octobris.

XIIII. Kl. Octobris.

XIII. Kl. Octobris.

XII. Kl. Octobris.

XI. Kl. Octobris. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

X. Kl. Octobris. Qua die, dictum fuit, ex parte domini archiepiscopi, domino Reginal
do, ballivo Sancti Audoeni, nomine abbatis et conventus, ut ipsi ponerent ponerent extra ma
num suam terram quam habent apud Fresneles in feodo dicti patris.

{266v} IX. Kl. Octobris. Celebravimus, per Dei gratiam, sacros ordines apud Sanctum Leonardarum supra Andeliacum, et eadem die pernoctavimus apud Salicosam, cum expensis nostris.

VIII. Kl. Octobris. Apud Meduntam. Ibidem dedit nobis Willelmus de Esquanvilla plegios
pro tribus doliis vini, Willelmum Berout et Michieu de
Porchenvilla, quos ballivus de Medunta debet
facere bonos. Nos vero dedimus eis litteras de dictis
doliis liberandis et apud Locum Veris.

VII. Kl. Octobris. Apud Poissiacum.

VI. Kl. Octobris.

V. Kl. Octobris.

IIII. Kl. Octobris.

II1. Kl. Octobris.

Il. Kl. Octobris.

Kalenda. Octobris.

IIII. Non. Octobris. Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

III. Non. Octobris. Apud Meullentum.

II. Non. Octobris. Apud Vernonem.

Nonas. Octobris. Apud Pintarvillam.

Octavo. Idus. Octobris. Apud Pontem Arche.

VII. Idus. Octobris. Apud Rothomagi, in squario.

VI. Idus. Octobris. Apud Rothomagi. Eodem die munus benedictionis impendimus, Domino adiu
vante, electo de Mortuo Mari. Ipsa die, presentata fuit nobis electio facta
a monachis Sancte Trinitatis iuxta Rothomagum.

V. Idus. Octobris. Rothomagi. Eodem die examinavimus electionem factam de fratre Roberto
de Plano Bosco qui electus fuerat a monachis Sancte Trinitatis iuxta Rothomagum
et etiam examinata electi persona, ut decuit, confirmavimus, iusticia mediante, et
pernoctavimus apud Deivillam.

IIII. Idus. Octobris. Apud Maretot.

III. Idus. Octobris. Ibidem. Qua die comparuit personaliter coram nobis Petrus, rector ecclesie
de Vernoniel
, et aperuimus coram eo quandam inquisitionem factam contra eum a deca
no de Baudemont
, super eo quod diffamatus dudum fuerat de vicio incontinentie,
precipue de Florencia, parrochiana sua. Quem quidem per inquestam huiusmodi
non invenimus in aliquo ab infamia relevatum, licet autem contra ipsum potuisse
mus severius processisse, tamen, propter infirmitatem qua dicebat se [illisible] laborare
eidem pepercimus ea vice, ipsum monentes in spiritu mansuetudinis, ut ab
illicitis summo pere abstineret et insisteret honestati, alioquin eundem alias
graviter puniremus.

Mons duorum Amantium.Deux croix..

II. Idus. Octobris. Apud Montem Duorum Amantium, ubi procurati fuimus ipsa die.
Summa procurationis, vii libre xvi solidi Somme entourée...

Idus. Octobris. Per Dei gratiam, eius verbo in capitulo dicti loci proposito. Visitavimus ibidem.
Ibi erant xiii canonici, quorum unus erat extra propter infirmitatem, solus apud quandam capellam
suam ubi non tenent canonicos nisi in causa. Unus non clamabat, alium sicut debebant. Precepimus quod frequenter
clamarent se. Precepimus fratri Symoni quod libenter audiret confessiones quando sibi committetur a priore.
Non legebant ad totum prandium, sed in principio parum et in fine. Precepimus quod saltem in mane,
{267r} et precipue quando omnes essent simul, legerent continue ad totum prandium. Quidam novicius erat ibi mo
nuimus quod confiteretur sepe et communicaret ad minus semel in mense. Faciebant elemosinam more
solito. Debebant circiter viiixx libras ; non habebant avenam nec carnes sufficienter ad annum. Dixerunt
contra priorem quod frequentius exibat domum quam necesse esset, et quod parentibus suis benefaciebat, et ob hoc
gravabat domum et quod xxti libras, quas debet eis prior pro pitenciis, habere non poterant
quiete, et quod idem prior dabat et alienabat bona domus ut pote equos et Croix.. ciphos, sine licentio capituli.
Precepimus priori quod permitteret eos accipere quiete in granchia de Nuitrevilla, illas viginti libras quas debebant habere pro pitenciis suis. Cetera omnia
contenciose fuerant proposita ut prima facie apparebat, a quodam fratre qui dicebatur Babot, et ideo
ut frivola reputata fuerunt.

Ipsa, die, pernoctavimus apud Fraxinos, cum expensis nostris.

XVII. Kl. Novembris. Apud Calvum Montem.

XVI. Kl. Novembris. Apud Novam Villam in Hecio.

XV. Kl. Novembris. Apud Gornaium super Arundam.

XIIII. Kl. Novembris. Noviomi.

XIII. Kl Novembris. Apud Novam Villam Regis.

XII. Kl. Novembris. Apud Bragellam, in manerio episcopi Belvacensis, cum expensis
eiusdem.

Calvus Mons.Deux croix..

XI. Kl. Novembris. Procurati fuimus apud Calvum Montem. Summa procurationis, vii libre
viii denarii Somme encadrée. ..

X. Kl. Novembris. Videlicet in festo Sancti Romani, visitavimus ibidem prius ibi proposito
verbo Dei, per eius gratiam, in plena parrochia dicti loci. Ibi erant duo monachi cum priore.
Semel in ebdomada, videlicet die dominica, datur ibi elemosina omnibus venientibus ad eam.
Utebantur carnibus et culcitris passim preter necessitatem ; super quo monuimus
eos ut abbatem suum consulere et de eius consilio et licencia in hiis taliter
se habere ne contra regulam agere videantur. Debebant c et x libras.

Gisortium.Deux croix..

Ipsa die, pernoctavimus apud Sanctum Audoenum de Gisortio, et recepimus a priore
dicti loci septem libras turonenses, nomine seu ratione procurationis et sciendum est quod prior dicti
loci tenetur annuatim nobis solvere dictam summam pecunie as cum ad suum dulti
mus et pernocta prioratum semel in anno et pernoctamus ibidem, et nichil amplius,
nisi de gratia.

IX. Kl. Novembris. Ibidem, cum rege.

VIII. Kl. Novembris. Pernoctavimus apud Calvum Montem, cum expensis nostris.

VII. Kl. Novembris. Ibidem celebravimus, per Dei gratiam, sanctam synodum Wlcassini,
et pernoctavimus ibidem, cum expensis nostris.

Ipsa die, fecit nobis homagium Hodeardis, domina de Bosco Montis Jovis, et de redemptione
sua dedit nobis plegios dominos Johannem Cordele, Petrum de Faiel, Petrum de Bertrichieres,
{267v} Mortuum Mare in Leonibus.Deux croix..

VI. Kl. Novembris. Pernoctavimus apud Mortuum Mare, cum expensis abbacie.

V. Kl. Novembris. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

IIII. Kl. Novembris. Videlicet dominica ante festum Omnium Sanctorum, per Dei gratiam, fecimus ser
monem in ecclesia Rothomagensi, et benediximus abbates Sancte Katherine et de Insula Dei.

Sanctus Laudus Rothomagensis.Deux croix..

III. Kl. Novembris. Procurati fuimus apud Sanctum Laudum Rothomagensem. Summa procurationis Somme encadrée ..

II. Kl. Novembris. Visitavimus dictum prioratum, sermone in capitulo
dicti loci a nobis prius facto. Ibi erant xxti canonici commorantes, quatuor erant extra,
videlicet apud Temericort et Cressy. Debebant c libras parisienses, sed habebant multos estau
ramenta et fructus illius anni pro manibus. Ipsa die, pernoctavimus in domo nostra Rothomagensi.

K.

Kl. Novembris. Celebravimus festum Omnium Sanctorum Rothomagi.

IIII. Non. Novembris. Accessimus, una cum thesaurario Rothomagensi, magistris Johanne de Noen
tello, Ricardo de Salomonis Villa, fratribus Adam Rigaudi et Nicholao de Monte Burgi, priore Aule Pu
ellarum
, et Johanne de Morgneval, clerico nostro, ad abbatiam Sancte Katherine, et presentibus
omnibus predictis viris ac etiam presentibus abbate novo, priore, subpriore, celerario, ballivoTravail
Est-ce que créer des sous-entrées spécifiques ?
, domino
Nicholao, capellano abbatis Mortui  [sic] [Maris] et Symone, clerico eiusdem, vidimus que relicta fuerant ibi
ab abbate defuncto et in quo statu novus accepit domum, et sciendum est quod ipsi habebant,
tam in debitis quam in pecunia numerata, vim et vic libras.

Capravilla.Deux croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Capravillam a firmario eiusdem loci. Summa procurationis,
ix libre v solidi Somme encadrée. ..

III. Non. Novembris.

II. Non. Novembris.

Non. Novembris. Ipsa die, comedit nobiscum episcopus Constanciensis et plures canonici Constanciense,
qui compromiserunt in quosdam bonos viros super discordia habita inter eos. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot. .

Apud Maretot.

VIII. Idus. Novembris. Apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

VII. Idus. Novembris. Celebravimus, per Dei gratiam, sanctam synodum Rothomagensem.

VI. Idus. Novembris. Locuti fuimus cum decanis nostris in camera inferiori et ordina
vimus, inter alia, quod cuilibet presbytero liceret confiteri presbytero vicino. Ita tamen quod infra
quindenam adiret penitentiarium.

Ipsa die, contulimus cancellariam Rothomagensem magistro Ricardo de Salomonis Villa.

Eadem die, pernoctavimus apud Sanctam Katherinam, cum expensis nostris.

V. Idus. Novembris. Apud Fraxinos.

Velliacum.Deux croix..

IIII. Idus. Novembris. Procurati fuimus apud Velliacum. Ibi sunt duo mo
nachi Maioris Monasterii. Summa procurationis, vii libre ix solidi Somme encadrée...

{268r} Pasnes.Deux croix..

III. Idus. Novembris. Videlicet in festo Sancti Martini, predicavimus in ecclesia parrochiali de Pas
nis
, et postea, per Dei gratiam, visitavimus prioratum. Ibi erant tres monachi cum priore, omnes
erant sacerdotes. Utebantur carnibus preter necessitatem. Ter datur ibi elemosina per ebdomadam. Male ob
servantur ibi ieiunia regule. Debebant circa xxx libras, et debebantur eis circa xv libre.
Estauramenta habebant satis ad annum, preter avenam. Alia invenimus, per Dei gratiam, in bo
no statu. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, ix libre Somme encadrée..

Sanctus Martinus Pontisarensis.Deux croix..

II. Idus. Novembris. Pernoctavimus apud Sanctum Martinum Pontisarensem, cum expensis nostris.

Idus. Novembris. Per Dei gratiam, verbo eius in capitulo prius proposito, visitavimus dictam
abbaciam. Ibi erant xxv monachi commorantes et residentes et extra in pri
oratibus xvi. In dyocesi Meldensi habebant quoddam manerium in quo deberent
esse monachi, sed episcopus loci habebat illud ad dies suos, et archidiaconus Meldensis
similiter habebat unum aliud manerium ipsorum ad dies suos, situm in dyocesi predicta. In
fregerant silentium loquendo in claustro et monasterio quod nobis multum displi
cuit, et tunc precepimus ipsum melius observari. Juniores quidam utebantur
camisiis. Precepimus quod extunc estaminis uterentur et camisias abicerent.
Post completorium nimis frequenter et consuetudinarie potabant. Precepimus
quod ab huiusmodi abstinerent, et non daretur alicui potus, nisi necessitate imminente.
Extra utebantur carnibus. Iniunximus abbati quod ab earum esu faceret abstineri, nisi
quatenus regula permittit, et quod prioratus visitaret. Quidam leprosus monachus
erat ibi. Item, tres conversi erant ibi, qui raro confitebantur et communicabant.
Precepimus priori quod ipsos cogeret confessiones frequentare. Ita quod eis ter vel quater
confiterentur et communicarent in anno ad minus. Item, due converse. Debebant xvic libras,
preter annuas pensiones. Item, parentes abbatis gravaverant monasterium, et gravabant
multum in pane et nino et aliis.

Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis, vii libre vi solidi Somme encadrée...

Sanctus Mellonis.Deux croix..

XV. Kl. Decembris. Visitavimus capitulum Sancti Melloni Pontisarensis, verbo Dei ibidem prius propo
sito. Ibidem residebant thesaurarius et dominus Lucas. Decem sunt ibi prebende. Item,
ibi sunt novem vicarii, quorum tres erant absentes, et absentaverant se multo tempore
contra voluntatem thesaurarii. Item, duo capellani quorum unus habebat tunc curam parrochie
Sancti Petri
, et non poterat bene officiare utrumque beneficium quod plurimum displicebat the
saurario. Item, duo vicarii quorum unus debet esse subdiaconus et alter dyaconus. Item, inhibuimus
Johanni, capellano, ne alta voce missam suam celebraret, sicut consueverat, propter
disturbationem psallentium in choro. Item, precepimus, sicut alias feceramus, capicerio
sive matriculario, ut celebraret missam suam ante pulsationem prime hore [sic] [hore prime] . Item, non
{268v} habebant legendas sufficientes, et licet inquisitio facta fuisset super in
ventione legendarum, videlicet utrum rex deberet invenire, vel thesaurarius, vel capitulum,
nichil super hoc factum fuit. Item, precepimus domino Luce quod albas, pallas et amictus faceret
reparari et fieri competenter. Item, quia invenimus magnum defectum in eo quod pauci
intererant horis diurnis, statuimus, de communi assensu eorum, quod ebdomada
rius, cantor, succentor, interesse horis singulis tenerentur, alioquin alter istorum qui
abesset, solveret de suo proprio unum denarium turonense, et quod denarii ex defectu
huiusmodi collecti per annum convertantur et redeant in communiam. Statuimus etiam quod eadem pena le
vetur ab eo qui noluerit obedire tribus predictis scilicet ebdomadario, cantori et succentori. Item,
inhibuimus ne qui, dum celebraretur officium divinum in choro, exirent chorum,
nec essent post post altare impediendo servicium alioquin qui hoc faceret pene predicte
subiaceret. Precepimus domino Vincencio quod penam predictam levaret et reciperet, et
sciret quantum valerent per annum. Item, inhibuimus Jacobo, capellano domini Nicholai, capellani
domini regis, ne se absentaret ab horis et officio Sancti Melloni, ut solebat. Item,
Lucas, vicarius, adhuc erat de incontinencia diffamatus et dormiebat in cho
ro sepissime, licet bene psalleret et cantaret si vellet. Item, precepimus quod vicarii,
incedendo per villam, honestis indumentis uterentur, puta cappis clausis, vel
supertunicalibus.

Sanctus Petrus.Deux croix..

Ipsa die, visitavimus prioratum Sancti Petri. Ibi erant iiiior monachi de Becco Helluini.
Debent esse sex, sed fuerant debitis onerati, propter quod pauciores erant. Omnes erant
sacerdotes. Utebantur carnibus. Debebant circa centum libras, quarum [illisible] lxxiii
debebantur abbati, et propter hoc dederant eidem manerium de FontenetoIncertitude.. in assignamentum,
ut perciperet fructus et exitus dicti manerii donec haberet debitum predictum. Ter datur ibi elemosina in
ebdomada. Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu.

Ipsa die, pernoctavimus apud Sanctum Martinum, et habuimus a capitulo Sancti Melloni centum
solidos parisienses, in quibus annuatim dictum capitulum tenetur nobis, cum visitamus semel in anno in ecclesia
predicta, cum ciphis, scutellis, lignis, straminibus, lectis et utensilibus ad coquinam.

XVII. Kl. Decembris.

XVI. Kl. Decembris.

XV. Kl. Decembris.

XIIII. Kl. Decembris.

XIII. Kl. Decembris.

XII. Kl. Decembris. Ipsa die, fecit nobis homagium dominus Johannes de Sancto Martino, miles de
quadam vavassoria quam tenet de nobis apud Douvrent. Presentibus Goscelino de Sancto Audoe
no et Guillelmo Martel, militibus, et fratre Adam Rigaudi. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

{269r} XI. Kl. Decembris.

X. Kl. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

IX. Kl. Decembris. Videlicet in festo Beati Clementis, ibidem.

VIII. Kl. Decembris.

VII. Kl. Decembris. Videlicet in festo Sancte Katherine. Qua die, predicavimus, per Dei gratiam, in claustro
fratrum minorum Parisiensium, celebravimus magnam missam, et comedimus cum eis in conventu.

VI. Kl. Decembris.

V. Kl. Decembris.

IIII. Kl. Decembris.

III. Kl. Decembris.

II. Kl. Decembris.

Kl. Decembris. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

VIII. Non. Decembris. Apud Gisetium, cum expensis nostris, videlicet in festo Sancti Andree apostoli.

VII. Non. Decembris. Apud Gaillon.

VI. Non. Decembris. Rothomagi.

V. Non. Decembris. Videlicet prima dominica adventus, predicavimus in ecclesia Rothomagensi, et ce
lebravimus magnam missam, ac etiam, Domino adiuvante, benediximus abbatem Boni Portus, pro
eo quod tunctemporis vacabat sedes Ebroycensis.

IIII. Non. Decembris. Contulit ecclesiam Sancti Nigasii Rothomagensis, Luce, clerico dicto
officialis Rothomagensis, auctoritate apostolica. Ipsa die, pernoctavimus apud Maretot.

III. Non. Decembris.

II. Non. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot. .

Apud Maretot.

Non. Decembris.

VIII. Idus. Decembris. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam. Videlicet in conceptione Beate Marie Virginis.

VII. Idus. Decembris.

VI. Idus. Decembris.

V. Idus. Decembris.

IIII. Idus. Decembris. Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam..

Apud Pyntarvillam.

Ipsa die, auctoritate penitentiarii domini pape, suspendimus Rogerum dictum Lalemant, clericum, ab
executione ordinum subdyaconatus  [sic] [et] dyaconatus in quibus est constitutus.

Ipsa die, prestitit iuramentum magister Gaufridus Polart, procurator noster in curia Romana, quod fa
miliares nostri semper prestare consueverunt, et quod sub nomine nostro nichil in curia impetraret.

III. Id. Decembris. Ibidem videlicet in festo Sancte Lucie. Qua die, recessit a nobis dictus Gaufridus,
inde Romam iturus.

II. Id. Decembris. Ibidem.

{269v} Idus. Decembris. Apud Pyntarvillam.

XIX. Kl. Januarii. Apud Salicosam, cum expensis nostris.

XVIII. Kl. Januarii.

XVII. Kl. Januarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos. .

Apud Fraxinos.

XVI. Kl. Januarii.

XV. Kl. Januarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. .

Apud Pyntarvillam.

XIIII. Kl. Januarii. Videlicet in festo Sancti Thome, apud Pontem Arche.

XIII. Kl. Januarii. Rothomagi.

XII. Kl. Januarii. Ibidem, per Dei gratiam, celebravimus sacros ordines in capella nostra, et ipsa
die fecimus nostrum O.

XI. Kl. Januarii. Ibidem.

X. Kl. Januarii. Celebravimus, cum Dei adiutorio, festum nativitatis Domini.

IX. Kl. Januarii.

VIII. Kl. Januarii.

VII. Kl. Januarii.

VI. Kl. Januarii.

V. Kl. Januarii.

IIII. Kl. Januarii.

III. Kl. Januarii.

II. Kl. Januarii.

Kl. Januarii.

IIII. Non. Januarii.

III. Non. Januarii.

II. Non. Januarii.

Non. Januarii. Les 13 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam..

Apud Deivillam.

VIII. Idus. Januarii. Rothomagi.

VII. Idus. Januarii. Celebravimus, per Dei gratiam, festum Epyphanie.

Ipsa die, fecit nobis homagium Johannes Savarini, de eo quod tenet de nobis apud Gallon.

VI. Idus. Januarii. Apud Pontem Arche.

V. Idus. Januarii.

IIII. Idus. Januarii.

III. Idus. Januarii.Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam..

Apud Pyntarvillam.

II. Idus. Januarii. Apud Gaillon, ubi contulimus domino Egidio de Augo prebendam que fuit ma
gistri Roberti de Grainvilla, et illam que fuit domini Jacobi de Trembleio, domino Roberto
de Puteolis.

Idus. Januarii.

XIX. Kl. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Vernonem, cum domino rege. .

Apud Vernonem, cum domino rege.

{270r} XVIII. Kl. Februarii.

XVII. Kl. Februarii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Paciacum, cum domino rege. .

Apud Paciacum, cum domino rege.

XVI. Kl. Februarii. Apud Pyntarvillam.

XV. Kl. Februarii. Apud Fraxinos.

Bellus Locus.Deux croix..

XIIII. Kl. Februarii. Procurati fuimus apud Bellum Locum. Summa procurationis,
viii libre viii solidi Somme encadrée ..

XIII. Kl. Februarii. Visitavimus, per Dei gratiam, ibidem verbo Dei
a nobis prius cum eius adiutorio proposito. Ibi erant decem canonici residentes, et extra in
obedientiis, tres erant ibi conversi, et tres converse. Precepimus priori quod amoveret
claves archarum. Item, quod faceret conscribi redditus in quaternis. Debebant vc
libras. Habebant estauramenta satis ad annum, ut credebant, preter avenam. Ricardus,
presbyter de Roquemont supra Cailliacum, morabatur cum ipsis, quod nobis displicuit, eo quod ipse
suam deserverat ecclesiam absque nostra licencia. Verumtamen prior nobis dixit quod hoc erat de consciencia
et assensu archidiaconi, et quod dictus presbyter intendebat, per Dei gratiam, suum prioratum in tempora
libus augmentare et laudabiliter conversari cum ipsis. Quidam alius presbyter senis et debilitate
affectus erat ibi, cui, Dei intuitu, ministrabant necessaria, ut dicebant.

Sygiacum.Deux croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Sigiacum. Et sciendum est quod prior eiusdem loci nobis tene
tur ad procurationem integram annuatim, dum modo ipsa procuratio summam decem librarum turonensium non excedat, secundum quod in littera quadam, in cartulario nostro conscripta, super hoc confecta
plenius continetur. Summa procurationis, x libre vi solidi i denarius Somme entourée...

XII. Kl. Februarii. Videlicet dominica in festo Beate Agnetis, predicavimus, cum Dei ad
iutorio, in parrochiali ecclesia dicti loci et confirmavimus, et postea, ipso adiuvante Domino,
visitavimus monachos. Ibi enim erant tres monachi, computato priore ; deberent esse sex
sed prior dixit nobis quod abbas suus sustraxerat eis magnam partem reddituum, eos
sibi et monasterio suo appropriando, propter nimietatem sumptuum quos fecit pro mittra
impetranda et obtinenda, et ob hoc etiam diminuit numerum monachorum prioratus
super quibus loqui debuimus cum abbate. Item, inhibuimus ne dum viri de villa cum ipsis come
derent, suas secum haberent uxores. Item, ter datur in ebdomada elemosina apud eos omnibus veni
entibus ad eam. Debebant fere centum libras, sed nichil adhuc vendiderant de fructibus
anni illius, et dicebant quod non habebant in redditibus preter centum et quinquaginta
libras.

Sanctus Sydonius.Deux croix..

Ipsa die, procurati fuimus apud Sanctum Sydonium. Summa procurationis, ix libre Somme encadrée...

{270v} Moniales Sancti Sydonii.Deux croix..

XI. Kl. Februarii. Visitavimus prioratum monialium Sancti Sydonii. Ibi erant xvii moni
ales, una earum erat novicia videlicet neptis magistri Guillelmi de Dunestanvilla. Cessant
multociens a dicendo horas cum nota. Elemosinarius Sancti Victoris erat confessor earum
de consciencia et voluntate nostra. Tres erant ibi pedissete. Item, priorissa permisit unam exi
re solam contra inhibitionem nostram, propter quod iniunximus ei penitentiam quam vidimus expedire, et
hoc idem inhibuimus iterato. Item, inhibuimus omnibus ne operarentur de serico, nisi ea que
ad ecclesiam pertineant. Item, datur bis elemosina in ebdomada omnibus venientibus ad eam. Item,
quod redditus conscribantur in quaternis vel rotulis. Debebant viiixx libras. Domus earum erant
discooperte. Pauca erant habebant estauramenta. Item, debebantur eis de bosco suo
vendito apud Esquequevillam viiixx libre. Item inhibuimus eis, sicut alias feceramus,
ne aliquam recipiant sine nostra licencia speciali.

Ipsa die, visitavimus prioratum monachorum. Tres erant ibi cum priore. Uteban
tur carnibus. Non multum bene servabant ieiunia regule. Prior raro celebra
bat. Plura debebantur eis quam deberent.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

X. Kl. Februarii. Ibidem. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de cum expensis nostris. .

Cum expensis nostris.

Wanchy.Croix..

IX. Kl. Februarii. Accessimus ad manerium abbatis Sancti Audoeni Rothomagensis, apud
Wanchy, et invenimus domos minus aptas ad recipiendum nos, et pernoctavimus
apud Alacrem Montem, ubi procurati fuimus a firmario manerii supradicti. Summa procurationis,
xi libre iii solidi Somme encadrée..

Evremodium.Deux croix..

VIII. Kl. Februarii. Videlicet in festo conversionis Sancti Pauli, predicavimus, per
Dei gratiam, in capitulo prioratus de Evremodio, et visitavimus ibidem. Ibi erant
xii monachi de Becco. Utebantur aliquociens carnibus preter necessitatem, a quorum esu pre
cepimus abstinere, nisi quatenus regula permittit. Ter datur ibi elemosina per ebdomadam. Debe
bant c et l libras ; debebantur eis lx libre. Habebant estauramenta satis ad annum,
ut credebant. Alia invenimus, per Dei gratiam, in bono statu.

Ipsa die, procurati fuimus apud Alacrem Montem, a priore dicti loci. Summa procurationis,
x libre viii solidi Somme encadrée ..

Bures.Deux croix..

VII. Kl. Februarii. Visitavimus, per Dei gratiam, prioratum de Buris. Ibi erat quidam
monachus de Prato iuxta Rothomagum, non ut prior, sed tanquam custos ex parte prioris de Prato,
habens amministrationem ad voluntatem eiusdem, et debent ibi esse duo monachi ad minus, tunc inve
nimus cum dicto custode duos qui illuc venerant de licentia prioris, causa recreationis. Utebantur culcitris
et carnibus preter necessitatem. Non observabant ieiunia regule multum bene. Nichil debebant, nec
aliquid debebatur eis, quia prior de Prato totum percipiebat, et habebat quod supererat
ultra victum de monachorum et familie. Ipsa die, procurati fuimus ibidem. Summa procurationis Somme encadrée..

{271r} VI. Kl. Februarii. Visitavimus domum de Noiento iuxta Novum Castrum et per
noctavimus apud Novum Castrum, ubi procuravit nos firmarius dicte domus.

Summa procurationis, xi libre ix solidi v denarii Somme encadrée..

Hospitale Novi Castri.Deux croix..

Ipsa die, visitavimus domum Dei, seu hospitale dicti loci.
Ibi erant duo canonici cum priore, quorum unus, videlicet Hugo dictus Domino, impotens erat et senio
confractus et ob hoc placuit nobis quod in proximo duos reciperet ydoneos et vestiret, in
dicto hospitali, ut quolibet mense semel adminus communicaret. Tres erant conversi et sex converse. Prior habet
curam omnium degentium ibidem. Habent in redditibus iic libras et plus ; debebant l libras, et
debebantur eis c libre et plus. Habebant estauramenta satis ad annum, preter vinum.

Mortuus Mare super Alnam.Deux croix..

V. Kl. Februarii. Videlicet dominica in septuagesima, celebravimus, per Dei gratiam, et predi
cavimus in ecclesia Beate Marie dicti loci, et pernoctavimus apud Mortui Mortuum Mare super Alnam, ubi procurati fuimus a firmario domus seu prioratus dicti loci.

Summa procurationis, xiiii libre xi solidi Somme encadrée...

IIII. Kl. Februarii Visitavimus dictam domum ubi
erant duo monachi de Lyaus, qui habent per ebdomadam, a magistro Odone de
Sancto Dyonisio viginti solidos turonenses pro vite necessariis, et ipsam domum habet dictus ma
gister Odo ad dies suos. Ipsa die, pernoctavimus apud Albamalliam cum expensis nostris.

Albamallia.Croix..

III. Kl. Februarii. Visitavimus, per Dei gratiam, abbatiam dicti loci. Ibi erant xix
monachi commorantes : tres erant in Anglia. Omnes erant sacerdotes, preter quatuor,
Unus non clamabat alium. Quatuor erant ibi conversi. Precepimus abbati quod ex
hortaretur conversos ad frequentandam confessionem et quod eos faceret confiteri et com
municare quater vel sexies in anno. Silentium male observabatur ibidem. Prece
pimus hoc emendari. Item, precepimus seculares arceri a claustro, et quod quidam
monachus deputaretur ad custodiendum hostium claustri. Ita quod mulieres et
seculares homines libere non introirent sicut antea faciebant. Item, inhibuimus expresse
ne quis se absentaret a completorio, nec potaret post completorium. Item, pre
cepimus quod furnarium, qui tunc erat ibidem, eicerent, et sibi de alio honestio
ri et magis ydoneo providerent. Item, precepimus abbati quod infra diem cinerum subsequen
tem visitaret archas et scrinia monachorum, ne quid proprietatis haberent, et claves
penitus amoveret ; in hoc enim extiterat negligens. Item, precepimus quod red
ditus conscriberentur in quaternis. Debebant vc libras habebant estauramenta
satis ad annum, et adhuc debebantur eis iiiixx libre de lanis anni precedentis.
Consuluimus quod elemosinam augmentarent, et numerum monachorum si possent.
Soror abbatis comederat cum eodem aliquociens in abbacia ; quod nobis displicuit,
et tunc inhibuimus eidem ne amplius invitaret eam sororium adducat sine uxore
sua. Item, inhibuimus eidem expresse, sicut alias feceramus, nec non et omnibus monachis eiusdem
loci, ne seculares clericos, presbyteros, vel laicos, permitterent comedere in refectorio, ut
{271v} solebant. Item, iniunximus monachis ut ipsi prout tenentur obediant abbati suo
in licitis et honestis, alioquin illos quos super hoc reprehensibiles inveniremus gravi
ter puniremus. Item, Radulphus de Sancto Walerico suspectus de proprietate habebatur, et precepimus abbati
quod, inquisita super hoc diligentius veritate, super eo faceret quod secundum regulam faciendum videret.
Item, invenimus Ingerrannum, priorem, diffamatum, et opionem sinistram ortam contra eum,
et quia de veritate facti certa adminicula non potuimus tunc habere precepimus abbati quod de in
famia huiusmodi necnon et de veritate facti inquireret, prout cautius et honestius posset, et super
hoc faceret quod foret faciendum. Insuper displicuit multum nobis quod abbas dictum I. pre
fecerat in priorem, pro eo quod ipse male se gesserat multis annis et nundum fuerat vetus
infamia abolita.

Ipsa die, procurati fuimus, ibidem. Summa procurationis, x libre ix libre viii solidi Somme encadrée...

Foucarmont.

II. Kl. Februarii. Apud FulcardiMontem, cum expensis abbacie.

Kl. Februarii. Apud Augum, cum expensis nostris.

IIII. Non. Februarii. Videlicet in festo purificationis Beate Marie, celebravimus, per
Dei gratiam, in abbacia magnam missam in pontificalibus et predicavimus ibidem, astantibus
gentium multitudine et canonicis dicti loci, et procurati fuimus ibidem ipsa die.

Summa pro
curationis,
x libre
v solidi Somme encadrée..

Augus.Deux croix..

III. Kl. Februarii. Visitavimus, cum Dei adiutorio, ibidem. Ibi erant
xxxiii canonici, custos corporis sancti, officum scrutatoris seu cerchie officium.
Precepimus quod uni canonico committerentur officium illud, ut melius exerceretur. Item quia capella
MagdaleneTravail
Est-ce qu'on descend à l'échelle de la chapelle ?
male officiata fuerat multis diebus, et erat in spiritualibus et temporalibus plurimum de
formata. Precepimus abbati quod defectus huiusmodi satageret facere emendari. Omnes erant
sacerdotes, preter sex. Item, in alia visitatione preceperamus quod liber passionarius corrigeretur,
et legenda pro refectorio scriberetur ; de quo quidem nichil factum fuit, et hoc idem precepimus
iterum emendari. Habebant unum conversum et unam conversam. Ter in ebdomada fit elemosina
pauperibus clericis, et ter laicis. Non bene silentium servabatur ibidem. Item, displicuit multum
nobis quod seculares passim cancellum intrabant, et de hoc plurimum disceptavimus in ca
pitulo, nos et canonici, qualiter videlicet via et aditus huiusmodi secularibus commodius
precluderetur, et dicebant quod dampnum non modicum incurrerent si aditus chori et
cancelli, precipue ad reliquias, non paterent. Item, inhibuimus camerario ne ali
quid reciperet vel expenderet sine consciencia abbatis. Item, precepimus quod diligentius
solito et melius provideretur conventui in cibis. Item, precepimus quod de pecunia, que
eis ex legatis obvenerit, emantur redditus, vel reservetur et reponatur pecunia huiusmodi in
quadam communi archa, donec res aliqua venalis inveniretur. Item, quia erant debitis onerati,
consuluimus eis ut venditionem nemorum suorum procurarent. Item, inhibuimus priori
ne aliquem ad comitium invitaret, absente abbate, nec hospitibus, in abbatis absentia, vina
prout consueverat varia faceret proprinari. Debebant xiiiic libras ; debebantur eis aliqua in debitis
{272r} male solubilibus habebant bladum satis ad annum et avenam, et credebant quod exinde
vendere possent triginta modios ultra id quod necessarium victui suo esset. Item, precepimus
abbati novo, quod abbati veteri de loco aliquo quieto et necessariis vite congrue provideret.

Ipsa die, pernoctavimus apud Ulteriorem Portum, et procurati fuimus ibidem. Summa procurationis,
viii libre, iii
solidi Somme encadrée..

Ulterior Portus.Deux croix..

II. Kl. Februarii. Per Dei gratiam, visitavimus dictum locum. Ibi erant xxii
monachi commorantes. Omnes erant sacerdotes, preter iiiior. Precepimus abbati quod eos a proprietate
abstraheret. Non bene reddebant vetera vestimenta in receptione novorum, precipue pellicias. Precepimus tamen
eis ne aliquid de dictis pelliciis disponerent sine licencia abbatis. Item, minus sufficienter
providebat eis abbas et nimis tarde in nestitu. Item, conquesti fuerunt de parvitate panis
qui dabatur singulis cotidie ad portionem. Precepimus hoc emendari. Debebant iiic libras, et bene
debebantur eis tantum. Estauramenta habebant satis ad annum.

Ipsa die, pernoctavimus apud Alacrem Montem.

Non. Februarii. Apud Alacrem Montem, videlicet in festo Sancte Agathes predicavimus, per Dei gratiam, in ecclesia Sancte Agathes.

VIII. Idus. Februarii.

VII. Idus. Februarii. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Alacrem Montem. .

Apud Alacrem Montem.

VI. Idus. Februarii. Apud Longam Villam, cum expensis nostris.

V. Idus. Februarii. Apud Deivillam.

IIII. Idus. Februarii. Apud Pontem Arche.

III. Idus. Februarii. Apud Pyntarvillam.

II. Idus. Februarii. Vernoni.

Idus. Februarii. Apud Mellentum.

XVI. Kl. Martii. Videlicet in die cinerum, Pontisare.

XV. Kl. Martii. Ibidem. Audivimus quosdam monachos qui fratrem Galterum elege
rant, et pernoctavimus Parisius.

XIIII. Kl. Martii.

XIII. Kl. Martii.

XII. Kl. Martii.

XI. Kl. Martii.

X. Kl. Martii.

IX. Kl. Martii. Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

VIII. Kl. Martii. Videlicet in cathedra Sancti Petri, ibidem.

VII. Kl. Martii.

VI. Kl. Martii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

{272V} V. Kl. Martii.

IIII. Kl. Martii.

III. Kl. Martii.

II. Kl. Martii.

Kl. Martii.

VI. Non. Martii.

V. Non. Martii

IIII. Non. Martii.

III. Non. Martii. Les 9 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius. .

Parisius.

II. Non. Martii. Apud Pissiacum.

Non. Martii. Apud Meduntam.

VIII. Idus. Martii. Apud Gaillon.

VII. Idus. Martii. Apud Pontem Arche.

VI. Idus. Martii. Rothomagi.

V. Idus. Martii. Videlicet dominica qua cantatur letare Iherusalem, predicavimus, per Dei gratiam, in ecclesia
Rothomagensi
et celebravimus magnam missam.

IIII. Idus. Martii. Examinato processu electionis facte in monasterio Sancti Martini Pontisarensis
de fratre Galtero de Sereno Fonte, et ipsam electionem, de prudentium virorum consilio, mediante
iusticia, duximus confirmandam. Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

III. Idus. Martii.

II. Idus. Martii. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. .

Apud Deivillam.

Sanctus Georgius.Deux croix..

Idus. Martii. Visitavimus, per Dei gratiam, abbatiam Sancti Georgii, sermone in capitulo eiusdem
loci a nobis, ipso Domino adiuvante, prius facto. Ibi erant viginti quatuor monachi commorantes,
quatuor istorum erant novicii, tres alios habebant in Anglia, et duos apud Sanctum Nicholaum.
Ibi sit elemosina de decima parte panum domus. Habebant estauramenta satis ad
annum ; debebant circa c libras et debebantur eis bene iiiic libre. Alia, per Dei gratiam, in
venimus in bono statu, excepto quod non habebant bibliam ad legendum in conventu.

Ibi procurati fuimus ipsa die. Summa procurationis Somme encadrée..

Gemeticus.Deux croix..

XVII. Kl. Aprilis. Apud Gemeticum.

XVI. Kl. Aprilis. Celebravimus, per Dei gratiam, sacros ordines apud Gemeticum.

XV. Kl. Aprilis. Benediximus cum Dei adiutorio, ibidem fratrem G., abbatem Pontisarensem,
et celebravimus magnam missam, et pernoctavimus ibi, cum expensis nostris.

XIIII. Kl. Aprilis. Visitavimus, per Dei gratiam, abbatiam dicti loci, verbo Dei, ipso adiuvante, prius
proposito. Ibi erant quinquaginta monachi commorantes, sex eorum erant novicii, extra in prioratibus
{273r} erant xxti. In prioratibus utebantur carnibus preter necessitate. Inhibuimus ne permitterent
ea que ad elemosinam pertinent in aliquo diminui. Item, precepimus quod universos redditus monasterii
facerent in quodam registro conscribi, super quo se reddidit abbas aliquantulum difficile. Item precepimus
abbati quod reciperet a coquinario compotos de expensis particularibus, quibuslibet sex ebdomadis semel,
et in fine anni summas uuiversas per annum factas faceret recitari et in unam redigi. Plura de
bebantur eis quam deberent. Alia invenimus, per Dei gratiam, in bono statu. Ipsa die, pernoctavimus apud
Deivillam, cum expensis nostris.

Bondevilla.Deux croix..

XIII. Kl. Aprilis. Per Dei gratiam, visitavimus prioratum de Bondevilla. Ibi erant xxviii
moniales, septem converse, tres conversi. Semel quolibet mense debent confiteri et communicare. Precepimus priorisse quod frequenter inspiceret archas monialium. Inhibuimus etiam eidem ne permitteret
aliquas ire Rothomagum nisi cum bona societate et honesta et quod cito redirent. Ibi est quedam
parrochia cum novem parrochianis, quorum curam debemus committere presbytero cuidam. Paucos habe
bant capellanos. Indigebant quodam provisore qui negocia domus gereret et provideret
eisdem. Debebant vixx libras. Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam.

XII. Kl. Aprilis. Apud Deivillam videlicet in festo Beati Benedicti.

Sanctus Audoenis Rothomagensis.Deux croix..

XI. Kl. Aprilis. Visitavimus abbatiam Sancti Audoeni Rothomagensis, verbo Dei, ipso adiuvante,
in capitulo dicti loci a nobis prius proposito. Ibi erant lx monachi commorantes, duo erant
Parisius scolares, apud Sanctum Michaelem tres ; quatuordecim dictorum lx erant novicii. Omnes pro
fessi erant sacerdotes, preter septem. In prioratibus non multum bene servantur ieiunia regule
et articulus super esu carnium male observatur. Debebant adhuc ad usuras mille libras
et alibi iiim libras, vel circiter ; aliqua debebantur eis, etiam multa, ut dicebant, sed in debi
tis male solubilibus. Monuimus abbatem de monachis tribus reponendis apud Sigiacum,
quos amoverat auctoritate propria et revocaverat ad claustrum, et de restituendis quibusdam
redditibus quos substraxerat prioratui predicto. Alia, per Dei gratiam, invenimus in bono statu.

Ipsa die, pernoctavimus apud Deivillam, cum expensis nostris.

Sanctus Amandus Rothomagensis.Deux croix..

X. Kl. Aprilis. Visitavimus monasterium Sancti Amandi, sermone, per Dei gratiam, a nobis ibidem prius
facto. Ibi erant xv moniales commorantes, et quinque apud Saanam. Semel quolibet mense de
bent confiteri et communicare. Item, quia invenimus ibi scissuras cordium inter moniales
multociens extitisse et rancores. Iniunximus abbatisse et confessori ut eas, quas in antea
in hoc culpabiles esse noscerent, facerent reconciliari et in caritate vivere prout possent,
per substractionem vini et pitanciarum. Item, inhibuimus ne elemosinarias acuarias, fresellos
et consimilia operarentur seu facerent ea vero que ad cultum divinum pertinerent facerent
prout scirent. Item, inhibuimus expresse ne moniales elemosinam diminuerent,
{273v} vel diminui in aliquo permitterent. Abbatissa non providerat sibi de compotis suis scilicet
de arresto compotorum, et ideo non potuimus statum domus plene scire. Verumtamen crede
bant plura sibi deberi quam deberent et tunc precepimus abbatisse quod inspiceret scripta
sua, et certificaret nos de statu domus. Estauramenta satis habebant ad annum. Omnia
alia, per dei gratiam, invenimus in bono statu. Debebantur sibi iiic lxxvii libre et vii solidi ; debebant
viixx libras xl solidosPhrases interchangées..

Ipsa die, pernoctavimus, per Dei gratiam, apud Deivillam cum expensis nostris.

X. Kl. Aprilis. Rothomagi.

IX. Kl. Aprilis. Videlicet dominica in ramis palmarum, Rothomagi celebravimus, per Dei gratiam,
servitium diei congruenti.

VIII. Kl. Aprilis. Celebravimus, cum Dei adiutorio, festum annunciationis Beate Marie
quod evenerat dominica precedente.

VII. Kl. Aprilis. Comedimus cum predicatoribus.

VI. KI. Aprilis. Comedimus cum fratribus minoribus. Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi. .

Rothomagi.

V. Kl. Aprilis. Fecimus absolutiones modo et locis consuetis, et predicavimus, per Dei gratiam,
in ecclesia Rothomagensi.

IIII. Kl. Aprilis. Fecimus, cum Dei adiutorio, servicium diei.

III. Kl. Aprilis. Rothomagi.

Apparat :

a.  Les 5 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot.  | b.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot. | c. Deux croix. | d.  Somme encadrée. | e. Deux croix. | f. Deux croix. | g.  Somme entourée. | h.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de in scacario Rothomagensi, tanquam unus magistrorum.  | i. Incertitude | j.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de in scacario Cadomensi.  | k. Ecriture XIXe siècle. | l.  Somme entourée.  | m. Deux croix | n. Deux croix. | o.  Somme encadrée. | p. Deux croix. | q.  Somme entourée.  | r. Incertitude. | s. Deux croix. | t.  Phrase encadrée.  | u. Croix. | v. Deux croix. | w.  Somme encadrée. | x. Deux croix. | y. Trait. | z.  Somme encadrée. | aa. Deux croix. | ab.  Les deux alinéas sont encadrés.  | ac. Deux croix. | ad. Deux croix. | ae.  Somme encadrée. | af. Deux croix. | ag. Croix. | ah.  Somme encadrée. | ai. Indéterminé. | aj. A déterminer | ak. Entouré | al.  Signe.  | am. Trait. | an.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Cenconium.  | ao.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Clarum Montem.  | ap.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Nivernis.  | aq.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | ar.  Les 8 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | as. Deux croix. | at.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos, et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum.  | au.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pintarvillam, et dominus Altisiodorensis episcopus nobiscum.  | av. Incertitude. | aw. A déterminer. | ax. Deux croix. | ay.  Somme encadrée  | az. Deux croix. | ba. Feuille volante. | bb.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | bc. Deux croix. | bd.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos.  | be.  Les 7 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | bf. Deux croix. | bg.  Somme entourée. | bh. Croix. | bi. Deux croix. | bj.  Somme encadrée.  | bk. Deux croix. | bl. Deux croix. | bm. Deux croix. | bn.  Somme encadrée  | bo. Deux croix. | bp.  Somme encadrée.  | bq.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot.  | br. Deux croix. | bs.  Somme encadrée. | bt. Deux croix. | bu.  Somme encadrée | bv. Deux croix. | bw.  Somme encadrée. | bx. Deux croix. | by. Deux croix. | bz. Incertitude. | ca.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | cb.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | cc.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | cd.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Maretot.  | ce.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam.  | cf.  Les 4 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. | cg.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Fraxinos.  | ch.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam.  | ci.  Les 13 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam. | cj. Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Pyntarvillam. | ck.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Vernonem, cum domino rege.  | cl.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Paciacum, cum domino rege.  | cm. Deux croix. | cn.  Somme encadrée  | co. Deux croix. | cp.  Somme entourée. | cq. Deux croix. | cr.  Somme encadrée. | cs. Deux croix. | ct.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de cum expensis nostris.  | cu. Croix. | cv.  Somme encadrée | cw. Deux croix. | cx.  Somme encadrée  | cy. Deux croix. | cz.  Somme encadrée | da.  Somme encadrée | db. Deux croix. | dc. Deux croix. | dd.  Somme encadrée. | de. Croix. | df.  Somme encadrée. | dg.  Somme encadrée | dh. Deux croix. | di.  Somme encadrée | dj. Deux croix. | dk.  Les 3 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de apud Alacrem Montem.  | dl.  Les 6 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | dm.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | dn.  Les 9 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Parisius.  | do.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Apud Deivillam.  | dp. Deux croix. | dq.  Somme encadrée | dr. Deux croix. | ds. Deux croix. | dt. Deux croix. | du. Deux croix. | dv. Phrases interchangées | dw.  Les 2 alinéas sont regroupés par une accolade suivie de Rothomagi.  |